Orationes 2.12.1
DE HIS QUI HOC MYSTERIUM NON COGNOVERUNT, ET QUOD VOLUNTARIA EORUM IGNORATIO EST; ET QUANTA BONA EOS MANEANT QUI ILLUD COGNOVERUNT, AC PRAESERTIM EOS QUI IN CONFESSIONE MORTUI SUNT. [0435] Sed dicet aliquis ex iis quibus solemne est impie loqui, Deum voluntatem hominum meliorem ac placidiorem facere potuisse.
PL 8, 433Cこの奥義を知らなかった者たちについて、また彼らの無知が自ら望んでのものであること。そして、これを知った者たち、とりわけ告白のうちに死んだ者たちを、いかに大きな善が待ち受けているか。しかし、不敬に語ることを常とする者たちのうちの誰かは、こう言うであろう——神は人間の意志をより善く、より穏やかなものにすることができたはずだ、と。
Orationes 2.12.2
Quaenam, rogo, melior via, quae ratio efficacior ad improbos homines emendandos, quam ut Deus ipse eos coram compellaret? An non ille praesens et omnium conspectui subjectus, eos ad modestiam informavit?
PL 8, 436Aだが、いったいどのような道が、邪悪な人間を正すためのどのような理が、神自らが彼らに面と向かって語りかける以上に、有効でありえただろうか。神は現に臨在し、すべての人の目にさらされて、彼らを慎ましさへと形づくったのではなかったか。
Orationes 2.12.3
Quod si Dei praesentis praeceptio nihil profuit, quid absentis et inauditi prodesse potuisset? Quod igitur obstaculum fuit beatissimae illius praedicationi? Hominum feritas atque saevitia.
PL 8, 436Aもし現に臨在する神の教えが何の益ももたらさなかったとすれば、不在で聞かれることもない神が、いったい何の益をもたらしえただろうか。では、あの至福なる宣教の妨げとなったものは何であったか。人間の野蛮と残虐とである。
Orationes 2.12.4
Quoties enim ea quae recte utiliterque praecepta sunt infenso animo excipimus, tunc mentis nostrae acies quibusdam quasi tenebris obscuratur. Quid quod voluptati illis erat praecepta negligere, et legi quae ferebatur fastidiosas aures praebere.
PL 8, 436Aというのも、正しく有益に命じられたことどもを敵意ある心で受け取るたびに、我々の心の眼は、いわば何かの闇によって曇らされるからである。しかも、彼らにとっては、その命令をなおざりにし、下された法に対して厭わしげな耳を傾けることこそが、快楽だったのである。
Orationes 2.12.5
Nisi enim neglexissent, dignam certe audientia sua mercedem erant relaturi, non in hac tantum, verum etiam in futura vita; quae vere vita est existimanda. Eorum enim qui praeceptis Dei paruerunt merces est immortalis et aeterna vita.
PL 8, 436Aもし彼らがなおざりにしなかったならば、確かに、自分たちの聴き従いにふさわしい報いを、この生においてだけでなく、まことの生と見なされるべき来るべき生においても、受け取ったことであろう。神の命令に従った者たちの報いは、不死にして永遠の生命だからである。
Orationes 2.12.6
Ad quam ii demum aspirare possunt, qui Deum cognoverint; et qui suam ipsorum vitam velut perpetuum quoddam exemplar, ad imitandum proposuerint iis, qui ad optimi cujusque aemulationem vitam suam formare instituerunt.
PL 8, 436Bこの生を望みうるのは、神を知った者たちであり、また、あらゆる善きものに倣おうとして自分の生を形づくろうとした人々のために、自分自身の生を、いわば永続する模範として、倣うべきものとして差し出した者たちにほかならない。
Orationes 2.12.7
Quippe idcirco doctrina sapientibus tradita est, ut quod isti praeceperint a sodalibus pura mente sedulo custodiatur, atque ita sincera ac firma mandati divini observatio perseveret.
PL 8, 436B実に、教えが賢者たちに伝えられたのは、彼らが命じたことどもが、仲間たちによって清い心で丹念に守られ、こうして神の命令への真摯で堅固な遵守が続いていくためであった。
Orationes 2.12.8
Ex hujusmodi enim observatione, et ex intemerata fide sinceraque erga Deum pietate nascitur mortis contemptus. Stat ergo hujusmodi animus obnixe contra saeculi procellas, invicto divinae virtutis robore munitus ad martyrium.
PL 8, 436Bこのような遵守と、汚れなき信仰と、神への真摯な敬虔とから、死の蔑視が生まれる。かくしてこのような心は、世の嵐に対して敢然と立ち、殉教に向けて、神の力の不屈の強さによって守られている。
Orationes 2.12.9
Cumque gravissimos terrores generose superaverit, corona donatur ab eo ipso cui testimonium constanter perhibuit. Nec tamen propterea gloriatur. Novit enim Dei munus esse, quod et tormenta sustinuerit, et divina praecepta alacriter impleverit.
PL 8, 436Cそして、この上なく激しい恐怖にも気高く打ち勝つと、冠を授かる。それを授けるのは、彼が変わらず証言を立て続けたその方自身である。それでいて、彼はそれゆえに誇ることはない。拷問に耐え、神の命令を喜んで果たしたことが、神の賜物であると知っているからである。
Orationes 2.12.10
Porro hujusmodi vitam excipit immortalis memoria et gloria sempiterna; idque jure optimo. Siquidem martyris tum vita ipsa plena modestiae ac religiosae divinorum mandatorum observantiae deprehenditur, tum mors plena fortitudinis ac generosae indolis.
PL 8, 436Cさらに、このような生の後には、不死の記憶ととこしえの栄光とが続く。それはまったく正当なことである。というのも、殉教者の生そのものは、慎ましさと、神の命令への敬虔な遵守とに満ちていることが見て取られ、その死もまた、勇気と気高い資質とに満ちていることが見て取られるからである。
Orationes 2.12.11
Proinde hymni psalmique et laudes inspectori omnium Deo posthaec canuntur. Et ejusmodi quoddam gratiarum actionis sacrificium in memoriam illorum peragitur, quod ab omni sanguine et violentia vacuum est.
PL 8, 437Aそれゆえ、この後、賛歌と詩篇と讃美とが、万物を見張る神に向けて歌われる。そして、彼らの記憶のために、血と暴力とをまったく伴わない、ある種の感謝の献げ物が捧げられる。
Orationes 2.12.12
Sed nec odor thuris requiritur, nec accensus rogus, sed purum duntaxat lumen, quantum satis sit ad eos qui Deum precantur illustrandos. Sobria quoque convivia celebrantur a multis, tum ad mendicorum, tum ad eorum qui patria et bonis exciderunt, inopiam sublevandam.
PL 8, 437Aそこでは、乳香の香りも、燃やされる薪の山も求められず、ただ、神に祈る者たちを照らすのに十分なだけの清い灯りのみが求められる。また、多くの者によって節度ある宴が催され、物乞う者たちの、また祖国と財産とを失った者たちの窮乏を救うために用いられる。
Orationes 2.12.13
Quae si quis importuna esse existimet, is contra divinam et sacrosanctam disciplinam sapere videtur.
PL 8, 437Aもし誰かがこれを不都合なことだと考えるならば、その者は、神の、この上なく神聖な規律に反する考えを抱いているように見える。