De unitate ecclesiae 13.1
Ideo et cum orandi legem daret, addidit dicens: Et cum steteritis ad orationem, remittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester qui in coelis est remittat vobis peccata (Marc. XI, 25) .
PL 4, 509Cそれゆえ主は、祈りの法を与えられたときにも、こう付け加えて言われた。「汝らが祈りのために立つとき、誰かに対して何か含むところがあれば、それを赦せ。天におられる汝らの父も、汝らの罪を赦してくださるためである」(マルコ11:25)。
De unitate ecclesiae 13.2
Et ad sacrificium cum dissensione venientem revocat ab altari, et jubet prius concordare cum fratre, tunc cum pace redeuntem Deo munus offerre (Matth. V, 24) , quia nec ad Cain munera respexit Deus (Gen. IV, 5) : neque enim pacatum habere Deum poterat, qui cum fratre pacem per zeli discordiam non habebat.
PL 4, 510A主はまた、不和を抱いたまま生贄を献げに来る者を祭壇から呼び戻し、まず兄弟と和合するよう命じ、その後で和解して戻ってから神への供え物を献げるよう命じられる(マタイ5:24)。神はカインの供え物にも目を留められなかったからである(創世記4:5)。妬みによる不和のゆえに兄弟との和解を持たなかった者は、神との和解を得ることもできなかったのである。
De unitate ecclesiae 13.3
Quam sibi igitur pacem promittunt inimici fratrum, quae sacrificia celebrare se credunt aemuli sacerdotum? An secum esse Christum cum collecti fuerint opinantur, qui extra Christi Ecclesiam colliguntur?
PL 4, 510Aそれでは、兄弟たちの敵である者たちは、いったいどのような和解を自分自身に約束しているのか。司教たちと張り合う者たちは、いったいどのような生贄を執り行っていると信じているのか。キリストの教会の外で集まっている者たちが、集まったときにキリストが自分たちと共におられると考えているというのか。