キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De mortalitate

Prooemium 冒頭 (Prooemium)

Cyprian of Carthage · De mortalitate · PL 4, 581C · 1 sectio

De mortalitate 0.1

1

Etsi apud plurimos vestrum, fratres dilectissimi, mens solida est et fides firma et anima devota, quae ad praesentis mortalitatis copiam non movetur, sed tamquam petra fortis et stabilis turbidos impetus mundi et violentos saeculi fluctus frangit potius ipsa nec frangitur, et tentationibus non vincitur, sed probatur, tamen quia animadverto in plebe quosdam vel imbecillitate animi, vel fidei parvitate, vel dulcedine saecularis vitae, vel sexus mollitie, vel, quod majus est, veritatis errore minus stare fortiter nec pectoris sui divinum atque invictum robur exercere, dissimulanda res non fuit nec tacenda quo minus quantum nostra mediocritas sufficit, vigore pleno et sermone de dominica lectione concepto delicatae mentis ignavia comprimatur, et qui homo Dei et Christi esse jam coepit, Deo et Christo dignus habeatur.

PL 4, 581C

最愛の兄弟たちよ、諸君の多くのもとでは、心は堅固であり、信仰は確固としており、魂は献身的であって、いま現に多発しているこの疫病の夥しさに動かされることはない。それどころか、強く揺るがぬ岩のように、世界の乱れた突風とこの世の激しい波を、みずから打ち砕くのであって、砕かれることはなく、試練に打ち負かされることもなく、かえって試みに耐えて証しを立てている。とはいえ、民衆の中には、心の弱さのゆえに、あるいは信仰の乏しさのゆえに、あるいはこの世の生の甘美さのゆえに、あるいは性の柔弱さのゆえに、さらに重大なことには真理についての誤りのゆえに、確固と立つことが少なく、おのれの胸のうちにある神的で不屈の力を働かせずにいる者があると、私は気づいている。それゆえこの事態は、隠し過ごすことも、黙っていることもできなかった。我々の乏しい力の及ぶかぎり、十分な力をもって、また主の御言葉の朗読から汲んだ言葉によって、この柔弱な心の臆病を抑え、すでに神とキリストの人となり始めた者が、神とキリストにふさわしい者とみなされるようにするためである。