De mortalitate 17.1
Sed fortasse aliquis opponat et dicat: Hoc me ergo in praesenti mortalitate contristat quod qui paratus ad confessionem fueram, et ad tolerantiam passionis toto me corde et plena virtute devoveram, martyrio meo privor, dum morte praevenior.
PL 4, 593Bしかし、おそらく誰かがこう反論して言うであろう。「私を悲しませるのはこのことである。すなわち、この今の疫病のさなかにあって、私は告白する備えができており、受難への忍耐を心を尽くし満ちる力をもって誓っていたのに、死によって先を越され、殉教を奪われてしまうということである。」
De mortalitate 17.2
Primo in loco non est in tua potestate, sed in Dei dignatione martyrium, nec potes te dicere perdidisse quod nescis an merearis accipere .
PL 4, 594Aまず第一に、殉教はお前の力の及ぶところにあるのではなく、神の嘉したもうところにある。お前は、自分が受けるに値するかどうかも知らないものを、失ったと言うことはできない。
De mortalitate 17.3
Tunc deinde Deus scrutator renis et cordis et occultorum contemplator et cognitor videt te et laudat et comprobat, et qui perspicit apud te paratam fuisse virtutem, reddet pro virtute mercedem. Numquid Cain cum Deo munus offerret jam peremerat fratrem?
PL 4, 594Aそして次に、腎と心とを探る神、隠れたことを見つめ知る神は、お前を見て、称賛し、是認される。お前のうちに力が備わっていたのを見抜かれる方は、その力に応じた報いを返してくださるのである。カインは、神に献げ物を捧げたとき、すでに兄弟を殺していたであろうか。
De mortalitate 17.4
Et tamen parricidium mente conceptum Deus providus ante damnavit. Ut illic cogitatio mala et perniciosa conceptio Deo providente prospecta est, ita et in Dei servis, apud quos confessio cogitatur et martyrium mente concipitur, animus ad bonum deditus Deo judice coronatur.
PL 4, 594Aそれでもなお、先見の神は、心の中で企てられた近親殺しを、あらかじめ断罪された。そこでは悪しき考えと破滅的な企てとが、先見の神によって見通されたように、神の僕たちにおいても、告白が思いめぐらされ、殉教が心のうちに企てられる者たちにあっては、善に捧げられた心は、神を裁き主として冠を得るのである。
De mortalitate 17.5
Aliud est martyrio animum deesse, aliud animo defuisse martyrium. Qualem te invenit Dominus cum vocat, talem pariter et judicat, quando ipse testetur et dicat: Et scient omnes Ecclesiae quia ego sum scrutator renis et cordis (Apoc. II, 23) .
PL 4, 594A殉教に心が欠けているのと、心に殉教が欠けていたのとは、別のことである。主は、お前を召されたときに見出したそのままの状態で、同じように裁かれる。それは主御自身がこう証しして言われるとおりである。「すべての教会は、私が腎と心とを探る者であることを知るであろう」(黙示録2:23)。
De mortalitate 17.6
Nec enim Deus sanguinem nostrum desiderat, sed fidem quaerit. Nam nec Abraham, nec Isaac, nec Jacob occisi sunt, et tamen fidei ac justitiae meritis honorati inter Patriarchas primi esse meruerunt; ad quorum convivium congregatur quisquis fidelis et justus et laudabilis invenitur.
PL 4, 594B神は我々の血を望まれるのではなく、信仰を求められるのである。アブラハムもイサクもヤコブも殺されはしなかったが、それでも信仰と正義との功績によって誉れを受け、族長たちの中で最初に位する者としての価値を認められた。彼らの宴には、信仰篤く、正しく、称賛に値すると見出される者は誰でも、共に集められるのである。