Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.1
(Vers. 1.) Post haec vidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terrae. Judaeorum dejectione praemissa, nunc qualiter Ecclesia ex gentibus congregata fuerit, narrare inchoat.
PL 17, 842B(第1節)「この後、私は四人の天使が地の四隅に立っているのを見た」。ユダヤ人たちの没落を前置きしたうえで、著者は今、諸国民から集められた教会がどのようにして成ったかを語り始める。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.2
Per quatuor quippe angelos quatuor regna designantur, Assyriorum scilicet, Persarum, Macedonum atque Romanorum.
PL 17, 842B四人の天使によっては、四つの王国、すなわちアッシリア人、ペルシア人、マケドニア人、ローマ人の王国が指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.3
Sed quia potestas quatuor regnorum ad solos Romanos transierat, per quatuor angelos soli Romani intelliguntur, qui potestatem sibi quatuor regnorum vindicaverant: per quatuor vero angulos universae gentes, quae intra quatuor mundi plagas continentur, designantur, quas sibi Romani subjecerant.
PL 17, 842Bしかし四つの王国の権力はローマ人のみに移っていたので、四人の天使によっては、四つの王国の権力を自らのものとしたローマ人だけが解される。四隅によっては、四つの世界の方角の内に含まれる、ローマ人が自らに服させたすべての諸国民が指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.4
Tenentes quatuor ventos terrae, ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam arborem.
PL 17, 842C「彼らは地の四つの風を押さえ、地にも海にもいかなる木にも吹きつけないようにしていた」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.5
Per ventos qui nubes excitant, ut terram irrigantes faciem ejus hilarem reddant, ac fructiferam faciant, pax cunctis mortalibus optata designatur, quae et mentes hominum laetificat, et ut propriis utilitatibus deserviant, facultatem tribuit: per terram et mare omnes gentes figurantur: per arbores autem, ii qui inter eos principatum tenebant.
PL 17, 842C雲を起こす風は、地を潤してその面を晴れやかにし、実り豊かにする。この風によって、すべての死すべき者たちに望まれる平和が指される。平和は人々の心を喜ばせ、自分の益のために励む力を与える。地と海によってはすべての諸国民が象られ、木々によっては彼らの間で首位を占める者たちが象られる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.6
Quatuor ergo angeli quatuor ventos tenebant, ne flarent super terram; quia Romani, qui per quatuor angelos designantur, omnem terram caedibus, et rapinis, et mortibus hominum replentes, non sinebant genus humanum pacatum esse ac quietum.
PL 17, 842Cしたがって四人の天使は、四つの風が地に吹きつけないように押さえていた。四人の天使によって指されるローマ人は、全地を殺戮と略奪と人々の死で満たし、人類が平穏で静かであることを許さなかったからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.7
(Vers. 2.) Et vidi alterum angelum descendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi. Alter angelus Christus est, de quo scriptum est: Et vocabitur nomen ejus magni consilii Angelus (Esai. IX, 6) .
PL 17, 842D(第2節)「そして私は、別の天使が日の出る方から降りて来るのを見た。彼は生ける神の印を持っていた」。別の天使とはキリストである。キリストについてはこう書かれている。「その名は『大いなる計画の天使』と呼ばれる」(イザヤ9:6)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.8
Ipse est sol, de quo scriptum est: Vobis autem timentibus nomen meum orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Malach. IV, 2) .
PL 17, 842D彼こそ、あの太陽である。それについてはこう書かれている。「しかし私の名を畏れる汝らには、正義の太陽が昇り、その翼には癒やしがある」(マラキ4:2)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.9
Ab ortu solis Christus descendit, id est, a semetipso; quoniam non ex concubitu viri carnem assumpsit, sed a semetipso, qui utique sibi carnem immaculatam ex carne Virginis creavit.
PL 17, 842Dキリストが日の出る方から降りるとは、自分自身から降りるということである。男との交わりによって肉を受け取ったのではなく、自分自身から、おとめの肉から自らのために汚れのない肉を造ったからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.10
Signum autem Dei vivi est divinitas: nam in carne positus, signum Dei vivi habuit; quia ea opera gessit, quae demonstrabant eum unicum esse Filium Dei, sicut ipse dicit: Opera quae ego facio, ipsa testimonium perhibent de me (Joan. X, 25) .
PL 17, 843A生ける神の印とは神性である。肉の内に置かれても、キリストは生ける神の印を持っていた。自らが神の独り子であることを示す業を行ったからである。キリスト自身が言うとおりである。「私が行う業、それ自体が私について証しをしている」(ヨハネ10:25)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.11
(Vers. 3.) Et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari dicens: Nolite nocere terrae et mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum.
PL 17, 843A(第3節)「そして彼は、地と海を害することを許された四人の天使に、大きな声で叫んで言った。『地と海を、また木々を害してはならない。我々が、我々の神の僕たちの額に印するまでは』」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.12
Clamasse Dei fecisse est, etenim adventu suo fecit ut Romani ab infestatione generis humani cessarent, fieretque pax per universum orbem, sicut dicit Psalmista: Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis (Psal. LXXI, 7) , donec semina fidei per universas gentes spargerentur, ac signaculo fidei ii qui praeordinati erant ad vitam aeternam, signarentur.
PL 17, 843A叫んだとは、行ったということである〔底本は Clamasse Dei fecisse est。Dei の係りは定かでない。「神(である彼)にとっては、叫んだとは行ったということである」と取った〕。実に、彼は自らの到来によって、ローマ人たちが人類を苦しめることをやめるようにし、全世界に平和が行き渡るようにした。詩篇作者の言うとおりである。「その日々に正義が興り、平和が豊かになる」(詩篇71:7)。それは、信仰の種が諸国民すべてに蒔かれ、永遠の生命へと予め定められた者たちが信仰の印で印されるまでのことであった。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.13
(Vers. 4.) Et audivi numerum signatorum, centum quadragintaquatuor millia signati ex omni tribu filiorum Israel. Per centum quadragintaquatuor millia praesentis Ecclesiae electi designantur; duodecies namque duodeni fiunt centum quadragintaquatuor.
PL 17, 843B(第4節)「そして私は、印された者たちの数を聞いた。イスラエルの子らのあらゆる部族から、十四万四千人が印された」。十四万四千人によっては、現在の教会の選ばれた者たちが指される。十二の十二倍は、百四十四となるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.14
Omnes igitur qui fidem duodecim apostolorum custodiunt, actusque imitantur, in hoc numero consistunt. Sed quaerendum nobis est, cur ex omni tribu filiorum Israel congregati esse dicantur, cum multo plures ex gentibus quam ex Judaeis crediderint.
PL 17, 843Bしたがって、十二人の使徒の信仰を守り、その行いに倣う者は皆、この数の内にある。しかし我々は問わねばならない。なぜ、イスラエルの子らのあらゆる部族から集められたと言われるのか。ユダヤ人からよりも諸国民から信じた者のほうがはるかに多いのに。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.15
Verum si interpretationes nominum attendimus, in nominibus duodecim tribuum omnes electos reperiemus; nomina quippe duodecim tribuum ad omnes electos pertinent.
PL 17, 843Bだが、名の解釈に目を向けるなら、十二の部族の名の内にすべての選ばれた者たちを見いだすであろう。十二の部族の名は、実にすべての選ばれた者たちに関わるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.16
(Vers. 5-8.) Ex tribu Juda duodecim millia signati: ex tribu Ruben duodecim millia signati: ex tribu Gad duodecim millia signati: ex tribu Aser duodecim millia signati: ex tribu Nephthalim duodecim millia signati: ex tribu Manasse duodecim millia signati: ex tribu Simeon duodecim millia signati: ex tribu Levi duodecim millia signati: ex tribu Issachar duodecim millia signati; ex tribu Zabulon duodecim millia signati: ex tribu Joseph duodecim millia signati: ex tribu Benjamin duodecim millia signati.
PL 17, 843C(第5–8節)「ユダの部族から一万二千人が印された。ルベンの部族から一万二千人が印された。ガドの部族から一万二千人が印された。アシェルの部族から一万二千人が印された。ナフタリの部族から一万二千人が印された。マナセの部族から一万二千人が印された。シメオンの部族から一万二千人が印された。レビの部族から一万二千人が印された。イサカルの部族から一万二千人が印された。ゼブルンの部族から一万二千人が印された。ヨセフの部族から一万二千人が印された。ベニヤミンの部族から一万二千人が印された」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.17
Juda prior ponitur, Benjamin vero ultimus: quod si interpretationes nominum inspicere voluerimus, Judam inferiorem, Benjamin vero superiorem reperimus; nam qui ad Deum conscendere desiderat, a minoribus incipit, ut gradatim crescendo ad majora perveniat, sicut dicit Psalmista: Ibunt sancti de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII, 8) .
PL 17, 843Cユダが最初に置かれ、ベニヤミンが最後に置かれる。名の解釈を調べようとするなら、ユダは低く、ベニヤミンは高いと分かる。神のもとへ登ることを望む者は、より小さなものから始め、段階を踏んで成長しながらより大きなものに至るからである。詩篇作者が言うとおりである。「聖徒たちは、徳から徳へと進む」(詩篇83:8)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.18
Et quia sancti ad Deum per iter virtutum conscendunt, subjungit: Videbitur Deus deorum in Sion (Ibid.) . Juda confessio interpretatur.
PL 17, 843D聖徒たちは徳の道を通って神のもとへ登るので、詩篇作者は続けてこう言う。「神々の神はシオンに見られる」(詩篇83:8)。ユダは「告白」と解釈される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.19
Juda ergo prior ponitur; quia quicumque post peccata ad Deum converti desiderat, necesse est ut prius confiteatur peccata sua, sicut dicit Jacobus apostolus: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini (Jacob. V, 16) , videlicet ut per confessionem peccatorum et poenitentiam Deum sibi placabilem faciat, quem offenderat.
PL 17, 843Dしたがってユダが最初に置かれる。罪の後に神へ立ち帰ることを望む者は誰でも、まず自らの罪を告白しなければならないからである。使徒ヤコブが言うとおりである。「汝らの罪を互いに告白し、救われるために互いのために祈れ」(ヤコブ5:16)。すなわち、罪の告白と悔い改めによって、自分が怒らせた神を宥めやすいものとするためである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.20
Et quia qui salubriter poenitet, et deflet mala quae fecit, gaudium in coelo facit, oculos misericordiae Dei ad se convertit, sicut dicit Dominus: Convertimini ad me, et ego revertar ad vos (Zach. I, 3) .
PL 17, 844Aまた、有益な仕方で悔い改め、自分の行った悪を嘆く者は、天に喜びを起こし、神の慈しみの目を自分に向けさせるので――主が言うとおりである。「私のもとに立ち帰れ。そうすれば私も汝らのもとに帰る」(ゼカリヤ1:3)――〔この節の Et quia(…ので)は次節の「ルベンが二番目に置かれる」に係ると取った。下のアシェルの箇所(Et quia … Aser in ordine ponitur)と同じ組み立て〕
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.21
Ruben secundus ponitur, qui visionis filius interpretatur; quia per poenitentiam visionis factus est filius, qui erat antea filius perditionis.
PL 17, 844Aルベンが二番目に置かれる。彼は「見ることの子」と解釈される。悔い改めによって、以前は滅びの子であった者が「見ることの子」となったからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.22
Post Ruben Gad sequitur, qui accinctus interpretatur; quia necesse est, ut qui poenitet se mala gessisse, et petit ne in eadem relabatur, contra omnia vitia armetur, voluptatesque carnales a se praecidat: quia non potest fieri ut a peccatis abstineat, qui in voluptatibus carnalibus requiescit.
PL 17, 844Aルベンの後にガドが続く。彼は「帯を締めた者」と解釈される。悪を行ったことを悔い改め、同じ悪に再び落ちないよう願う者は、あらゆる悪徳に対して武装し、肉の快楽を自分から断ち切らねばならないからである。肉の快楽の内に憩う者が、罪を避けることはありえないからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.23
Et quia qui contra vitia pugnat viriliter, jam beatus esse incipit; Aser in ordine ponitur, qui beatus interpretatur. Post Aser Nephthalim ponitur, qui dilatatio mea interpretatur.
PL 17, 844Aまた、悪徳と雄々しく戦う者は、すでに幸いになり始めている。それゆえアシェルが順序に置かれ、彼は「幸いな者」と解釈される。アシェルの後にナフタリが置かれ、彼は「私の広がり」と解釈される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.24
Omnis enim qui scit se Deum offendisse, et vult ut ei misericordia divina succurrat, debet et ipse misereri quibuscumque potest, et quomodo potest, sicut dicit Dominus: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7) .
PL 17, 844B自分が神を怒らせたと知り、神の慈しみが自分を助けることを望む者は誰でも、自らも、できる限りの人々に、できる限りの仕方で憐れみをかけねばならないからである。主が言うとおりである。「慈しみ深い者は幸いである。彼らは慈しみを得るからである」(マタイ5:7)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.25
Illius quippe mens circumquaque dilatatur, qui per dilectionem quam proximis exhibere debet, omnibus quibuscumque potest, miseretur.
PL 17, 844B実に、隣人に示すべき愛によって、できる限りのすべての人を憐れむ者の精神は、あらゆる方向に広がるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.26
Post Nephthalim Manasses sequitur, qui oblitus interpretatur; quia expedit ut qui peccata sua deflet, qui eleemosynas pauperibus largitur, ut peccata ejus dimittantur, eadem peccata ita deserat, quatenus ea penitus oblitus esse videatur.
PL 17, 844Bナフタリの後にマナセが続く。彼は「忘れた者」と解釈される。自分の罪を嘆き、罪が赦されるよう貧しい者たちに施しを与える者は、その罪を、完全に忘れたと見えるほどにまで捨て去るのが有益だからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.27
Et ideo Simeon sequitur, qui exauditio interpretatur; ille enim pro malis quae fecit, deprecans ut ei dimittantur, a Deo exauditur, qui omnia vitia ex toto deserit.
PL 17, 844Cそれゆえシメオンが続く。彼は「聞き入れられること」と解釈される。自らの行った悪について、それが赦されるよう祈る者は、すべての悪徳を完全に捨てるとき、神に聞き入れられるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.28
Deinde Levi sequitur, qui additus sive assumptus interpretatur; quia qui de peccatis quae fecit, jam poenitentiam exercuit, qui contra vitia pugnavit, eaque devicit, qui erga indigentes misericors exstitit, atque his operibus hoc promeruit, ut ejus peccata dimitterentur, de venia jam securus, timorem ignis aeterni a mente abjicit, atque in amorem Dei ac coelestis patriae totus assumitur, iisque additur, qui filii Dei nuncupantur et sunt.
PL 17, 844C次にレビが続く。彼は「加えられた者」あるいは「取り上げられた者」と解釈される。自らの行った罪についてすでに悔い改めを実践し、悪徳と戦ってこれに打ち勝ち、困窮する者たちに慈しみ深くあり、これらの業によって罪が赦されるに値した者は、赦しについてすでに安んじ、永遠の火への恐れを心から投げ捨て、神と天の故郷への愛の内に全く取り上げられ、神の子らと呼ばれ、またそうである者たちに加えられるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.29
Sequitur Issachar, qui merces interpretatur: sed interpretationem hujus nominis clarius videbimus, si ea quae mater Lia, eo nascente, dixit, ponamus; ait enim: Reddidit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo (Gen. XXX, 18) .
PL 17, 844Cイサカルが続く。彼は「報い」と解釈される。しかしこの名の解釈は、母レアが彼の生まれるときに言ったことを挙げれば、より明らかに分かるであろう。レアは言う。「神は私に報いを返した。私が私の仕え女を私の夫に与えたからである」(創世記30:18)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.30
Et idcirco appellavit nomen ejus Issachar, id est, merces. Caro nostra ancilla nostra debet esse: vir noster Deus noster est.
PL 17, 844Dそこで彼女は、彼の名をイサカル、すなわち「報い」と名づけた。我々の肉は我々の仕え女であるべきであり、我々の夫は我々の神である。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.31
Ancillam vero nostram viro nostro damus, si carnem nostram Dei servitio mancipamus, si eam vigilare, jejunare, et abstinere compellimus, atque voluptates ejus edomamus.
PL 17, 844D我々が自らの仕え女を我々の夫に与えるとは、我々の肉を神への奉仕に委ねることである。すなわち、肉に目を覚まし、断食し、禁欲するよう強い、その快楽を抑えつけることである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.32
Issachar igitur Liae in mercedem datus est a Deo; quia iis qui carnem domant, qui vitia exstinguunt, ea merces datur a Deo, ut virtutibus ditentur.
PL 17, 844Dそれゆえイサカルは、報いとして神からレアに与えられた。肉を抑え、悪徳を消し去る者たちに、徳によって富まされるという報いが神から与えられるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.33
Et ideo post Issachar Zabulon ponitur, qui habitaculum fortitudinis interpretatur. Quis est autem fortis, nisi Deus? de quo Psalmista dicit: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio (Psalm. XXIII, 8) .
PL 17, 844Dそれゆえイサカルの後にゼブルンが置かれる。彼は「強さ〔fortitudo〕の住まい」と解釈される。ところで、強い者とは神のほかに誰であろうか。詩篇作者はその神について言う。「主は強く力ある者、主は戦いにおいて力ある者」(詩篇23:8)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.34
Et quod habitaculum fortitudinis, nisi habitatio Dei? In illo enim habitat Deus, in quo fides, patientia, castitas, humilitas, charitas caeteraeque virtutes commorantur.
PL 17, 845Aそして強さの住まいとは、神の住まいのほかに何であろうか。信仰、忍耐、貞潔、謙遜、愛、そのほかの徳がとどまる者のうちに、神は住むからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.35
Et quia per operationem virtutum augentur praemia meritorum, Joseph subsequitur, qui augmentum interpretatur. Benjamin ultimus, immo et superior ponitur, qui filius dexterae interpretatur.
PL 17, 845A徳の働きによって功績の報いが増し加わるので、「増し加え」と解釈されるヨセフが続く。ベニヤミンは最後に、いやむしろ最も高く置かれ、「右手の子」と解釈される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.36
Dextera namque Patris Filius dicitur: et Evangelium loquitur, quia sancti Dei ad dexteram Dei ponentur.
PL 17, 845A子は父の右手と呼ばれるからである。また福音書は、神の聖徒たちが神の右に置かれると語っている。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.37
Electi itaque filii dexterae efficiuntur, cum ab hac vita subtracti, in coelestibus sedibus collocantur; ubi nihil est sinistrum, sed totum dextera (Matth. XXV, 33) .
PL 17, 845Aこうして選ばれた者たちは、この世の命から取り去られ、天の座に置かれるとき、右手の子らとなる。そこには左のものは何もなく、すべてが右である(マタイ25:33)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.38
Igitur quia interpretationes nominum duodecim tribuum usque ad eum finem perduximus, quo in coelestibus sedibus collocantur, congruum est ut ea quae sequuntur, ad glorificationem animarum sanctarum transferamus.
PL 17, 845Bさて、十二の部族の名の解釈を、天の座に置かれるところまで導いたので、続くことを聖なる魂たちの栄光へと移すのがふさわしい。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.39
(Vers. 9, 10.) Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis stantes ante thronum, et in conspectu Agni . . .
PL 17, 845B(第9・10節)「この後、私は、あらゆる諸国民と部族と民と言語から来た、誰も数えきれないほど大勢の群衆が、座の前、子羊の前に立っているのを見た……」
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.40
Et clamabant voce magna, dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Per turbam superiorem, quae numero comprehenditur, electi qui in Ecclesia Dei singulis temporibus laborant, designantur, sicut jam diximus.
PL 17, 845B「そして大きな声で叫んで言った。『救いは、座に座る我々の神と、子羊にある』」。数に含まれる上の群衆によっては、すでに述べたように、その時々に神の教会で労苦している選ばれた者たちが指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.41
Et quia multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX, 16), et in comparatione reproborum exigua est turba electorum, non immerito numero centum quadraginta quatuor millium, electi qui singulis temporibus in Ecclesia Dei laborant, designantur: in coelesti vero beatitudine, ubi singulis temporibus ex omnibus gentibus, tribubus et linguis congregantur, tanta eorum efficitur multitudo, ut nullo numero comprehendi possit.
PL 17, 845B多くの者が招かれているが、選ばれた者は少ない(マタイ20:16)。捨てられた者たちと比べれば、選ばれた者たちの群衆はわずかである。それゆえ、その時々に神の教会で労苦する選ばれた者たちが十四万四千人という数で指されるのは、当然のことである。しかし天の幸いにおいては、その時々にあらゆる諸国民、部族、言語から集められるので、彼らの数は、いかなる数でも数えきれないほどになる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.42
Per stolas autem albas munditia animarum designatur: palmae vero in signum victoriae ponuntur.
PL 17, 845C白い衣によっては魂の清さが指される。ヤシは勝利のしるしとして置かれる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.43
Palmas igitur non solum sancti martyres quibus victoria specialiter ascribitur, sed et omnes electi, qui in hoc saeculo positi contra visibiles et invisibiles hostes fortiter dimicarunt, in coelesti beatitudine possident.
PL 17, 845Cしたがって、勝利が特にその功に帰せられる聖なる殉教者たちだけでなく、この世に置かれて、目に見える敵と見えない敵に対して雄々しく戦ったすべての選ばれた者たちが、天の幸いにおいてヤシを持つ。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.44
Palmae autem praemia sunt victoriae sanctorum; qui et voce magna clamare dicuntur: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno, sancti Dei numquam cessant a laudibus Dei, nec tamen labor est in laudando Deum; quia sicut dulcis est sanctis visio Dei, sic et laus Dei.
PL 17, 845Cヤシは聖徒たちの勝利の褒美である。彼らは大きな声で叫ぶと言われる。「救いは、座に座る我々の神と、子羊にある」。神の聖徒たちは、神への賛美をやめることがない。しかも神を賛美することに労苦はない。聖徒たちにとって神を見ることが甘美であるように、神への賛美もまた甘美だからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.45
(Vers. 11, 12.) Et omnes angeli stabant in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium, et ceciderunt in medio throni in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes: Amen, benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum, amen.
PL 17, 845D(第11・12節)「そしてすべての天使たちは、座と長老たちと四つの生き物の周りに立っていた。彼らは座の真ん中で顔を伏せて倒れ、神を拝して言った。『アーメン。祝福と、栄光と、知恵と、感謝と、誉れと、力と、強さ〔fortitudo〕が、我々の神に、世々限りなくあるように、アーメン』」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.46
Superius millia millium angelorum in circuitu throni Deum laudare dicuntur: hic autem nullo numero comprehenduntur, sed omnes in circuitu throni stare dicuntur.
PL 17, 845D上では、千の千の天使たちが座の周りで神を賛美すると言われている。ここでは、数に含まれることなく、すべてが座の周りに立つと言われる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.47
Possumus per superiores angelos, qui numero comprehenduntur, eos intelligere qui ad diversa officia in mundo destinantur: eos autem qui sine numero ponuntur, illos qui in coelestibus cum Domino conversantur.
PL 17, 846A数に含まれる上の天使たちによっては、世の中で種々の務めのために遣わされる者たちを解することができる。数なしに置かれる者たちによっては、天で主とともに交わる者たちを解することができる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.48
Sed et hic septem benedictiones ponuntur, sicut superius, ut demonstret eodem modo et istos benedicere Deum, qui mundum sua gubernatione tuentur, sicut et illos qui in coelestibus cum Domino commorantur.
PL 17, 846Aしかしここにも、上と同じく七つの祝福が置かれている。世をその統治によって守る者たちも、天で主とともにとどまる者たちと同じように神を祝福することを示すためである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.49
(Vers. 13, 14.) Et respondens unus de senioribus dixit mihi: Ii qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt? Et dixi illi: Domine mi, tu scis. Interrogat, ut doceat; per seniorem namque doctores Ecclesiae: per Joannem vero auditores intelliguntur.
PL 17, 846A(第13・14節)「すると長老の一人が答えて、私に言った。『白い衣を着たこの者たちは誰で、どこから来たのか』。私は彼に言った。『我が主よ、汝は知っている』」。彼は教えるために問う。長老によっては教会の教師たちが、ヨハネによっては聞き手たちが解されるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.50
Nam praedicatores sancti gloriam animarum sanctarum quibuscumque modis possunt, intimant auditoribus suis; ut mentes eorum ad amorem coelestis patriae accendant. Et dixit mihi.
PL 17, 846B聖なる宣教者たちは、聖なる魂たちの栄光を、できる限りの仕方で自分たちの聞き手に告げ知らせ、その心を天の故郷への愛へと燃え上がらせる。「そして彼は私に言った」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.51
Ii sunt qui venerunt ex magna tribulatione; et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Hic demonstrat non ad electos, qui in hac vita laborant; sed ad eos qui in coelesti vita cum Domino requiescunt, haec pertinere.
PL 17, 846B「これらは大きな苦難から来た者たちである。彼らは自分の衣を洗い、子羊の血で白くした」。ここで彼は、これがこの世の命で労苦している選ばれた者たちにではなく、天の命で主とともに憩う者たちに関わることを示している。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.52
Non enim sancti de magna tribulatione, sed ad magnas tribulationes perferendas in mundum veniunt, sicut dicit Salomon: Homo ad laborem nascitur, et avis ad volatum (Job. V, 7) .
PL 17, 846B聖徒たちは、大きな苦難から世に来るのではなく、大きな苦難を耐え忍ぶために世に来るからである。ソロモンが言うとおりである。「人は労苦のために生まれ、鳥は飛ぶために生まれる」(ヨブ記5:7)〔引かれた句はヨブ記の句で、本文はソロモンの言葉として引く〕。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.53
Et Dominus dicit in Evangelio: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 10) .
PL 17, 846Bまた主は福音書の中で言っている。「正義のために迫害を受ける者は幸いである。天の国は彼らのものだからである」(マタイ5:10)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.54
Et Paulus dicit: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum coelorum (Act. XIV, 21) ; hic enim tempus est tribulationis, illic tempus pacis.
PL 17, 846Cパウロもまた言う。「多くの苦難を通って、我々は天の国に入らねばならない」(使徒言行録14:21)。ここは苦難の時であり、かしこは平和の時だからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.55
Sancti itaque de magna tribulatione veniunt, quia ab hac vita subtracti, ubi tempus tribulationis est, in aeterna quiete collocantur.
PL 17, 846Cしたがって聖徒たちは、大きな苦難から来る。苦難の時であるこの命から取り去られ、永遠の安息に置かれるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.56
Laverunt autem stolas suas, quia animas suas in hac vita positi, ab omnibus sordibus peccatorum mundaverunt: primo quidem per baptismum, postea vero per poenitentiam et lacrymas, ac misericordiae opera, et in caeteris bonis operibus.
PL 17, 846C彼らが衣を洗ったのは、この命に置かれている間に、自分の魂をあらゆる罪の汚れから清めたからである。まず洗礼によって、その後は悔い改めと涙によって、また慈しみの業と、そのほかの善い業によってである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.57
Quae etiam in sanguine Agni dealbatae fuisse dicuntur; quia animae electorum, quae antea erant nigredine peccatorum involutae, per redemptionem sanguinis Christi candorem munditiae assumpserunt.
PL 17, 846Cまたそれらの衣は、子羊の血で白くされたと言われる。選ばれた者たちの魂は、以前は罪の黒さに包まれていたが、キリストの血の贖いによって、清さの純白を身にまとったからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.58
(Vers. 15.) Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus. In conspectu namque Dei sancti Dei assistunt, ac visione ejus indesinenter perfruuntur. Templum vero Dei coelestem patriam, servitium Dei amorem Dei vocat.
PL 17, 846C(第15節)「それゆえ彼らは神の座の前におり、その神殿で昼も夜も彼に仕える」。神の聖徒たちは神の前に仕え立ち、絶えず神を見て楽しむからである。神殿によって彼は天の故郷を、神への奉仕によって神への愛を指している。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.59
Quod enim servitium tam acceptabile Deo, quam ut diligatur ex toto corde, totaque virtute? Et quis ita ardenter diligit Deum, sicut illi qui assidue contemplantur faciem ejus? Et qui sedet super thronum, habitat super illos.
PL 17, 846D実に、心の全部と力の全部をもって愛されること以上に、神に喜ばれる奉仕があろうか。そして、神の顔を絶えず見つめている者たちほど、熱烈に神を愛する者が誰かあろうか。「そして座に座る者は、彼らの上に宿る」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.60
Thronus Dei sancti Dei sunt, sicut superius diximus. Qui ergo designantur per thronum Dei, ipsi sunt super quos habitat Deus: habitat vero super sanctos suos Deus, cum eos suo lumine illuminat, circumdat et tuetur.
PL 17, 846D神の座は神の聖徒たちである。上で述べたとおりである。したがって神の座によって指される者たちこそ、その上に神が宿る者たちである。神が自らの聖徒たちの上に宿るとは、彼らを自らの光で照らし、囲み、守ることである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.61
(Vers. 16.) Non esurient, neque sitient amplius. Cum Dominus dicat in Evangelio: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6) ; cur hic sancti Dei numquam esurire dicuntur?
PL 17, 847A(第16節)「彼らはもはや飢えず、渇かない」。主は福音書の中で言っている。「正義に飢え渇く者は幸いである。彼らは満たされるからである」(マタイ5:6)。ではなぜここでは、神の聖徒たちが決して飢えないと言われるのか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.62
Sed sicut superius diximus, non ad electos, qui in hac vita commorantur: sed ad eos qui in coelesti beatitudine cum Deo exsultant, hoc pertinere credendum est.
PL 17, 847Aしかし上で述べたように、これはこの命にとどまる選ばれた者たちにではなく、天の幸いのうちで神とともに歓喜する者たちに関わると信じねばならない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.63
Justi namque in hac vita positi, videntes hominum injustitias, esuriunt et sitiunt justitiam, cupientes omnes homines justos esse, sicut ipsi sunt. Esuriunt et sitiunt etiam, ut sua justitia quotidie crescat, esuriunt et sitiunt vitam aeternam.
PL 17, 847Aこの命に置かれた義人たちは、人々の不義を見て、正義に飢え渇く。すべての人が自分たちのように義であることを望むからである。また自分たちの正義が日々増し加わるようにと飢え渇き、永遠の生命に飢え渇く。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.64
Animae vero sanctorum non esurient neque sitient amplius; quia quod esurierunt, jam percipere meruerunt. Et non cadet super eos sol, neque ullus aestus.
PL 17, 847Aしかし聖徒たちの魂は、もはや飢えず、渇かない。飢え求めたものを、すでに受けるにふさわしいとされたからである。「また太陽も、いかなる炎暑も、彼らの上に落ちることはない」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.65
Per solem tribulationes quas sancti ab hominibus perferunt, possumus intelligere: per aestum tentationes daemonum, sive voluptates carnales.
PL 17, 847B太陽によっては、聖徒たちが人々から耐え忍ぶ苦難を解することができ、炎暑によっては、悪霊たちの誘惑、あるいは肉の快楽を解することができる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.66
Et quia sancti in hac vita positi persecutiones iniquorum hominum tolerando vicerunt, tentationes daemonum superaverunt, desideria carnalia in se exstinxerunt, in coelesti beatitudine positi, nullum laborem in perpetuum sentiunt.
PL 17, 847Bこの命に置かれた聖徒たちは、不正な人々の迫害を耐えて勝ち、悪霊たちの誘惑に打ち勝ち、肉の欲望を自らのうちで消し去ったので、天の幸いに置かれて、永遠にいかなる労苦も感じない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.67
(Vers. 17.) Quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos. Regit Deus sanctos suos, cum voluntates eorum ita disponit, ut nihil velle possint, nisi quod Deus vult. Et deducet eos ad vitae fontes aquarum.
PL 17, 847B(第17節)「座の真ん中にいる子羊が、彼らを治めるからである」。神が自らの聖徒たちを治めるとは、彼らの意志を、神が望むこと以外に何も望みえないように整えることである。「そして彼らを、命の水の泉へと導く」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.68
Vitae fons Christus est, qui dicit: Ego sum vita (Joan. XIV, 6) . Quod enim sine illo est, mortuum est: quod vero in illo est, vita est. Ad vitae fontem Christus sanctos suos ducit, quia ad semetipsum eos ducit; ut sint unum cum illo.
PL 17, 847B命の泉はキリストである。キリストは言う。「私は命である」(ヨハネ14:6)。彼なしにあるものは死んでおり、彼のうちにあるものは命だからである。キリストは自らの聖徒たちを命の泉へ導く。彼らを自分自身へ導き、彼とともに一つとなるようにするからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.69
Per aquas eosdem sanctos possumus intelligere; ipse est quippe et fons aquarum, quia ab ipso procedit omnis sanctitas electorum, sicut ipse dixit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5) .
PL 17, 847C水によっては、同じ聖徒たちを解することができる。彼はまた水の泉でもあるからである。選ばれた者たちのあらゆる聖性は彼から出るからである。彼自身が言ったとおりである。「私なしには、汝らは何もできない」(ヨハネ15:5)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.7.70
Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum. Quia tempus flendi hic fuit, tempus ridendi in illa beatitudine erit, sicut Dominus dicit: Beati qui nunc lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5) .
PL 17, 847C「そして神は、彼らの目からあらゆる涙をぬぐう」。泣く時はここにあった。あの幸いにおいては笑う時があるからである。主が言うとおりである。「今嘆く者たちは幸いである。彼らは慰められるからである」(マタイ5:5)。