De unitate ecclesiae 1.1
CUM moneat Dominus et dicat: Vos estis sal terrae (Matth. V, 13) , cumque esse nos jubeat ad innocentiam simplices, et tamen cum simplicitate prudentes (Ib. X, 16) , quid aliud, fratres dilectissimi, quam providere nos convenit, et sollicito corde vigilantes, subdoli hostis insidias intelligere pariter et cavere ne qui Christum sapientiam Dei Patris induimus, minus sapere in tuenda salute videamur?
PL 4, 493D主が「汝らは地の塩である」(マタイ5:13)と戒めて言われ、また我々に、無垢においては率直であれ、しかも率直さとともに賢明であれ(マタイ10:16)と命じておられるからには、最愛の兄弟たちよ、我々にふさわしいことは、憂慮する心をもって目を覚まし、狡猾な敵の罠を悟ると同時に警戒し、神なる父の知恵であるキリストを身にまとった我々が、自らの救いを守るにあたって知恵に劣ると見られることのないようにする、これ以外の何であろうか。
De unitate ecclesiae 1.2
Neque enim persecutio sola metuenda est et ea quae subruendis ac dejiciendis Dei servis aperta impugnatione grassantur. Facilior cautio est ubi manifesta formido est, et ad certamen animus ante praestruitur quando se adversarius confitetur.
PL 4, 495B恐れるべきは迫害だけではなく、神の僕たちを覆し打倒すべく公然たる攻撃をもって猛威を振るうものだけでもない。恐怖が明らかである場合には警戒はより容易であり、敵が自らの正体を認めているときには、闘いへの心構えはあらかじめ整えられる。
De unitate ecclesiae 1.3
Plus metuendus est et cavendus inimicus cum latenter obrepit, cum, per pacis imaginem fallens, occultis accessibus serpit; unde et nomen serpentis accepit. Ea est ejus semper astutia, ea est circumveniendi hominis caeca et latebrosa fallacia.
PL 4, 495Bより恐れ、より警戒すべきは、敵が密かに忍び寄るとき、和解の見せかけによって欺きつつ、隠れた道筋を通って這い進むときである。それゆえにこそ、蛇という名を受けたのである。これこそ彼のつねなる狡知であり、これこそ人を欺くための盲目にして隠微な欺瞞である。
De unitate ecclesiae 1.4
Sic ab initio statim mundi fefellit, et, verbis mendacibus blandiens, rudes animas incauta credulitate decepit. Dominum ipsum tentare conatus, quasi obreperet rursus et falleret, latenter accessit. Intellectus tamen est et retusus; et ideo prostratus, quia agnitus atque detectus.
PL 4, 496Aこうして彼は世の初めから直ちに欺き、偽りの言葉で媚びへつらい、無警戒な信じやすさゆえに未熟な魂どもを欺いた。主御自身を試みようとし、再び忍び寄って欺こうとするかのように、密かに近づいた。しかし彼は見抜かれ、退けられた。そして、認められ暴かれたがゆえに、打ち倒されたのである。