De unitate ecclesiae 8.1
Quis ergo sic est sceleratus et perfidus, quis sic discordiae furore vesanus, ut aut credat scindi posse aut audeat scindere unitatem Dei, vestem Domini, Ecclesiam Christi?
PL 4, 505Bそれゆえ、いったいだれがこれほど極悪で不実であり、これほど不和の狂気に取り憑かれていて、神の一致、主の衣、キリストの教会が裂かれうると信じ、あるいはそれを裂こうとあえてするだろうか。
De unitate ecclesiae 8.2
Monet ipse in Evangelio suo et docet dicens: Et erit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16) . Et esse posse uno in loco aliquis existimat aut multos pastores aut plures greges?
PL 4, 505B主ご自身、その福音書において戒めてこう教えられる。「一つの群れ、一人の羊飼いとなるであろう」(ヨハネ10:16)。しかるに、一つの場所に多くの羊飼いや多くの群れがありうると、いったいだれが考えるだろうか。
De unitate ecclesiae 8.3
Apostolus item Paulus, hanc eamdem nobis insinuans unitatem, obsecrat et hortatur dicens: Obsecro, inquit, vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata.
PL 4, 505C使徒パウロもまた、この同じ一致を我々に説き示しつつ、懇願し勧めてこう言う。「兄弟たちよ、私は我々の主イエス・キリストの名によって汝らに懇願する。汝らがみな同じことを語り、汝らの間に分裂がないように」。
De unitate ecclesiae 8.4
Sitis autem compositi in eodem sensu et in eadem sententia (I Cor. I, 10) . Et iterum dicit: Sustinentes invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis (Ephes. IV, 2, 3) .
PL 4, 505C「汝らは同じ思い、同じ考えの中で一つに整えられよ」(一コリント1:10)。また重ねてこう言う。「愛のうちに互いに耐え忍び、和解の結びにおいて霊の一致を保つよう努めよ」(エフェソ4:2-3)。
De unitate ecclesiae 8.5
Stare tu et vivere putas posse de Ecclesia recedentem, sedes sibi alias et diversa domicilia condentem, cum dictum sit ad Rahab, in qua praeformabatur Ecclesia: Patrem tuum et matrem tuam et fratres tuos et totam domum patris tui colliges ad te ipsam in domum tuam, et omnis qui exierit ostium domus tuae foras, reus sibi erit (Josue II, 18, 19) .
PL 4, 506A教会から離れて、自分のために別の座所と様々な住まいを構える者が、なお立ち続け、生き続けることができるとお前は思うのか。教会があらかじめ型取られていたラハブに向かって、こう言われているというのに。「汝の父、汝の母、汝の兄弟たち、そして汝の父の家をことごとく、汝自身のもとに、汝の家に集めよ。汝の家の戸口から外に出る者はだれでも、自らその責めを負うことになる」(ヨシュア記2:18-19)。
De unitate ecclesiae 8.6
Item sacramentum Paschae nihil aliud in Exodi lege contineat quam ut agnus, qui in figura Christi occiditur, in domo una edatur. Loquitur Deus dicens: In domo una comedetur, non ejicietis de domo carnem foras (Exod. XII, 46) .
PL 4, 506A同様に、過越の秘義は、出エジプト記の律法において、キリストの型として屠られる子羊が一つの家で食べられるべきこと以外の何ものをも含んでいない。神は語ってこう言われる。「それは一つの家で食べられるべきである。汝らは肉を家から外へ投げ出してはならない」(出エジプト記12:46)。
De unitate ecclesiae 8.7
Caro Christi et sanctum Domini ejici foras non potest, nec alia ulla credentibus praeter unam Ecclesiam domus est.
PL 4, 506Aキリストの肉、主の聖なるものは、外に投げ出されることができない。また信じる者たちには、唯一の教会のほかに、いかなる家もない。
De unitate ecclesiae 8.8
Hanc domum, hoc unanimitatis hospitium designat et denuntiat Spiritus sanctus in Psalmis dicens: Deus qui inhabitare facit unanimes in domo (Psal. LXVII, 7) . In domo Dei, in Ecclesia Christi, unanimes habitant, concordes et simplices perseverant.
PL 4, 506Bこの家、この心を一つにする者たちの宿りを、聖なる霊は詩篇の中でこう示し告げる。「神は心を一つにする者たちを家に住まわせられる」(詩篇67:7)。神の家、すなわちキリストの教会において、心を一つにする者たちは住まい、和合し、率直な者として堅忍する。