Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.1
(Vers. 1.) Et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem.
PL 17, 807C(第1節)「私は、座に座る者の右の手に、内側にも外側にも書かれ、七つの封印で封じられた書を見た」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.2
De dextera et sigillis quod Dominus dederit, in sequentibus dicemus: liber vero scriptus intus et foris non solum vetus Testamentum, sed et novum significat, qui intus scriptus est secundum allegoriam, foris secundum historiam.
PL 17, 807C右の手と封印については、主が〔悟りを〕与えるところを、後に述べよう。内側にも外側にも書かれた書は、旧約だけでなく新約をも表す。その書は、内側には寓意に従って書かれ、外側には歴史に従って書かれている。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.3
Hic igitur liber vetus et novum Testamentum in se continet; quia spiritalis intelligentia in veteri Testamento nihil est aliud, quam novum Testamentum.
PL 17, 807Dしたがってこの書は旧約と新約をそれ自身のうちに含む。旧約における霊的な理解は、新約にほかならないからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.4
(Vers. 2.) Et vidi Angelum fortem, praedicantem voce magna. Angelus fortis Patres veteris Testamenti significat, qui voce magna praedicaverunt; quia Christum ad redemptionem generis humani venturum esse praedixerunt.
PL 17, 807D(第2節)「私は強い天使が大声で宣べ伝えるのを見た」。強い天使は、大声で宣べ伝えた旧約の父祖たちを表す。彼らは、キリストが人類の贖いのために来ることを予告したからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.5
Quis est dignus aperire librum et solvere signacula ejus? Interrogatio angeli desiderium sanctorum significat; desiderabant enim sancti videre Christum in carne, et audire sermones ejus; eo quod scirent omnia mysteria veteris Testamenti ab eo esse revelanda, sicut ipse dixit discipulis suis; Amen dico vobis, quia multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt (Luc. X, 24) .
PL 17, 807D「この書を開き、その封印を解くにふさわしい者は誰か」。天使の問いは聖徒たちの望みを表す。聖徒たちは、キリストを肉において見、その言葉を聞くことを望んだのである。旧約のすべての奥義は彼によって啓示されるはずだと知っていたからであり、それは彼自身が弟子たちに言ったとおりである。「アーメン、私は汝らに言う。多くの預言者と王が、汝らの見ているものを見ようと望んだが、見なかった。汝らの聞いているものを聞こうと望んだが、聞かなかった」(ルカ10:24)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.6
(Vers. 3.) Et nemo dignus inventus est neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum et solvere signacula ejus.
PL 17, 808A(第3節)「天にも、地にも、地の下にも、この書を開き、その封印を解くにふさわしい者は、誰も見いだされなかった」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.7
Nullus namque Angelus coelum inhabitans, nullus justus in terra consistens, nullus etiam ex iis qui mortis debitum solverant, in mundo umquam apparuit, qui genus humanum de potestate diaboli redimeret, quae redemptio apertio est veteris Testamenti.
PL 17, 808A実に、天に住むどの天使も、地にとどまるどの義人も、死の負債を払い終えた者たちのうちのどの者も、人類を悪魔の力から贖うような者としては、世に現れたことがなかった。その贖いが旧約を開くことである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.8
(Vers. 4.) Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum.
PL 17, 808B(第4節)「私は大いに泣いた。この書を開く、また見るにふさわしい者が、誰も見いだされなかったからである」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.9
Joannes in hoc loco personam gerit eorum, de quibus modo diximus, id est, Patrum veteris Testamenti; flebant enim sancti multum, eo quod mysteria Scripturarum sibi abscondita nullus esset qui eis manifestaret, nullusque esset qui genus humanum perditum de potestate diaboli erueret.
PL 17, 808Bヨハネはこの箇所で、我々が今述べた者たち、すなわち旧約の父祖たちの立場を担っている。聖徒たちは大いに泣いたのである。聖書の奥義が彼らに隠されたままで、それを彼らに明かす者が誰もおらず、滅びた人類を悪魔の力から救い出す者も誰もいなかったからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.10
Sed quaerendum nobis est, cur dicat hunc librum a nullo posse videri, cum superius dicat, quod eum in dextera sedentis super thronum viderit.
PL 17, 808Bだが我々は問わねばならない。なぜヨハネは、この書は誰にも見ることができないと言うのか。上では、座に座る者の右の手にそれを見たと言っているのに。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.11
Videbant namque antiqui Patres, quorum typum Joannes in hoc loco tenet, veteris Testamenti librum, et non videbant: videbant secundum litteram, et non videbant secundum spiritalem intelligentiam.
PL 17, 808B古の父祖たちは、ヨハネがこの箇所でその予型を担っているが、旧約の書を見ていたのであり、また見ていなかったのである。文字に従っては見ていたが、霊的な理解に従っては見ていなかった。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.12
(Vers. 5.) Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris. Vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus.
PL 17, 808C(第5節)「長老の一人が私に言った。『泣くな。ユダの部族の獅子、ダビデの根が、勝利した。書を開き、その七つの封印を解くために』」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.13
Videtur mihi eamdem significationem habere seniorem, quam et Joannem, quam etiam angelum fortem; significat enim Patres veteris Testamenti.
PL 17, 808C長老は、ヨハネと同じ意味を持ち、また強い天使とも同じ意味を持つと私には思われる。いずれも旧約の父祖たちを表すからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.14
Angelus namque fortis interrogat quis esset dignus aperire librum: Joannes flet, eo quod nullus dignus esset aperire librum: senior vero dicit, quod per Leonem, id est, per Christum, aperiendus esset liber.
PL 17, 808Cすなわち、強い天使は誰が書を開くにふさわしいのかと問う。ヨハネは、書を開くにふさわしい者が誰もいないので泣く。長老は、獅子すなわちキリストによって書が開かれることになると言う。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.15
Per angelum igitur fortem hi designantur, qui desiderantes adventum Christi, interrogabant quo tempore venturus esset: Joannes vero eos significat qui flebant, eo quod tanto tempore tardaret: senior autem prophetas designat, qui dixerunt quo modo et quo tempore venturus esset.
PL 17, 808Cしたがって、強い天使によっては、キリストの到来を望み、いつ来るのかと問うた者たちが指される。ヨハネは、彼がそれほど長いあいだ遅れていたために泣いた者たちを表す。長老は、いかにして、またいつ来るのかを語った預言者たちを指す。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.16
Per Leonem igitur de tribu Juda Christus intelligitur, qui ex tribu Juda, et progenie David ortus est. Leo autem propter fortitudinem vocatur; quia diabolum vicit, et electos suos ab ejus potestate eripuit.
PL 17, 808Dしたがって、ユダの部族の獅子によってはキリストが解される。彼はユダの部族から、ダビデの血筋から生まれたからである。獅子と呼ばれるのは強さ〔fortitudo〕のゆえである。悪魔に勝ち、自分の選ばれた者たちを悪魔の力から奪い取ったからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.17
Vicit ergo Leo de tribu Juda, radix David, diabolum; ut aperiret librum et septem signacula ejus; quia liber non posset aperiri, nisi prius vinceretur diabolus, quae victoria apertio fuit veteris Testamenti. Quomodo septem signacula aperuerit, in sequentibus dicemus.
PL 17, 808Dそれゆえ、ユダの部族の獅子、ダビデの根は、悪魔に勝った。書とその七つの封印を開くためである。まず悪魔が打ち負かされなければ、書は開かれえなかったからであり、その勝利が旧約を開くことであった。どのようにして七つの封印を開いたかは、後に述べよう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.18
(Vers. 6.) Et vidi in medio throni et quatuor animalium, et seniorum, agnum stantem quasi occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram.
PL 17, 809A(第6節)「私は、座と四つの生き物と長老たちとの間に、屠られたようにして立つ子羊を見た。七つの角と七つの目を持ち、それらは、全地に遣わされた神の七つの霊である」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.19
Per thronum et quatuor animalia et seniores una Ecclesia cum cunctis suis ordinibus designatur: Agnus vero non occisus, sed tamquam occisus visus est; quia mortem in transitu gustavit, et paulo post resurgens, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9) : qui cornua septem et oculos septem habuisse visus est.
PL 17, 809A座と四つの生き物と長老たちによって、そのあらゆる身分をともなう一つの教会が指される。子羊は、屠られたのではなく、屠られたかのように見られた。死を束の間に味わい、少し後に復活して、「もはや死ぬことはなく、死はもはや彼を支配しない」(ローマ6:9)からである。その子羊が七つの角と七つの目を持つと見られたのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.20
Quid sint autem septem oculi, ipse exponit cum subjungit: Qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram. Per cornua vero saepe regna designantur.
PL 17, 809A七つの目が何であるかは、彼自身が続けて「それらは、全地に遣わされた神の七つの霊である」と言って説明している。他方、角によってはしばしば王国が指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.21
Videntur ergo mihi aliam significationem habere cornua, aliam oculi; per septem namque cornua omnes electi designantur, qui regnum Dei vocantur, quorum omnem multitudinem superius in septem partes divisimus.
PL 17, 809Bしたがって、私には、角と目は別の意味を持つと思われる。七つの角によってはすべての選ばれた者たちが指され、彼らは神の国と呼ばれる。その全体の群れを、我々は上で七つの部分に分けた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.22
Ad primum igitur cornu electi qui ante diluvium fuerunt, pertinent: ad secundum vero ii qui post diluvium usque ad Legem fuerunt: ad tertium autem ii qui sub Lege fuerunt: ad quartum prophetae: ad quintum ii qui ex Judaeis crediderunt in Christum: ad sextum populus gentilis: ad septimum vero ii qui in fine mundi nascituri sunt, et cum Antichristo pugnaturi.
PL 17, 809Bすなわち、第一の角には洪水の前にいた選ばれた者たちが属し、第二の角には洪水の後から律法までにいた者たち、第三の角には律法の下にいた者たち、第四の角には預言者たち、第五の角にはユダヤ人のうちからキリストを信じた者たち、第六の角には異邦人の民、第七の角には世の終わりに生まれ、反キリストと戦うことになる者たちが属する。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.23
(Vers. 7.) Et venit, et accepit librum de dextera sedentis super thronum. Superius diximus per sedentem in throno Christum designatum fuisse: sed quia ipse dixit: Ego in Patre, et Pater in me est et qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV, 9 et seq.) ; in hoc loco sedens in throno Patrem designat: dextera vero Patris Filius est: Agnus autem hominem, quem Christus assumpsit, designat.
PL 17, 809B(第7節)「そして彼は来て、座に座る者の右の手から書を受け取った」。上で我々は、座に座る者によってキリストが指されていたと述べた。だが、彼自身が「私は父の内におり、父は私の内にいる。私を見る者は、父をも見る」(ヨハネ14:9以下)と言ったので、この箇所では、座に座る者は父を指し、父の右の手は子であり、子羊はキリストが受け取った人間を指す。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.24
Agnus ergo librum de dextera sedentis super thronum accepit; quia homo Christus a sua divinitate accepit, ut sacramenta divinarum Scripturarum reseraret.
PL 17, 809Cそれゆえ、子羊が座に座る者の右の手から書を受け取ったのは、人であるキリストが自らの神性から〔書を〕受け取って、神の書の秘義を解き開くためである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.25
(Vers. 8.) Et cum aperuisset librum, quatuor animalia et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum.
PL 17, 809C(第8節)「彼が書を開くと、四つの生き物と二十四人の長老は、子羊の前にひれ伏した。彼らはそれぞれ竪琴と、香で満ちた金の鉢を持っていた。それらは聖徒たちの祈りである」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.26
Quaerendum nobis est, quomodo ante reserationem sigillorum liber aperiri potuerit. Sed spiritualiter intelligendum est.
PL 17, 809C我々は問わねばならない。封印を解く前に、どうして書が開かれえたのか。だが、霊的に理解せねばならない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.27
Prophetae namque adventum Christi, passionem, et resurrectionem ejus aliquando per quasdam figuras; aliquando apertis vocibus praedixerunt: sed et patriarchae in suis actibus haec omnia praefiguraverunt.
PL 17, 809Cすなわち、預言者たちは、キリストの到来、その受難と復活を、あるときは幾つかの象りによって、あるときは明らかな言葉で予告した。また族長たちも、自らの行いにおいて、これらすべてを予め象った。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.28
Christus vero quando ex Virgine natus est, quando passus est, et resurrexit, et in coelum ascendit, librum veteris Testamenti aperuit; quia quae ibi significabantur, opere implevit: postea vero ea quae in veteri Testamento obscura erant et in novo, doctoribus Ecclesiae per inspirationem Spiritus sancti aperuit.
PL 17, 809Dキリストはおとめから生まれたとき、受難を受けたとき、復活したとき、天に昇ったとき、旧約の書を開いた。そこで示されていたことを、行いによって成就したからである。その後、旧約でも新約でも不明瞭であったことを、聖なる霊の霊感によって教会の教師たちに開いた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.29
Quae apertio reseratio est sigillorum. Quod autem sequitur, quod quatuor animalia et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, ad eosdem doctores Ecclesiae pertinet; quoties enim nativitatem, passionem, et resurrectionem Domini ad memoriam reducunt, et quibuscumque modis haec a sanctis patribus praefigurata, et a prophetis praedicta sunt, recolunt: quotiescumque haec quae in Evangelio obscure posita sunt, investigare non desinunt, toties eis liber signatus aperitur.
PL 17, 809Dこの開くことが、封印を解くことである。続く、四つの生き物と二十四人の長老が子羊の前にひれ伏したということは、まさにこの教会の教師たちに関わる。主の誕生、受難、復活を思い起こし、これらが聖なる父祖たちによってどのような仕方で予め象られ、預言者たちによって予告されたかを反芻するたびごとに、また福音書に不明瞭に記されているこれらのことを探り求めてやまないたびごとに、そのたびに、封じられた書が彼らに開かれるのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.30
Cadunt vero coram Agno, cum per meditationem divinarum Scripturarum considerantes immensam clementiam Dei, humiliant se in conspectu creatoris sui: et quanto se per humilitatem dejiciunt, tanto amplius in amorem ejus exardescunt; quia humilitas quae fit in conspectu Dei, nutrit amorem Dei.
PL 17, 810A彼らが子羊の前にひれ伏すのは、神の書を黙想することを通して神の測り知れぬ寛容を思い、創造主の前で、自らをへりくだらせるときである。へりくだりによって自らを低くするほど、いっそう彼への愛に燃え上がる。神の前でなされるへりくだりは、神への愛を育むからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.31
Per citharas autem quae animalia et seniores habuisse dicuntur, mortificatio carnis designatur, sicut dicit Apostolus: Mortificate membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, avaritiam, et caetera (Coloss. III, 5) .
PL 17, 810Aまた、生き物と長老たちが持っていたと言われる竪琴によっては、肉を死なせることが指される。使徒が言うとおりである。「地上にある汝らの肢体を死なせよ。淫行、汚れ、貪欲、その他を」(コロサイ3:5)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.32
Phialae vero aureae corda sunt sanctorum, spiritali sapientia repleta, quae odoramentis plena fuisse dicuntur. Quid sint autem odoramenta ipse exponit, cum subjungit: Quae sunt orationes sanctorum.
PL 17, 810B金の鉢は、霊的な知恵で満たされた聖徒たちの心であり、それが香で満ちていたと言われる。香が何であるかは、彼自身が続けて「それらは聖徒たちの祈りである」と言って説明している。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.33
Et ut haec odoramenta ad Deum ascendant, psalmista precatur, cum dicit: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo.
PL 17, 810Bそして、これらの香が神のもとへ立ち上るようにと、詩篇の作者は祈って言う。「私の祈りが、香のように、汝の前に向けられよ」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.34
(Vers. 9.) Et cantabant canticum novum dicentes. Populus novus canticum novum cantat: canticum novum canticum est Evangelii. Dignus es, Domine Deus, accipere librum, et aperire signacula ejus (Psal. CXL, 2) .
PL 17, 810B(第9節)「彼らは新しい歌を歌って言った」。新しい民が新しい歌を歌う。新しい歌とは福音の歌である。「主なる神よ、汝は書を受け取り、その封印を開くにふさわしい」(詩篇140:2)。〔底本では、この詩篇の引照が黙示録の句の後に付いている。詩篇140:2 は前の節の「私の祈りが、香のように、汝の前に」の句に当たる〕
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.35
Hoc quod dicit, ad humanitatem ejus pertinet; nam secundum divinitatem nihil accipere potuit, quia omnia semper habuit.
PL 17, 810B彼がこう言うのは、彼の人性に関わる。神性に従っては、何も受け取ることができなかったからである。すべてを常に持っていたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.36
Cur autem dignus fuerit accipere librum, et solvere signacula ejus, subdendo manifestat: Quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et populo, et natione.
PL 17, 810Cなぜ書を受け取り、その封印を解くにふさわしかったのかを、彼は続けて明らかにしている。「汝は屠られ、汝の血によって、あらゆる部族、民、民族から我々を神のために贖った」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.37
Hic demonstrat ex omnibus gentibus Ecclesiam fuisse collectam; nam fuerunt quidam haeretici, qui hoc negaverunt.
PL 17, 810Cここで彼は、教会があらゆる諸国民から集められたことを示す。これを否定した異端者たちがいたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.38
(Vers. 10.) Et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabunt super terram. Si sancti Dei regnum Dei sunt, quomodo super terram, id est, sanctam Ecclesiam regnare dicuntur?
PL 17, 810C(第10節)「そして汝は、我々を、我々の神のために王国とし、祭司とした。彼らは地の上で王として支配する」。神の聖徒たちが神の国であるのなら、どうして地の上、すなわち聖なる教会の上で支配すると言われるのか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.39
Sancti ergo Dei regnum Dei sunt: quia in ipsis regnat Deus: et reges sunt; quia se et alios optime regere noverunt: qui etiam et sacerdotes dicuntur; quia semetipsos quotidie igne charitatis succensi, per compunctionem cordis et lacrymas Deo offerre consueverunt, sicut dicit Psalmista: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L, 19) .
PL 17, 810Cしたがって、神の聖徒たちが神の国であるのは、彼らのうちに神が支配するからである。また彼らが王であるのは、自分と他者を最善に治めることを知っているからである。彼らはまた祭司とも呼ばれる。愛の火に燃やされ、心の痛悔〔compunctio〕と涙によって、日々自らを神に献げることを常としているからである。詩篇の作者が言うとおりである。「神へのいけにえは、砕かれた霊である」(詩篇50:19)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.40
Sive sacerdotes Dei dicuntur, eo quod membra sint summi Sacerdotis de quo dicit Psalmista: Tu es Sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4) .
PL 17, 810Dあるいは、彼らが神の祭司と呼ばれるのは、大祭司の肢体だからである。この大祭司について詩篇の作者は言う。「汝は、メルキゼデクの位にしたがって、永遠に祭司である」(詩篇109:4)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.41
(Vers. 11, 12.) Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium: et erat numerus eorum millia millium, dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est accipere virtutem et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem.
PL 17, 810D(第11・12節)「私は見、また聞いた。座と長老たちと四つの生き物の周りにいる、多くの天使たちの声を。その数は千の千であった。彼らは大声で言った。『屠られた子羊は、力と神性と知恵と強さ〔fortitudo〕と誉れと栄光と祝福を受けるにふさわしい』」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.42
Per thronum, et quatuor animalia, et seniores universa Ecclesia cum suis doctoribus designatur: angeli vero, qui thronum, id est, Ecclesiam cinxisse visi sunt, angeli sunt qui ad custodiam Ecclesiae a Deo destinati sunt, sicut Paulus apostolus loquitur, dicens: Nonne omnes administratorii sunt spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I, 14) ?
PL 17, 810D座と四つの生き物と長老たちによっては、その教師たちをともなう教会全体が指される。他方、座すなわち教会を取り巻いたと見られた天使たちは、神によって教会を守るために定められた天使たちである。使徒パウロが語って言うとおりである。「彼らはみな、救いの相続を受ける者たちのために、奉仕へと遣わされた仕える霊ではないか」(ヘブライ1:14)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.43
Per maximum autem numerum eorum multitudo innumerabilis designatur qui Agnum magna voce benedicere dicuntur; quia ad quaecumque officia angeli explenda destinantur, a laudibus Dei numquam cessant: et sicut hic liber in septenario numero totus consistit, utique septem dona Spiritus sancti propheta in Christum requievisse dicit; ita et septem benedictiones in hoc loco ponuntur, quibus assidue Angeli Deum laudare dicuntur.
PL 17, 811A他方、彼らの極めて大きな数によっては、子羊を大声で祝福すると言われる無数の群れが指される。天使たちはどのような務めを果たすために定められようとも、神への賛美をやめることがないからである。この書がすべて七の数に成り立っているように、また預言者が、聖なる霊の七つの賜物がキリストの上にとどまったと言うように、この箇所でも七つの祝福が置かれ、天使たちはそれによって絶え間なく神を賛美すると言われる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.44
(Vers. 13.) Et omnem creaturam quae in coelo est, et quae in terra, et quae subtus terram, et quae sunt in mari, et quae in eo sunt, omnes audivi dicentes sedenti in throno et agno.
PL 17, 811B(第13節)「天にあるすべての被造物、地にあるもの、地の下にあるもの、海にあるもの、またその中にあるもの、そのすべてが、座に座る者と子羊とに向かって言うのを、私は聞いた」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.45
Per creaturam quae in coelo erat, angeli: per eam vero quae erat in terra, homines: per eam autem quae erat subtus terram, ii qui jam debitum mortis solverant, designantur.
PL 17, 811B天にある被造物によっては天使たちが、地にある被造物によっては人間たちが、地の下にある被造物によっては、すでに死の負債を払い終えた者たちが指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.46
Quod vero dicit: Et quae sunt in mari, aquas maris intelligere debemus: per mare autem locum in quo aquae continentur. Quod vero subjungit: Et quae in eo sunt; pisces qui in aquis morantur, intelligere possumus.
PL 17, 811B「海にあるもの」と彼が言うところでは、我々は海の水を解さねばならない。海によっては、水が収められている場所が〔指される〕。また「またその中にあるもの」と彼が続けるところでは、水の中にとどまっている魚を解することができる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.47
Sed si per omnem creaturam, quae in terra est, omnes homines intelligere possumus; quomodo omnes homines Deum laudant, cum pagani et Judaei blasphematores Dei potius dicendi sint, quam laudatores?
PL 17, 811Bだが、地にあるすべての被造物によってすべての人間を解することができるとすれば、異教徒とユダヤ人は、神を賛美する者というよりむしろ、神を冒瀆する者と言うべきであるのに、どうしてすべての人間が神を賛美するのか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.48
Invenimus etiam et quosdam flagitiosos, qui christiani vocantur, qui quamvis Deum laudare videantur, Deum non laudant; quia sicut dicit Scriptura: Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccl. XV, 9) .
PL 17, 811C我々はまた、キリスト教徒と呼ばれる恥ずべき者たちが、神を賛美しているように見えても、神を賛美していないのを見いだす。聖書が言うとおり、「罪人の口には、賛美は麗しくない」(集会の書15:9)からである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.49
Et si per omnem creaturam, quae in terra est, omnes animas debemus intelligere, quorum corpora in terra requiescunt; quomodo ii qui apud inferos cruciantur, Deum laudare credendi sunt?
PL 17, 811Cまた、地にあるすべての被造物によって、体が地に休らっているすべての魂を解さねばならないとすれば、冥界で苦しめられている者たちが神を賛美していると、どうして信じるべきだろうか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.50
Sed per omnem creaturam, quae in terra, et quae subtus terram est, solos electos debemus intelligere: qui et in terra operibus et verbis Deum laudare non desistunt, et in coelis cum Domino positi, a laudibus ejus numquam cessant.
PL 17, 811Cむしろ、地にあり、また地の下にあるすべての被造物によっては、ただ選ばれた者たちだけを解さねばならない。彼らは地上では行いと言葉で神を賛美してやまず、天では主とともに置かれて、彼への賛美をやめることがない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.51
Per mare vero Ecclesiam, per aquas maris multitudinem fidelium, per pisces qui in aquis commorantur, doctores Ecclesiae possumus intelligere.
PL 17, 811C他方、海によっては教会を、海の水によっては信じる者たちの群れを、水の中にとどまる魚によっては教会の教師たちを、解することができる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.52
Sequitur benedictio, qua fideles Deum assidue benedicere dicuntur: Benedictio, honor, gloria et potestas Deo nostro in saecula saeculorum; benedicunt namque electi assidue Deum, cum verbis opera conjungunt.
PL 17, 811D続くのは祝福であり、それによって信じる者たちは絶え間なく神を祝福すると言われる。「祝福と誉れと栄光と権能が、我々の神に世々限りなくあるように」。選ばれた者たちが絶え間なく神を祝福するのは、言葉に行いを結びつけるときである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.53
(Vers. 14.) Et quatuor animalia dicebant: amen. Amen confirmatio sermonis est: quatuor igitur animalia dicunt, amen, cum sancti praedicatores optant assidue, ut auditores eorum in bonis operibus magis ac magis proficiant.
PL 17, 811D(第14節)「四つの生き物は、アーメンと言っていた」。アーメンとは言葉の確認である。したがって、四つの生き物が「アーメン」と言うのは、聖なる宣教者たちが、自分たちの聴き手が善い行いにますます進むようにと、絶え間なく願うときである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.54
Et viginti quatuor seniores ceciderunt et adoraverunt. Viginti quatuor seniores in hoc loco eamdem habent significationem quam et quatuor animalia: seniores ergo cadunt et adorant, cum praedicatores sancti, quanto amplius auditores suos vident in bonis operibus profecisse, tanto magis se humiliant in conspectu Dei, sicut dicit Scriptura: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccle. III, 20) .
PL 17, 811D「二十四人の長老はひれ伏して礼拝した」。二十四人の長老は、この箇所では四つの生き物と同じ意味を持つ。したがって長老たちがひれ伏して礼拝するのは、聖なる宣教者たちが、自分たちの聴き手が善い行いにいっそう進んだのを見れば見るほど、神の前でますます自らをへりくだらせるときである。聖書が言うとおりである。「汝が大いなる者であるほど、あらゆることにおいて汝自身をへりくだらせよ。そうすれば神の前で恩寵を見いだす」(集会の書3:20)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.55
Sequitur sigillorum apertio, quae nonnisi ad apertionem divinarum Scripturarum pertinere credenda est.
PL 17, 812A続くのは封印を開くことであり、これは神の書を開くことにほかならないと信じねばならない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.56
Nam et ea quae sub sigillorum apertionibus facta esse dicuntur, ad apertionem veteris ac novi Testamenti pertinent: et sicut omne corpus electorum ex septem partibus consistit, ita sunt et septem sigilla, quae unicuique parti conveniunt, ad demonstranda ea quae in divinis Scripturis obscure posita sunt, vel quid sanctorum patrum facta significent.
PL 17, 812A封印を開くことにおいてなされたと言われることもまた、旧約と新約を開くことに関わるからである。選ばれた者たちの全体が七つの部分から成り立っているように、七つの封印もあり、それぞれの部分に当てはまって、神の書に不明瞭に記されていることを示し、あるいは聖なる父祖たちの行いが何を表すかを示す。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.57
Apertio igitur primi sigilli ad ea quae ante diluvium facta sunt, pertinet: secundum vero sigillum ad patriarchas: tertium ad eos qui sub Lege fuerunt: quartum autem ad prophetas: tres vero apertiones, quae residuae sunt, ad novum Testamentum pertinent.
PL 17, 812Bしたがって、第一の封印を開くことは洪水の前になされたことに関わり、第二の封印は族長たちに、第三は律法の下にいた者たちに、第四は預言者たちに関わる。残っている三つの開封は新約に関わる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.58
Quinta apertio pertinet ad martyres: sexta ad Judaeorum dejectionem, et gentium vocationem: septima ad adventum Christi pertinet: et cur in septimo loco adventus Domini ponatur, in sequentibus dicemus.
PL 17, 812B第五の開封は殉教者たちに関わり、第六はユダヤ人が退けられることと諸国民の召しに関わり、第七はキリストの到来に関わる。なぜ主の到来が第七の位置に置かれるのかは、後に述べよう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.59
Sed quaerendum nobis est, cur per visionem quatuor equitum, apertio veteris Testamenti figuretur; eques namque ex parte equi, irrationabilis: ex parte vero praesidentis, rationabilis esse dignoscitur.
PL 17, 812Bだが我々は問わねばならない。なぜ四人の騎手の幻によって旧約を開くことが象られるのか。騎手は、馬の側からは理性なきものであり、上に乗る者の側からは理性あるものであると見分けられるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.5.60
Similiter et quaedam praecepta legalia ex parte litterae, irrationabilia: ex parte autem allegoriae, valde rationabilia esse comprobantur.
PL 17, 812B同じように、律法の幾つかの命令も、文字の側からは理性なきものであるが、寓意の側からは極めて理性にかなったものであると証明される。