De unitate ecclesiae 10.1
Hinc haereses et factae sunt frequenter et fiunt, dum perversa mens non habet pacem, dum perfidia discordans non tenet unitatem.
PL 4, 507Aここから異端はしばしば生じてきたし、今も生じている。曲がった心は和解を持たず、不和をもたらす不実は一致を保たないからである。
De unitate ecclesiae 10.2
Fieri vero haec Dominus permittit et patitur, manente propriae libertatis arbitrio, ut, dum corda nostra et mentes nostras veritatis discrimen examinat, probatorum fides integra manifesta luce clarescat.
PL 4, 507Aしかし、主はこれらのことが起こるのを許し、耐え忍ばれる。おのおのの自由な意志の決定はそのままにされ、それは、真理の識別が我々の心と思いを吟味する間に、試みられた者たちの揺るぎない信仰が明白な光のもとに輝き出るためである。
De unitate ecclesiae 10.3
Per Apostolum praemonet Spiritus sanctus et dicit: Oportet haereses esse, ut probati manifesti sint in vobis (I Cor. XI, 19) . Sic probantur fideles, sic perfidi deteguntur.
PL 4, 507B聖なる霊は使徒を通してあらかじめ戒めてこう言う。「異端はあらねばならない。それは、試みられた者たちが汝らの中で明らかにされるためである」(一コリント11:19)。こうして信ある者たちは試され、不実な者たちは暴かれる。
De unitate ecclesiae 10.4
Sic et ante judicii diem hic quoque jam justorum atque injustorum animae dividuntur, et a frumento paleae separantur.
PL 4, 507Bこうして審判の日の前にも、すでにこの地上において、正しい者たちと不義なる者たちの魂は分かたれ、籾殻は麦から分けられる。
De unitate ecclesiae 10.5
Hi sunt qui se ultro apud temerarios convenas sine divina dispositione praeficiunt, qui, se praepositos sine ulla ordinationis lege constituunt, qui, nemine episcopatum dante, episcopi sibi nomen assumunt; quos designat in Psalmis Spiritus sanctus sedentes in pestilentiae cathedra (Psal. I, 1) , pestes et lues fidei, serpentis ore fallentes, et corrumpendae veritatis artifices, venena lethalia linguis pestiferis evomentes; quorum sermo ut cancer serpit (II Tim. II, 17) , quorum tractatus pectoribus et cordibus singulorum mortale virus infundit.
PL 4, 507Bこの者たちは、無謀な野合の徒のもとで、神の配剤によらず自ら進んで指導者となる者たちであり、いかなる叙任の法にもよらず自らを監督者に立てる者たちであり、だれも司教職を与えていないのに、自ら司教という名を名乗る者たちである。聖なる霊は詩篇の中でこの者たちを「疫病の座に座る者」(詩篇1:1)と名指し、信仰にとっての疫病であり疾患であり、蛇の口をもって欺く者、真理を腐敗させる術策家であり、疫をもたらす舌から死をもたらす毒を吐き出す者と呼ぶ。彼らの言葉は癌のように広がり(二テモテ2:17)、彼らの論説は、おのおのの胸と心に死をもたらす毒素を注ぎ込む。