ベレンガウドゥス9世紀(11–12世紀とする説もある)

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri)

Visio VI, Caput XXI 第6の幻 第XXI章

Berengaudus · Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) · PL 17, 936B · 116 sectiones

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.1

1

(Vers. 1.) Et vidi coelum novum, et terram novam; primum enim coelum, et prima terra abiit, et mare jam non est.

PL 17, 936B

(第1節)「私は新しい天と新しい地を見た。最初の天と最初の地は去って行ったからである。そして海はもはや無い」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.2

2

Coelum et terra, et caetera elementa, quae modo videmus, ab igne consumentur, non ut penitus deleantur, sed ut in meliorem statum, sicut superius jam diximus, per ignem reparentur, sicut Psalmista indicat dicens: Ipsi peribunt, tu autem permanebis: et omnes ut vestimentum veterascent, et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur (Psal. CI, 27).

PL 17, 936B

我々が今見ている天と地とそのほかの元素は、火に焼き尽くされるが、それは全く滅ぼされるためではなく、上ですでに述べたとおり、火によってより良い状態に回復されるためである。詩篇作者が示すとおりである。「それらは滅びるが、汝は存続する。すべては衣のように古び、汝は外套のようにそれらを替え、それらは替えられる」(詩篇101:27)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.3

3

Quod dicit: Primum coelum, et prima terra abiit, speciem ejusdem coeli ac terrae transituram esse demonstrat; species enim eorum, non essentia transibit, cum in meliorem statum commutabuntur.

PL 17, 936C

「最初の天と最初の地は去って行った」と彼が言うのは、同じ天と地の姿が過ぎ去ることを示している。より良い状態に変えられるとき、過ぎ去るのはその姿であって本質ではないからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.4

4

Quod vero infert: Et mare jam non est, possumus secundum litteram intelligere, ut mare penitus deleatur. Aliter: mare jam non erit; quia propriam figuram amittet, sicut coelum et terra, ut in pulchriorem formam reparetur.

PL 17, 936C

「そして海はもはや無い」と彼が加えるのは、文字どおりには、海が全く消し去られる、と解しうる。別の解し方もある。海はもはや無くなる、というのは、天と地のように自らの固有の象りを失い、より美しい形に回復されるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.5

5

Sed spiritaliter hoc intelligendum puto; quidquid enim de innovatione coeli et terrae dictum est, et historialiter intelligendum est, sicut superius diximus, et spiritaliter. Possumus itaque per coelum animas sanctorum, per terram corpora intelligere.

PL 17, 936C

しかし私は、これは霊的に解されるべきだと考える。天と地の刷新について語られたことはすべて、上で述べたように、歴史的にも解されねばならず、霊的にも解されねばならないからである。そこで我々は、天によって聖徒たちの魂を、地によって〔その〕体を解することができる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.6

6

Coelum novum fiet, cum animae sanctorum per receptionem corporum in hominis naturam atque formam restituentur. Terra nova efficietur, cum corpora sanctorum quae antea erant mortalia atque corruptibilia, immortalia et incorruptibilia reddentur.

PL 17, 936C

新しい天が成るのは、聖徒たちの魂が体を受け取ることにより、人間の本性と姿に回復されるときである。新しい地が成るのは、以前は死ぬべきもの、朽ちるべきものであった聖徒たちの体が、不死なもの、朽ちないものとされるときである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.7

7

Saepe vero per mare impii designantur, dicente Esaia propheta: Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum (Esai. LVII, 20) .

PL 17, 936D

他方、しばしば海によって不敬虔な者たちが指される。預言者イザヤがこう言うとおりである。「不敬虔な者たちは、静まることのできない荒れ狂う海のようであり、その波は溢れて、踏みにじりと泥となる」(イザヤ57:20)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.8

8

Mare igitur jam non erit; quia omnis multitudo impiorum cum deceptoribus suis daemonibus in infernum detrusa, praesentem mundi faciem a sua inquinata habitatione mundam praestabunt.

PL 17, 936D

それゆえ、海はもはや無い。不敬虔な者たちの群れがすべて、自分たちを欺いた悪霊どもとともに冥界に投げ込まれ、世界の今の姿を、自分たちの汚れた住まいから清いものとして残すからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.9

9

(Vers. 2.) Et civitatem sanctam Hierusalem vidi descendentem de coelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.

PL 17, 937A

(第2節)「そして私は、聖なる都エルサレムが、天から、神のもとから下って来るのを見た。夫のために飾られた花嫁のように備えられていた」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.10

10

Civitas Hierusalem Ecclesia est ex omnibus justis constructa: de coelo descendet; quia Domino ad judicium veniente, cum illo omnis multitudo sanctorum veniet, sicut dicit Esaias propheta: Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus (Esai. III, 14) .

PL 17, 937A

エルサレムの都とは、すべての正しい者たちから築かれた教会である。それは天から下る。主が裁きに来るとき、聖徒たちの群れがみな主とともに来るからである。預言者イザヤが言うとおりである。「主は、自らの民の長老たちとその君たちとともに、裁きに来る」(イザヤ3:14)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.11

11

Et sapientissimus Salomon in Proverbiis: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI, 23) .

PL 17, 937A

またいとも賢いソロモンは、箴言で言う。「その夫は、地の元老たちとともに座るとき、城門で重んじられる」(箴言31:23)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.12

12

Quae sicut sponsa parata et ornata esse dicitur; quia sicut sponsa diversis monilibus et ornamentis semetipsam exornat, ut sponso suo placeat: ita et Ecclesia diversis virtutibus decoratur, ut Creatori suo, qui est sponsus ejus, placere valeat.

PL 17, 937A

彼女が花嫁として備えられ飾られたと言われるのは、花嫁がさまざまな首飾りと装身具で自らを飾って花婿を喜ばせるように、教会もさまざまな徳で飾られ、花婿である造り主を喜ばせることができるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.13

13

(Vers. 3.) Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis; et ipsi populus ejus erunt, et ipse Dominus cum eis erit eorum Deus.

PL 17, 937B

(第3節)「そして私は、座から大きな声がこう言うのを聞いた。『見よ、神の幕屋が人々とともにあり、神は彼らとともに住む。彼らは神の民となり、主自身が彼らとともにいて、彼らの神となる』」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.14

14

Scimus per civitatem Hierusalem et tabernaculum Domini Ecclesiam saepe esse designatam. Civitas ergo in hoc loco et tabernaculum Ecclesia vocatur; eo quod in illa habitet Deus, sicut ipse dicit per prophetam: Inhabitabo in illis, et inambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (Levit. XXVI, 12) .

PL 17, 937B

エルサレムの都と主の幕屋によって、教会がしばしば指されることを、我々は知っている。したがって、この箇所では、都も幕屋も教会と呼ばれる。そこに神が住むからである。神自身が預言者を通じて言うとおりである。「私は彼らの中に住み、歩み、彼らの神となり、彼らは私の民となる」(レビ記26:12)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.15

15

(Vers. 4.) Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum. Animae omnium hominum immortales creatae sunt, sicut Dominus dicit in Evangelio: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28) .

PL 17, 937B

(第4節)「そして神は、彼らの目からすべての涙をぬぐう」。すべての人の魂は不滅のものとして造られた。主が福音書で言うとおりである。「体を殺しても、魂を殺すことのできない者たちを恐れるな」(マタイ10:28)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.16

16

Quamvis enim moriantur peccato, aut ea morte quam primam et secundam diximus; tamen non ita moriuntur, ut penitus non sint: sed earum male esse mors vocatur.

PL 17, 937C

たとえ魂が罪によって、あるいは我々が第一の死、第二の死と言ったその死によって死ぬとしても、全く存在しなくなるほどには死なない。ただ、魂が悪しくあることが死と呼ばれるのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.17

17

Duo quoque tempora iis constituit Deus, praesentis vitae, quod cito finitur: et futurae, quod finiri non potest; unumque fletui et moerori, alterum gaudio atque laetitiae deputavit.

PL 17, 937C

神は彼らのために二つの時を定めた。すぐ終わる現在の生の時と、終わることのできない来たるべき〔生の〕時である。一方を泣くことと悲嘆に、他方を喜びと楽しみに割り当てた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.18

18

Verbi gratia, si quis vellet in hoc tempore, quod brevissimum est, pro peccatis suis flere et lugere, et affligendo semetipsum carnalia desideria exstinguere; in alio tempore quod istud sequitur, quodque infinitum est, gauderet et exsultaret in aeternum: si quis autem hoc elegerit, ut in praesenti tempore gaudeat, et desideria carnis suae perficiat; in futuro lugebit, et tristabitur in sempiternum.

PL 17, 937C

たとえば、もし誰かがこの極めて短い時に、自らの罪のために泣き悲しみ、自分を苦しめることで肉の欲望を消そうとするなら、それに続く無限の別の時には、永遠に喜び、歓喜するであろう。ところが、もし誰かが現在の時に喜び、自らの肉の欲望を遂げることを選ぶなら、将来、とこしえに悲しみ嘆くことになる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.19

19

De iis duobus temporibus videtur mihi Salomonem dixisse: Tempus flendi, et tempus ridendi (Eccl. III, 2) .

PL 17, 937D

この二つの時についてソロモンは言ったと、私には思われる。「泣く時、笑う時」(コヘレトの言葉3:2)〔引かれた句はコヘレトの言葉3:4に当たる〕。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.20

20

Tempus flendi electorum nunc est: tempus ridendi tunc erit, quando illud implebitur, quod Dominus dicit in Evangelio: Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5) .

PL 17, 937D

選ばれた者たちの泣く時は今であり、笑う時は、主が福音書で言うことが成就するときに来る。「今泣く者は幸いである。彼らは慰められるからである」(マタイ5:5)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.21

21

Peccatoribus vero dicit: Vae vobis qui ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis (Luc. VI, 25) ! Absterget ergo Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum; quia post resurrectionem nihil triste sanctis accidere poterit, unde lacrymae oriri possint.

PL 17, 937D

罪人たちには、主はこう言う。「今笑っている汝らは災いだ。汝らは悲しみ、泣くからだ」(ルカ6:25)。それゆえ神は、聖徒たちの目からすべての涙をぬぐう。復活ののち、涙の源となりうる悲しい事は、聖徒たちに何も起こりえないからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.22

22

Et mors ultra non erit. Primus homo immortalis factus est: peccando autem et immortalitatem amisit, et mortem mundo intulit.

PL 17, 937D

「もはや死は無い」。最初の人は不死に造られたが、罪を犯して不死を失い、死を世にもたらした。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.23

23

Post resurrectionem autem mors non erit; quia et ipse princeps mortis diabolus cum omnibus satellitibus suis in infernum perpetuo reclusus tenebitur, et immortalitas quam primus homo peccando amisit, justis reddetur: et possibilitas peccandi, quae mortem mundo intulit, ab eis auferetur.

PL 17, 938A

復活ののちには死は無い。死の君主である悪魔自身が、すべての従者たちとともに永遠に冥界に閉じ込められて留め置かれ、最初の人が罪によって失った不死が正しい者たちに返され、死を世にもたらした罪を犯しうる可能性が彼らから取り去られるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.24

24

Neque luctus. Cum superius dicat quod absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, quid necesse fuit in hoc loco luctum ponere?

PL 17, 938A

「悲嘆もない」。神がすべての涙を聖徒たちの目からぬぐうと上で彼は言っているのに、ここで悲嘆を置く必要がどこにあったのか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.25

25

Sed inter effusionem lacrymarum et luctum aliqua distantia est; nam tristitia saepe lacrymas educit, saepe gaudium, saepe desiderium, saepe laetitia; luctus vero semper ex magno moerore nascitur; luctus namque est fletus dierum multorum.

PL 17, 938A

しかし、涙を流すことと悲嘆のあいだには隔たりがある。悲しみはしばしば涙を引き出すが、喜びも、慕う心も、歓びも、しばしば〔涙を〕引き出す。だが悲嘆は常に大きな苦悩から生まれる。悲嘆とは、多くの日々にわたる泣き悲しみだからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.26

26

Lugebat Paulus eos, qui peccaverunt, et non egerunt poenitentiam. Et Salomon loquitur dicens: Luctus mortui septem diebus, luctus autem fatui omnibus diebus vitae ejus (Eccli. XXII, 13) .

PL 17, 938B

パウロは、罪を犯して悔い改めなかった者たちのために悲嘆した。ソロモンも言う。「死者への悲嘆は七日、愚か者への悲嘆は一生の間である」(集会の書22:13)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.27

27

Ecclesia nunc in luctu est, eo quod per deceptiones daemonum quotidie maximam partem ex suis amittat: in illa autem vita luctus non erit, quia per deceptiones daemonum nullum ex suis amittere poterit. Neque clamor.

PL 17, 938B

教会は今、悲嘆の中にある。悪霊たちの欺きによって、日々自らの者の大部分を失うからである。しかしあの生では、悲嘆はない。悪霊たちの欺きによって、自らの者を一人も失うことがないからである。「叫びもない」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.28

28

In Genesi scriptum est quod dixerit Deus ad Abraham: Clamor Sodomorum et Gomorrhae venit ad me (Gen. XVIII, 20) .

PL 17, 938B

創世記には、神がアブラハムに言ったと書かれている。「ソドムとゴモラの叫びが私のもとに届いた」(創世記18:20)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.29

29

Esaias vero propheta quid sit clamor Sodomorum, exponit, cum loquitur de Israel: Peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt (Esai. III, 9) . Praedicatio igitur peccati clamor vocatur.

PL 17, 938B

一方、預言者イザヤは、イスラエルについて語る際に、ソドムの叫びが何であるかを説明している。「彼らは自らの罪をソドムのように言い広め、隠しもしなかった」(イザヤ3:9)。それゆえ、罪を言い広めることが叫びと呼ばれる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.30

30

Possumus etiam clamorem aliter intelligere; Psalmista namque dicit: Ad Dominum cum tribularer, clamavi, et exaudivit me (Psal. CXIX, 1.) Et Moyses in angustia positus clamabat ad Dominum.

PL 17, 938B

我々は叫びを別の仕方でも解することができる。詩篇作者が言うからである。「苦難の中にあったとき、私は主に叫び、主は私〔の叫び〕を聞き入れた」(詩篇119:1)。モーセも窮地に置かれて、主に叫んでいた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.31

31

Ubi ergo neque peccatum, quod praedicetur, neque tribulatio erit ulla, clamor ullus necessarius non erit. Neque dolor erit. Est dolor corporis, est et mentis.

PL 17, 938C

それゆえ、言い広めるべき罪も、いかなる苦難も無い所では、叫びはいささかも必要でない。「痛みもない」。痛みには、体の痛みと精神の痛みがある。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.32

32

Istique dolores ita sunt connexi, ut unus sine altero esse non possit; dolor quippe corporis affligit mentem; similiter et dolor mentis corpus excruciat. In illa igitur vita dolor non erit, ubi neque corpori, neque animae ulla adversitas accidere poterit.

PL 17, 938C

この二つの痛みは、一方が他方なしにはありえないほど結び合っている。体の痛みは精神を苦しめ、同様に精神の痛みは体を責めさいなむ。それゆえ、体にも魂にもいかなる逆境も起こりえないあの生には、痛みはない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.33

33

Quae prima abierunt. Prima ista abierunt, quia cum saeculo transierunt; electi enim qui praesentem vitam, sicut superius jam diximus, in doloribus et afflictionibus deputaverunt, post finem praesentis vitae gaudium sempiternum invenerunt.

PL 17, 938C

「最初のものは去って行った」。これらの最初のものが去って行ったのは、世とともに過ぎ去ったからである。選ばれた者たちは、上ですでに述べたように、現在の生を痛みと苦しみに割り当てたので、現在の生の終わりののち、とこしえの喜びを見いだしたのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.34

34

(Vers. 5, 6.) Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. De innovatione creaturarum superius aliqua diximus. Et dixit mihi: Scribe quia haec verba fidelissima sunt, et vera. Sed et hoc superius dictum est. Et dixit mihi: Ego sum Alpha et Omega.

PL 17, 938D

(第5・6節)「そして座に座る者は言った。『見よ、私はすべてを新しくする』」。被造物の刷新については、上でいくらか述べた。「また私に言った。『書け、これらの言葉はこの上なく信頼でき、真実である』」。これも上で述べられた。「また私に言った。『私はアルファでありオメガである』」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.35

35

Quid sit Alpha et Omega subdendo manifestat, cum dicit: Initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis.

PL 17, 938D

アルファとオメガが何であるかを、彼は付け加えて明らかにする。「初めであり終わりである」と言うときである。「渇く者に、私は生ける水の泉から、ただで与える」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.36

36

Per fontem aquae vivae saepe Scriptura sancta designatur, sicut Dominus dicit in Evangelio: Qui credit in me, sicut Scriptura dicit, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38) .

PL 17, 938D

「生ける水の泉」によって、しばしば聖書が指される。主が福音書で言うとおりである。「私を信じる者は、聖書が言うとおり、その腹から生ける水の川が流れ出る」(ヨハネ7:38)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.37

37

Sed ut ordinem servemus, per fontem aquae vivae gloriam coelestis patriae debemus intelligere: qui fons ab ipso Domino procedens, mentes omnium justorum sua inenarrabili dulcedine satiare non desistit.

PL 17, 938D

しかし順序を守るなら、「生ける水の泉」によって、我々は天の故郷の栄光を解さねばならない。この泉は主自身から湧き出て、すべての正しい者たちの精神を、言い表しがたい甘美さで満たすことをやめない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.38

38

Verum quomodo gloria ista gratis justis datur, pro cujus acceptione multa adversa perferunt, multas lacrymas fundunt, innumeras preces offerunt, multas eleemosynas largiuntur: et caeteris bonis operibus semetipsos exercent?

PL 17, 939A

しかし、その栄光が、正しい者たちにただで与えられるとはどういうことか。彼らはそれを受けるために多くの逆境に耐え、多くの涙を流し、数え切れない祈りを献げ、多くの施しを分け与え、ほかの善い業によって自らを鍛えるのではないか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.39

39

Sed gratis vitam aeternam percipiunt; quia pretium vitae aeternae, quod sunt bona opera, ab ipso accipiunt, qui dixit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5) . Ipse quippe dat pretium, ipse et pro pretio vitam aeternam largitur.

PL 17, 939A

だが、彼らは永遠の生命をただで受ける。永遠の生命の代価である善い業を、次のように言った当の者から受けるからである。「私なしには、汝らは何もすることができない」(ヨハネ15:5)。実に、代価を与えるのも彼自身であり、代価に対して永遠の生命を与えるのも彼自身である。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.40

40

(Vers. 7, 8) . Qui vicerit, possidebit haec, et ero illi Deus, et ipse erit mihi filius. Qui vicerit diabolum, omniaque vitia superans, in bonis operibus perseveraverit, possidebit haec, id est, ea quae superius dicta sunt; videlicet ut bibat ipse de fonte vitae aeternae, quod est gloria perpetua.

PL 17, 939A

(第7・8節)「勝つ者は、これらを所有する。私は彼の神となり、彼自身は私の子となる」。悪魔に勝ち、すべての悪徳に打ち勝って善い業に堅く留まった者は、「これらを所有する」、すなわち上で述べられたものを所有する。すなわち、永遠の生命の泉から、すなわちとこしえの栄光から、自ら飲むことになる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.41

41

Timidis autem, et incredulis, et exsecratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idololatris, et omnibus mendacibus: pars illorum erit in stagnum ignis ardentis sulphure, quod est mors secunda.

PL 17, 939B

「だが、臆病な者、信じない者、忌まわしい者、殺す者、淫行を行う者、毒を盛る者、偶像を拝む者、すべての偽り者には、彼らの分は、硫黄で燃える火の池にあり、それは第二の死である」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.42

42

Cum timor valde necessarius sit hominibus, cur timorem inter octo vitia valde pessima primum posuit? Sed sunt timores boni, sunt et mali.

PL 17, 939B

恐れは人間にとって極めて必要なのに、なぜ彼は恐れを、八つの極めて悪い悪徳の中で最初に置いたのか。しかし、恐れには善いものも悪いものもある。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.43

43

Est timor valde optimus, de quo dicit Psalmista: Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10) ; est et timor mortis valde necessarius, timorque ignis aeterni: timor etiam bonorum hominum, quando amantur ab iis, a quibus timentur: sunt et alii timores, qui aliquando juvant, aliquando nocent; sicut est timor malorum hominum, timor judicum, timor dominorum: sunt alii timores valde pessimi, de quibus hic dictum esse reor; sunt namque nonnulli, qui timore poenarum saepe in fletibus compunguntur: sed quia timent asperitatem viae illius, quae ducit ad vitam, vitia deserere, rigoremque vitae bonae apprehendere trepidant: sunt etiam multi, quibus dedit Deus scientiam legum temporalium, qui in judiciis positi, dum vident quosdam a potentioribus injuste opprimi, plus timentes iras hominum, quam iram Dei, eos quos per doctrinam quam acceperunt, juvare poterat, et a periculo liberare, tacendo in damnum magnum sinunt devenire: sunt alii qui non solum non eos juvant, sed propter timorem hominum sententiam damnationis in eos proferunt: est et timor quem avaritia parit, aliique timores valde inutiles, de quibus longum est dicere.

PL 17, 939B

極めて善い恐れがあり、それについて詩篇作者は言う。「主への恐れは聖であり、世々限りなく続く」(詩篇18:10)。死への恐れも極めて必要であり、永遠の火への恐れもそうである。善い人々に対する恐れもあり、それは、彼らが自分を恐れる者たちから愛されている場合の恐れである。さらに、あるときは助け、あるときは害する別の恐れもある。悪い人々への恐れ、裁判官への恐れ、主人たちへの恐れがそれである。ほかに、極めて悪い恐れがあり、ここで言われているのはこれらだと私は考える。たとえば、刑罰への恐れからしばしば涙のうちに痛悔する者がいるが、命へ導くあの道の厳しさを恐れ、悪徳を捨てることと善い生活の厳格さを引き受けることに尻込みする者である。また、神からこの世の法の知識を与えられた多くの者がいる。彼らは裁きの席に置かれて、ある人々がより有力な者たちに不当に押さえつけられているのを見ながら、神の怒りよりも人々の怒りを恐れ、自分たちが受けた教えによって助け、危険から解き放つことができたはずのその人々を、沈黙によって大きな損害へ陥らせてしまう〔底本は juvare poterat(単数)。複数の主語と解した〕。彼らを助けないばかりか、人々への恐れのために、断罪の判決をその人々に下す者たちもいる。また貪欲が生む恐れがあり、さらに極めて無益な別の恐れがあるが、それらは語れば長くなる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.44

44

Incredulos autem non eos tantummodo vocat, qui non credunt, sicut sunt Judaei atque pagani; sed et eos, qui non credunt resurrectionem.

PL 17, 939D

彼は「信じない者」と、ユダヤ人や異教徒のように信じない者だけを呼ぶのではなく、復活を信じない者たちをもそう呼ぶ。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.45

45

Sunt etiam alii multi qui christiani vocantur, qui non credunt Dei justitiae; pro eo enim quod vitia diligunt, et desideria carnis suae perficere volunt, non credunt comminationes divinarum Scripturarum, ut putent se pro iis esse damnandos; nam libidinosi dicunt nullo modo pro usu concumbendi quemquam esse periturum: sed et ebriosi dicunt nullo modo se pro nimia vini potatione esse puniendos: similiter et avari, luxuriosi, atque superbi defendunt vitia sua.

PL 17, 939D

他にも、キリスト教徒と呼ばれながら神の正義を信じない者が多くいる。悪徳を愛し、自分の肉の欲望を遂げたがるがゆえに、神の書の威嚇を信じず、それらのために自分が罪に定められるはずだとは考えないのである。実際、好色な者たちは、交わりの習いのために滅びる者などけっしていないと言い、酒に溺れる者たちも、ぶどう酒の飲み過ぎのために自分たちが罰せられることなどけっしてないと言う。同様に、貪欲な者、放蕩な者、高ぶる者も、自分の悪徳を弁護する。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.46

46

Exsecratos autem eos esse puto, qui exsecrantur mandata divinarum Scripturarum, correctionesque hominum bonorum.

PL 17, 940A

私は、「忌まわしい者」とは、神の書の戒めと善い人々の矯正を忌み嫌う者のことだと考える。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.47

47

Possumus et per exsecratos eos intelligere, qui in tantum sunt inverecundi, ut non pudeat eos quaedam exsecrabilia in conspectu omnium perpetrare: qui non solum a justis, verum etiam a quibusdam injustis saepe exsecrantur.

PL 17, 940A

また、「忌まわしい者」によって、恥知らずにも、人々すべての目の前で忌むべきことを行って恥じない者たちを解することもできる。そのような者は、正しい者たちだけでなく、不義な者たちの一部からさえ、しばしば忌み嫌われる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.48

48

Homicidas autem vocat non solum interfectores quorumdam hominum, sed et eos qui odium portant in cordibus suis, sicut iste Joannes loquitur dicens: Omnis qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. 3, 15) .

PL 17, 940A

彼は「殺す者」と、人を殺す者だけでなく、心に憎しみを抱く者をも呼ぶ。このヨハネが言うとおりである。「兄弟を憎む者はみな、殺す者である」(一ヨハネ3:15)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.49

49

Sequitur fornicatio. Fornicationum genera multa sunt; quibuscumque enim modis, excepta legitima uxore, desiderium libidinis expletur, fornicatio vocatur.

PL 17, 940B

続いて「淫行」である。淫行には多くの種類がある。正当な妻を除いて、どんな仕方であれ色欲の望みを満たすことは、淫行と呼ばれるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.50

50

De fornicationis malo Paulus apostolus loquitur dicens: Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18) . In corpus suum peccat; quia integritatem ejus violat atque corrumpit; cum humores ejus innoxios vi extrahit, atque effundit.

PL 17, 940B

淫行の悪について、使徒パウロは言う。「淫行を行う者は、自分の体に対して罪を犯す」(一コリント6:18)。「自分の体に対して罪を犯す」とは、その無傷であることを損ない、傷つけるからである。無害な体液を力ずくで引き出し、放出するからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.51

51

Est et fornicatio cogitationis, de qua Dominus loquitur dicens: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28) .

PL 17, 940B

思いの淫行もあり、主はそれについて言う。「女を見て、これを欲する者は、すでに心の中でこれを姦淫した」(マタイ5:28)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.52

52

Propheta quoque Hierusalem fornicatricem vocavit, eo quod Deum derelinquens idola coluerit (Ezec. XVI, 15 et seq.). Similiter et nos suggestionibus daemonum obtemperando, cum nosmetipsos eis subjicimus, fornicatores non inconvenienter vocamur.

PL 17, 940B

預言者もまた、エルサレムを、神を捨てて偶像を拝んだがゆえに、淫行の女と呼んだ(エゼキエル16:15以下)。同様に我々も、悪霊たちの囁きに従い、自らを彼らに服させるとき、「淫行を行う者」と呼ばれても不当ではない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.53

53

Venefici autem sunt, qui corpora hominum veneno inficiunt, ut eos exstinguant. Sunt et alii multo deteriores venefici, ii videlicet, qui seminant inter fratres discordias; illi enim corpora interficiunt, isti animas: et multo deterior est mors animae, quam corporis.

PL 17, 940C

「毒を盛る者」とは、人々の体を毒で冒して死なせる者である。さらに、はるかに悪い毒を盛る者たちもいる。すなわち、兄弟のあいだに不和をまく者たちである。前者は体を殺し、後者は魂を殺す。魂の死は、体の死よりはるかに悪い。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.54

54

Idololatrae vero sunt non solum ii, qui idola colunt; sed et omnes avari, hoc demonstrante apostolo Paulo, qui avaritiam idolorum servitutem vocat (Coloss. III, 5) .

PL 17, 940C

「偶像を拝む者」とは、偶像を拝む者だけでなく、すべての貪欲な者でもある。使徒パウロがこれを示している。彼は貪欲を偶像への隷属と呼ぶ(コロサイ3:5)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.55

55

Sed valde terribile est, quod sequitur: Et omnibus mendacibus; deinde subjungit: Pars illorum erit in stagno ignis ardentis sulphure, quod est mors secunda; et Psalmista dicit ad Dominum: Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7) ; et in alio loco: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11) .

PL 17, 940C

だが、続く句は極めて恐ろしい。「すべての偽り者」。さらに付け加える。「彼らの分は、硫黄で燃える火の池にあり、それは第二の死である」。また、詩篇作者は主に言う。「汝は偽りを語る者をすべて滅ぼす」(詩篇5:7)。別の箇所では、「すべての人は偽り者である」(詩篇115:11)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.56

56

Si igitur omnis homo mendax, et si perdet Deus omnes qui loquuntur mendacium, et si omnes mendaces partem habebunt in perditione cum caeteris impiis, de quibus hactenus locuti sumus; quis salvus esse poterit?

PL 17, 940D

それなら、もしすべての人が偽り者であり、神が偽りを語る者をすべて滅ぼし、すべての偽り者が、これまで語ってきた他の不敬虔な者たちとともに、滅びに分を持つのなら、誰が救われうるのか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.57

57

Scimus namque nullum hominem hanc vitam posse transire, ut aliquando non mentiatur; nisi fuerit infans, qui fari non potest.

PL 17, 940D

我々は、この生を通過して一度も嘘をつかない人は、話すことのできない幼子でなければ、誰もいないことを知っている。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.58

58

Sed non de omnibus mendaciis hoc dictum esse intelligere debemus, sicut nec illud de omnibus peccatoribus, quod in psalmo trigesimo sexto canitur: Quia peccatores peribunt (Psal. XXXVI, 20) : et in psalmo centesimo quadragesimo quarto: Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet (Ps. CXLIV, 20) .

PL 17, 940D

しかし、我々は、これがすべての偽りについて言われたと解すべきではない。それは、第三十六篇で歌われる「罪人たちは滅びる」(詩篇36:20)や、第百四十四篇の「主は自らを愛する者をすべて守り、すべての罪人を滅ぼす」(詩篇144:20)が、すべての罪人について言われたのではないのと同じである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.59

59

Si peccatores peribunt, et omnes peccatores disperdet, et omnes sumus peccatores secundum dictum istius Joannis: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8) ; ergo omnes peribimus.

PL 17, 941A

もし罪人たちが滅び、主がすべての罪人を滅ぼすのなら、そして、我々がみな、このヨハネの言葉に従って罪人であるのなら、「もし我々に罪がないと言うなら、我々は自らを欺いており、真理は我々の内にない」(一ヨハネ1:8)、我々はみな滅びることになる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.60

60

Sed non hoc de omnibus peccatoribus dictum esse intelligere debemus, sed de illis tantummodo qui in gravibus peccatis semetipsos praecipitantes, nolunt agere poenitentiam de iniquitatibus suis.

PL 17, 941A

だが、我々は、これがすべての罪人について言われたのではなく、重い罪に自らを投げ込みながら、自らの不法を悔い改めようとしない者たちについてだけ言われたと解すべきである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.61

61

Similiter et hic non de omnibus mendacibus dictum esse intelligere debemus; sunt enim mendacia quae inter levia peccata deputantur, a quibus nullum puto hominem ex toto posse abstinere: sunt et gravia, quae mergunt hominem in damnationem mortis.

PL 17, 941A

同様にここでも、すべての偽りについて言われたと解すべきではない。軽い罪に数えられる偽りがあり、そこから完全に身を遠ざけることのできる人は、誰もいないと私は思う。他方、人を死の断罪に沈める重い偽りもある。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.62

62

Sed quia his temporibus multi sunt qui sine aliqua reverentia Dei omnipotentis pene assidue mentiuntur, placuit nobis ut de hoc vitio aliqua dicamus. Verum prius de levibus mendaciis dicamus, postea de gravioribus.

PL 17, 941B

今の時代、全能の神への畏敬を少しも持たずに、ほとんど絶え間なく嘘をつく者が多いので、この悪徳についていくらか語ることを我々は良しとした。まず軽い偽りについて、のちに重い偽りについて語ろう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.63

63

Saepe aestimatione mentimur, aestimantes nos videre, quod non videmus: aut audire, quod non audimus: aut scire, quod non scimus. Saepe namque cum a longe quosdam prospicimus; fallit nos aspectus noster, et dicimus esse, qui non sunt.

PL 17, 941B

我々はしばしば思い込みによって偽りを言う。見ていないものを見ていると思い、聞いていないものを聞いていると思い、知らないものを知っていると思うのである。遠くから何人かを眺めるとき、目が我々を欺き、その者でない者を、その者だと言う。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.64

64

Saepe etiam et obscuris temporibus cum procul lapides aut arbusta conspicimus, ipsa obscuritate fallimur, et dicimus homines esse, aut bestias.

PL 17, 941B

またしばしば、暗い時に、遠くの石や灌木を見て、その暗さ自体に欺かれ、人間がいる、あるいは獣がいると言う。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.65

65

Saepe oblivione fallimur, cum obliviscimur quae fecimus et vidimus, aut locuti fuimus, et dicimus nos fecisse quod non fecimus, aut non fecisse quod fecimus; aut audisse quod non audivimus, aut non audisse quod audivimus; aut vidisse quod non vidimus, aut non vidisse quod vidimus; aut dixisse, quod non diximus, aut non dixisse, quod diximus.

PL 17, 941C

またしばしば忘れによって欺かれる。自分が行い、見、あるいは語ったことを忘れて、行っていないことを行ったと言い、あるいは行ったことを行わなかったと言う。聞いていないことを聞いたと言い、あるいは聞いたことを聞かなかったと言う。見ていないことを見たと言い、あるいは見たことを見なかったと言う。言っていないことを言ったと言い、あるいは言ったことを言わなかったと言う。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.66

66

Saepe et cum audimus, quod desideramus, dicimus verum esse, quod audimus; et saepe contingit quod falsum sit: et cum audivimus, quod nolumus, dicimus falsum esse; quamvis verum sit. Saepe etiam joco mentimur, ut risum audientibus excitemus.

PL 17, 941C

またしばしば、望むことを聞くと、聞いたことを真実だと言い、それが偽りであることがよくある。望まないことを聞くと、真実であっても偽りだと言う。またしばしば冗談で偽りを言い、聞く者に笑いを起こさせる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.67

67

Saepe vero ex nimia credulitate mentimur; nam cum audivimus quosdam homines, quos veraces existimamus, aliqua narrantes verisimilia, credentes quod audimus, cum ea aliis referimus, dicimus vera esse, quamvis sint falsa; et frequenter cum juramento affirmamus.

PL 17, 941C

またしばしば、信じやすさが過ぎて偽りを言う。我々は、真実を語ると思っている人々が、真実らしい話を語るのを聞くと、聞いたことを信じ、それを他の人々に語るとき、偽りであっても真実だと言い、しかも誓いをもってしばしば断言する。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.68

68

Sunt et multi, qui gesta Patrum quae in divinis Scripturis aut legerunt, aut audierunt, ex parte obliviscentes; cum ea aliis narrare coeperint, aut quaedam mendacia intermiscent, aut ex multis narrationibus unam facere conantur: et sicut qui stannum auro vel argento admiscet, inutilem materiam facit; ita et isti cum ex multis narrationibus unam facere satagunt, mentiendo inutilem reddunt; melius est enim silere, quam gesta sanctorum mendaciter proferre.

PL 17, 941D

また、神の書で父祖たちの事績を読んだり聞いたりしながら、その一部を忘れてしまった者も多い。彼らは、それを他の人々に語り始めると、偽りをいくつか混ぜたり、多くの話から一つの話を作ろうとしたりする。錫を金や銀に混ぜる者が役に立たない材料を作るように、彼らも多くの話から一つの話を作ろうと努めて、偽ることで役に立たないものにしてしまう。聖徒たちの事績を偽って語るより、黙っているほうがよい。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.69

69

Sunt etiam multi divinis litteris eruditi, qui Judaeis ultra quam oportet credentes, quasdam eorum fabulas vanissimas suscipiunt, et suis traditionibus interserunt.

PL 17, 941D

また、神の書に通じた者の中にも、ユダヤ人を必要以上に信用し、彼らの極めて空虚な作り話をいくつか受け入れて、自分たちの伝承に差し挟む者が多い。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.70

70

Scimus enim quoniam Judaei omnia quae de Christo in veteri Testamento inveniuntur, in pravos sensus pervertere nituntur; ut gloriam nominis Christi apud quoscumque possunt, exstinguant: et non solum prophetias de Christo evertunt, sed et in caeteris locis multas vanissimas et absurdissimas fabulas interponunt.

PL 17, 942A

我々は、ユダヤ人が、旧約でキリストについて見いだされるすべてを、曲がった意味に歪めようと努めることを知っている。できるかぎりの人々のあいだで、キリストの名の栄光を消し去ろうとするためである。彼らはキリストについての預言を覆すだけでなく、ほかの箇所にも、多くの極めて空虚で不合理な作り話を差し挟む。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.71

71

Miror ergo cur inimicis Christi, omnisque religionis nostrae creditur; aut ab eis aliqua suscipiuntur, nisi tantummodo ea quae ab antiquis Patribus probata esse dignoscuntur.

PL 17, 942A

それゆえ私は不思議に思う。なぜキリストと我々のすべての宗教との敵に、信が置かれるのか。あるいは彼らから何かが受け入れられるのか。古代の教父たちによって是認されたと知られているものだけは別であるが。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.72

72

Ipsi quippe patrem habent diabolum, qui in veritate non stetit, quia mendax est ipse, et pater ejus; et quoscumque diabolus possidet, mendaces facit (Joan. VIII, 44) .

PL 17, 942A

実に彼らは、悪魔を父としている。悪魔は真理に立たなかった。彼自身が偽り者であり、その〔偽りの〕父だからである。悪魔が所有する者を、悪魔は偽り者にする(ヨハネ8:44)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.73

73

Saepe et timore mentimur; nam cum timemus, ne a potentioribus aliquae molestiae nobis ingerantur, aliquando mendacia excogitamus, per quae liberemur. Sed et viatores quaedam mendacia invenire solent, ut a latronibus liberentur.

PL 17, 942B

またしばしば恐れによっても嘘をつく。より有力な者たちから何かの厄介事を負わされるのを恐れるとき、そこから逃れるための偽りを考え出すことがある。旅人もまた、盗賊から逃れるために偽りを工夫することが常である。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.74

74

Similiter et servi, et pueri aliqua mendacia interpolare solent, ne vapulent. Sunt etiam multi, qui in extraneis locis positi, egestatis aut alicujus necessitatis causa mentiuntur; ut victum, aut aliqua corporis necessaria sibi acquirant.

PL 17, 942B

同様に奴隷や子供たちも、打たれないために偽りをはさむことが常である。また、他国にあって、貧窮や何かの必要のために嘘をつき、食べ物や体に必要なものを手に入れようとする者も多い。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.75

75

Saepe et nos amore atque ira mentimur, laudantes eos quos diligimus ultra modum, et vituperantes eos quibus irati sumus, plus quam oportet: sed ista graviora mihi videntur, quam superiora.

PL 17, 942B

しばしば我々も愛と怒りによって偽りを言う。愛する者を度を越して称賛し、怒っている相手を必要以上に非難する。しかしこれらは、先のものより重いと私には思われる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.76

76

Sunt alia mendacia superioribus similia, quae longum est prosequi; in talia namque mendacia non solum injusti, sed et justi saepe dilabuntur. Et propter hoc videtur mihi Psalmistam dixisse: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11) .

PL 17, 942B

先のものに似た別の偽りもあり、述べ尽くせば長くなる。このような偽りには、不義な者だけでなく、正しい者もしばしば陥る。このゆえに、詩篇作者は「すべての人は偽り者である」(詩篇115:11)と言ったのだと私には思われる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.77

77

Est et aliud genus mendacii, quod absque culpa videretur, nisi Scriptura diceret, quia omne mendacium a malo est: ex quo aliqua in divinis Scripturis invenientur (I Joan. II, 21) .

PL 17, 942C

咎の無いものに見えるであろう偽りの、別の種類もある。もし聖書が「すべての偽りは悪から出る」と言わなければ、であるが。この種類のものが、神の書にいくつか見いだされる(一ヨハネ2:21)〔一ヨハネ2:21の文言は「あらゆる偽りは真理から出ない」であり、ここの引用とは異なる〕。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.78

78

In Genesi namque scriptum est quod praeceperit Pharao obstetricibus Hebraeorum, ut masculos interficerent, et feminas reservarent (Exod. I, 16) : sed illae timentes Deum, conservabant mares.

PL 17, 942C

創世記には、ファラオがヘブライ人の助産婦たちに、男児を殺し女児を生かしておくよう命じたと書かれている〔底本は In Genesi(創世記に)。この記事は出エジプト記にあり、引照もそう刷る。ミーニュの脚注は、ジロの本文と写本が In Genesi、ローマ版とジロの欄外が In Exodo とすると記す〕(出エジプト記1:16)。しかし彼女たちは神を恐れ、男児を生かしておいた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.79

79

Pro qua re, cum a Pharaone increparentur, dixerunt quod omnes Hebraeae mulieres obstetricandi haberent scientiam, illisque nescientibus, parerent. Nonne melius fuit mentiendo pueros reservare, quam vera dicendo tot homicidia perpetrare?

PL 17, 942C

この件でファラオに咎められたとき、ヘブライの女たちはみな助産の心得があり、助産婦たちが知らぬうちに産んでしまう、と彼女らは言った。偽りを言って男児たちを生かしておくほうが、真実を言ってこれほど多くの殺人を犯すよりも、よかったのではないか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.80

80

In Josue quoque scriptum est quod miserit duos exploratores ad explorandam Jericho (Josue II, 2 et seq.) .

PL 17, 942D

ヨシュア記にも、ヨシュアがエリコを探らせるために二人の斥候を遣わしたと書かれている(ヨシュア記2:2以下)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.81

81

At illi ingressi sunt domum cujusdam meretricis nomine Rahab, quae abscondit eos in interioribus domus suae, venientibusque persecutoribus eorum dixit quod cum porta clauderetur, in tenebris aufugissent.

PL 17, 942D

彼らはラハブという名のある娼婦の家に入り、彼女は彼らを家の奥に隠し、追っ手が来たとき、門が閉じられる際に彼らは闇の中を逃げ去ったと言った。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.82

82

Atque pro hoc mendacio a persecutoribus eos liberans, ipsa cum tota cognatione sua a mortis periculo liberata est.

PL 17, 942D

こうして、この偽りによって追っ手から彼らを救い出し、彼女自身も親族のすべてとともに死の危険から救い出された。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.83

83

Et pro hoc facto a beato Paulo apostolo in epistola ad Hebraeos laudatur; ait enim: Fide Rahab meretrix non periit cum caeteris incredulis, excipiens exploratores cum pace (Hebr. XI, 31) .

PL 17, 942D

そして、このことのゆえに、福なる使徒パウロによってヘブライ人への手紙の中で称えられている。彼は実に言う。「信仰によって、娼婦ラハブは、ほかの不信仰な者たちとともに滅びなかった。平和のうちに斥候たちを迎え入れたからである」(ヘブライ11:31)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.84

84

In Regum etiam volumine scriptum est quod David fugiens Absalon filium suum, miserit Hierusalem duos exploratores ad explorandos actus ejusdem filii sui (II Reg. XV, 32 et seq.) .

PL 17, 943A

列王の巻にも、ダビデは息子アブサロムから逃れて、その息子の行いを探らせるために二人の斥候をエルサレムに遣わしたと書かれている(サムエル記下15:32以下)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.85

85

Quod cum audisset Absalon, misit qui eos caperet: at illi fugientes, ingressi sunt domum cujusdam viri, cujus uxor abscondit eos in puteo, quem habebat in vestibulo, posito desuper operimento.

PL 17, 943A

アブサロムはこれを聞いて、彼らを捕らえる者を遣わした。しかし彼らは逃げて、ある男の家に入り、その妻が、玄関先にあった井戸の中に彼らを隠し、上に覆いを置いた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.86

86

Venientibus vero persecutoribus eorum, eosque requirentibus, illa respondit: Transierunt gustata paululum aqua (II Reg. XVII, 20) . Verum igitur dicendo eos potuisset perdere, quos mentiendo servavit.

PL 17, 943A

追っ手が来て彼らを探し求めたとき、彼女は答えた。「彼らは少しばかり水を味わって渡って行った」(サムエル記下17:20)。真実を言えば、偽りによって救った者たちを滅ぼしえたのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.87

87

Talium itaque mendaciorum maculae a charitate ex qua procedunt, delentur; quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8) .

PL 17, 943A

かくのごとき偽りの汚れは、それが出てくる愛によって拭い去られる。愛は多くの罪を覆うからである(一ペトロ4:8)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.88

88

Nunc de gravioribus mendaciis dicamus; sunt namque infidelitatis mendacia, sunt et blasphemiae, sunt et alia quae ex odio procedunt, alia quae invidia generat, alia quae avaritia, alia quae vana gloria; habent nihilominus caetera vitia mendacia sibi convenientia.

PL 17, 943B

さて、より重い偽りについて述べよう。不信仰の偽りがあり、冒瀆の偽りがあり、憎しみから出る偽りがあり、妬みが生む偽りがあり、貪欲が生む偽りがあり、虚栄が生む偽りがある。そのほかの悪徳もまた、それぞれにふさわしい偽りを持っている。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.89

89

Infideles quippe Judaei atque ethnici habent plurima mendacia; nam excepto quod Christum negant venisse in carne, habent multos errores, quibus decepti pereunt.

PL 17, 943B

不信仰なユダヤ人や異教の民は、実に多くの偽りを持っている。キリストが肉をとって来たことを否定するほかにも、多くの誤りを持ち、それに欺かれて滅びるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.90

90

Sunt et mendacia blasphemiarum, quibus iidem Judaei atque pagani, nec non et haeretici Deum et Ecclesiam ejus, omniaque divina mysteria multis modis blasphemant.

PL 17, 943B

また冒瀆の偽りもあり、それによってそのユダヤ人や異教徒、さらに異端者たちが、神とその教会、また神のあらゆる奥義を、さまざまなしかたで冒瀆する。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.91

91

Sunt etiam mendacia, quae ex odio procedunt; nam nonnulli pro eo quod odium in cordibus contra proximos gestant, falsa crimina eis innectunt: et quos non possunt gladio interficere, falsis criminationibus in damnum magnum, saepe etiam et in mortem praecipitant.

PL 17, 943B

憎しみから出る偽りもある。心の中に隣人への憎しみを抱く者のうちには、隣人に偽りの罪過をでっち上げる者がおり、剣で殺せない相手を、偽りの告発によって大きな損害へ、しばしば死へさえ突き落とす。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.92

92

Sunt et alia mendacia, quae parit invidia; invidiosi quippe cum vident aliquos aut dignitatibus saeculi, aut sapientia, aut aliquibus artibus praepollere, eos despicere et subsannare non cessant, seque ipsos illis praeferre; ut ipsi clariores apud eos qui eorum mendaciis credunt, videantur, quam illi quos despiciunt.

PL 17, 943C

妬みが生むほかの偽りもある。妬み深い者たちは、ある人々が世の位や知恵や何らかの技において秀でているのを見ると、彼らを軽んじ嘲ることをやめず、自分たちのほうを彼らの上に置く。自分たちが、その偽りを信じる者たちの目に、軽んじられている者たちよりも輝いて見えるようにするためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.93

93

Sunt et derisionis mendacia, quae proprie ad invidos pertinent; derident namque semper invidi facta meliorum, et quibus coaequari non possunt, eorum actus suis mendaciis obnubilare quaerunt.

PL 17, 943C

嘲りの偽りもあり、これは妬み深い者にとりわけ属する。妬み深い者は、より優れた者たちの行いをいつも嘲り、肩を並べることのできない相手の行為を、自分の偽りで覆い隠そうとするからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.94

94

Sunt enim multi, qui eos quos odio habent, aut quibus invident, fingentes se esse amicos, suis callidis suasionibus ad quaedam flagitia perpetranda pertrahunt: quos cum in aliquod scelus veluti in foveam praecipitaverint, contra eos versi atrocius quam caeteri persequuntur; et qui videbantur amici, quod fuerint pessimi inimici comprobantur.

PL 17, 943C

というのも、憎んでいる者や妬んでいる者に対して、友のふりをし、巧みな勧めによって何らかの恥ずべき行いへと引き込む者が多くいるからである。彼らを何らかの悪事の中へ、穴に落とすように突き落とすと、今度は彼らに向きを変え、ほかの誰よりも残忍に迫害する。友と見えた者が、実は最悪の敵であったことが証明される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.95

95

Habet et avaritia mendacia sua. Quam multi quippe sunt, qui propter aliorum substantiam tollendam multas fallacias et diversas machinationes componunt; ut aliis auferant unde avaritiae suae baratro, quod insatiabile est, aliquantulum satisfaciant!

PL 17, 943D

貪欲にもまた、それ自身の偽りがある。他人の財産を奪うために、多くの欺きと種々の策略を組み立てる者の、なんと多いことか。底の知れない自分の貪欲の深みを、いくらかでも満たすために、他人から奪い取るのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.96

96

Sunt etiam multi, qui pro praemiorum acceptionibus falsi testes contra proximos suos efficiuntur, et eos mentiendo, aut in servitium praecipitant, aut haereditatem sive substantiam auferunt, saepe vero et mortem inferunt.

PL 17, 943D

また、報酬を受け取って隣人に対する偽りの証人となり、偽りによって彼らを奴隷の身に突き落とし、あるいは相続財産や資産を奪い、しばしば死をさえもたらす者も多い。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.97

97

Sunt alia mendacia, quae gignunt vanam gloriam; sunt enim multi vanae gloriae amatores, qui ut magni et egregii ab hominibus habeantur, dicunt se magna quaedam fecisse, quae non fecerunt, aut posse quod non possunt, aut possidere quod non possident, aut sapere quod non sapiunt; ut ad celsitudinem, ad quam conscendere nequeunt, sua mendacia eos elevent.

PL 17, 944A

虚栄が生むほかの偽りもある〔底本は quae gignunt vanam gloriam で、字義どおりには「虚栄を生む偽り」。6.21.88 の列挙(虚栄が生む偽り)と続く説明に合わせて「虚栄が生む」と解した。読みを改めたのではなく、解釈である〕。虚栄を愛する者が多くおり、人々から偉大で卓越した者と見なされるために、自分は大きな事をしたと、していないのに言い、できないことができると言い、持っていないものを持っていると言い、知らないことを知っていると言う。到達できない高みまで、自分の偽りによって引き上げてもらうためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.98

98

Et quia hoc vitium apud quosdam pro nihilo habetur, etiam in monasteriis scimus quosdam hoc vitio esse maculatos.

PL 17, 944A

この悪徳はある人々のあいだでは何でもないものと見なされているので、修道院においてさえ、この悪徳に汚れた者たちがいることを我々は知っている。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.99

99

Multi quippe sunt, qui postquam saeculum reliquisse videntur, ut magnos et inclytos se apud simplices quosque, et eos qui in monasteriis educati fuerunt, constituant; dicunt se possessores fuisse magnarum divitiarum, jactant se fuisse praeliatores, venatores, et multa alia de se mentiuntur; ut magni apud eos, quos suis mendaciis decipere possunt, habeantur.

PL 17, 944A

実に、世を捨てたと見える後に、素朴な者たちや、修道院で育てられた者たちの前で、自分を偉大で名高い者に仕立てようとする者が多い。自分はかつて大きな富の持ち主であった、戦士であった、猟師であったと言い立て、そのほか自分について多くの偽りを語る。自分の偽りで欺ける者たちのあいだで、偉大な者と見なされるためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.100

100

Ad te ergo loquor, qui talis es: Ecce qui in saeculo positus vix simplicem cibum, qui tibi tuisque omnibus sufficeret, per totum annum elaborare poteras, in monasterio positus, possessor thesaurorum, praediorum magnarumque divitiarum efficeris: et qui vix unam vulpeculam capere poteras, monachus effectus, venator potentissimus factus es: et qui quosdam ex infimis vicinis tuis formidabas, in monasterio positus, praeliatorem fortissimum te fecisti.

PL 17, 944B

それゆえ、そのような汝に向かって私は語る。見よ、汝は世にあっては、自分と家の者たちのすべてに足りる簡素な食べ物すら、一年かけてやっと手に入れていたのに、修道院に入るや、財宝と所領と大きな富の持ち主となった。子ギツネ一匹さえやっと捕らえていたのに、修道士となってからは、この上ない猟師となった。近所の最も身分の低い者たちさえ恐れていたのに、修道院に入るや、自分を最も勇猛な戦士に仕立てた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.101

101

Ecce hoc non fuit saeculum reliquisse, sed acquisisse. Dicis te hominem interfecisse, et homicidii reatum super te imposuisti. Lingua mendax fecit, quod manus non praevaluit. Et vis ut probem quod te mentiendo reum homicidii feceris?

PL 17, 944B

見よ、これは世を捨てたのではなく、世を手に入れたのである。汝は人を殺したと言い、殺人の罪責を自分の上に負わせた。手の及ばなかったことを、偽りの舌がやってのけた。汝が偽りを言って、自分を殺人の罪ある者としたことを、私に証明してほしいか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.102

102

Saul, sicut in libro Regum legimus (II Reg. XXXI, 4) , timore Philistinorum manu propria semetipsum interfecit; venit quidam homo ad sanctum David, et dixit quod ipse Saulem, qui eum persequebatur, interfecisset: sed ille spiritu prophetiae mentitum esse eum intelligens, veluti homicidam punire jussit, reatumque homicidii super illum imponens, dixit: Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini (II Reg. I, 16) .

PL 17, 944C

サウルは、我々が列王の巻に読むとおり(サムエル記下31:4)〔引かれた句はサムエル記上31:4、サウルの自害〕、ペリシテ人を恐れて自分の手で自らを殺した。ある男が聖なるダビデのもとに来て、自分が、自分を追っていたサウルを殺したと言った。しかしダビデは、預言の霊によって、その男が偽りを言ったのだと悟り、殺人者として罰するよう命じ、殺人の罪責をその男の上に負わせて言った。「汝の血は汝の頭の上にある。汝の口が汝に不利なことを語ったのだ。『私は主の油注がれた者を殺した』と言って」(サムエル記下1:16)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.103

103

Scimus autem divites saeculi ad conversionem venientes, graviter peccare, si se de divitiis ac potentia sua jactare coeperint: et si ille reus est, qui verum dicit, quanto magis tu, qui pene per omnia mentiris!

PL 17, 944C

世の富める者たちが回心に至りながら、自分の富と権力を誇りはじめるなら、重く罪を犯すことを我々は知っている。真実を言う者でさえ罪ある者であるなら、ほとんどすべてについて偽りを言う汝は、なおさらではないか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.104

104

Sunt etiam alii, qui prope indesinenter mentiuntur, et vix aliquid loqui possunt sine mendacii admixtione.

PL 17, 944D

ほかにも、ほとんど絶え間なく偽りを言い、偽りを混ぜずには何も語れない者たちがいる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.105

105

Qui ad omnia semper quae audiunt, quaedam mendacia confingunt: et dicunt se vidisse, quae non viderunt; et audisse, quae non audierunt; et fecisse, quae non fecerunt.

PL 17, 944D

彼らは耳にするあらゆることに、いつも何らかの偽りを作り足す。見ていないことを見たと言い、聞いていないことを聞いたと言い、していないことをしたと言う。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.106

106

Cumque a veracibus deprehensi fuerint, dicunt non posse quemquam bene vera loqui, qui non possit bene mentiri. O stulte, quam vana est assertio tua!

PL 17, 944D

真実を言う者たちに見破られると、彼らは、うまく偽りを言えない者は、うまく真実を語ることもできない、と言う。愚か者よ、汝の主張はなんと空しいことか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.107

107

Ecce Christus multa bene et veraciter locutus est, qui numquam potuit mentiri, cujus vestigia te sequi magis oportuisset, in quantum virtus suppeteret. Similiter apostoli, et caeteri praedicatores multa docuerunt et scripserunt sine permixtione mendacii.

PL 17, 944D

見よ、決して偽りを言うことのできなかったキリストは、多くのことを善く、真実に語った。汝は、力の及ぶかぎり、その足跡に従うべきであった。同じように、使徒たちとほかの宣教者たちも、偽りを混ぜずに多くを教え、書き記した。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.108

108

Et Scriptura dicit quia omne mendacium a malo est (I Joan. II, 22) : si mendacium malum est, quomodo malum bene potest proferri? O infelix, quam vicina est tibi ira Dei omnipotentis, quem assidue sine causa offendere non trepidas!

PL 17, 945A

聖書も、あらゆる偽りは悪から出ると言う(一ヨハネ2:22)〔引かれた句は一ヨハネ2:21「あらゆる偽りは真理から出ない」に近い〕。偽りが悪いものであるなら、悪いものがどうして善く語られえようか。ああ、不幸な者よ、全能の神の怒りは汝にいかに近いことか。汝は理由もなく絶えず神を怒らせて、恐れもしない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.109

109

Nam caetera vitia quamquam Domino contraria sint, videntur tamen aliquid corpori conferre. Avaritia quippe quamvis sit per omnia Deo odibilis, videtur tamen aliquid corpori conferre; quia divitias congregat, ex quibus desideria ejus expleat.

PL 17, 945A

ほかの悪徳は、主に逆らうものではあっても、何か体に益をもたらすように見える。貪欲は、あらゆる点で神に憎まれるものであっても、何か体に益をもたらすように見える。富を積み、その富によって体の欲望を満たすからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.110

110

Similiter et libido videtur aliquid corpori conferre; quia in perfectione ejus voluptas carnis exstinguitur. Et ebrietas quamvis Deum offendat, gulae desideria perficit. Similiter et caetera vitia ad carnis desideria perficienda assumuntur.

PL 17, 945A

同じく、淫欲も何か体に益をもたらすように見える。それが成し遂げられるとき、肉の快楽が静まるからである。酩酊も、神を怒らせるものであっても、喉の欲望を満たす。同じく、ほかの悪徳も肉の欲望を満たすために取り上げられる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.111

111

Sunt etiam quaedam mendacia, quae corpori aliquid videntur adjicere, sicut sunt avaritiae, de quibus superius diximus. Tu autem nihil corpori acquiris, et Deum sine intermissione offendere non metuis.

PL 17, 945B

偽りの中にも、体に何かを加えるように見えるものがあり、先に述べた貪欲の偽りがそれである。しかし汝は体に何も得ていないのに、絶え間なく神を怒らせることを恐れない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.112

112

Ecce mendacium tuum leve esset, si tarde accidisset: verum ex jugi continuatione gravissimum atque importabile efficitur.

PL 17, 945B

見よ、汝の偽りは、まれに起こるのであれば軽いであろう。しかし絶え間なく続くことによって、極めて重く、耐えがたいものとなる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.113

113

Nam sicut lutum levius est, quam plumbum; sed ex multiplicatione sua gravius et periculosius fit, ita ut in eo saepe pecora demergantur: sic et quaedam levia peccata ex congerie sua graviora quibusdam, quae gravia existimantur, efficiuntur.

PL 17, 945B

泥は鉛より軽いが、積み重なれば重く危険なものとなり、そこに家畜がしばしば沈み込むほどになる。それと同じく、ある軽い罪も、積もり積もって、重いと見なされる罪のあるものよりも重くなる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.114

114

Et scito quia sicut ipse dixit: Deus veritas est (I Joan. V, 6); nihil plus contrarium potest esse veritati, quam mendacium.

PL 17, 945B

知れ。彼自身が言ったとおり、神は真理である(一ヨハネ5:6)〔引かれた句は一ヨハネ5:6「霊は真理である」に近い〕。真理に対して、偽りより反するものはありえない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.115

115

Horum ergo pars erit in stagno ignis ardentis sulphure, quod est mors secunda. Quid sit mors secunda, in hoc loco manifeste demonstrat.

PL 17, 945C

それゆえ、これらの者の分は、硫黄で燃える火の池にあり、それが第二の死である。第二の死が何であるかを、この箇所ははっきりと示している。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 6.21.116

116

A supradictis igitur vitiis ne in mortem secundam incidamus, misericordia Redemptoris nostri nos liberare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.

PL 17, 945C

それゆえ、上に挙げた悪徳によって第二の死に陥らないように、我々の贖い主の慈しみが我々を解き放つことをよしとするように。贖い主は父と聖なる霊とともに、世々限りなく生き、支配する。アーメン。