De mortalitate 22.1
Quod interim morimur, ad immortalitatem morte transgredimur; nec potest vita aeterna succedere, nisi hinc contigerit exire. Non est exitus iste, sed transitus et temporali itinere decurso ad aeterna transgressus.
PL 4, 597A我々がさしあたり死ぬのは、死を通して不死へと移り渡るためである。この世から出て行くのでなければ、永遠の生命が後に続くことはあり得ない。これは終わりではなく、通過である。時のうちにある旅路を走り終えて、永遠なるものへと渡ることなのである。
De mortalitate 22.2
Quis non ad meliora venire festinet? quis non mutari et transformari ad Christi speciem et ad coelestis gloriae dignitatem venire citius exoptet, Paulo apostolo praedicante et dicente: Nostra autem conversatio, inquit, in coelis est, unde et Dominum exspectamus Jesum Christum, qui transformabit corpus humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae (Philip. III, 20, 21) .
PL 4, 597Aより善きものへと到ることを、誰が急がずにいられよう。キリストの姿へと変えられ、造り変えられて、天の栄光の尊さへと一刻も早く至ることを、誰が望まずにいられよう。使徒パウロはこう宣べて言う。「我々の住まいは天にある。そこから我々は主イエス・キリストを待ち望む。この方は我々の卑しい肉体を、ご自身の栄光の肉体と同じ形に造り変えてくださるであろう」(フィリピ3:20-21)。
De mortalitate 22.3
Tales nos futuros et Christus Dominus pollicetur, quando, ut cum illo simus, et cum illo in aeternis sedibus vivamus, atque in regnis coelestibus gaudeamus, Patrem pro nobis precatur dicens: Pater, quos mihi dedisti volo ut ubi ego fuero et ipsi sint mecum, et videant claritatem quam mihi dedisti priusquam mundus fieret (Joan. XVII, 24) .
PL 4, 597B我々がそのような者となることを、主キリストも約束したもう。我々が彼とともにあり、彼とともに永遠の座に生き、天の王国において喜ぶようにと、彼は我々のために御父に祈って言われる。「父よ、あなたが私に賜った者たちが、私のいる所に私とともにいて、世界が造られる前にあなたが私に賜った栄光を見ることを、私は望みます」(ヨハネ17:24)。
De mortalitate 22.4
Venturus ad Christi sedem, ad regnorum coelestium claritatem, lugere non debet nec plangere, sed potius, secundum pollicitationem Domini, secundum fidem veri, in profectione hac sua et translatione gaudere.
PL 4, 598Aキリストの御座へ、天の王国の栄光へと赴こうとする者は、嘆き悲しむべきではなく、むしろ主の約束に従い、真理への信仰に従って、この旅立ちと移り行きを喜ぶべきである。