キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De unitate ecclesiae

Caput V 第V章

Cyprian of Carthage · De unitate ecclesiae · PL 4, 501A · 6 sectiones

De unitate ecclesiae 5.1

1

Quam unitatem firmiter tenere et vindicare debemus, maxime episcopi, qui in Ecclesia praesidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum probemus. Nemo fraternitatem mendacio fallat, nemo fidei veritatem perfida praevaricatione corrumpat.

PL 4, 501A

この一致を、我々は堅く保ち、擁護しなければならない——とりわけ、教会において司る司教である我々は、司教職そのものもまたただ一つであり、分割されざるものであることを証ししなければならない。誰も偽りをもって兄弟団を欺いてはならず、誰も不実な背信によって信仰の真理を汚してはならない。

De unitate ecclesiae 5.2

2

Episcopatus unus est, cujus a singulis in solidum pars tenetur. Ecclesia quoque una est, quae in multitudinem latius incremento foecunditatis extenditur.

PL 4, 501A

司教職は一つである。その一部分は、各人によって全体として〔in solidum はローマ法の連帯の用語で、各人が職の全体を担う意と取った〕保持される。教会もまた一つであるが、豊かな実りの増加によって、より広く多数へと広がっていく。

De unitate ecclesiae 5.3

3

Quomodo solis multi radii, sed lumen unum; et rami arboris multi, sed robur unum tenaci radice fundatum; et cum de fonte uno rivi plurimi defluunt, numerositas licet diffusa videatur exundantis copiae largitate, unitas tamen servatur in origine.

PL 4, 501A

あたかも太陽の光線は多くあれど光は一つであるように、木の枝は多くあれど、粘り強い根に据えられた力は一つであるように、また一つの泉から多くの川が流れ出て、あふれ出る豊かさの気前よさによって数の多さが広がって見えたとしても、一致はその源において保たれるように。

De unitate ecclesiae 5.4

4

Avelle radium solis a corpore, divisionem lucis unitas non capit: ab arbore frange ramum, fractus germinare non poterit: a fronte praecide rivum, praecisus arescit.

PL 4, 502A

太陽の光線をその本体からもぎ取ってみよ——光の一致は分割を受け入れない。木から枝を折り取ってみよ——折られたものは芽吹くことができない。泉から〔底本は a fronte。a fonte と読む〕川を断ち切ってみよ——断ち切られたものは涸れる。

De unitate ecclesiae 5.5

5

Sic et Ecclesia Domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit; unum tamen lumen est, quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur.

PL 4, 502A

主の教会もまたこのように、光に満たされて全世界にその光線を差し伸べる。しかし光は一つであり、それはあまねく広がるが、その本体の一致が分断されることはない。

De unitate ecclesiae 5.6

6

Ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter rivos latius expandit; unum tamen caput est et origo una, et una mater foecunditatis successibus copiosa. Illius foetu nascimur, illius lacte nutrimur, spiritu ejus animamur.

PL 4, 502A

教会は豊かな実りの力によってその枝を全地に広げ、豊富に流れ出る川をより広く押し広げる。しかし頭は一つであり、源も一つであり、実りの増し加わりに富む母もまた一つである。我々はその母の胎から生まれ、その乳によって養われ、その霊によって命を吹き込まれる。