De unitate ecclesiae 12.1
Nec se quidam vana interpretatione decipiant quod dixerit Dominus: Ubicumque fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum (Matth. XVIII, 19, 20) .
PL 4, 508Bある者たちは、主が「二人または三人が私の名において集まっている所には、私もその中にいる」(マタイ18:19,20)と言われたことについて、空しい解釈によって自らを欺いてはならない。
De unitate ecclesiae 12.2
Corruptores Evangelii atque interpretes falsi extrema ponunt et superiora praetereunt, partis memores, et partem subdole comprimentes; ut ipsi ab Ecclesia scissi sunt, ita capituli unius sententiam scindunt: Dominus enim, cum discipulis suis unanimitatem suaderet et pacem: Dico, inquit, vobis quoniam, si duobus ex vobis convenerit in terra, de omni re quacumque petieritis, continget vobis a Patre meo qui in coelis est.
PL 4, 508B福音を歪める者たち、偽りの解釈者たちは、末尾の部分だけを取り上げて前の部分を素通りし、一部だけを記憶にとどめ、一部を狡猾に覆い隠す。彼らが教会から切り離されているのと同じように、彼らは一つの章の文意をも切り裂くのである。すなわち、主は弟子たちに心の一致と和解を勧めて、こう言われたのである。「私は汝らに言う。もし汝らのうち二人が地上で心を一つにするなら、汝らが求めるいかなることも、天におられる私の父から与えられるであろう」。
De unitate ecclesiae 12.3
Ubicumque enim fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum (Ibid.) , ostendens non multitudini, sed unanimitati deprecantium plurimum tribui.
PL 4, 508C「二人または三人が私の名において集まっている所には、私もその中にいる」(同上)と言って、多数の者にではなく、祈り求める者たちの心の一致にこそ最も多くのものが与えられることを示しておられる。
De unitate ecclesiae 12.4
Si duobus, inquit, ex vobis convenerit in terra; unanimitatem prius posuit, concordiam pacis ante praemisit, ut conveniat nobis fideliter et firmiter docuit.
PL 4, 508C「もし汝らのうち二人が地上で心を一つにするなら」と言われる。主はまず心の一致を置き、和解の和合をその前に据えて、我々が誠実に、確固として心を一つにすべきことを教えられたのである。
De unitate ecclesiae 12.5
Quomodo autem potest ei cum aliquo convenire cui cum corpore ipsius Ecclesiae et cum universa fraternitate non convenit? quomodo possunt duo aut tres in nomine Christi colligi quos constat a Christo et ab ejus Evangelio separari?
PL 4, 509Aしかし、教会自身の体とも、兄弟団全体とも一致していない者が、どうして誰か他の者と一致することができようか。キリストとその福音から離れていることが明らかな者たちが、どうしてキリストの名において二人また三人集まることができようか。
De unitate ecclesiae 12.6
Non enim nos ab illis, sed illi a nobis recesserunt. Et cum haereses et schismata postmodum nata sint, dum conventicula sibi diversa constituunt, veritatis caput atque originem reliquerunt.
PL 4, 509A我々が彼らから離れたのではなく、彼らが我々から離れ去ったのである。そして後になって異端と分裂とが生じ、彼らが思い思いの集会所を自分たちのために建てたとき、彼らは真理の頭であり源であるものを捨てたのである。
De unitate ecclesiae 12.7
Dominus autem de Ecclesia sua loquitur, et ad hos qui sunt in Ecclesia loquitur, ut si ipsi concordes fuerint, si, secundum quod mandavit et monuit, duo aut tres licet, collecti unanimiter oraverint, duo aut tres licet sint, impetrare possint de Dei majestate quod postulant.
PL 4, 509A主は御自分の教会について語り、教会の中にいる者たちに向かって語っておられる。それゆえ、たとえ二人または三人であっても、彼らが和合していて、主が命じ勧められたとおりに心を一つにして祈るならば、たとえ二人または三人であっても、彼らは神の威厳から求めるものを得ることができる。
De unitate ecclesiae 12.8
Ubicumque fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego, inquit, cum eis sum, cum simplicibus scilicet atque pacatis, cum Deum timentibus et Dei praecepta servantibus.
PL 4, 509A「二人または三人が私の名において集まっている所には、私もその中にいる」と言われる。すなわち、素朴で穏やかな者たち、神を畏れ、神の戒めを守る者たちと共に、である。
De unitate ecclesiae 12.9
Cum his duobus vel tribus licet esse se dixit, quomodo et cum tribus pueris in camino ignis fuit (Dan. III) , et quia in Deum simplices atque inter se unanimes permanebant, flammis ambientibus medios spiritu roris animavit.
PL 4, 509B主は、たとえ二人また三人であっても、その者たちと共にいると言われた。それは炉の火の中にいた三人の若者と共におられたのと同じである(ダニエル3章)。彼らは神に対して素朴であり、互いに心を一つに保っていたので、主は炎が周りを取り巻くただ中で、露の霊によって彼らを生かされたのである。
De unitate ecclesiae 12.10
Quomodo Apostolis duobus in custodia clausis (Act. V) , quia simplices, quia unanimes erant, ipse adfuit, ipse, resolutis carceris claustris, ut verbum quod fideliter praedicabant multitudini traderent, ad forum rursus imposuit.
PL 4, 509B牢に閉じ込められた二人の使徒たちに対しても同様である(使徒行録5章)。彼らが素朴であり、心を一つにしていたので、主御自らが共におられ、牢の閂を解いて、彼らが忠実に宣べ伝えていた言葉を群衆に伝えられるよう、再び広場へと連れ戻された。
De unitate ecclesiae 12.11
Quando ergo in praeceptis suis ponit et dicit: Ubi fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum, non homines ab Ecclesia dividit qui instituit et fecit Ecclesiam, sed exprobrans discordiam perfidis, et fidelibus pacem sua voce commendans, ostendit magis esse secum duobus aut tribus unanimiter orantibus quam cum dissidentibus plurimis, plusque impetrari posse paucorum concordi prece quam discordiosa oratione multorum.
PL 4, 509Bそれゆえ、主が御自分の戒めの中でこう定めて、「二人または三人が私の名において集まっている所には、私もその中にいる」と言われるとき、教会を打ち立て、造られた御方が、人々を教会から引き離しておられるのではない。むしろ、不実な者たちには不和を責め、信ずる者たちには御自らの声によって和解を勧めておられるのであって、心を一つにして祈る二人または三人と共にいる方が、争い合う多くの者たちと共にいるよりもまさっていること、そして少数者の和合した祈りによって得られるもののほうが、多数者の不和な祈りによって得られるものよりも大きいことを示しておられるのである。