De mortalitate 11.1
Hanc tolerantiam justi semper habuerunt, hanc Apostoli disciplinam de Domini lege tenuerunt, non mussitare in adversis, sed quaecumque in saeculo accidunt fortiter et patienter accipere, cum Judaeorum populus hinc semper offenderit quod adversus Deum frequentius murmuraret, sicut testatur in Numeris Dominus Deus dicens: Desinat murmuratio eorum a me, et non morientur (Num. XVIII, 25) .
PL 4, 589A義人たちは常にこの忍耐を保ってきた。使徒たちも主の法から受け継いだこの訓練を守った。すなわち、逆境にあって不平をつぶやくのではなく、この世に起こることは何であれ、雄々しく忍耐して受け入れることである。ユダヤの民は、神に対してしばしばつぶやいたために、常にこの点でつまずいてきた。主なる神は民数記でこう証しして言われる。「彼らのつぶやきが私から止むように。そうすれば彼らは死なないであろう」(民数記18:25)。
- ミーニュは民数記18章25節と刷るが、引用文はアロンの杖の記事、民数記17章10節(ウルガタ)にあたる。
De mortalitate 11.2
Murmurandum non est in adversis, fratres dilectissimi, sed patienter et fortiter quidquid acciderit sustinendum, cum scriptum sit: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit (Psal. L, 19) ; in Deuteronomio quoque moneat per Moysen Spiritus sanctus et dicat: Dominus Deus tuus vexabit te, et famem injiciet tibi, et cognoscetur in corde tuo si bene custodieris praecepta ejus, sive non (Deut. VIII, 2) .
PL 4, 589A最愛の兄弟たちよ、逆境にあってつぶやいてはならない。むしろ、何が起ころうとも忍耐強く雄々しく耐え忍ぶべきである。「神への生贄は打ち砕かれた霊であり、打ち砕かれへりくだった心を神は蔑まれない」(詩篇50:19)と書かれているとおりである。また申命記において、聖なる霊はモーセを通してこう戒めて言われる。「汝の主なる神は汝を悩まし、汝に飢えを送るであろう。そして汝がその戒めをよく守るか否か、汝の心のうちで知られるであろう」(申命記8:2)。
De mortalitate 11.3
Et iterum: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis Dominum Deum vestrum ex toto corde vestro et ex tota anima vestra (Deut. XIII, 4) .
PL 4, 590Aまた重ねて言われる。「汝らの主なる神は汝らを試みる。汝らが心を尽くし、魂を尽くして汝らの主なる神を愛しているかどうかを知るためである」(申命記13:4)。