De mortalitate 13.1
Sic et apostolus Paulus, post naufragia, post flagella, post carnis et corporis multa et gravia tormenta, non vexari sed emendari se dicit adversis, ut, dum gravius affligitur, verius probaretur: Datus est mihi, inquit, stimulus carnis meae, angelus Satanae qui me colaphizet, ut non extollar.
PL 4, 591Aこのように使徒パウロもまた、難船の後、鞭刑の後、肉と肉体への多くの重い拷問の後、逆境によって苦しめられているのではなく、むしろ正されているのだと言う。より重く苦しめられるほど、より真実に試されるためである。彼はこう言う。「私には、私の肉に一本の刺(とげ)が与えられた。サタンの天使であり、私を打ちのめして高ぶらせないためのものである。」
De mortalitate 13.2
Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea. Nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9) .
PL 4, 591Aそれゆえ私は三度、主にこれが私から去るようにと願ったが、主は私に言われた。「私の恩寵はお前にとって十分である。力は弱さのうちに全うされるからである」(二コリント12:7-9)。
De mortalitate 13.3
Quando ergo infirmitas et imbecillitas et vastitas aliqua grassatur, tunc virtus nostra perficitur, tunc fides, si tentata perstiterit, coronatur, sicut scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 5) .
PL 4, 591Aそれゆえ、弱さや衰弱や何らかの荒廃が猛威をふるうとき、そのときにこそ我々の力は全うされ、そのときにこそ信仰は、試みられてなお堅く立つならば、冠を得るのである。「炉は陶工の器を試し、艱難の試みは正しい人々を試す」(集会の書27:5)と書かれているとおりである。
De mortalitate 13.4
Hoc denique inter nos et caeteros interest, qui Deum nesciunt, quod illi in adversis queruntur et murmurant, nos adversa non avocant a virtutis et fidei veritate, sed corroborant in dolore.
PL 4, 591B結局のところ、我々と、神を知らぬその他の者たちとの違いはここにある。彼らは逆境にあって不平を言いつぶやくが、我々は逆境によって力と信仰の真理から引き離されるのではなく、苦しみのうちにあってなお強められるのである。