キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De unitate ecclesiae

Caput VII 第VII章

Cyprian of Carthage · De unitate ecclesiae · PL 4, 504A · 6 sectiones

De unitate ecclesiae 7.1

1

Hoc unitatis sacramentum, hoc vinculum concordiae inseparabiliter cohaerentis ostenditur quando in Evangelio tunica Domini Jesu Christi non dividitur omnino nec scinditur, sed sortientibus de veste Christi quis Christum indueret, integra vestis accipitur, et incorrupta atque indivisa tunica possidetur.

PL 4, 504A

この一致の秘義、この不可分に結び合う和合の絆は、福音書において示される。すなわち、主イエス・キリストの上着は全く分けられることも裂かれることもなく、だれがキリストを身に着けるかをめぐってキリストの衣について籤を引いた者たちのもとにあってもなお、衣は完全なまま受け取られ、上着は損なわれることなく分けられずに所有されたのである。

De unitate ecclesiae 7.2

2

Loquitur ac dicit Scriptura divina: De tunica autem, quia de superiore parte non consutilis, sed per totum textilis fuerat, dixerunt ad invicem: Non scindamus illam, sed sortiamur de ea cujus sit (Joan. XIX, 23, 24) .

PL 4, 504A

神聖な聖典はこう語って言う。「上着については、上の方から縫い目なく全体が織られていたので、彼らは互いに言った、『これを裂くのはよそう、それがだれのものになるか籤を引こう』」(ヨハネ19:23-24)。

De unitate ecclesiae 7.3

3

Unitatem illa portabat de superiore parte venientem, id est de coelo et a Patre venientem, quae ab accipiente ac possidente scindi omnino non poterat, sed totam simul et solidam firmitatem inseparabiliter obtinebat.

PL 4, 505A

その上着は、上から来る一致、すなわち天から、また父から来る一致を身に帯びていた。それは受け取り所有する者によって全く裂かれることができず、全体にしてかつ確固たる堅固さを不可分に保っていた。

De unitate ecclesiae 7.4

4

Possidere non potest indumentum Christi qui scindit et dividit Ecclesiam Christi. Contra denique cum, Salomone moriente, regnum ejus et populus scinderetur, Achias propheta Jeroboam regi obvius factus in campo, in duodecim scissuras vestimentum suum discidit dicens: Sume tibi decem scissuras, quia haec dicit Dominus: Ecce scindo regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem sceptra, et duo sceptra erunt ei propter servum meum David et propter Hierusalem civitatem quam elegi ut ponam nomen meum illic (III Reg. XI, 31, 32, 36) .

PL 4, 505A

キリストの教会を裂き分ける者は、キリストの上着を所有することができない。これに対して逆に、ソロモンが死につつあったとき、その王国と民が分かたれようとした際、預言者アヒヤは野でヤロブアム王に出会い、自分の衣を十二の裂片に裂いてこう言った。「汝は十の裂片を取れ。主はこう言われるからである。『見よ、私はソロモンの手から王国を裂き取り、汝に十の笏を与える。二つの笏は、私の僕ダビデのゆえに、また私が我が名を置くために選んだ都エルサレムのゆえに、彼〔ソロモン〕に残る』」(列王記三11:31, 32, 36)。

De unitate ecclesiae 7.5

5

Cum duodecim tribus Israel scinderetur, vestimentum suum propheta Achias discidit. At vero, quia Christi populus non potest scindi, tunica ejus per totum textilis et cohaerens divisa a possidentibus non est.

PL 4, 505B

イスラエルの十二部族が分かたれようとしたとき、預言者アヒヤは自分の衣を裂いた。しかし、キリストの民は分かたれることができないゆえに、全体が織り合わされ結び合ったその上着は、所有する者たちによって分けられることがなかった。

De unitate ecclesiae 7.6

6

Individua, copulata, connexa ostendit populi nostri, qui Christum induimus, concordiam cohaerentem. Sacramento vestis et signo declaravit Ecclesiae unitatem.

PL 4, 505B

分かたれず、結び合わされ、繋ぎ合わされたそれは、キリストを身に着けた我々の民の、結び合う和合を示している。衣の秘義と徴によって、彼は教会の一致を明らかにしたのである。