オプタティアヌス・ポルフュリウス4世紀前半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 19 › Carmina (Panegyricus Constantino Augusto dictus)

Carmen I 第I篇

Publilius Optatianus Porfyrius · Carmina (Panegyricus Constantino Augusto dictus) · PL 19, 395A · 1 sectio

Carmina (Panegyricus Constantino Augusto dictus) 1.0.1

1

Quae quondam fueras pulchro decorata libello,Carmen in Augusti ferto, Thalia, manus.Ostro aditura nitens, argento auroque coruscisScripta notis, picto limite dicta notans,Scriptoris bene compta manu, meritoque renidens,Gratifici Domini visibus apta sacris:Pallida nunc atro chartam suffusa colore,Paupere vix minio carmina dissocians,Hinc trepido pede tecta petis venerabilis aulae,Horrida quod nimium sit tua nunc facies.Quos habitus vatis praesentia fata merentur,Vix locus hoc saltem praebuit unde venis.Suppliciter tamen ire potes, Dominumque precari,Squalor et hae sordes, conveniunt miseris.Cum dederit clemens veniam, natumque laremqueReddiderit, comptis ibis et ipsa comis,Purpureo fulgens habitu, radiantibus intus,Ut quondam, scriptis ambitiosa tuis.

PL 19, 395A

かつて美しい書物に飾られていたあなたは、詩を、タレイアよ〔Thalia。詩への呼びかけ〕、アウグストゥスの手へ運べ。紫に輝いて〔皇帝のもとへ〕行くはずで、銀と金のきらめく文字で書かれ、彩色された境で言葉を印づけたもの、写字生の手でよく整えられ、当然のように輝き、恵み深い主君の聖なる眼差しにふさわしい。いま、あなたは蒼ざめ、黒い色を紙に染み込ませ、乏しい朱でかろうじて詩句を分けている。ここから、おののく足で、尊ぶべき宮廷の屋根を目指す。あなたの今の姿が、あまりにも荒れているからだ。詩人の今の運命がふさわしくする装いは、これである。あなたの来た所は、せめてこれだけを、やっと与えてくれた。それでもあなたは、ひれ伏して行き、主君に祈ることができる。この汚れと粗末さは、哀れな者にふさわしい。主君が寛容にも赦しを与え、子と家を返してくれたなら、あなたも髪を整えて行くだろう、紫の装いに輝き、内側は光を放つ、かつてのように、自らの書き込みを誇りながら。