De mortalitate 18.1
Meminisse debemus voluntatem nos, non nostram, sed Dei facere debere, secundum quod nos Dominus quotidie jussit orare.
PL 4, 594B我々は、自分の意志ではなく神の御旨を行うべきであることを、覚えておかねばならない。それは主が我々に日々そう祈るようにと命じられたとおりである。
De mortalitate 18.2
Quam praeposterum est, quamque perversum, ut, cum ei voluntatem fieri postulemus, quando evocat nos et accersit de hoc mundo Deus, non statim voluntatis ejus imperio pareamus.
PL 4, 594Bなんと本末転倒であり、なんとゆがんだことであろうか。我々は神に御旨がなされるようにと願い求めながら、神が我々をこの世界から呼び出し、召し出されるときに、その御旨の命令に直ちに従わないとは。
De mortalitate 18.3
Obnitimur et reluctamur, et, pervicacium more servorum, ad conspectum Domini cum tristitia et moerore perducimur, exeuntes istinc necessitatis vinculo, non obsequio voluntatis; et volumus ab eo praemiis coelestibus honorari ad quem venimus inviti!
PL 4, 594C我々は抵抗し、逆らい、強情な僕たちのように、悲しみと嘆きをもって主の御前へと連れて行かれる。この世から出て行くのも、御旨への従順によってではなく、必然という鎖によってである。それでいて我々は、心ならずも赴くその方から、天の褒賞によって誉れを受けたいと願うのである。
De mortalitate 18.4
Quid ergo oramus et petimus ut adveniat regnum coelorum, si captivitas terrena delectat? Quid precibus frequenter iteratis rogamus et poscimus ut acceleret dies regni, si majora desideria et vota potiora sunt servire istic diabolo quam regnare cum Christo?
PL 4, 595Aそれゆえ、もし地上の捕囚が喜ばしいのであれば、我々はなぜ天の王国が来たれと祈り求めるのか。もし、キリストと共に統治するよりも、ここで悪魔に仕えることのほうが、より大きな望みであり、より強い誓願であるならば、我々はなぜ、繰り返し重ねる祈りをもって、御国の日が早く来るようにと願い求めるのか。