Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.1
(Vers. 1.) Et vidi, et ecce Agnus stabat supra montem Sion. Si diligenter textum lectionis sequentis inspiciamus, haec quae de centum quadraginta quatuor millibus dicuntur, ad electos potius, quorum animae in coelesti beatitudine cum Domino exsultant, quam ad eos qui in hac vita laborant, videbimus pertinere.
PL 17, 888A(第1節)「そして私は見た。すると見よ、子羊がシオンの山の上に立っていた」。続く朗読の本文を注意深く辿るなら、十四万四千の者について言われているこれらのことは、この世で労苦している者たちよりも、むしろ、その魂が天の至福の中で主とともに喜び躍っている選ばれた者たちに関わるものと、我々は見いだすであろう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.2
Agnus itaque Christum demonstrat: Sion autem speculatio interpretatur: per montem vero Sion coelestem patriam intelligere debemus. In monte igitur Sion Agnus visus est, quia in coelesti beatitudine cum sanctis suis Christus consistit.
PL 17, 888Aそれゆえ子羊はキリストを示す。シオンは「見張り」と解釈される。シオンの山によって、我々は天の祖国を解さねばならない。それゆえ、シオンの山に子羊が見られたのは、天の至福の中で、キリストが自らの聖徒たちとともにいるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.3
Et cum illo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. In tertia visione quae hanc praecedit, centum quadraginta quatuor millia ex duodecim tribubus electa, et signo fidei signata fuisse dicuntur.
PL 17, 888A「そして彼とともに十四万四千の者がおり、彼の名と彼の父の名が額に記されていた」。この幻に先立つ第三の幻では、十二部族から選ばれた十四万四千の者が、信仰の印で印されたと言われている。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.4
Illa ergo centum quadraginta quatuor millia, sicut expositio nominum duodecim tribuum demonstrat, ad electos qui in hac vita laborant, pertinent: ista vero centum quadraginta quatuor millia electos, qui in coelesti gloria cum Domino laetantur, significant, sicut textus praesentis lectionis manifeste indicat.
PL 17, 888Bそれゆえ、あの十四万四千の者は、十二部族の名の解釈が示すとおり、この世で労苦している選ばれた者たちに関わる。これに対し、この十四万四千の者は、天の栄光の中で主とともに喜んでいる選ばれた者たちを表す。現在の朗読の本文が明らかに示すとおりである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.5
Sed cur nomen Patris et Filii tantummodo in frontibus suis eos scriptum habere dicit, et de Spiritu sancto reticuit? Quia videlicet ubicumque Patrem et Filium legimus, intelligere debemus Spiritum sanctum.
PL 17, 888Bだが、なぜ〔ヨハネは〕、彼らが父と子の名だけを額に記されて持っていると言い、聖なる霊については黙したのか。それは、父と子を読むところではどこでも、我々は聖なる霊を解さねばならないからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.6
Possumus autem per frontes corda sanctorum intelligere: nomen itaque Patris et Filii et Spiritus sancti in frontibus suis habent scriptum; quia a mentibus eorum amor Dei numquam avelli poterit, sicut avulsus est a cordibus quorumdam angelorum, qui propter superbiam de coelo ceciderunt.
PL 17, 888Bさらに、我々は額によって聖徒たちの心を解することができる。したがって、彼らは父と子と聖なる霊の名を額に記されて持っているのである。神の愛は、彼らの精神からは決して引き離されえないからである。それは、高ぶりのゆえに天から落ちたある天使たちの心からは引き離されたのとは違う。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.7
(Vers. 2.) Et audivi vocem de coelo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni. Saepe per Joannem praesentis vitae fideles demonstrantur: per aquas vero populi designantur.
PL 17, 888C(第2節)「そして私は天から声を聞いた。多くの水の声のようであり、大いなる雷の声のようであった」。しばしばヨハネによって現在の生にある信者たちが示され、水によっては民たちが指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.8
Et quia de omnibus gentibus quotidie colliguntur electi, et in coelesti beatitudine collocantur, sancti Dei in terra constituti, qui per Joannem designantur, vocem aquarum multarum assidue audiunt; quia doctrinam sanctorum in coelis consistentium et cordis auribus sentiunt, et virtute qua possunt, eorum actus imitantur.
PL 17, 888Cあらゆる諸国民から選ばれた者たちが日々集められ、天の至福の中に置かれているので、地に置かれた神の聖徒たち――彼らはヨハネによって指される――は、多くの水の声を絶えず聞いている。天にとどまる聖徒たちの教えを心の耳で感じ取り、できる力のかぎり、彼らの行いを倣うからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.9
Unde et eadem vox tamquam tonitruum esse dicitur, quod corda audientium terrere solet; terrentur enim, cum ad eorum perfectionem se ascendere non posse considerant. Et vox quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis.
PL 17, 888Cそれゆえ、同じ声が雷のようだとも言われる。雷は聞く者の心を恐れさせるのが常だからである。実に、彼らの完全さにまで自分は登りえないと考えるとき、彼らは恐れるのである。「そして私が聞いた声は、竪琴を奏でる者たちが自分たちの竪琴を奏でる声のようであった」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.10
Vox citharoedorum valde est dulcis audientibus: et quid dulcius fidelibus, quam memoria sanctorum in coelis commorantium; dum quanta sit eorum gloria mente pertractant, atque ut ad hanc quandoque perveniant, suppliciter exorant?
PL 17, 888D竪琴を奏でる者たちの声は、聞く者にはきわめて甘美である。では、信者たちにとって、天にとどまる聖徒たちの記憶にまさる甘美なものがあろうか。信者たちは、彼らの栄光がどれほどのものかを精神で思いめぐらし、自分もいつかそこに至れるようにと、ひれ伏して祈るのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.11
(Vers. 3.) Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores: et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra.
PL 17, 888D(第3節)「そして彼らは、座の前、四つの生き物と長老たちの前で、新しい歌のようなものを歌っていた。そして、地から買い取られたこの十四万四千の者たちのほかには、誰もその歌を唱えることができなかった」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.12
Hic magna obscuritas est; dicit quippe centum quadraginta quatuor millia non fuisse coinquinatos cum mulieribus, virginesque esse; et ideo canticum novum cantare, quod nemo potest dicere, nisi illi soli: scimus autem quosdam ex apostolis atque martyribus uxores habuisse.
PL 17, 889Aここには大きな不明瞭さがある。実に〔ヨハネは〕、十四万四千の者は女たちと汚されておらず、童貞〔virgo〕であると言い、それゆえ新しい歌を歌うのであって、その歌は彼らのほかには誰も唱えることができないと言う。しかるに、使徒たちや殉教者たちの中に妻を持った者がいたことを、我々は知っている。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.13
Numquid ii qui virginitatem corporis servare studuerunt, laudes Deo decantant, et isti in laudibus Dei muti exsistunt?
PL 17, 889Aでは、体のおとめの身を守ろうと努めた者たちは神への賛美を歌い上げ、これらの者たち〔妻を持った者たち〕は神への賛美において黙しているというのか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.14
Maxime cum sciamus ex utroque sexu parvi meriti homines virginitatem corporis usque ad mortem servasse, sicut sunt infantes et pueri, quos aetas virginitatem amittere non permittit.
PL 17, 889A殊に、男女双方から、功の小さい人々が体のおとめの身を死に至るまで守ってきたことを、我々は知っている。幼児や少年がそうである。その年齢が、彼らにおとめの身を失うことを許さないのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.15
Vidimus etiam quosdam aliquibus peccatis obnoxios, virginitatem corporis usque ad mortem servasse, quos credimus per ignem purgatorium esse purgandos, ut in justorum numero quandoque ascribi mereantur.
PL 17, 889A我々はまた、いくつかの罪を負った者たちが、体のおとめの身を死に至るまで守ったのを見た。彼らは浄めの火によって浄められねばならないと我々は信じており、それは、いつか義人たちの数に数え入れられるにふさわしいとされるためである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.16
Numquid istos tales apostolis et martyribus, quos uxores habuisse Scriptura non tacet, praeferre audebimus; ut illud canticum suavissimum Deo offerant, a quo Petrus ejusque similes alieni exsistant?
PL 17, 889Bこのような者たちを、聖書が妻を持ったことを黙さない使徒たちや殉教者たちよりも優先させる、などと我々はあえてするだろうか。まるで、彼らがあの甘美きわまる歌を神にささげ、ペトロやその同類はそれから遠ざけられているかのように。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.17
Nam sicut est dulcis sanctis visio Dei, sic et laus Dei: et quemadmodum saturari nequeunt visione Dei, ita nec satiari laudibus Dei. Et quanto proximiores sunt secundum meritorum qualitates Domino Deo, tanto et ferventiores in laudibus Dei.
PL 17, 889B実に、聖徒たちにとって神を見ることが甘美であるように、神への賛美もまた甘美である。神を見ることに飽き足りえないのと同じく、神への賛美にも満ち足りえない。そして、功の質に応じて主なる神に近い者ほど、神への賛美においてもいっそう熱烈である。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.18
Quis vero digne considerare potest quam magna pars gloriae sanctis detrahitur, si a laudibus Dei expertes habeantur? Nec ideo hoc dicimus, ut virginitati derogemus, quae magna est virtus, sociaque angelorum; si tamen eam vitio non foedaverint.
PL 17, 889Bでは、神への賛美にあずからない者とみなされるなら、栄光のどれほど大きな部分が聖徒たちから奪われるかを、誰がふさわしく考えうるだろうか。我々がこう言うのは、おとめの身を貶めるためではない。それは大いなる徳であり、天使たちの仲間である。ただし、悪徳によってそれを汚さなかったかぎりにおいてである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.19
Quis enim perpendere potest quam magnum bonum est integritatem corporis et animae possidere?
PL 17, 889C実に、体と魂の無傷を保つことが、どれほど大きな善であるかを、誰が量りうるだろうか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.20
Igitur quia haec quae superius de virginibus dicta sunt, de iis solummodo qui virginitatem corporis servaverunt, intelligere non possumus; necesse est ut indagemus, qui sint virgines, et qui illi qui canticum virginum dicere non poterunt.
PL 17, 889Cそれゆえ、上で童貞たちについて言われたことは、体のおとめの身を守った者たちだけについては解することができないので、誰が童貞であり、童貞たちの歌を唱えることのできない者とは誰であるかを、我々は探り出さねばならない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.21
Nam si superficiem lectionis diligenter attendimus, inveniemus non de solis virginibus, sed de omnibus sanctis animabus haec esse dicta.
PL 17, 889C朗読の表面を注意深く観察するなら、これは童貞たちだけについてではなく、すべての聖なる魂について言われていると、我々は見いだすであろう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.22
Diximus superius per centum quadraginta quatuor millia sanctorum animas esse designatas, quae in coelesti beatitudine Deum assidue laudare non desinunt: per sedem vero, et quatuor animalia, et seniores ante quos canticum novum cantare dicuntur, fideles in hac vita positi, ex quibus Ecclesia constat, designantur, sicut in secunda Visione diximus.
PL 17, 889C上で我々は、十四万四千の者によって、天の至福の中で神を賛美するのをやめない聖徒たちの魂が指されていると述べた。他方、その前で新しい歌を歌うと言われる座と四つの生き物と長老たちによっては、この生に置かれた信者たち――教会はこの者たちから成る――が指される。第二の幻で我々が述べたとおりである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.23
Ante sedem ergo, et quatuor animalia, et seniores centum quadraginta quatuor millia canticum novum cantasse dicuntur; novum namque Testamentum canticum novum dicitur, sicut dicit propheta: Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terrae (Esai. XLII, 10) .
PL 17, 889Dそれゆえ、座と四つの生き物と長老たちの前で、十四万四千の者が新しい歌を歌ったと言われる。実に、新約が新しい歌と呼ばれるのは、預言者が言うとおりである。「主に新しい歌を歌え、その賛美は地の果てより」(イザヤ42:10)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.24
Novum autem Testamentum dicitur, eo quod praecedat aliud, quod vetus vocatur: sive pro eo quod novos populos faciat, cum ex filiis diaboli facit filios Dei.
PL 17, 889D新約と呼ばれるのは、別のものが先行し、それが旧約と呼ばれるからである。あるいは、それが新しい民たちを作り、悪魔の子らから神の子らを作るからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.25
Habent et fideles in hac vita positi cantica sua, sed in iis canticis saepe confessio fit peccatorum, saepe pro peccatis deprecatio, saepe commemoratio tormentorum aeternorum: ideoque in fletus saepe cantantes excitant, saepe in laudibus Dei orare solent, saepe ad spem coelestis patriae mentes fidelium elevant: in illo vero cantico spirituum coelestium nihil triste, nihil quod mentem perturbet, resonat; et quanto amplius depromitur, tanto amplius gaudium et laetitiam mentibus cantantium infundit.
PL 17, 890Aこの生に置かれた信者たちにも自分たちの歌がある。だが、それらの歌の中では、しばしば罪の告白がなされ、しばしば罪のための嘆願があり、しばしば永遠の責め苦の想起がある。それゆえ、それらの歌はしばしば歌う者たちを涙へと駆り立て、しばしば〔信者たちは〕神への賛美の中で祈るのを常とし、しばしば〔それらの歌は〕信者たちの精神を天の祖国の望みへと引き上げる。ところが、あの天の霊たちの歌には、悲しいものも、精神を乱すものも、何も響かない。そしてそれは、歌い出されるほどに、歌う者たちの精神にいっそう喜びと楽しみを注ぎ込む。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.26
Sicut igitur novum Testamentum dicitur, quia praecessit vetus: ita et illud canticum spirituum coelestium novum canticum dicitur; quia praecessit aliud quod vetus est illis, qui ad coelestem beatitudinem quotidie transeunt, et novum est ad quod perveniunt.
PL 17, 890Aこうして、先立ったのが旧いものだから新約と言われるように、天の霊たちのあの歌も新しい歌と言われる。それに先立つ別の歌があり、それは日々天の至福へと移る者たちにとっては旧く、彼らが到達するものが新しいからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.27
Et hoc canticum ante sedem Dei, id est, in conspectu sedis, cantasse dicuntur; quod enim in conspectu nostro est, indesinenter aspicimus.
PL 17, 890Aそして、この歌を神の座の前で、すなわち座の目の前で歌ったと言われる。我々の目の前にあるものを、我々は絶えず見つめるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.28
In conspectu ergo fidelium, qui per sedem et quatuor animalia et seniores designantur, animae fidelium canticum novum cantasse dicuntur; quia sancti viri in hac terra positi, gloriam sanctorum in coelis commorantium oculis mentis assidue conspiciunt, atque ut ad eorum societatem quandoque perveniant, tota virtute laborant.
PL 17, 890Bそれゆえ、座と四つの生き物と長老たちによって指される信者たちの目の前で、信者たちの魂が新しい歌を歌ったと言われる。この地に置かれた聖なる人々は、天にとどまる聖徒たちの栄光を精神の目で絶えず見つめ、いつか彼らの交わりに至れるよう、全力で労苦するからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.29
Et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra: id est, nemo illorum qui per sedem et quatuor animalia et seniores designantur.
PL 17, 890B「そして、地から買い取られたこの十四万四千の者たちのほかには、誰もその歌を唱えることができなかった」。すなわち、座と四つの生き物と長老たちによって指される者たちの、誰も〔唱えることができなかった〕。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.30
Vident namque modo fideles viri in terra positi quasi per speculum et in aenigmate gloriam sanctorum in coelis consistentium, illudque canticum quia ardenter desiderant, quasi audiunt, sed dicere non possunt; quia, oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9) .
PL 17, 890B実に、地に置かれた信者たちは、今は鏡によって、謎の中で、天にとどまる聖徒たちの栄光を見ており、またあの歌を熱烈に望むので、いわば聞いてはいるが、唱えることはできない。「目は見ず、耳は聞かず、人の心に上りもしなかったこと、神が自らを愛する者たちのために備えたこと」(一コリント2:9)だからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.31
Qui de terra empti esse dicuntur; empti sunt quippe in terra positi pretioso sanguine Christi. Sed melius est ut per emptionem assumptionem intelligamus; assumpti sunt enim de terra, et in coelesti beatitudine collocati.
PL 17, 890C「地から買い取られた」と言われる者たち。実に、地に置かれた彼らは、キリストの尊い血によって買い取られた。だが、買い取りによって引き上げを解するほうがよい。実に彼らは地から引き上げられ、天の至福の中に置かれたのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.32
(Vers. 4.) Ii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim sunt. Hic rursum oritur quaestio; nam si in illa beatitudine diversi ordines sunt, ut sunt apostoli, martyres, confessores, et virgines; quomodo omnes sanctorum animae virgines esse dicuntur, et in tantum virgines, ut cum mulieribus coinquinatae non fuisse dicantur?
PL 17, 890C(第4節)「彼らは女たちと汚されなかった者たちである。実に彼らは童貞である」。ここでまた問いが生じる。あの至福の中に、使徒、殉教者、告白者、童貞といった異なる品位があるならば、なぜ聖徒たちの魂がすべて童貞と言われ、しかも女たちと汚されなかったとまで言われるのか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.33
Et si verum est, quod Dominus dicit (immo verum est, quia non potest fieri ut Deus mentiatur (Matth. V, 28) : Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam maechatus est eam in corde suo ), quomodo omnes sanctorum animae in toto spatio vitae praesentis ab inquinatione mulierum mundae esse potuerunt?
PL 17, 890Dもし主が言うことが真実であるなら(いや、神が偽ることはありえないのだから、真実である(マタイ5:28)。「女を見て、これを欲する者は、すでに心の中でその女と姦淫を犯した」)、聖徒たちの魂がすべて、現在の生の全期間にわたって、女たちによる汚れから清くあることなど、どうしてできたであろうか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.34
Quaerendum ergo nobis est quomodo hoc intelligendum sit; multi quippe fuerunt ante baptismum adulteri et fornicatores, sed in Christum credentes, atque de peccatis suis poenitentiam agentes, fontemque baptismatis expetentes, quidquid in eis sordidum fuit, per Spiritus sancti gratiam aquis baptismatis deletum est: qui in bono quod in eodem baptismate promiserunt, usque in finem vitae perseverantes, veniente Domino, ut eos per mortem ab hac terrena habitatione subtraheret, eorum animae virgines, id est, integrae, et ab omni corruptione vitiorum mundae inventae sunt.
PL 17, 890Dそれゆえ、これをどう解すべきかを、我々は問わねばならない。実に、洗礼の前には姦通者や淫行者であった者が多くいたが、キリストを信じ、自らの罪について悔い改めを行い、洗礼の泉を求めたとき、彼らの内にあった汚れは何であれ、聖なる霊の恩寵によって洗礼の水で消し去られた。彼らがその同じ洗礼で約束した善に生の終わりまで堅く留まり、主が来て、死によって彼らをこの地上の住まいから取り去ったとき、彼らの魂は童貞、すなわち無傷であり、あらゆる悪徳の腐敗から清いものと見いだされたのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.35
Istorum ergo animae jure virgines vocantur; quia eorum omnis corruptio aquis baptismatis, bonisque operibus deleta est.
PL 17, 891Aそれゆえ、これらの者の魂は、当然のこととして童貞と呼ばれる。彼らのあらゆる腐敗は、洗礼の水と善い行いによって消し去られたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.36
Fuerunt etiam multi, qui post baptismum multa scelera commiserunt, sed cum per poenitentiam et lacrymas atque per misericordiam, caeterisque bonis operibus malum quod gesserunt, delere studuerint, et in bono proposito perseveraverint, Domino veniente, eorum animae virgines repertae sunt; quia quidquid in eis fuit reprobum, charitatis remediis est purgatum.
PL 17, 891Aまた、洗礼ののちに多くの悪事を犯した者も多くいた。だが、悔い改めと涙により、また慈しみとその他の善い行いにより、自らの行った悪を消し去ろうと努め、善い志に堅く留まったので、主が来たとき、彼らの魂は童貞と認められた。彼らの内にあった捨てられるべきものは何であれ、愛の治療によって浄められたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.37
Fuerunt et conjugati, qui Deum tota virtute dilexerunt, atque in virtutibus vitam ducere studuerunt. Istorum igitur animae recte virgines vocantur; quia si quas sordes ex conjunctione feminarum traxerunt (Gen. II, 24) , bonis operibus deletum est. Similiter de caeteris ordinibus intelligendum est.
PL 17, 891B結婚した者たちの中にも、全力で神を愛し、徳のうちに生を送ろうと努めた者がいた。それゆえ、これらの者の魂が童貞と呼ばれるのは正しい。女たちとの結びつきから何らかの汚れを引き受けたとしても(創世記2:24)、善い行いによって消し去られたからである。その他の身分についても、同様に解さねばならない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.38
Possumus etiam per mulieres corpora sanctorum intelligere, per viros autem animas; quia sicut vir et mulier una caro vocantur, ita corpus et anima unus homo: et quemadmodum femina inferior est viro, ideoque necesse est ut a viro regatur, ejusque dominationem perferat; ita corpus multo inferius est quam anima, et ideo necesse est ut a spiritu regatur atque dometur, ejusque desideria frangantur.
PL 17, 891Bまた、女たちによって聖徒たちの体を、男たちによって魂を解することもできる。男と女が一つの肉と呼ばれるように、体と魂は一人の人間だからである。そして、女が男より劣り、それゆえ男に治められ、その支配を耐え忍ばねばならないように、体は魂よりはるかに劣り、それゆえ霊に治められ、抑えられ、その欲求が砕かれねばならない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.39
Quod quia sancti facere studuerunt, non sunt coinquinati cum mulieribus; quia ex conjunctione corporum nullas sordes traxerunt, ex quibus Deum nimis offenderent. Ii sequuntur Agnum quocumque abierit. Quo vadit, qui omnia implet, et totus ubique est?
PL 17, 891C聖徒たちはこれを行おうと努めたので、女たちと汚されなかった。体の結びつきから、神を甚だしく怒らせるような汚れを何も引き受けなかったからである。「彼らは、子羊が行くところはどこへでもついて行く」。万物を満たし、全体として至るところにいる者は、どこへ行くのか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.40
Sed quemadmodum vadat, Apostolus docet dicens: Cui vult miseretur et quem vult, indurat (Rom. IX, 18) . Vadit itaque Deus miserendo quibusdam, et a quibusdam misericordiam suam auferendo.
PL 17, 891Cだが、どのように行くのかは、使徒が教えて、こう言っている。「彼は、望む者を憐れみ、望む者を頑なにする」(ローマ9:18)。それゆえ神は、ある者たちを憐れむことにより、またある者たちから自らの慈しみを取り去ることにより、行くのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.41
Sequuntur vero sancti, quia quibus ille misericordiam suam largitur, largiuntur et illi; et a quibus abscidit, abscidunt et illi.
PL 17, 891C聖徒たちが従うというのは、彼が自らの慈しみを与える者たちに、彼らもまた与え、彼が切り離す者たちを、彼らもまた切り離すからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.42
Hoc de electis in terra positis intelligere non possumus; saepe enim miserentur quibus Deus non miseretur, sicut Samuel qui lugebat Saul (I Reg. XV, 35) , quem Deus projecerat a facie sua: quosdam etiam sancti damnare volunt, quibus Deus miseretur, sicut Jonas, qui cupiebat ut Ninivitae delerentur, quos Deus salvare decreverat.
PL 17, 891Cこれを、地に置かれた選ばれた者たちについて解することはできない。実際、神が憐れまない者たちを憐れむことがしばしばある。神が自らの顔の前から投げ捨てたサウルのために嘆いたサムエルのようにである(サムエル記上15:35)。また、神が憐れむ者たちを、聖徒たちが断罪しようとすることもある。神が救おうと決めていたニネベの人々が滅ぼされることを望んだヨナのようにである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.43
Ii empti sunt ex omnibus primitiae Deo et Agno (Joan. IV, 3) . In Lege praeceptum est ut primitiae frugum offerrentur Deo (Exod. XXII, 29) : per primitias frugum, electi designantur; nam sicut ex multitudine fructuum parvae primitiae Deo offerebantur, ita et ex multitudine populorum parvus numerus electorum eligitur, qui ab angelis Deo in templo gloriae coelestis offertur, sicut Dominus dicit in Evangelio: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XXII, 14) .
PL 17, 891D「彼らは、すべての者の中から、神と子羊への初穂として買い取られた」(ヨハネ4:3)〔引かれた句は黙示録14:4〕。律法において、作物の初穂を神に献げるよう命じられている(出エジプト記22:29)。作物の初穂によって、選ばれた者たちが指される。多くの実りの中から小さな初穂が神に献げられたように、多くの民たちの中からも、小さな数の選ばれた者たちが選ばれ、天使たちによって、天の栄光の神殿で神に献げられるからである。主が福音書の中で言うとおりである。「実に多くの者が招かれたが、選ばれた者は少ない」(マタイ22:14)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.44
Sancti ergo primitiarum more ex hominibus sunt assumpti, et in coelesti beatitudine collocati.
PL 17, 892Aそれゆえ聖徒たちは、初穂のように人間の中から取り上げられ、天の至福の中に置かれた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.45
(Vers. 5.) Et in ore eorum non est inventum mendacium. Valde difficile esse videtur, quod dicitur; sunt quippe quaedam mendacia valde gravia, sunt alia quae inter levia peccata deputanda sunt, a quibus nostris temporibus nescio si aliquis omni tempore vitae suae abstinere possit, nisi fuerit infans, qui loqui ignorat.
PL 17, 892A(第5節)「そして彼らの口には偽りが見いだされなかった」。言われていることは、非常に難しいと思われる。実に、非常に重い偽りもあれば、軽い罪の中に数えられるべき別の偽りもあり、後者を、今の時代に、話すことを知らない幼児でないかぎり、生涯のあらゆる時にわたって控えることのできる者がいるかどうか、私は知らない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.46
Non itaque de omnibus mendaciis hoc dictum esse mihi videtur: sed est mendacium valde gravissimum, cum mentimur ea, quae in baptismate promisimus.
PL 17, 892Aそれゆえ、これはすべての偽りについて言われたのではないと、私には思われる。最も重大な偽りとは、洗礼で我々が約束したことについて偽ることである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.47
Hoc ergo mendacium in ore sanctorum non est inventum; quia hoc quod in baptismate promiserunt, usque in finem vitae servare studuerunt.
PL 17, 892Aそれゆえ、この偽りが聖徒たちの口には見いだされなかったのは、彼らが洗礼で約束したことを、生の終わりまで守ろうと努めたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.48
Et si fuerunt aliqui qui post baptismum multa peccata commiserunt, tamen in ore eorum non est inventum mendacium; quia per poenitentiam, charitatisque opera malum quod gesserunt, ante mortem delere studuerunt: Sine macula enim sunt.
PL 17, 892A洗礼ののちに多くの罪を犯した者がいたとしても、彼らの口には偽りが見いだされなかった。悔い改めと愛のわざによって、自らの行った悪を、死の前に消し去ろうと努めたからである。「実に彼らは汚れのない者である」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.49
Et hic satis aperte demonstrat, ea quae in hac lectione continentur, non ad fideles qui in hac vita laborant, sed ad eos qui in coelestibus sedibus requiescunt, pertinere.
PL 17, 892Bまたここは、この朗読に含まれていることが、この生で労苦している信者たちにではなく、天の座で憩っている者たちに関わることを、十分に明らかに示している。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.50
Quis enim in hac vita positus, sine macula esse potest? cum idem Joannes dicat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8) .
PL 17, 892B実に、この生に置かれた者で、汚れのない者でありうる者が誰かいるだろうか。同じヨハネが言うのに。「もし我々が、罪を持たないと言うなら、我々は自らを欺いており、真理は我々の内にない」(一ヨハネ1:8)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.51
Animae vero sanctorum sine macula sunt; quia si quas sordes ex mundana habitatione contraxerunt, aut per poenitentiam et lacrymas, charitatisque opera, aut per flagella, aut certe post mortem igne purgatorio deletae sunt.
PL 17, 892B聖徒たちの魂が汚れのない者であるのは、この世の住まいから何らかの汚れを受けたとしても、それが悔い改めと涙、愛のわざによって、あるいは鞭打ちによって、あるいは少なくとも死後に浄めの火によって、消し去られたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.52
Dixi quod sensi. Quod si quis textum hujus lectionis ad praesentem Ecclesiam transferre voluerit, et per centum quadraginta quatuor millia, aut praedicatores, aut caeteros justos in hac adhuc vita degentes; per novum vero canticum quod nemo nisi ipsi soli dicere poterant, Evangelium designatum esse censuerit; perpendat sanctum Evangelium non solum ab electis, verum et a reprobis saepe praedicari, de quibus Dominum in Evangelio dixisse credimus: Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia multa ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?
PL 17, 892C私は思うところを述べた。だが、もし誰かがこの朗読の本文を現在の教会に移そうとし、十四万四千の者によって、宣教者たちか、なおこの生に過ごしているその他の義人たちを、また新しい歌――彼ら自身のほかには誰も唱えることができなかった――によって、福音が指されていると判断するなら、その者は考えるがよい。聖なる福音は、選ばれた者たちによってだけでなく、捨てられた者たちによってもしばしば宣べ伝えられる。そして彼らについて、主は福音書の中でこう言ったと我々は信じている。「多くの者が、その日、私に言うであろう。『主よ、主よ、我々は汝の名によって預言し、汝の名によって多くの悪霊を追い出し、汝の名によって多くの力あるわざを行ったではないか』」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.53
Et tunc confitebor illis: Amen dico vobis, nescio vos. Discedite a me, omnes operarii iniquitatis (Matth. VII, 22) .
PL 17, 892C「そのとき、私は彼らに公然と告げる。『アーメン、私は汝らに言う、私は汝らを知らない。私から離れ去れ、不法を働くすべての者よ』」(マタイ7:22)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.54
De talibus etiam Paulus apostolus loquitur, dicens: Sunt qui per contentionem Christum annuntiant, non sincere, existimantes se pressuram suscitare vinculis meis (Philip. I, 17) .
PL 17, 892D使徒パウロもこのような者たちについて語って言う。「争いによってキリストを告げ知らせる者たちがいる。純粋な心からではなく、私の鎖に苦難を加えようと考えている」(フィリピ1:17)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.55
Si quis autem seriem lectionis hujus ad praesentis temporis virgines pertinere sanxerit, ad eos videlicet quos amor Dei ad integritatis custodiam, adjunctis caeteris bonis operibus, quotidie impellit, sanum mihi in hoc videtur possidere sensum: sed animadvertere debet non posse huic sensui convenire, ut per canticum novum in hoc loco Evangelium intelligat; sed potius gaudium spiritale, quod eis ex custodia virginitatis accrescit.
PL 17, 892Dだが、もし誰かがこの朗読の連なりを、現在の時の童貞たち、すなわち、神の愛が日々、他の善い行いを加えて、無傷の保持へと駆り立てる者たちに関わるものと定めるなら、その者はこの点で健全な意味を保っていると私には思われる。しかしその者は、この箇所で新しい歌によって福音を解することはこの意味に合いえず、むしろ、彼らにおとめの身の保持から増し加わる霊的な喜びを解すべきであることに、気づかねばならない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.56
Nullus igitur canticum novum dicere potest, nisi illi soli; quia gaudium virginitatis nullus habere praevalet, nisi soli qui hanc caeteris bonis operibus exornatam quotidie Deo offerre consuescunt.
PL 17, 893Aそれゆえ、これらの者のほかには誰も新しい歌を唱えることができない。おとめの身の喜びは、これを他の善い行いで飾り、日々神にささげるのを常とする者のほかには、誰も持ちえないからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.57
Similiter et qui hanc sententiam eis aptare voluerit, qui cum virginitatis palma ad coelestia regna jam conscendere meruerunt, a recto intellectu non discrepat: sed sciat non convenire huic sensui, ut per novum canticum, aliquod canticum quod voce, lingua, labiis componi potest, intelligat: sed potius virginitatis praemium, quod a Domino aeternaliter percipere merentur.
PL 17, 893A同じく、この見解を、おとめの身のヤシ〔palma。勝利の印〕を携えて既に天の国へ登るにふさわしいとされた者たちに当てはめようとする者も、正しい理解から外れてはいない。ただしその者は、新しい歌によって、声、舌、唇で作られうる何らかの歌を解することはこの意味に合わず、むしろ、彼らが主から永遠に受けるにふさわしいとされるおとめの身の報いを解すべきことを、知るがよい。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.58
Hocque canticum nullus, nisi illi soli, dicere potest; quia virginitatis praemium nullus percipit, nisi qui hanc in saeculo positi, intemerata mente pro Christi amore servare studuerint.
PL 17, 893Aこの歌は、これらの者のほかには誰も唱えることができない。おとめの身の報いは、世に置かれながら、無垢の精神でキリストへの愛のためにこれを守ろうと努めた者のほかには、誰も受けないからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.59
De talibus propheta Esaias loquitur, dicens: Haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae volui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit (Esai. LVI, 4 et seq.) .
PL 17, 893A預言者イザヤはこのような者たちについて語って言う。「主は宦官たちにこう言う。『私の安息日を守り、私が望んだことを選び、私の契約を保つ者には、私は私の家の中、私の城壁の中に場所を与え、息子たち娘たちにまさる名を与える。私は彼らに、滅びることのない永遠の名を与える』」(イザヤ56:4以下)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.60
(Vers. 6.) Et vidi alterum angelum volantem per medium coelum, habentem Evangelium aeternum; ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum, dicentem voce magna.
PL 17, 893B(第6節)「そして私は、もう一人の天使が天の中ほどを飛ぶのを見た。彼は永遠の福音を持ち、地に座す者たち、またあらゆる国民、部族、言語、民に福音を告げるために、大声で言った」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.61
Iterum universa breviter comprehendit; nam sicut superius cum mala Antichristi narrare vellet, ab adventu Christi inchoavit, persecutionesque quas Ecclesia a diabolo passa est, prius narrans ad Antichristum pervenit: ita et hic diem judicii describere cupiens, ab adventu Christi inchoat, atque sub specie trium angelorum cuncta breviter replicans, ad diem judicii pervenit.
PL 17, 893B〔ヨハネは〕再び全体を手短に包括する。上で反キリストの悪を語ろうとしたとき、キリストの到来から始め、教会が悪魔から受けた迫害を先に語って反キリストに至ったように、ここでも審判の日を描こうと望んで、キリストの到来から始め、三人の天使の姿のもとに万事を手短に繰り返して、審判の日に至るのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.62
Iste quippe angelus Christum et apostolos ejus, caeterosque Christi praedicatores significat. Qui Evangelium aeternum habuisse dicitur; quia doctrina Evangelii a Christo, apostolis, caeterisque praedicatoribus data est, quam gentibus praedicarent.
PL 17, 893Cこの天使は、キリストとその使徒たち、そしてキリストのその他の宣教者たちを表す。彼が永遠の福音を持っていたと言われるのは、福音の教えが、キリスト、使徒たち、その他の宣教者たちによって与えられ、彼らがそれを諸国民に宣べ伝えるはずだったからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.63
Quod Evangelium aeternum esse dicitur, quia aeternitatem praestat omnibus facientibus illud.
PL 17, 893Cこの福音が永遠と言われるのは、それを行うすべての者に永遠を与えるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.64
Quod etiam super terram sedentibus praedicatum esse dicitur; gentes namque quibus Evangelium praedicatum est, nihil aliud quam terram quaerebant, totamque requiem suam in terra posuerant. Quid autem iste angelus praedicet, audiamus.
PL 17, 893Cまた、地に座す者たちに宣べ伝えられたと言われるのは、福音が宣べ伝えられた諸国民が、地のほか何も求めず、安らぎのすべてを地に置いていたからである。さて、この天使が何を宣べ伝えるか、聞こう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.65
(Vers. 7.) Timete Dominum, et date illi honorem; quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit coelum et terram, mare et fontes aquarum.
PL 17, 893C(第7節)「主を畏れよ、そして彼に栄誉を与えよ。彼の審判の時が来たからである。そして、天と地、海と水の泉を造った者を拝め」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.66
Convenienter timorem Domini primo posuit, et postea honorem; timor etenim Domini ad poenitentiam impellit hominem: poenitentia vero ad bona opera agenda eum provocat.
PL 17, 893D〔ヨハネが〕主への畏れをまず置き、その後に栄誉を置いたのは、ふさわしいことである。主への畏れは人を悔い改めへと駆り立て、悔い改めは人を、善い行いを行うよう促すからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.67
Honorem itaque Deo deferimus, cum bona opera agimus, sicut ipse Dominus dicit: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16) . Hora vero judicii ex tunc incoepit, ex quo Evangelium praedicari coepit.
PL 17, 893D我々が神に栄誉を捧げるのは、善い行いを行うときである。主自身が言うとおりである。「人々が汝らの善い行いを見て、天にいる汝らの父に栄光を帰すように」(マタイ5:16)。審判の時は、福音が宣べ伝えられ始めたときから、すでに始まっている。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.68
Illi igitur acriter in die judicii judicabuntur, qui verbum Evangelii audientes, illudque spernentes, fidem Christi suscipere noluerunt.
PL 17, 893Dそれゆえ、審判の日に厳しく裁かれるのは、福音の言葉を聞きながら、それを退け、キリストの信仰を受け入れようとしなかった者たちである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.69
Similiter et illi qui susceperunt quidem fidem Christi, sed eam operibus implere noluerunt; cui enim plus committitur, plus ab eo exigetur. De illis autem qui verbum Dei non audierunt, Dominus dicit in Evangelio: Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18) .
PL 17, 894A同じく、キリストの信仰を確かに受けたが、それを行いによって満たそうとしなかった者たちもそうである。多く委ねられた者からは、より多く求められるからである。他方、神の言葉を聞かなかった者たちについては、主が福音書の中で言う。「信じない者は、すでに裁かれている」(ヨハネ3:18)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.70
(Vers. 8.) Et adorate eum, qui fecit coelum et terram, et mare et fontes aquarum, id est, relinquite idola surda, muta, et caeca, et adorate eum qui cuncta fecit ex nihilo. Et alius angelus prosecutus est, dicens.
PL 17, 894A(第8節)「そして、天と地、海と水の泉を造った者を拝め」、すなわち、聞こえず、物言わず、見えない偶像を捨て、万物を無から造った者を拝め。「そして別の天使が続いて言った」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.71
Alius angelus doctores Ecclesiae, qui finitis persecutionibus, Ecclesiam Dei gubernaverunt, designat. Cecidit, cecidit Babylon magna. Per Babylonem, sicut superius diximus, civitas diaboli designatur, quae ex omnibus impiis constat.
PL 17, 894A別の天使は、迫害が終わってから神の教会を治めた教会の教師たちを指す。「倒れた、倒れた、大いなるバビロンは」。バビロンによっては、上で述べたとおり、悪魔の都が指され、それはすべての不敬虔な者から成る。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.72
Ceciderat autem, quia omnis cultura daemonum per fidem Christi deleta fuerat. Et bis cecidisse dicitur; quia ex parte persecutorum, et ex parte culturae diabolicae ceciderat. Quae a vino irae suae potavit omnes gentes.
PL 17, 894Aバビロンが倒れていたのは、悪霊たちへのあらゆる崇拝が、キリストの信仰によって消し去られていたからである。また、二度倒れたと言われるのは、迫害者の側と、悪魔的な崇拝の側とから倒れていたからである。「彼女は、自らの怒りのぶどう酒から、すべての諸国民に飲ませた」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.73
Vinum irae errores sunt gentilium, quibus Deum ad iracundiam provocaverunt: sed cum Babylon nihil sit aliud quam omnes gentes, id est, omnes reprobi, quomodo omnes gentes a vino irae suae potavit?
PL 17, 894B怒りのぶどう酒とは異邦人の迷いであり、それによって彼らは神を怒りへと挑発した。だが、バビロンとはすべての諸国民、すなわちすべての捨てられた者たちにほかならないのに、どうして、すべての諸国民に自らの怒りのぶどう酒から飲ませたと言えるのか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.74
Verum cum unus alterum docuit, et ille tertium, et tertius quartum, et ita in omnes homines error diabolicus transiit, utique Babylon omnes gentes vino irae Dei potavit.
PL 17, 894Bだが、一人が他の一人を教え、その者が第三の者を、第三の者が第四の者を教え、こうして悪魔的な迷いがすべての人間に及んだのであり、確かにバビロンは、神の怒りのぶどう酒をすべての諸国民に飲ませたのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.75
(Vers. 9, 10.) Et angelus tertius secutus est illos, dicens voce magna: Si quis adoraverit bestiam et imaginem ejus, et acceperit characterem ejus in fronte sua, aut in manu sua; et hic bibet de vino irae Dei, quod mixtum est mero in calice ipsius.
PL 17, 894B(第9・10節)「そして第三の天使が彼らに続き、大声で言った。『もし誰かが獣とその像を拝み、その刻印を額に、あるいは手に受けるなら、その者もまた神の怒りのぶどう酒を飲む。それは、神の杯の中で、混ぜ物のない酒に混ぜられている』」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.76
Angelus tertius praedicatores sunt, qui temporibus Antichristi futuri sunt; praedicabunt enim ut nullus Antichristum adoret, neque ad ejus pessimam doctrinam aures cordis accommodet, neque opera ejus imitetur: quod si quis fecerit, perpetua poena eum esse damnandum testabuntur.
PL 17, 894C第三の天使とは、反キリストの時代に現れる宣教者たちである。彼らは、誰も反キリストを拝まず、その最悪の教えに心の耳を傾けず、その行いを倣わないように宣べ伝える。もし誰かがそうするなら、その者は永遠の刑罰で罰せられるべきだと、彼らは証言するであろう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.77
Per vinum irae Dei damnatio ultima, quae in die judicii impiis irrogabitur, designatur: merum autem purum dicimus. Per merum igitur justitia Dei designatur, per calicem vero judicium Dei accipere possumus.
PL 17, 894C神の怒りのぶどう酒によっては、審判の日に不敬虔な者たちに科される最後の断罪が指される。我々は merum〔混ぜ物のない酒〕を、純粋なものと言う。それゆえ、混ぜ物のない酒によって神の正義が指され、杯によっては神の審判を解することができる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.78
Vinum itaque mixtum est mero in calice Dei; quia damnatio ultima, qua impii damnabuntur, mixta erit cum justitia in calice Dei, id est, in judicio Dei; quia justissimo Dei judicio perficietur.
PL 17, 894Cしたがって、ぶどう酒が神の杯の中で混ぜ物のない酒に混ぜられているのは、不敬虔な者たちが断罪される最後の断罪が、神の杯の中、すなわち神の審判において、正義と混ざり合うからである。それは、神のこの上なく正しい審判によって成し遂げられるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.79
Bibent igitur impii vinum irae Dei, cum illis dicetur: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo, et angelis ejus (Matth. XXV, 41) .
PL 17, 894Cそれゆえ、不敬虔な者たちが神の怒りのぶどう酒を飲むのは、彼らにこう言われるときである。「呪われた者どもよ、悪魔とその使いたちのために備えられた永遠の火に入れ」(マタイ25:41)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.80
(Vers. 11) . Et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum, et in conspectu Agni: et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendet. Ignis exurit, sulphur autem fetorem pessimum de se emittit.
PL 17, 894D(第11節)「そして彼は火と硫黄によって、聖なる天使たちの前、子羊の前で苦しめられる。そして彼らの責め苦の煙は、世々限りなく立ち上る」。火は焼き尽くし、硫黄はそれ自身から最悪の悪臭を放つ。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.81
Igne autem corporaliter cruciabuntur, qui ignem vitiorum in se exstinguere noluerunt: fetore sulphuris torquebuntur, quibus dulcis fuit fetor luxuriae.
PL 17, 894D火によって体において苦しめられるのは、悪徳の火を自らの内で消そうとしなかった者たちである。硫黄の悪臭によって苛まれるのは、放縦の悪臭が甘美であった者たちである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.82
In conspectu angelorum sanctorum cruciabuntur, et in conspectu Agni, videlicet ut in eorum conspectu crucientur, in quorum conspectu non timuerunt multa mala perpetrare.
PL 17, 894D聖なる天使たちの前、子羊の前で苦しめられるというのは、すなわち、彼らは、その目の前で多くの悪を行うことを恐れなかった、まさにその者たち〔天使たちと子羊〕の目の前で苦しめられるということである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.83
Nec habebunt requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam et imaginem ejus, et si qui acceperint characterem nominis ejus. Cur neque in die, neque in nocte reprobos habere dicit requiem, cum electi aeternum diem possessuri sint; reprobi vero perpetuam noctem? Sed more humano locutus est.
PL 17, 895A「獣とその像を拝んだ者、またその名の刻印を受けた者があれば、その者たちには昼も夜も安息がない」。なぜ〔ヨハネは〕、昼にも夜にも、捨てられた者たちに安息がないと言うのか。選ばれた者たちは永遠の昼を所有し、捨てられた者たちは永遠の夜を所有するというのに。だが、〔ヨハネは〕人間の言い方で語ったのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.84
(Vers. 12, 13.) Haec est patientia sanctorum, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu: id est, talis est patientia sanctorum, et talem fructum affert, qualis in sequentibus demonstratur.
PL 17, 895A(第12・13節)「聖徒たちの忍耐とはこれである。彼らは神の戒めとイエスの信仰を守る」、すなわち、聖徒たちの忍耐はこのようなものであり、後に示されるような実を結ぶ。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.85
Et audivi vocem de coelo dicentem mihi: Scribe, beati mortui qui in Domino moriuntur. Talis est igitur patientia sanctorum, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu, ut sint beati in perpetuum. Sed quid est quod dicit: Beati mortui, qui in Domino moriuntur?
PL 17, 895A「そして私は天から、私に言う声を聞いた。『書け、主において死ぬ死者たちは幸いである』」。聖徒たちの忍耐は、神の戒めとイエスの信仰を守る彼らが、永遠に幸いであるようなものである。だが、「主において死ぬ死者たちは幸いである」と言うのは、どういうことか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.86
Quis enim mortuus mori potest? Nullus procul dnbio mortuus mori potest, nisi prius animam recipiat, ut iterum mori possit.
PL 17, 895B実に、死んだ者がどうして死ねるだろうか。疑いなく〔底本は dnbio。dubio と読む〕、死者が死ぬことができるのは、まず魂を受け戻し、再び死ぬことができる場合のほかにはない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.87
Sed illi sunt beati, et illi in Domino moriuntur, qui prius moriuntur saeculo, postea carne: qui prius veterem hominem, id est, omnes nequitias et spiritales et carnales in se exstinguunt, ut possint dicere cum Apostolo: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 16) .
PL 17, 895Bむしろ、幸いな者たち、主において死ぬ者たちとは、まず世に対して死に、のちに肉において死ぬ者たちである。彼らはまず古き人、すなわち霊的な邪悪も肉的な邪悪もすべて自らの内で消し去るので、使徒とともに言うことができる。「私にとって世界は十字架につけられ、私も世界に対して十字架につけられている」(ガラテヤ6:16)〔引かれた句はガラテヤ6:14〕。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.88
Illi namque in Domino moriuntur, de quibus Dominus dicit in Evangelio: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13) .
PL 17, 895B実に、主において死ぬのは、主が福音書の中で語る者たちである。「終わりまで堅く耐え忍ぶ者、その者は救われる」(マタイ24:13)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.89
Amodo jam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Amodo, id est, a tempore mortis suae requiescent sancti a laboribus suis. Opera enim illorum sequuntur illos. Quomodo sequuntur?
PL 17, 895B「今からのち、霊は言う、彼らが自らの労苦から憩うようにと」。今からのちとは、すなわち自らの死の時から、聖徒たちは自らの労苦から憩う。「実に彼らの行いは彼らに従う」。どのように従うのか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.90
Nonne Cornelium opera sua praecesserant, cui ab angelo dictum est; Orationes tuae et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei (Act. X, 4) ?
PL 17, 895Bコルネリウスには、その行いが先に立ったではないか。天使は彼に言った。「汝の祈りと汝の施しは、神の前で覚えられた」(使徒言行録10:4)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.91
Sed sequi pro comitari posuit; nam et exercitus qui regem comitatur, eum sequi dicitur; cum alii praecedant, alii sequantur, alii ad dexteram, sive sinistram incedant. Opera igitur sanctorum sequuntur illos; quia merces operum illorum comitatur illos in perpetuum.
PL 17, 895Cだが〔ヨハネは〕「従う」を「伴う」の意味で用いたのである。実に、王に伴う軍勢も、王に従うと言われる。ある者は先に行き、ある者は後に続き、ある者は右や左に進むのであるが。それゆえ、聖徒たちの行いは彼らに従う。彼らの行いの報いが、永遠に彼らに伴うからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.92
Possumus et hoc de illis spiritaliter intelligere, qui temporibus Antichristi pro nomine Domini nostri Jesu Christi interficiendi sunt; beati quippe erunt illi, et in Domino morientur, qui pro fide Domini nostri Jesu Christi morientur.
PL 17, 895C我々はこれを、反キリストの時代に、我々の主イエス・キリストの名のために殺される者たちについて、霊的に解することもできる。実に、我々の主イエス・キリストの信仰のために死ぬ者たちは幸いであり、主において死ぬであろう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.93
Nunc quia poenam illorum, qui in Antichristum credituri sunt, narravit, beatitudinemque illorum, qui in fide Christi perseveraverint usque in finem, breviter comprehendit; consequens est ut diem judicii describat, in quo haec cuncta complebuntur.
PL 17, 895Cさて、反キリストを信じようとする者たちの刑罰を語り、また終わりまでキリストの信仰に堅く留まった者たちの至福を手短に包括したので、〔ヨハネが〕審判の日を描くことが次に続く。その日に、これらすべてが成就されるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.94
(Vers. 14-19.) Et vidi, et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam.
PL 17, 895D(第14–19節)「そして私は見た。すると見よ、白い雲があり、その雲の上に、人の子に似た者が座っていた。頭に金の冠を持ち、手に鋭い鎌を持っていた」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.95
Et alter angelus exiit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem, dicens: Mitte falcem tuam, et mete; quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terrae. Et misit qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, et messuit terram.
PL 17, 895D「そして別の天使が神殿から出て来て、雲の上に座す者に向かって大声で叫んで言った。『汝の鎌を送り、刈れ。刈る時が来た。地の収穫が乾ききったからである』。そして雲の上に座していた者は、自らの鎌を地に送り、地を刈った」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.96
Et alius angelus exivit de templo, quod est in coelo, habens et ipse falcem acutam. Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem, et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineae terrae, quoniam maturae sunt uvae ejus.
PL 17, 896A「そして別の天使が、天にある神殿から出て来た。彼もまた鋭い鎌を持っていた。そして別の天使が祭壇から出て来た。彼は火を支配する権能を持ち、鋭い鎌を持つ者に向かって大声で叫んで言った。『汝の鋭い鎌を送り、地のブドウの房を摘み取れ。その実が熟したからである』」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.97
Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum. Totam pene sententiam posui, ut undique circumspecta ejus anfractus apertius videantur.
PL 17, 896A「そして天使は自らの鋭い鎌を地に送り、地のブドウ畑を収穫し、神の怒りの大いなる酒ぶねに投げ入れた」。私は〔幻の〕文言をほぼ全部掲げた。あらゆる側面から見渡すことで、その曲がりくねりがより明らかに見えるようにするためである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.98
Uterque namque iste angelus Christum significat: similiter et duae falces unam significationem habent; designant enim illum ignem, quo universus mundus delendus est; quia sicut primo tempore mundus per aquam deletus est, ita et in fine temporum per ignem delebitur.
PL 17, 896A実に、この二人の天使はどちらもキリストを表す。同じく、二つの鎌も一つの意味を持つ。それらは、全世界が滅ぼされることになる火を指すからである。最初の時代に世界が水によって滅ぼされたように、時の終わりには火によって滅ぼされるであろう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.99
Sed quaerendum nobis est, cur unus Christus per duos angelos, et una exterminatio per duas falces figuretur.
PL 17, 896Bだが我々は、なぜ一人のキリストが二人の天使によって、一つの除去が二つの鎌によって象られるのかを、問わねばならない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.100
Primus quippe angelus super nubem candidam sedisse, et coronam auream habuisse visus est: secundus vero neque coronam auream habuisse, neque super nubem candidam sedisse dicitur.
PL 17, 896B実に、最初の天使は白い雲の上に座し、金の冠を持っているのが見られた。ところが第二の天使は、金の冠を持っていたとも、白い雲の上に座していたとも言われない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.101
Et primus messem terrae, secundus vero botros vineae terrae praecidisse dictus est: sed primus quo loco messem terrae posuerit, non dicitur: secundus autem botros vineae terrae in lacum irae Dei magnum misisse dictus est.
PL 17, 896Bまた、最初の者は地の収穫を、第二の者は地のブドウの房を切り取ったと言われる。だが、最初の者が地の収穫をどこに置いたかは言われない。第二の者は、地のブドウの房を神の怒りの大いなる酒ぶねに投げ入れたと言われる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.102
Videtur itaque mihi per messem terrae electos: per botros autem, ex quibus vinum oritur, quod mentes hominum alienat, reprobos esse designatos.
PL 17, 896Bそれゆえ私には、地の収穫によって選ばれた者たちが、また房――そこからは人の精神を乱すぶどう酒が生じる――によって、捨てられた者たちが指されていると思われる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.103
Ista est messis, de qua Dominus dicit in Evangelio: In tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et ligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum vero recondite in horreis meis (Matth. XIII, 30) .
PL 17, 896Bこれが、主が福音書の中で語る収穫である。「刈り入れの時に、私は刈る者たちに言おう。まず毒麦を集め、焼くために束に縛れ。だが麦は、私の倉に納めよ」(マタイ13:30)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.104
Qui enim illic per triticum, ipsi in hoc loco per messem designantur. Et qui illic per zizania, ipsi in hoc loco per botros vineae terrae figurantur: et quia Christus aliter apparebit justis, et aliter injustis, non inconvenienter per duos angelos figuratur.
PL 17, 896C実に、そこで麦によって指される者たちが、この箇所では収穫によって指される。そして、そこで毒麦によって指される者たちが、この箇所では地のブドウの房によって象られる。キリストは義人たちにはある仕方で、不義の者たちには別の仕方で現れるので、二人の天使によって象られるのは不適切ではない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.105
Justi namque in eadem claritate eum videbunt, quomodo ab angelis et sanctis spiritibus in coelesti beatitudine cernitur; impii autem in ea specie eum videbunt, qua ab hominibus in terra positus videbatur; Tolletur quippe impius, ne videat gloriam Dei (Esai XXVI).
PL 17, 896C実に、義人たちは、天の至福の中で天使たちと聖なる霊たちに見られているのと同じ栄光〔claritas〕のうちに彼を見る。他方、不敬虔な者たちは、地に置かれた彼が人々に見られていた姿で彼を見る。「実に、不敬虔な者は取り去られ、神の栄光を見ることがない」(イザヤ26)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.106
Blandus itaque justis, terribilis apparebit injustis; unde et primus super nubem candidam sedisse, et coronam auream habuisse in capite describitur.
PL 17, 896Cそれゆえ彼は、義人たちには優しく、不義の者たちには恐ろしく現れる。そこで、最初の者は白い雲の上に座し、頭に金の冠を持っていると描かれる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.107
Per nubem namque candidam corpus ejus immaculatum designatur: per coronam vero auream multitudo angelorum atque sanctorum, qui eum ad judicium venientem comitabuntur, exprimitur.
PL 17, 896D実に、白い雲によって彼の汚れなき体が指され、金の冠によっては、審判に来る彼に伴う天使たちと聖徒たちの群れが表される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.108
Similiter et una exterminatio per duas falces designatur; quia aliter exterminabuntur justi, aliter injusti: justorum exterminatio redemptio potius dicenda est, sicut Dominus dicit: Respicite, et levate capita vestra; quoniam appropinquat redemptio vestra (Luc. XXI, 28) .
PL 17, 896D同じく、一つの除去が二つの鎌によって指されるのも、義人たちと不義の者たちとが、異なる仕方で除き去られるからである。義人たちの除去は、むしろ贖いと言うべきである。主が言うとおりである。「見上げて、汝らの頭を上げよ。汝らの贖いが近づいているからである」(ルカ21:28)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.109
Redemptio jure vocatur, eo quod a malis temporalibus liberet, et ad gaudia aeterna perducat. Impiorum autem exterminatio et hic gravis erit, et post mortem gravior; damnatio enim luctusque perpetuus in eis permanebit.
PL 17, 896D贖いと呼ばれるのは正当である。それが一時の悪から解放し、永遠の喜びへと導くからである。他方、不敬虔な者たちの除去は、この世でも重く、死後にはさらに重くなる。実に、断罪と永遠の嘆きが、彼らの内に留まるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.110
Justi de spe retributionis aeternae mortem laetam excipient: impii vero de damnatione perpetua timidi, tristissima morte plectentur.
PL 17, 897A義人たちは、永遠の報いの望みのゆえに、死を喜んで迎える。他方、不敬虔な者たちは、永遠の断罪を恐れ、最も悲惨な死によって打たれる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.111
Alter angelus qui exivit de templo, et clamavit voce magna ad eum qui sedebat super nubem, dicens: Mitte falcem tuam, et mete; electos qui in hac terra laborant designat, per templum autem unde exiisse visus est, Ecclesia designatur.
PL 17, 897A別の天使――神殿から出て来て、雲の上に座す者に向かって、大声で叫んで言った。「汝の鎌を送り、刈れ」――は、この地で労苦している選ばれた者たちを指す。その天使が出て来たと見られた神殿によっては、教会が指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.112
Clamavit ergo ad eum qui sedebat super nubem, ut mitteret falcem suam in terram, et meteret; quia sancti viri videntes mundum in maligno positum, ejusque miserias horrentes, deprecantur quotidie ut regnum Dei veniat, in quo ab omnibus angustiis liberati, corpora propria recipient, et in aeternum cum Domino exsultabunt.
PL 17, 897Aそれゆえ彼が、雲の上に座す者に向かって、自らの鎌を地に送り刈るようにと叫んだのは、聖なる人々が、世が悪しき者の内に置かれているのを見、その惨めさにおののいて、神の国が来るようにと日々祈るからである。その国で彼らは、あらゆる苦しみから解放され、自らの体を受け戻し、永遠に主とともに喜び躍る。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.113
Ariditas vero messis maturitatem ejus indicat; nam sicut messis crescit usque ad maturitatem, quando arida efficitur: ita et numerus electorum usque ad finem mundi crescet, eorumque maturitas tunc perficietur, cum eorum fuerit numerus completus.
PL 17, 897B収穫が乾ききっているのは、その熟れを示す。収穫が熟れるまで育ち、そのとき乾いたものとなるように、選ばれた者たちの数も世の終わりまで増え、その熟れは、彼らの数が満ちたときに成し遂げられるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.114
Similiter et quartus angelus qui exiit de altari, qui habebat potestatem super ignem, eamdem significationem habet, quam et secundus, qui de templo exiisse visus est; significat namque electos in hac vita laborantes.
PL 17, 897B同じく、祭壇から出て来て、火に対する権能を持つ第四の天使も、神殿から出て来たと見られた第二の天使と同じ意味を持つ。実に、この生で労苦している選ばれた者たちを表す。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.115
Altare autem Ecclesiam significat, sicut et templum: per ignem vero charitatem possumus intelligere, quam in cordibus sanctorum spiritalibus fomentis Spiritus sanctus enutrit.
PL 17, 897B祭壇は、神殿と同じく、教会を表す。火によっては愛を解することができ、聖なる霊が、聖徒たちの心の中で、霊的な養いによってこれを育てる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.116
Super hunc ignem sancti habere potestatem ideo dicuntur, quia et ipsi possident charitatem, et possidentur ab ea.
PL 17, 897B聖徒たちがこの火に対して権能を持つと言われるのは、彼ら自身が愛を所有し、愛にも所有されているからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.117
Iste ergo angelus clamavit ad tertium angelum secundam falcem gerentem, quem Christum significasse diximus, ut vindemiaret botros vineae terrae, per quos impii designantur; quia viri sancti videntes quotidie genus humanum a daemonibus decipi, videntes etiam impios florere, mundumque semper ad deteriora delabi, orant ut dies judicii veniat, in quo et nequitia daemonum cum ipsis auctoribus pereat, et omnis praevaricatio cum ipsis praevaricatoribus accipiat finem, et adducatur justitia sempiterna, quae nullo fine terminabitur.
PL 17, 897Cそれゆえ、この天使は、第二の鎌を持つ第三の天使――我々は彼がキリストを表すと述べた――に向かって、地のブドウの房を摘み取るようにと叫んだ。その房によって不敬虔な者たちが指される。聖なる人々は、人類が日々悪霊たちに欺かれるのを見、不敬虔な者たちが栄えるのを見、世がつねにより悪いほうへ滑り落ちるのを見て、審判の日が来るようにと祈るのである。その日に、悪霊たちの邪悪さがその張本人たちとともに滅び、あらゆる背反が背反した者たちとともに終わりを迎え、いかなる終わりによっても終わらぬ永遠の正義がもたらされるように、と。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.118
Vinea quippe mundum significat, quae omnem impiorum multitudinem genuit et nutrivit: lacus vero, quem infernum vocamus, ideo lacus irae Dei dicitur, quia vindicta irae Dei in eo consummabitur.
PL 17, 897Cブドウ畑は世を表す。それは不敬虔な者たちの全群衆を生み、育てた。酒ぶね――我々はそれを冥界と呼ぶ――が神の怒りの酒ぶねと言われるのは、神の怒りの報復がそこで成し遂げられるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.119
(Vers. 20.) Et calcatus est lacus extra civitatem. Per calcationem demersionem impiorum in infernum possumus intelligere: per civitatem autem coelestis Hierusalem designatur: quae ex omnibus electis constat.
PL 17, 897D(第20節)「そして酒ぶねは都の外で踏まれた」。踏みつけによって、我々は不敬虔な者たちが冥界に沈められることを解することができる。他方、都によっては、天のエルサレムが指され、それはすべての選ばれた者たちから成る。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.120
Extra hanc ergo civitatem lacus calcabitur; quia a consortio justorum impii separabuntur, et in infernum detrudentur, sicut Dominus dicit in Evangelio: Exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent illos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. VII, 14) .
PL 17, 897Dそれゆえ、この都の外で酒ぶねは踏まれる。不敬虔な者たちは義人たちの交わりから分けられ、冥界に突き落とされるからである。主が福音書の中で言うとおりである。「天使たちが出て行き、義人たちの中から悪しき者たちを分け、彼らを火の炉に投げ込む。そこには泣くことと歯ぎしりがあるであろう」(マタイ7:14)〔引かれた句はマタイ13:49–50〕。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.121
Et exiit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta. Per sanguinem poena impiorum designatur: per spatium vero mille sexcentorum stadiorum, quod sanguis de lacu exiens occupavit, falsi christiani designantur: qui numerus quamvis a quaternario numero derivetur, circumquaque tamen eumdem numerum servans spargitur, finesque ejus minime transiliit.
PL 17, 897D「そして酒ぶねから血が出て、馬のくつわにまで及び、千六百スタディオンにわたった」。血によっては不敬虔な者たちの刑罰が指され、酒ぶねから出た血が占めた千六百スタディオンの広がりによっては、偽のキリスト教徒たちが指される。この数は四の数から導かれるが、周囲に同じ数を保ったまま広がり、その境を少しも越えない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.122
Similiter et falsi christiani fidem Christi, quae in quatuor libris Evangelii consistit, in baptismate suscipiunt: sed arctam et angustam viam, quae intra angustias quaternarii numeri concluditur, relinquentes, quae ducit ad vitam; per latam et spatiosam hujus saeculi viam, quae ducit ad mortem, incedunt (Matth. XIII, 3) .
PL 17, 898A同じく、偽のキリスト教徒たちも、洗礼において、四つの福音書から成るキリストの信仰を受ける。だが、命へ至る狭く細い道――それは四の数の狭さの内に閉じ込められている――を捨て、死へ至る、この世の広く開けた道を進む(マタイ13:3)〔引かれた句はマタイ7:13–14〕。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.123
Verumtamen a quaternario numero non recedunt, quia quamvis opera christianitatis non habeant, nomen tamen christianitatis non amittunt.
PL 17, 898Aそれでもなお、彼らは四の数から離れない。キリスト教徒としての行いを持たなくとも、キリスト教徒という名を失わないからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.124
Sanguis ergo de lacu exivit, et mille sexcenta stadia occupavit; quia ea poena quae daemones et omnes incredulos absorbebit, etiam falsos christianos, qui fidem visi sunt habuisse, sed opera fidei non habuerunt, illaqueabit: Per equos vero falsi pastores Ecclesiae designantur, qui officium regiminis non pro amore Dei, sed pro amore saeculi suscipiunt: per frenos quibus equi reguntur, eorum falsa doctrina designatur.
PL 17, 898Bそれゆえ、血は酒ぶねから出て、千六百スタディオンを占めた。悪霊たちとすべての不信仰者を呑み込む刑罰が、信仰を持つと見られていながら信仰の行いを持たなかった偽のキリスト教徒たちをも、絡め取るからである。馬によっては、教会の偽の牧者たちが指される。彼らは、神への愛からではなく世への愛から、統治の務めを引き受ける。馬を御するくつわによっては、彼らの偽りの教えが指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.125
Habent quidem falsi pastores doctrinam in ore, ne ab officio funditus alieni videantur: sed pharisaeorum exemplum sequentes, dicunt et non faciunt.
PL 17, 898B偽の牧者たちは、確かに口に教えを持っている。務めから根本的に遠いとは見えないようにするためである。だがファリサイ派の人々の手本に倣い、言うだけで行わない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.14.126
Et quia aliud non possunt docere, nisi quod Evangelium loquitur, et in praedicatione sua annuntiant peccatoribus quas poenas patientur, nisi corrigantur; usque ad equorum frenos sanguis pervenit, quia poenas quas peccatoribus minati sunt, nisi corrigerentur, ipsi quia vitia sua deserere noluerunt, experientur.
PL 17, 898Bそして彼らは、福音の語ること以外を教えることができず、自らの宣教の中で、罪人たちが、改めなければどんな刑罰を受けるかを告げ知らせるので、血は馬のくつわにまで達する。改めなければ受けると彼らが罪人たちに脅した刑罰を、自らの悪徳を捨てようとしなかった彼ら自身が味わうことになるからである。