De mortalitate 24.1
Ejus est in mundo diu velle remanere quem mundus oblectat, quem saeculum blandiens atque decipiens illecebris terrenae voluptatis invitat. Porro, cum mundus oderit Christianum, quid amas eum qui te odit, et non magis sequeris Christum, qui te et redemit et diligit?
PL 4, 599Aこの世界にあって長くとどまることを望むのは、この世界に喜びを見出す者、おもねり欺くこの世が現世の快楽の誘惑をもって招く者にふさわしい。ところで、この世界がキリスト教徒を憎むというのに、お前はなぜ、お前を憎む者を愛し、お前を贖い、お前を愛したもうキリストに、なおいっそう従おうとしないのか。
De mortalitate 24.2
Joannes in Epistola sua clamat et loquitur, et ne, carnalia desideria sectantes, mundum diligamus hortatur: Nolite, inquit, diligere mundum neque ea quae in mundo sunt.
PL 4, 599Aヨハネはその書簡において声高く語り、肉の欲望を追い求めてこの世界を愛することのないようにと勧める。彼は言う。「世界を愛してはならない、世界にあるものをも愛してはならない。
De mortalitate 24.3
Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo; quia omne quod in mundo est concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex concupiscentia mundi.
PL 4, 599Bもし誰かが世界を愛するならば、御父の愛はその者のうちにない。なぜなら、世界にあるものはすべて、肉の欲望であり、目の欲望であり、この世の虚栄であって、御父から出たものではなく、世界の欲望から出たものだからである。
De mortalitate 24.4
Et mundus transibit et concupiscentia ejus: qui autem fecerit voluntatem Dei manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum (I Joan. II, 15-17) .
PL 4, 599Bそして世界は、その欲望とともに過ぎ去る。しかし神の御旨を行う者は、神が永遠にとどまりたもうのと同じように、永遠にとどまる」(一ヨハネ2:15-17)。
De mortalitate 24.5
Potius, fratres dilectissimi, mente integra, fide firma, virtute robusta, parati ad omnem voluntatem Dei simus, pavore mortis excluso, immortalitatem quae sequitur cogitemus.
PL 4, 599B最愛の兄弟たちよ、むしろ我々は、健全な心をもって、堅固な信仰をもって、強靭な力をもって、神のあらゆる御旨に対して備えている者でありたい。死への恐れを退け、その後に続く不死について思いを致そうではないか。
De mortalitate 24.6
Hoc nos ostendamus esse quod credimus, ut neque charorum lugeamus excessum, et cum accersitionis propriae dies venerit, incunctanter et libenter ad Dominum ipso vocante veniamus.
PL 4, 600A我々が信じていることをこそ、我々自身であると示そうではないか。愛する者たちの死を嘆くことなく、また自らの召される日が来たならば、主が招きたもうままに、ためらうことなく、喜んで主のもとへ参ろうではないか。