De unitate ecclesiae 2.1
Unde nobis exemplum datum est veteris hominis viam fugere, vestigiis Christi viventis insistere; ne denuo incauti in mortis laqueum revolvamur, sed, ad periculum providi, accepta immortalitate potiamur.
PL 4, 496Aそこから我々に与えられた模範は、古き人の道を避け、生けるキリストの足跡を踏み従うことである——再び不用心にも死の罠へと転がり込むことのないよう、危険を前に用心深くあり、受けた不死を我がものとするためである。
De unitate ecclesiae 2.2
Immortalitate autem potiri quomodo possumus, nisi ea quibus mors expugnatur et vincitur, Christi mandata servemus, ipso monente et dicente: Si vis ad vitam venire, serva mandata (Matth. XIX, 17) .
PL 4, 496Aしかし、死が打ち破られ征服されるところのもの、すなわちキリストの戒めを守るのでなければ、我々はどうして不死を得ることができようか。主御自身がこう戒めて言われる、「もし汝、命に入りたければ、戒めを守れ」(マタイ19:17)と。
De unitate ecclesiae 2.3
Et iterum: Si feceritis quae mando vobis, jam non dico vos servos, sed amicos (Joan. XV, 14, 15) .
PL 4, 496Aまた再びこう言われる、「もし汝ら、我が命ずることを行うならば、もはや汝らを僕とは呼ばず、友と呼ぶ」(ヨハネ15:14-15)。
De unitate ecclesiae 2.4
Hos denique fortes dicit et stabiles, hos super petram robusta mole fundatos, hos contra omnes tempestates et turbines saeculi immobili et inconcussa firmitate solidatos.
PL 4, 496B実に、こうした者たちを主は強く堅固な者と呼び、こうした者たちを堅牢な重みをもって岩の上に据えられた者、こうした者たちを世のあらゆる嵐と旋風に対して揺るがず崩れぬ堅固さで固められた者と呼ばれる。
De unitate ecclesiae 2.5
Qui audit, inquit, verba mea et facit ea, similabo eum viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti et impegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim fuit super petram (Matth. VII, 24, 25) .
PL 4, 496B「我が言葉を聞いてこれを行う者、その者を私は、己が家を岩の上に建てた賢い人になぞらえよう。雨が降り、川が来たり、風が吹きつけてその家に打ち当たったが、家は倒れなかった。岩の上に建てられていたからである」(マタイ7:24-25)、と主は言われる。
De unitate ecclesiae 2.6
Verbis igitur ejus insistere, quaecumque et docuit et fecit discere et facere debemus. Caeterum credere se in Christum, quomodo dicit qui non facit quod Christus facere praecepit? Aut unde perveniet ad praemium fidei, qui fidem non vult servare mandati?
PL 4, 496Bそれゆえ我々は、主の言葉に踏みとどまり、主が教え、また行われたことをことごとく学び、行わねばならない。しかし、キリストが行えと命じられたことを行わない者が、どうして自分がキリストを信じていると言えようか。あるいは、戒めの信を守ろうとしない者が、どこから信仰の褒賞に至ることができようか。
De unitate ecclesiae 2.7
Nutet necesse est et vagetur, et, spiritu erroris abreptus, velut pulvis quem ventus excutit ventiletur; nec ambulando proficiet ad salutem, qui salutaris viae non tenet veritatem.
PL 4, 497Aそうした者は必ず揺らぎ、さまよい、誤りの霊に捕らえられ、風が払い散らす塵のように吹き飛ばされるほかない。救いに至る道の真理を保たぬ者は、歩んでも救いへと進むことはない。