キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De mortalitate

Caput VI 第VI章

Cyprian of Carthage · De mortalitate · PL 4, 586A · 4 sectiones

De mortalitate 6.1

1

Hoc autem fit, fratres dilectissimi, quia fides deest, quia nemo credit vera esse quae promittit Deus, qui verax est, cujus sermo credentibus aeternus et firmus est.

PL 4, 586A

最愛の兄弟たちよ、このようなことが起こるのは、信仰が欠けているからであり、真実であられる神が約束されることを真実だと信じる者がいないからである。神の御言葉は、信じる者たちにとって永遠であり確かなものである。

De mortalitate 6.2

2

Si tibi vir gravis et laudabilis aliquid polliceretur, haberes utique pollicenti fidem, nec te falli aut decipi ab eo crederes quem stare in sermonibus atque in actibus suis scires. Nunc Deus tecum loquitur; et tu mente incredula perfidus fluctuas!

PL 4, 586B

もし重んじられ称賛に値する人物が、お前に何かを約束したなら、お前は当然その約束する人を信じ、その者が自分の言葉と行いにおいて確かであると知っているのだから、彼に欺かれ騙されるとは思わないであろう。いま神がお前に語りかけておられる。それなのにお前は、信じない心をもって不実にも揺れ動いているのだ。

De mortalitate 6.3

3

Deus tibi de hoc mundo recedenti immortafitatem atque aeternitatem pollicetur; et tu dubitas!

PL 4, 586B

神は、この世界を去りゆくお前に、不死と永遠とを約束しておられる。それなのにお前は疑っているのだ。

De mortalitate 6.4

4

Hoc est Deum omnino non nosse; hoc est Christum, credentium dominum et magistrum, peccato incredulitatis offendere; hoc est in Ecclesia constitutum, fidem in domo fidei non habere.

PL 4, 586B

これは、神をまったく知らないということである。これは、信じる者たちの主にして師であるキリストを、不信仰の罪によって傷つけるということである。これは、教会のうちに立てられていながら、信仰の家において信仰を持たないということである。