De mortalitate 20.1
Nobis quoque ipsis minimis et extremis quoties revelatum est, quam frequenter atque manifeste de Dei dignatione praeceptum est ut contestarer assidue et publice praedicarem fratres nostros non esse lugendos accersitione Dominica de saeculo liberatos, cum sciamus non eos amitti sed praemitti, recedentes praecedere, ut proficiscentes, ut navigantes solent, desiderari eos debere, non plangi, nec accipiendas esse hic atras vestes, quando illi ibi indumenta alba jam sumpserint, occasionem dandam non esse gentilibus ut nos merito ac jure reprehendant quod quos vivere apud Deum dicimus, ut extinctos et perditos lugeamus, et fidem quam sermone et voce depromimus cordis et pectoris testimonio non probemus.
PL 4, 595C我々自身、この上なく取るに足りない、末端の者たちにさえも、これがいくたびか啓示されたことであろうか。神の嘉したもうところにより、私が絶えず証しし、公然と宣べ伝えるようにと、いかに頻繁に、いかに明らかに命じられたことであろうか——主の召しによってこの世から解き放たれた我々の兄弟たちを嘆いてはならない、ということを。なぜなら我々は知っているからである、彼らは失われたのではなく、先に遣わされたのだということを、去りゆく者たちは我々に先立つ者たちだということを。旅立つ者たち、船出する者たちについて常にそうであるように、彼らについても恋い慕うべきであって、嘆くべきではないということを。ここで喪服を身にまとうべきではない、あちらで彼らはすでに白い衣を身にまとっているのだから、ということを。異教徒たちに機会を与えてはならない、ということを——我々が神のもとに生きていると言う者たちを、あたかも滅び失われた者であるかのように嘆き、言葉と声によって表す信仰を、心と胸の証しによって示さないことによって、彼らが当然にも正当にも我々を非難する機会を。
De mortalitate 20.2
Spei nostrae ac fidei praevaricatores sumus; simulata, ficta, fucata videntur esse quae dicimus. Nihil prodest verbis praeferre virtutem et factis destruere veritatem.
PL 4, 596A我々は自らの希望と信仰の背信者である。我々の語ることは、装われた、偽られた、塗り飾られたものと見える。言葉によって力を掲げながら、行いによって真理を打ち壊すのでは、何の益もない。