De unitate ecclesiae 16.1
Malum hoc, fidelissimi fratres, jam pridem coeperat; sed nunc crevit ejusdem mali infesta clades, et exsurgere ac pullulare plus coepit haereticae perversitatis et schismatum venenata pernicies, quia et sic in occasu mundi fieri oportebat, praenuntiante per Apostolum nobis et praemonente Spiritu sancto: In novissimis, inquit, diebus aderunt tempora molesta, et erunt homines sibi placentes, superbi, tumidi, cupidi, blasphemi, parentibus inobedientes, ingrati, impii, sine affectu, sine foedere, delatores, incontinentes, immites, bonum non amantes, proditores, procaces, stupore inflati, voluptates magis quam Deum diligentes, habentes deformationem religionis, virtutem autem ejus abnegantes.
PL 4, 512Aこの悪は、最も忠実な兄弟たちよ、すでに久しく始まっていた。しかし今や、同じ悪の凶悪な災いは増大し、異端の邪曲と分裂という毒された害悪は、いよいよ勃興し広がり始めている。世の終わりにはこうなるはずであったからである。使徒を通して我々に予告し、聖なる霊があらかじめ告げたとおりである。「終わりの日には、厄介な時が来るであろう。人々は自己を愛する者、高慢な者、驕り高ぶる者、貪欲な者、神を冒瀆する者、両親に逆らう者、恩知らずな者、不敬虔な者、情愛を持たない者、盟約を守らない者、密告する者、不節制な者、冷酷な者、善を愛さない者、裏切る者、厚かましい者、迷妄に膨れ上がった者、神よりも快楽を愛する者となり、信仰の形だけを保ちながら、その力を否む者となるであろう」。
De unitate ecclesiae 16.2
Ex iis sunt qui repunt in domos, et praedantur mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis, semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
PL 4, 512B彼らのうちには、家々に忍び入り、罪を負い、さまざまな欲望に引きずられ、常に学びながらも決して真理の知識に至ることのない、か弱い女たちを捕らえる者たちがいる。
De unitate ecclesiae 16.3
Et quomodo Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et hi resistunt Veritati, sed non proficient plurimum. Imperitia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit (II Tim. III, 1-9) .
PL 4, 512Bそしてヤンネとヤンブレ〔底本の綴りは Jamnes et Mambres。二テモテ3:8 のヤンネとヤンブレと取った〕がモーセに抵抗したように、彼らも真理に抵抗する。しかし、それほど成功はしないであろう。彼らの無知は、あの者たちの無知がそうであったように、すべての人に明らかになるからである(二テモテ3:1-9)。
De unitate ecclesiae 16.4
Adimplentur quaecumque praedicta sunt, et appropinquante jam saeculi fine, hominum pariter ac temporum probatione venerunt.
PL 4, 512Bあらかじめ告げられたことはすべて成就し、世の終わりが近づいた今、それは人々と時代とが等しく証するところとなった。
De unitate ecclesiae 16.5
Magis ac magis adversario saeviente error fallit, extollit stupor, livor incendit, cupiditas excaecat, depravat impietas, superbia inflat, discordia exasperat, ira praecipitat.
PL 4, 512B敵がますます猛威を振るうにつれて、誤りは人を欺き、愚鈍は驕り高ぶらせ、妬みは燃え立たせ、貪欲は目を眩ませ、不敬は堕落させ、高慢は膨れ上がらせ、不和は苛立たせ、怒りは暴走させる。