De mortalitate 2.1
Agnoscere enim se debet, fratres dilectissimi, qui Deo militat, qui positus in coelestibus castris divinam jam sperat, ut ad procellas et turbines mundi trepidatio nulla sit in nobis, nulla turbatio, quando haec ventura praedixerit Dominus providae vocis hortatu instruens et docens et praeparans atque corroborans Ecclesiae suae populum ad omnem tolerantiam futurorum, bella et fumes et terrae motus et pestilentias per loca singula exsurgere praenuntiavit et cecinit.
PL 4, 583C最愛の兄弟たちよ、神に兵士として仕える者は、自分が天の陣営に置かれてすでに神的なもの〔褒賞〕〔底本は divinam で受ける名詞がない。中性複数 divina と取った〕を待ち望む者であることを自覚しなければならない。世界の嵐と旋風を前にしても、我々のうちに何の恐れもなく、何の動揺もないためである。主はこれら来るべき事どもをあらかじめ告げておられたのだから。すなわち主は、先見の声をもって勧め、教え、備えさせ、ご自分の教会の民を来るべき事すべてに対する忍耐へと力づけながら、戦と飢饉〔底本は fumes。fames と読む〕と地震と疫病とが所々に起こるであろうことを予告し、歌い示されたのである。
De mortalitate 2.2
Et ne inopinatus nos et novus rerum infestantium metus quateret, magis ac magis in novissimis temporibus adversa crebrescere ante praemonuit.
PL 4, 584Aまた、思いがけぬ新奇な、脅かす事どもへの恐れが我々を揺るがすことのないように、終わりの時代においては災いがますます頻発するであろうことを、あらかじめ警告しておかれた。
De mortalitate 2.3
Fiunt ecce quae dicta sunt; et quando fiunt quae ante praedicta sunt, sequentur et quaecumque promissa sunt, Domino ipso pollicente et dicente: Cum autem videritis haec omnia fieri, scitote quoniam in proximo est regnum Dei. (Luc. XXI, 31) .
PL 4, 584A見よ、語られたことが現に起こっている。そして、あらかじめ予告されたことが起こるとき、約束されたこともまた続いて起こるであろう。主ご自身がこう約束して言われたとおりである。「汝ら、これらすべてが起こるのを見るとき、神の国が近づいていると知れ」(ルカ21:31)。
De mortalitate 2.4
Regnum Dei, fratres dilectissimi, esse coepit in proximo. Praemium vitae et gaudium salutis aeternae, et perpetua securitas, et possessio paradisi nuper amissa, mundo transeunte jam veniunt; jam terrenis coelestia et magna parvis et caducis aeterna succedunt.
PL 4, 584B最愛の兄弟たちよ、神の国はすでに近づき始めている。命の褒賞と永遠の救いの喜び、絶えることのない安全、そしてかつて失われた楽園の所有とが、世界が過ぎ去りゆく中ですでに到来しつつある。すでに地上のものに天上のものが、小さなものに大いなるものが、はかないものに永遠のものが、取って代わりつつある。
De mortalitate 2.5
Quis hic anxietatis et sollicitudinis locus est? Quis inter haec trepidus et moestus est, nisi cui spes et fides deest? Ejus est enim mortem timere qui ad Christum nolit ire. Ejus est ad Christum nolle ire qui se non credat cum Christo incipere regnare.
PL 4, 584Bここにいかなる不安と心労の余地があろうか。これらのただ中にあって恐れ悲しむ者があるとすれば、それは希望と信仰を欠く者のほかにあろうか。死を恐れるのは、キリストのもとへ行くことを望まない者に特有のことである。キリストのもとへ行くことを望まないのは、キリストと共に統治し始めることを信じない者に特有のことである。