De mortalitate 8.1
Atenim quosdam movet quod aequaliter cum gentilibus nostros morbi istius valitudo corripiat; quasi ad hoc crediderit Christianus, ut, immunis a contactu malorum, mundo et saeculo feliciter perfruatur, et non omnia hic adversa perpessus, ad futuram laetitiam reservetur.
PL 4, 587Aしかし、この病のもたらす害が、異教徒たちと等しく我々の者たちをも襲うことに、心を騒がせる者たちがある。あたかもキリスト教徒が、悪との接触を免れて、この世界とこの世とを心ゆくまで享受するために信じたのであって、ここであらゆる逆境を耐え忍んだうえで来るべき喜びのために取っておかれるのではないかのように。
De mortalitate 8.2
Movet quosdam quod sit nobis cum caeteris mortalitas ista communis. Quid enim nobis in hoc mundo non commune cum caeteris quamdiu adhuc, secundum legem primae nativitatis, manet caro ista communis?
PL 4, 587Aこの疫病が我々にも他の者たちにも等しく共通していることに、心を騒がせる者たちがある。しかし、最初の誕生の法にしたがってこの共通の肉がなお残っているかぎり、この世界において我々に他の者たちと共通でないものが何かあろうか。
De mortalitate 8.3
Quoadusque istic in mundo sumus, cum genere humano carnis aequalitate conjungimur, spiritu separamur.
PL 4, 587B我々がこの世界にある間は、肉における対等さによって人類と結ばれており、霊によって分かたれているのである。
De mortalitate 8.4
Itaque, donec corruptivum istud induat incorruptionem, et mortale hoc accipiat immortalitatem (I Cor. XV, 53) , et Christus nos perducat ad Deum Patrem, quaecumque sunt carnis incommoda sunt nobis cum humano genere communia.
PL 4, 587Bそれゆえ、この朽ちるべきものが朽ちないものを着、この死すべきものが不死を受け(一コリント15:53)、キリストが我々を神なる父のもとへ導かれるまでは、肉に属するどのような不都合も、人類とともに我々に共通のものである。
De mortalitate 8.5
Sic, cum foetu sterili terra jejuna est, neminem fames separat. Sic, cum irruptione hostili civitas aliqua possessa est, omnes simul captivitas vastat. Et quando imbrem nubila serena suspendunt, omnibus siccitas una est.
PL 4, 587Bそれゆえ、大地が実りに乏しく不毛であるとき、飢饉は誰をも例外とせず、ある都市が敵の侵入によって占領されるとき、捕囚はすべての者をひとしく荒廃させる。晴れた空が雨を降らせずにいるとき、旱魃はすべての者にとって同じである。
De mortalitate 8.6
Et cum navem scopulosa saxa constringunt, navigantibus naufragium sine exceptione commune est. Et oculorum dolor, et impetus febrium, et omnium valitudo membrorum cum caeteris communis est nohis quamdiu portatur in saeculo caro ista communis.
PL 4, 587Bまた、岩礁が船を締めつけるとき、難破は乗り合わせた者たち全員に例外なく共通のものとなる。目の痛みも、熱の発作も、あらゆる肢体の患いも、この共通の肉がこの世で担われているかぎり、我々にも他の者たちにも共通のものである。