キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De unitate ecclesiae

Caput XIV 第XIV章

Cyprian of Carthage · De unitate ecclesiae · PL 4, 510A · 12 sectiones

De unitate ecclesiae 14.1

1

Tales etiamsi occisi in confessione nominis fuerint, macula ista nec sanguine abluitur: inexpiabilis et gravis culpa discordiae nec passione purgatur.

PL 4, 510A

このような者たちは、たとえ名の告白のうちに殺されたとしても、この汚点は血によって洗い流されることはない。不和という贖いえない重い罪は、受難によっても清められることはない。

De unitate ecclesiae 14.2

2

Esse martyr non potest qui in Ecclesia non est: ad regnum pervenire non poterit qui eam quae regnatura est derelinquit.

PL 4, 510B

教会の中にいない者は殉教者ではありえない。やがて支配することになる教会を捨てた者は、御国に到達することはできないであろう。

De unitate ecclesiae 14.3

3

Pacem nobis Christus dedit, concordes atque unanimes esse praecepit, dilectionis et charitatis foedera incorrupta atque inviolata servari mandavit. Exhibere se non potest martyrem qui fraternam non tenuit charitatem.

PL 4, 510B

キリストは我々に和解をお与えになり、和合し心を一つにするよう命じ、愛と愛徳との契りを汚れなく、犯されぬままに守るよう定められた。兄弟への愛徳を保たなかった者は、自分を殉教者として示すことができない。

De unitate ecclesiae 14.4

4

Docet hoc et contestatur Paulus apostolus dicens: Et si habuero fidem ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum.

PL 4, 510B

使徒パウロはこのことを教え、証しして言う。「たとえ山を動かすほどの信仰を持っていても、愛徳を持っていなければ、私は無に等しい」。

De unitate ecclesiae 14.5

5

Et si in cibos pauperum distribuero omnia mea, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil proficio.

PL 4, 510B

「たとえ自分の全財産を貧しい者たちの食物として分け与え、自分の肉体を焼かれるために引き渡しても、愛徳を持っていなければ、何の益もない」。

De unitate ecclesiae 14.6

6

Charitas magnanima est, charitas benigna est, charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non irritatur, non cogitat malum, omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas numquam excidit (I Cor. XIII, 2, 5, 7, 11) .

PL 4, 510B

「愛徳は寛容であり、愛徳は慈しみ深い。愛徳は張り合わず、みだりに振る舞わず、驕り高ぶらず、いきり立たず、悪を思わない。すべてを愛し、すべてを信じ、すべてを望み、すべてに耐える。愛徳は決して廃れることがない」(一コリント13:2,5,7,11)〔末尾の句は一コリント13:8 に当たるが、表示は底本のまま〕。

De unitate ecclesiae 14.7

7

Numquam, inquit, excidit charitas. Haec enim semper in regno erit, haec in aeternum fraternitatis sibi cohaerentis unitate durabit.

PL 4, 510C

「愛徳は決して廃れることがない」と言われている。なぜなら、これは常に御国のうちにあり、これは互いに結び合う兄弟団の一致のうちに永遠にとどまり続けるからである。

De unitate ecclesiae 14.8

8

Ad regnum coelorum non potest pervenire discordia; ad praemia Christi, qui dixit, Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem, quemadmodum dilexi vos (Joan. XV, 12) , pertinere non poterit qui dilectionem Christi perfida dissensione violavit.

PL 4, 510C

不和は天の御国に到達することができない。「これが私の戒めである。私が汝らを愛したように、汝らも互いに愛し合え」(ヨハネ15:12)と言われたキリストの褒賞に、キリストへの愛を不実な不和によって踏みにじった者は、あずかることができないであろう。

De unitate ecclesiae 14.9

9

Qui charitatem non habet, Deum non habet. Joannis beati apostoli vox est: Deus, inquit, dilectio est; et qui manet in dilectione, in Deo manet, et Deus in illo manet (I Joan. IV, 16) . Cum Deo manere non possunt qui esse in Ecclesia Dei unanimes noluerunt.

PL 4, 511A

愛徳を持たない者は、神を持たない。これは幸いなる使徒ヨハネの言葉である。「神は愛である。愛にとどまる者は神のうちにとどまり、神もその者のうちにとどまる」(一ヨハネ4:16)。神の教会において心を一つにすることを望まなかった者たちは、神と共にとどまることができない。

De unitate ecclesiae 14.10

10

Ardeant licet flammis et ignibus traditi vel objecti bestiis animas suas ponant, non erit illa fidei corona, sed poena perfidiae; nec religiosae virtutis exitus gloriosus, sed desperationis interitus. Occidi talis potest, coronari non potest.

PL 4, 511A

たとえ火や炎に引き渡されて焼かれようとも、あるいは猛獣の前に投げ出されて自分の命を差し出そうとも、それは信仰の冠ではなく、不実に対する刑罰である。それは敬虔な力の栄えある最期ではなく、絶望による滅びである。そのような者は殺されることはできても、冠を受けることはできない。

De unitate ecclesiae 14.11

11

Sic se christianum esse profitetur quomodo et Christum diabolus saepe mentitur, ipso Domino praemonente et dicente: Multi venient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus, et multos fallent (Marc. XIII, 6) .

PL 4, 511A

このような者は、悪魔がしばしばキリストを詐称するのと同じように、自分がキリスト教徒であると公言する。主御自らがあらかじめ警告して、こう言われたとおりである。「多くの者が私の名において来て、『私こそキリストである』と言い、多くの者を惑わすであろう」(マルコ13:6)。

De unitate ecclesiae 14.12

12

Sicut ille Christus non est, quamvis fallat in nomine, ita nec christianus videri potest qui non permanet in Evangelii ejus et fidei veritate.

PL 4, 511A

名を騙って人を欺いていても、その者が本当のキリストでないのと同じように、キリストの福音と信仰の真理のうちにとどまっていない者もまた、キリスト教徒であるとは見なされえない。