De mortalitate 21.1
Increpat denique apostolus Paulus et objurgabat et culpat si qui contristentur in excessu suorum: Nolumus, inquit, ignorare vos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et caeteri qui spem non habent.
PL 4, 596B実に、使徒パウロは、身内の者の死をだれであれ悲しむならば、それを戒め、叱り、咎める。彼は言う——「兄弟たちよ、眠りについた者たちについて、汝らが知らずにいることを我々は望まない。希望を持たぬ他の者たちのように、汝らが悲しむことのないように」。
De mortalitate 21.2
Si enim credimus quia Jesus mortuus est et resurrexit, sic et Deus eos qui dormierunt in Jesu adducet cum illo (I Thessal. IV, 13, 14) . Eos contristari dicit in excessu suorum qui spem non habent.
PL 4, 596B「なぜなら、もし我々が、イエスは死んでよみがえられたと信じるならば、同じように神も、イエスにあって眠りについた者たちを、彼とともに導きたもうであろうから」(一テサロニケ4:13-14)。彼は、身内の者の死において悲しむのは、希望を持たない者たちであると言うのである。
De mortalitate 21.3
Qui autem spe vivimus et in Deum credimus et Christum passum esse pro nobis et resurrexisse confidimus, in Christo manentes, et per ipsum atque in ipso resurgentes, quid aut ipsi recedere istinc de saeculo nolumus, aut nostros recedentes quasi perditos plangimus ac dolemus, ipso Christo Domino et Deo nostro monente ac dicente: Ego sum resurrectio et vita.
PL 4, 596Bしかし、希望によって生き、神を信じ、キリストが我々のために苦しみを受け、よみがえられたことを確信し、キリストのうちにとどまり、彼によって、また彼のうちによみがえる我々が、なぜ自らこの世から去ることを拒み、あるいは去りゆく我々の身内の者たちを、あたかも滅びた者であるかのように嘆き悲しむのであろうか。我々の主にして神であるキリストご自身が、こう諭し、こう言われるのに——「私は復活であり、命である。
De mortalitate 21.4
Qui credit in me, licet moriatur, vivet; et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (Joan. XI, 25, 26) .
PL 4, 597A私を信じる者は、たとえ死んでも生きる。生きていて私を信じる者はみな、永遠に死ぬことがない」(ヨハネ11:25-26)。
De mortalitate 21.5
Si in Christum credimus, si fidem verbis et promissis ejus habemus, et non morimur in aeternum, ad Christum, cum quo et victuri et regnaturi semper sumus, laeta securitate veniamus.
PL 4, 597Aもし我々がキリストを信じるならば、もし彼の言葉と約束とに信を置くならば、我々は永遠に死ぬことがないのだから、ともに生き、ともに永遠に統治するはずのキリストのもとへ、喜ばしい安心をもって参ろうではないか。