De unitate ecclesiae 3.1
Cavenda sunt autem, fratres dilectissimi, non solum quae sunt aperta atque manifesta, sed et astutae fraudis subtilitate fallentia.
PL 4, 497Aしかし、最愛の兄弟たちよ、警戒すべきは、あからさまで明白なものだけではなく、狡猾な欺瞞の巧妙さによって欺くものもまたそうである。
De unitate ecclesiae 3.2
Quid vero astutius, quidve subtilius, quam ut Christi adventu detectus ac prostratus inimicus, postquam lux Gentibus venit et sospitandis hominibus salutare lumen effulsit, ut surdi auditum gratiae spiritalis admitterent, aperirent ad Deum oculos suos caeci, infirmi aeterna sanitate revalescerent, claudi ad Ecclesiam currerent, muti claris vocibus et precibus orarent, videns ille idola derelicta et per nimium credentium populum sedes suas ac templa deserta, excogitaverit novam fraudem, ut sub ipso christiani nominis titulo fallat incautos?
PL 4, 497A実に、キリストの到来によって見抜かれ打ち倒された敵が、異邦人に光が来たり、人々を救う救いの光が輝き渡った後——耳の聞こえぬ者たちが霊的な恩寵の聴力を受け入れ、目の見えぬ者たちが神に向けて己が目を開き、病める者たちが永遠の健やかさへと回復し、足の萎えた者たちが教会へと走り寄り、口のきけぬ者たちが明らかな声と祈りをもって祈るようになった後——彼が、偶像が見捨てられ、あまりに多くの信じる民のゆえに己が座と神殿が見捨てられたのを見て、キリスト教徒という名のその名目のもとに不用心な者どもを欺くべく、新たな欺瞞を編み出したこと、これより狡猾で、これより巧妙なことがあろうか。
De unitate ecclesiae 3.3
Haereses invenit et schismata, quibus subverteret fidem, veritatem corrumperet, scinderet unitatem. Quos detinere non potest in viae veteris caecitate, circumscribit et decipit novi itineris errore.
PL 4, 497B彼は異端と分裂とを編み出し、それによって信仰を覆し、真理を汚し、一致を引き裂こうとした。古い道の盲目のうちに引き留めておくことのできない者どもを、彼は新しい道の誤りによって欺き、罠にかける。
De unitate ecclesiae 3.4
Rapit de ipsa Ecclesia homines; et, dum sibi appropinquasse jam lumini atque evasisse saeculi noctem videntur, alias nescientibus tenebras rursus infundit, ut cum Evangelio Christi et cum observatione ejus et lege non stantes, Christianos se vocent, et ambulantes in tenebris habere se lumen existiment, blandiente adversario atque fallente, qui, secundum Apostoli vocem, transfigurat se velut angelum lucis (II Cor. XI, 14) , et ministros suos subornat velut ministros justitiae, asserentes noctem pro die, interitum pro salute, desperationem sub obtentu spei, perfidiam sub praetextu fidei, antichristum sub vocabulo Christi; ut, dum verisimilia mentiuntur, veritatem subtilitate frustrentur.
PL 4, 498A彼は教会そのものから人々を奪い去る。そして、彼らがすでに光に近づき、世の夜を脱したと自らに思われているそのときに、彼は知らぬ間に別の闇を再び注ぎ込み、キリストの福音とその遵守と律法とに立つことのないままキリスト教徒を名乗らせ、闇の中を歩みながら光を持っていると思い込ませる。それは、媚びへつらい欺く敵対者——使徒の言葉によれば、光の天使に自らを変装させ(二コリント11:14)、己が奉仕者どもを正義の奉仕者に見せかけて仕立て上げ、夜を昼と、滅びを救いと、絶望を希望の見せかけのもとに、不信を信仰の口実のもとに、反キリストをキリストの名のもとに主張させる者——のしわざであり、彼らはもっともらしいことを偽って言うことによって、真理を巧妙さで挫こうとするのである。
De unitate ecclesiae 3.5
Hoc eo fit, fratres dilectissimi, dum ad veritatis originem non reditur, nec caput quaeritur, nec magistri coelestis doctrina servatur.
PL 4, 498A最愛の兄弟たちよ、これが起こるのは、真理の源へと立ち返らず、頭〔caput は真理の源と並ぶ水源の意とも、頭なるキリストの意とも読める〕を求めず、天の師の教えが守られないからである。