De mortalitate 5.1
Tot persecutiones animus quotidie patitur, tot periculis pectus urgetur; et delectat hic inter diaboli gladios diu stare, cum magis concupiscendum sit et optandum ad Christum, subveniente velocius morte, properare, ipso instruente nos et dicente: Amen amen dico vobis quoniam vos plorabitis et plangetis, saeculum autem gaudebit; vos tristes eritis, sed tristitia vestra in laetitiam veniet (Joan. XVI, 20) .
PL 4, 585B心は日々かくも多くの迫害を受け、胸はかくも多くの危険に苦しめられている。それなのに、ここで悪魔の剣のただ中に長くとどまることを喜ぶというのか。むしろ、死がより速やかに助けに来て、キリストのもとへ急ぐことをこそ、いっそう願い望むべきではないか。主ご自身が我々に教えてこう言われたとおりである。「まことにまことに汝らに告げる。汝らは泣き、嘆くであろう。だがこの世は喜ぶであろう。汝らは悲しむであろう。だが汝らの悲しみは喜びに変わるであろう」(ヨハネ16:20)。
De mortalitate 5.2
Quis non tristitia carere optet? quis non ad laetitiam venire festinet? Quando autem in laetitiam veniat nostra tristitia Dominus denuo ipse declarat dicens: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis (Ibid. 22) .
PL 4, 586A悲しみを免れることを願わない者があろうか。喜びに至ることを急がない者があろうか。しかし、我々の悲しみがいつ喜びに変わるかについては、主ご自身が改めてこう宣言しておられる。「われは再び汝らを見るであろう。そして汝らの心は喜ぶであろう。汝らの喜びを誰も汝らから奪わないであろう」(ヨハネ16:22)。
De mortalitate 5.3
Cum ergo Christum videre gaudere sit, nec possit esse gaudium nostrum nisi cum viderimus Christum, quae caecitas animi quaeve dementia est amare pressuras et poenas et lacrymas mundi, et non festinare potius ad gaudium quod numquam possit auferri?
PL 4, 586Aそれゆえ、キリストを見ることが喜びであり、キリストを見たときでなければ我々の喜びはあり得ないとすれば、世界の圧迫と刑罰と涙とを愛し、決して奪われることのない喜びへとかえって急ごうとしないのは、いかなる心の盲目、いかなる狂気であろうか。