キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De unitate ecclesiae

Caput XIX 第XIX章

Cyprian of Carthage · De unitate ecclesiae · PL 4, 514A · 5 sectiones

De unitate ecclesiae 19.1

1

Quos imitantur scilicet atque sectantur qui, Dei traditione contempta, alienas doctrinas appetunt et magisteria humanae institutionis inducunt; quos increpat Dominus et objurgat in Evangelio suo dicens: Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis (Marc. VII, 9) .

PL 4, 514A

すなわち、これを真似て倣うのは、神の伝承を軽んじ、他所の教えを求めて、人間の制度による教えを持ち込む者たちである。主はご自身の福音の中で彼らを叱り、咎めてこう言われる。「汝らは自分たちの伝承を打ち立てるために、神の戒めを退けている」(マルコ7:9)。

De unitate ecclesiae 19.2

2

Pejus hoc crimen est quam quod admisisse lapsi videntur; qui tamen in poenitentia criminis constituti Deum plenis satisfactionibus deprecantur. Hic Ecclesia quaeritur et rogatur, illic Ecclesiae repugnatur.

PL 4, 514B

この罪状は、背教者たちが犯したと見えるものよりも重い。彼らは罪を悔いる境遇にあって、十分な償いをもって神に乞い願う。ここでは教会が求められ、乞い願われているが、かしこでは教会に対して抵抗がなされている。

De unitate ecclesiae 19.3

3

Hic potest necessitas fuisse, illic voluntas tenetur in scelere. Hic qui lapsus est sibi tantum nocuit, illic qui haeresim vel schisma facere conatus est multos secum trahendo decepit. Hic animae unius est damnum, illic periculum plurimorum.

PL 4, 514B

ここでは已むを得ぬ事情があったと考えられるが、かしこでは悪行における意志が捉えられている。ここで背教した者は自分自身を害しただけであるが、かしこで異端あるいは分裂を引き起こそうとした者は、多くの者を道連れにして欺いた。ここでは一つの魂の損失であるが、かしこでは多くの者の危険である。

De unitate ecclesiae 19.4

4

Certe peccasse se hic et intelligit, et lamentatur et plangit; ille tumens in pectore suo, et in ipsis sibi delictis placens, a matre filios segregat, oves a pastore sollicitat, Dei sacramenta disturbat: et cum lapsus semel peccaverit, ille quotidie peccat.

PL 4, 514B

たしかに、ここでは自らが罪を犯したことを自覚し、嘆き悲しんでいる。しかし、かしこでは彼は心の内に驕り高ぶり、自分自身の罪に満足し、母から子らを引き離し、牧者から羊を誘い出し、神の秘義を乱している。そして背教した者が一度だけ罪を犯したのに対して、彼は日々罪を犯し続けている。

De unitate ecclesiae 19.5

5

Postremo lapsus, martyrium postmodum consecutus, potest regni promissa percipere; ille, si extra Ecclesiam fuerit occisus, ad Ecclesiae non potest praemia pervenire.

PL 4, 514C

最後に、背教した者は、その後に殉教を遂げれば、御国の約束にあずかることができる。しかし彼は、もし教会の外で殺されたならば、教会の褒賞に達することはできない。