De unitate ecclesiae 17.1
Non tamen nos moveat aut turbet multorum nimia et abrupta perfidia, sed potius fidem nostram, praenuntiante rei veritate, corroboret.
PL 4, 512Cとはいえ、多くの者たちの甚だしく急な背信は、我々を動揺させ乱すことがあってはならない。むしろ、事の真実があらかじめ告げられていたのだから、それはかえって我々の信仰を強めるはずである。
De unitate ecclesiae 17.2
Ut quidam tales esse coeperunt, quia haec ante praedicta sunt, ita caeteri fratres ab ejusmodi caveant, quia et haec ante praedicta sunt, instruente Domino et dicente: Vos autem cavete, ecce praedixi vobis omnia (Marc. XII, 23) .
PL 4, 512Cある者たちがそのようになり始めたのは、これがあらかじめ告げられていたからである。同様に、他の兄弟たちがそのような者どもから身を守るべきなのも、これまたあらかじめ告げられていたからであり、主はこう教え、告げておられる。「汝らは気をつけよ。見よ、私は汝らにすべてを予め告げた」(マルコ12:23)。
- ミーニュはマルコ12章23節と刷るが、引かれているのはマルコ13章23節である。
De unitate ecclesiae 17.3
Vitate, quaeso vos, fratres, ejusmodi homines, et a latere atque auribus vestris perniciosa colloquia velut contagium mortis arcete, sicut scriptum est: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccli. XXVIII, 28) .
PL 4, 513A兄弟たちよ、諸君に乞う、このような者たちを避け、諸君の傍らと耳から、死の伝染病のごとき有害な話を遠ざけるがよい。かく書かれているとおりである。「汝の耳を茨で囲い、悪しき舌を聞くな」(集会の書28:28)。
De unitate ecclesiae 17.4
Et iterum: Corrumpunt ingenia bona confabulationes pessimae (I Cor. XV, 33) : Docet Dominus et admonet a talibus recedendum. Caeci sunt, inquit, duces caecorum. Caecus autem caecum ducens, simul in foveam cadunt (Matth. XV, 14) .
PL 4, 513Aそしてまた、「悪い交わりは善良な性質を腐敗させる」(一コリント15:33)。主はこう教え、このような者たちから離れるべきことを戒めておられる。「彼らは盲人の道案内をする盲人である。盲人が盲人を導けば、二人とも穴に落ちる」(マタイ15:14)。
De unitate ecclesiae 17.5
Aversandus est talis atque fugiendus quisquis fuerit ab Ecclesia separatus. Perversus est hujusmodi et peccat, et est a semetipso damnatus (Tit. III, 11) .
PL 4, 513A教会から分離した者は誰であれ、忌避され、避けられるべきである。このような者は堕落しており、罪を犯しており、自分自身によって断罪されている(テトス3:11)。
De unitate ecclesiae 17.6
An esse sibi cum Christo videtur qui adversus sacerdotes Christi facit, qui se a cleri ejus et plebis societate secernit? Arma ille contra Ecclesiam portat, contra Dei dispositionem repugnat.
PL 4, 513Aキリストの司教たちに逆らって行動し、その聖職者団と信徒との交わりから自らを引き離す者が、キリストと共にあると自分で思っているのか。彼は教会に対して武器を取り、神の配剤に逆らって抵抗している。
De unitate ecclesiae 17.7
Hostis altaris, adversus sacrificium Christi rebellis, pro fide perfidus, pro religione sacrilegus, inobsequens servus, filius impius, frater inimicus, contemptis episcopis et Dei sacerdotibus derelictis, constituere audet aliud altare, precem alteram illicitis vocibus facere, Dominicae hostiae veritatem per falsa sacrificia profanare, nec scire quoniam qui contra ordinationem Dei nititur, ob temeritatis audaciam, divina animadversione punitur.
PL 4, 513B祭壇の敵であり、キリストの生贄に対する反逆者、信仰については不実な者、宗教については冒瀆者、従わぬ僕、不敬虔な子、敵対する兄弟であるこの者は、司教たちを蔑み、神の司教たちを見捨てて、あえて別の祭壇を立て、許されざる言葉で別の祈りを行い、偽りの生贄によって主の犠牲の真理を汚す。そして、神の定めに逆らって企てる者が、その向こう見ずな大胆さのゆえに神の罰によって罰せられることを知らない。