De unitate ecclesiae 25.1
Haec unanimitas sub Apostolis olim fuit. Sic novus credentium populus Domini mandata custodiens, charitatem suam tenuit. Probat Scriptura divina quae dicit: Turba autem eorum qui crediderant anima et mente una agebant (Act. IV, 32) .
PL 4, 518Aこの心を一つにすることは、かつて使徒たちのもとにあった。かくして、信じる者たちの新しい民は、主の命令を守りながら、自分たちの愛を保った。神の聖典はこれを証明して言う——「信じた者たちの群れは、魂も心も一つにして行動していた」(使徒言行録4:32)。
De unitate ecclesiae 25.2
Et iterum: Et erant perseverantes omnes unanimes in oratione cum mulieribus et Maria quae fuerat mater Jesu et fratribus ejus (Act. I, 14.) .
PL 4, 518Bそして再びこうある。「彼らは皆、婦人たちおよびイエスの母であったマリア、そしてイエスの兄弟たちと共に、心を一つにして祈りに専心していた」(使徒言行録1:14)。
De unitate ecclesiae 25.3
Et ideo, quia efficacibus precibus orabant, ideo impetrare cum fiducia poterant quodcumque de Domini misericordia postulabant.
PL 4, 518Bそしてそれゆえに、彼らは効き目のある祈りをもって祈っていたので、主の慈しみから求めるものは何であれ、確信をもって得ることができた。