キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De unitate ecclesiae

Caput XXII 第XXII章

Cyprian of Carthage · De unitate ecclesiae · PL 4, 516B · 3 sectiones

De unitate ecclesiae 22.1

1

Nam et Judam inter Apostolos Dominus elegit, et tamen Dominum Judas postmodum prodidit. Non tamen idcirco Apostolorum fides et firmitas cecidit quia proditor Judas ab eorum societate defecit.

PL 4, 516B

主は使徒たちの中にユダをも選ばれたが、ユダはのちに主を裏切った。だが、裏切り者ユダが彼らの交わりから離れたからといって、使徒たちの信仰と堅固さが崩れたわけではない。

De unitate ecclesiae 22.2

2

Sic et hic non statim confessorum sanctitas et dignitas comminuta est quia quorumdam fides fracta est. Beatus Paulus apostolus in Epistola sua loquitur: Quid enim si exciderunt a fide quidam illorum? numquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit.

PL 4, 516B

同じくここでも、ある者たちの信仰が砕かれたからといって、証聖者たちの聖性と尊厳が直ちに損なわれるわけではない。祝福された使徒パウロは、その書簡の中でこう語っている。「では、彼らのうちのある者たちが信仰から脱落したとしたら、どうであろうか。彼らの不信仰が神の誠実を無に帰しただろうか。断じてそうではない。」

De unitate ecclesiae 22.3

3

Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 3, 4) . Stat confessorum pars major et melior in fidei suae robore et in legis ac disciplinae Dominicae veritate; nec ab Ecclesiae pace discedunt qui se in Ecclesia gratiam consecutos de Dei dignatione meminerunt; atque hoc ipso ampliorem consequuntur fidei suae laudem, quod, ab eorum perfidia segregati qui juncti confessionis consortio fuerunt, a contagio criminis recesserunt, vero illuminati Evangelii lumine, pura et candida Domini luce radiati, tam sunt in conservanda Christi pace laudabiles, quam fuerunt in diaboli congressione victores.

PL 4, 516C

「神は真実であり、すべての人は偽り者である」(ローマ3:3-4)。証聖者たちの大部分にして、より善い部分は、自らの信仰の強固さと、主の法と規律の真理のうちに立ち続けている。彼らは、教会のうちで神のいつくしみ深いお計らいによって恩寵を得たことを覚えている以上、教会との和解から離れることはない。そして、まさにそのことによって、彼らはいっそう大きな信仰の称賛を得る。すなわち、証聖の交わりに結ばれていた者たちの不実から身を分かち、罪の伝染から遠ざかり、福音のまことの光に照らされ、主の純粋で明るい光を浴びて、彼らは悪魔との戦いにおいて勝利者であったのと同じだけ、キリストとの和解を保つことにおいても称賛に値する者となっているのである。