キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De mortalitate

Caput III 第III章

Cyprian of Carthage · De mortalitate · PL 4, 584B · 4 sectiones

De mortalitate 3.1

1

Scriptum est enim justum fide vivere (Rom. I, 17) . Si justus es, et fide vivis, si vere in Christum credis, cur non cum Christo futurus et de Domini pollicitatione securus quod ad Christum voceris amplecteris, et quod diabolo careas gratularis.

PL 4, 584B

「義人は信仰によって生きる」(ローマ1:17)と書かれている。お前が義人であり、信仰によって生きているのであれば、まことにキリストを信じているのであれば、なぜお前は、キリストと共にあることになる者として、主の約束に確信を置きながら、キリストへ召されたことを喜んで受け入れず、悪魔から逃れられることを喜ばないのか。

De mortalitate 3.2

2

Simeon denique ille justus, qui vere justus fuit, qui fide plena Dei praecepta servavit, dum ei divinitus responsum fuisset quod non ante moreretur quam Christum vidisset, et Christus infans in templum cum matre venisset, agnovit in Spiritu natum esse jam Christum, de quo sibi fuerat ante praedictum; quo viso, scivit se cito esse moriturum.

PL 4, 584C

実に、かの義人シメオンは、まことに義人であり、満ちた信仰をもって神の戒めを守った者であったが、キリストを見るまでは死なないであろうと神より啓示されていたところ、幼子キリストが母とともに神殿に来られたとき、霊のうちに、かねてより自分に予告されていたキリストがすでに生まれたことを認めた。これを見て、彼は自分が間もなく死ぬことを知った。

De mortalitate 3.3

3

Laetus itaque de morte jam proxima, et de vicina accersitione securus, accepit in manus puerum, et benedicens Dominum exclamavit et dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secuudum verbum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29, 30) ; probans scilicet atque contestans tunc esse servis Dei pacem, tunc liberam, tunc tranquillam quietem, quando, de istis mundi turbinibus extracti, sedis et securitatis aeternae portum petimus, quando expuncta hac morte ad immortalitatem venimus.

PL 4, 585A

かくして彼は、すでに間近な死を喜び、迫りくる召しを確信して、幼子を手に抱き、主をたたえて叫び、こう言った。「主よ、いまや御言葉のとおり、僕を平和のうちに去らせたまえ。わが目はあなたの救いを見たのだから」(ルカ2:29, 30)。すなわち彼は、この世界の旋風から引き出され、永遠の座と安全の港を求めるとき、この死が取り除かれて不死に至るとき、そのときにこそ神の僕たちには平和があり、そのときにこそ自由で穏やかな休らいがあることを、証明し証言したのである。

De mortalitate 3.4

4

Illa est enim vera pax, illa fida tranquillitas, illa stabilis et firma et perpetua securitas.

PL 4, 585A

まことに、それこそが真の平和であり、それこそが確かな静けさであり、それこそが揺るぎなく堅固で絶えることのない安全である。