De unitate ecclesiae 20.1
Nec quisquam miretur, dilectissimi fratres, etiam de confessoribus quosdam ad ista procedere, inde quoque aliquos tam nefanda quam gravia peccare.
PL 4, 515A最愛の兄弟たちよ、証聖者たちの中のある者たちさえもがこのような事態に至り、そこからまたある者たちが、これほど忌まわしくもあり重くもある罪を犯すに至ったとしても、誰も驚いてはならない。
De unitate ecclesiae 20.2
Neque enim confessio immunem facit ab insidiis diaboli, aut contra tentationes et pericula et incursus atque impetus saeculares adhuc in saeculo positum perpetua securitate defendit.
PL 4, 515Aなぜなら、証聖は悪魔の策略から免れさせるものでもなければ、なお世にある者を、誘惑や危険、世俗の襲撃や攻撃に対して、絶えることのない安全をもって守るものでもないからである。
De unitate ecclesiae 20.3
Caeterum numquam in confessoribus fraudes et stupra et adulteria postmodum videremus, quae nunc in quibusdam videntes ingemiscimus et dolemus.
PL 4, 515Aそうでなければ、我々は証聖者たちのうちに、のちに欺きや姦淫や姦通を見ることは決してなかったであろう。それらを今、ある者たちのうちに見て、我々は嘆き悲しんでいるのである。
De unitate ecclesiae 20.4
Quisquis ille confessor est, Salomone major aut melior aut Deo charior non est: qui tamen quamdiu in viis Domini ambulavit, tamdiu gratiam quam de Domino fuerat consecutus obtinuit; postquam dereliquit Domini viam, perdidit et gratiam Domini.
PL 4, 515Aその証聖者が誰であろうとも、彼はソロモンより偉大でも、より善くも、神にとってより愛しい者でもない。だが彼は、主の道を歩んでいる間は、主から得ていた恩寵を保っていたが、主の道を捨てた後は、主の恩寵をも失ったのである。
De unitate ecclesiae 20.5
Et ideo scriptum est: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam (Apoc. III, 11) . Quod utique Dominus non minaretur auferri posse coronam justitiae, nisi quia, recedente justitia, recedat necesse est et corona.
PL 4, 515Bそれゆえこう書かれている。「汝の持つものを保て、他の者が汝の冠を奪うことのないように」(黙示録3:11)。主が、義の冠が奪われうると戒められたのは、義が退けば冠もまた必然的に退かねばならないからにほかならない。