Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.1
(Vers. 1.) Post haec vidi alium angelum descendentem de coelo, habentem potestatem magnam: et terra illuminata est a gloria ejus. Haec quae sequuntur, generaliter ad impiam civitatem, id est, ad omnes reprobos pertinent.
PL 17, 916A(第1節)「その後、私は別の天使が天から下るのを見た。彼は大いなる権能を持ち、地は彼の栄光によって照らされた」。これに続く箇所は、一般に不敬虔な都、すなわちすべての捨てられた者たちにかかわる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.2
Et ut plenius eversionem Babylonis demonstret, ad primam ejus ruinam, qua per Christum eversa est, revertitur. Angelus namque iste Christum significat, qui de coelo ad terram descendere dignatus est, ut homines ad coelestia sublevaret.
PL 17, 916Bそして、バビロンの転覆をいっそう十分に示すために、彼はバビロンの最初の滅び、すなわちキリストによって転覆させられた滅びに立ち戻る。この天使はキリストを表す。キリストは、人間を天のものへと引き上げるために、天から地へ降ることを良しとしたのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.3
Qui potestatem magnam habere dicitur; quia eamdem potestatem habet quam et Pater; eo quod aequalis sit per omnia Patri. Terra illuminata est a gloria ejus; quia per doctrinam fidei ejus genus humanum a tenebris ignorantiae atque incredulitatis est creptum.
PL 17, 916B彼が「大いなる権能を持つ」と言われるのは、父と同じ権能を持つからである。あらゆる点で父と等しいからである。「地は彼の栄光によって照らされた」とは、彼の信仰の教えによって、人類が無知と不信仰の闇から引き出された〔底本は creptum。ereptum と読む〕からである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.4
(Vers. 2.) Et clamavit in forti voce, dicens. Vox Christi doctrina est Evangelii. Quid autem haec vox clamaverit, subdendo manifestat: Cecidit, cecidit Babylon magna.
PL 17, 916B(第2節)「そして彼は強い声で叫んで言った」。キリストの声とは福音の教えである。この声が何を叫んだかは、続けて明らかにされる。「倒れた、倒れた、大いなるバビロンは」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.5
Dixisse Dei fecisse est; dixit enim cecidisse Babylonem, quia ipse fecit ut caderet: quae bis cecidisse dicitur, quia cecidit primo, cum per doctrinam Evangelii maximam multitudinem electorum amisit, qui ab ea per fidem Christi praecisi, cives sanctae civitatis, id est, Ecclesiae facti sunt: cadet secundo, cum in ultimo die morte perpetua, quae in hoc libro mors secunda vocatur, punietur.
PL 17, 916B神が言うとは、神が行うことである。神がバビロンは倒れたと言ったのは、神自身が彼女を倒れるようにしたからである。彼女が二度倒れたと言われるのは、第一に、福音の教えによって選ばれた者たちの非常に大きな群れを失ったときに倒れたからである。彼らはキリストへの信仰によって彼女から切り離され、聖なる都、すなわち教会の市民となった。第二に、終わりの日に、この書で第二の死と呼ばれる永遠の死によって罰せられるときに倒れる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.6
Et facta est habitatio daemonum. Numquid ante adventum Christi daemones in Babylone non habitabant?
PL 17, 916C「そして悪霊たちの住処となった」。では、キリストの到来以前、悪霊たちはバビロンに住んでいなかったのか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.7
Habitabant quidem, sed eorum habitatio ignorabatur: quando autem multitudo electorum ad fidem conversa est, Babylon habitatio daemoniorum facta est; quia illi qui fidem Christi susceperunt, quod habitatio daemoniorum in Babylone semper fuerit, veraciter cognoverunt.
PL 17, 916C住んではいたが、その住処は知られていなかった。だが、選ばれた者たちの群れが信仰へと回心したとき、バビロンは悪霊たちの住処となった。キリストの信仰を受け入れた者たちは、悪霊たちの住処がバビロンに常にあったことを、真実に知ったからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.8
Et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundae et odibilis. Qui sunt daemones, ipsi sunt spiritus immundi, et volucres immundae.
PL 17, 916C「また、あらゆる汚れた霊の見張り、あらゆる汚れた忌まわしい鳥の見張りとなった」。〔custodia は牢とも見張りとも取れる。次の節の custodes に合わせて「見張り」と取った〕悪霊たちとは、あの汚れた霊であり、汚れた鳥である。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.9
Volucres quippe nominantur, eo quod per aerem istum more ventorum indesinenter discurrant: custodes vero Babyloniae ideo vocantur: quia sicut angeli electos Dei custodiunt; ne tam pessime peccent, ut pereant: ita et daemones impios observant, ne aliquando ab iniquitatibus suis resipiscant, et salventur.
PL 17, 916D鳥と呼ばれるのは、この空をたえず風のように駆け巡るからである。彼らがバビロンの見張り人と呼ばれるのは、天使たちが神の選ばれた者たちを、滅びるほど重く罪を犯さないように守るのと同様に、悪霊たちは不敬虔な者たちを、いつか自分の不法から立ち返って救われることがないように見張るからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.10
(Vers. 3.) Quia de vino irae ejus biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa fornicati sunt, et mercatores terrae de virtute deliciarum ejus divites facti sunt. Quid sit vinum irae, et quid fornicatio regum cum Babylone autem superius breviter diximus.
PL 17, 916D(第3節)「あらゆる諸国民が彼女の怒りのぶどう酒を飲み、地の王たちは彼女と淫行を行い、地の商人たちは彼女の贅沢の力によって富んだからである」。怒りのぶどう酒とは何か、王たちのバビロンとの淫行とは何かは、先に手短に述べた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.11
Per mercatores terrae amatores saeculi possumus intelligere, qui animas suas pro acquisitione pecuniarum perditioni tradunt.
PL 17, 917A地の商人たちによって、我々はこの世を愛する者たちを解することができる。彼らは金銭を得るために、自分の魂を滅びに引き渡す。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.12
De hujusmodi mercatoribus Jesus filius Sirach loquitur, dicens: Hic enim animam suam venalem habuit; quoniam in vita sua projecit intima sua (Eccl. XX, 10) .
PL 17, 917Aこの種の商人たちについて、シラの子イエスは言う。「この者は自分の魂を売り物にした。生きている間に、自分の最も内なるものを投げ捨てたからである」(集会の書20:10)〔引かれた句は集会の書10:10〕。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.13
Animam suam venalem habuit, qui eam pro acquisitione pecuniarum daemonibus tradere non timuit: delicias vero virtutem Babylonis vocat; quia sicut electi tota virtute laborant, ut divitias coelestes acquirant: ita et reprobi totis nisibus insistunt, ut divitias perituras sibi accumulent. De talibus dicit propheta: Ut inique agerent, laboraverunt (Jerem. IX, 5) .
PL 17, 917A自分の魂を売り物にしたとは、金銭を得るために魂を悪霊たちに引き渡すことを恐れなかった者のことである。贅沢を彼がバビロンの力と呼ぶのは、選ばれた者たちが天の富を得ようと全力で働くように、捨てられた者たちも、滅び去る富を自分のために積み上げようと、あらゆる努力を傾けるからである。このような者たちについて、預言者は言う。「彼らは不法を行うために労苦した」(エレミヤ9:5)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.14
(Vers. 4.) Et audivi aliam vocem de coelo dicentem. Per coelum in hoc loco Ecclesia designatur: vox de coelo vox est praedicatorum de Ecclesia procedens. Sed quid dicit vox ista? Exite de illa, popule meus.
PL 17, 917B(第4節)「また私は、天から別の声が言うのを聞いた」。ここで天によって教会が指される。天からの声とは、教会から出る宣教者たちの声である。ではこの声は何と言うのか。「彼女から出よ、私の民よ」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.15
Dominus per praedicatores suos suadet electis, ut exeant a Babylone, non corpore, sed mente.
PL 17, 917B主は自分の宣教者たちを通して、選ばれた者たちに、バビロンから出るよう勧める。体によってではなく、精神によってである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.16
Quemadmodum autem a Babylone exire debeant, in sequentibus docet, dicens: Et ne participes sitis delictorum ejus; illi enim a Babylone convenienter exeunt, qui a malis operibus ejus se alienos reddunt, sicut Psalmista de semetipso loquitur dicens: Non sedi in concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introivi (Psal. XXV, 4) .
PL 17, 917Bどのようにバビロンから出るべきかを、続く箇所で教えて言う。「また、彼女の罪にあずかる者となるな」。彼女の悪い行いから自分を遠ざける者こそが、ふさわしくバビロンから出る者である。詩篇作者が自分について語って言うとおりである。「私は虚しさの集まりに座らず、不法を行う者たちとともに入らなかった」(詩篇25:4)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.17
Et de plagis ejus non accipiatis. Quid sunt plagae Babylonis, nisi vitia quae animas interficiunt?
PL 17, 917B「また、彼女の災いを受けるな」。バビロンの災いとは、魂を殺す悪徳にほかならない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.18
Possumus etiam per plagas Babylonis poenas, quae impiis praeparatae sunt, intelligere, ut sit sensus: Si a sceleribus Babylonis abstinueritis, a poenis quas in aeternum patietur, alieni eritis.
PL 17, 917Cバビロンの災いによって、不敬虔な者たちのために備えられた刑罰を解することもできる。その場合の意味は、バビロンの悪行を避けるなら、彼女が永遠に受ける刑罰とは無縁になる、ということである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.19
(Vers. 5.) Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad coelum, et recordatus est Deus iniquitatum ejus. Iniquitates Babylonis omnipotens Deus semper intuetur: sed cum vindictam non exigit, videtur non videre quod videt.
PL 17, 917C(第5節)「彼女の罪は天にまで達し、神は彼女の不法を思い出した」。全能の神は、バビロンの不法を常に見ている。だが、報復を求めないときには、見ているものを見ていないかのように見える。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.20
Per hoc ergo quod dicit, illud designat tempus, in quo omnes impii perpetua poena plectentur.
PL 17, 917Cしたがって、彼は「思い出した」と言うことによって、すべての不敬虔な者が永遠の刑罰で罰せられるあの時を指している。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.21
(Vers. 16.) Reddite illi, sicut ipsa reddidit vobis. Praecipitur electis, ut reddant Babyloni, sicut illa ipsis reddidit, sive pro eo quod sancti Dei impios judicabunt, sicut dicit Dominus in Evangelio: In regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28) : sive pro eo quod ipsi membra sunt ejus, cui judicandi potestas a Patre tradita est.
PL 17, 917C(第16節)〔引かれた句は第6節〕「彼女に報いよ、彼女が汝らに報いたように」。選ばれた者たちは、バビロンが彼らに報いたとおりにバビロンに報いるよう命じられている。それは、神の聖徒たちが不敬虔な者たちを裁くからであり、主が福音書で言うとおりである。「再生において、人の子がその威光の座に着くとき、汝らもまた十二の座に座り、イスラエルの十二の部族を裁く」(マタイ19:28)。あるいは、聖徒たちが、父から裁く権能を与えられた者の肢体だからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.22
Reddent itaque justi impiis mala, quae ab eis passi sunt; cum Christus qui caput illorum est, et cujus membra ipsi sunt, eos perpetua poena damnabit. Et duplicate duplicia secundum opera ejus.
PL 17, 917Dしたがって正しい者たちは、不敬虔な者たちから受けた悪を彼らに返すことになる。彼らの頭であり、彼らがその肢体であるキリストが、不敬虔な者たちを永遠の刑罰に断罪するときである。「また、その業に応じて、二倍のものを二倍にせよ」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.23
Dupliciter Babylon electos Dei persecuta est, quando corporibus et animabus eorum multa mala ingessit.
PL 17, 917Dバビロンは二重に神の選ばれた者たちを迫害した。彼らの体と魂に多くの悪を加えたときである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.24
Dupliciter poenas ipsa recipiet; quia cum animabus corpora cruciabuntur: ipsaque duplicia duplicabuntur; quia pro poenis temporalibus atque brevibus, quibus justos afflixit, poenas aeternas excipiet. In poculo quod miscuit vobis, miscete ei duplum. Per poculum tribulationes quas ab iniquis sancti passi sunt, possumus intelligere.
PL 17, 918A彼女自身は二重に刑罰を受ける。魂とともに体が責め苦を受けるからである。その二倍のものはさらに倍にされる。正しい者たちを苦しめた一時的で短い刑罰の代わりに、永遠の刑罰を受けるからである。「彼女が汝らに混ぜた杯に、二倍にして彼女に混ぜよ」。杯によって、聖徒たちが不法な者たちから受けた苦難を解することができる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.25
(Vers. 7.) Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Quantum glorificavit se, id est, in superbiam erexit, et omnibus vitiis se implicavit, tanto et ampliora tormenta excipiet.
PL 17, 918A(第7節)「彼女が自らを誇り、贅沢のうちにあった分だけ、彼女に責め苦と悲しみを与えよ」。自らを誇った、すなわち高ぶりへと自分を持ち上げ、あらゆる悪徳に自分をからませた分だけ、いっそう大きな責め苦を受ける。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.26
Quia in corde suo dicit: Sedeo regina, et vidua non sum, et luctum non videbo. Reginam se Babylon quodammodo vocat, cum se in prosperis hujus mundi extollit.
PL 17, 918A「彼女は心の中で言う。『私は女王として座っており、やもめではない。悲しみを見ることはない』」。バビロンは、この世の栄えのうちで自分を持ち上げるとき、いわば自分を女王と呼ぶ。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.27
Viduam non se esse dicit; quia a bonis temporalibus, quibus conjuncta est, et ex quibus luxuriam suam enutrit, non se posse disjungi confidit.
PL 17, 918B自分はやもめではないと言うのは、結びついている現世の善、その善によって自分の放縦を養っている現世の善から、自分は引き離されえないと確信しているからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.28
Luctum non esse visuram dicit; quia impii, quamvis sciant se pro sceleribus suis esse puniendos, fingunt se non videre quod vident, memoriamque mortis a mente sua rejiciunt, ne tristis cogitatio laetitiam cordis eorum perturbet.
PL 17, 918B悲しみを見ることはないと言うのは、不敬虔な者たちが、自分の悪行のゆえに罰せられるべきだと知りながらも、見ているものを見ていないふりをし、死の記憶を自分の精神から投げ捨てて、暗い考えが心の喜びを乱さないようにするからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.29
(Vers. 8.) Ideo in una die venient plagae ejus, mors, et luctus, et fames. In die judicii mors perpetua illi veniet, quae in hoc libro mors secunda vocatur.
PL 17, 918B(第8節)「それゆえ、一日のうちに彼女の災いが来る。死と悲しみと飢えである」。審判の日に、彼女に永遠の死が来る。それはこの書で第二の死と呼ばれる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.30
Luctus illi veniet, sicut Dominus dicit in Evangelio: Ibi erit fletus, et stridor dentium (Matth. VIII, 12) . Fames illi veniet, id est, fames requiei; desiderabunt enim a poenis requiescere, quas patientur, ad quam requiem nullo modo pervenient.
PL 17, 918B悲しみが彼女に来る。主が福音書で言うとおりである。「そこには泣き叫びと歯ぎしりがある」(マタイ8:12)。飢えが彼女に来る。すなわち、安息への飢えである。受けることになる刑罰から安らぐことを望むが、その安息には決して達しないからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.31
(Vers. 9, 10.) Et igni comburetur; id est, igne aeterno. Quoniam fortis est Dominus, qui judicabit illam.
PL 17, 918C(第9・10節)「また火で焼かれる」。すなわち永遠の火で。「彼女を裁く主は強いからである」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.32
Et flebunt, et plangent se super illam reges terrae, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus, longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes: Vae, vae, civitas illa Babylon, civitas illa fortis; quia in una hora venit judicium tuum!
PL 17, 918C「また、彼女と淫行を行い、贅沢のうちに生きた地の王たちは、彼女の焼ける煙を見たとき、その責め苦を恐れて遠くに立ち、泣き、自分の胸を打って彼女のために嘆いて言う。『災いだ、災いだ、あの都、あの強い都バビロンよ。一時間のうちに、汝への裁きが来たのだ』」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.33
Quid sit fornicatio regum cum Babylone superius diximus: sed mirum valde est quod longe stare dicantur, cum in eisdem poenis et ipsi sint demergendi, in quibus et caeteri reprobi, qui per Babylonem designantur.
PL 17, 918C王たちのバビロンとの淫行が何であるかは、先に述べた。しかし、彼らが遠くに立つと言われるのは、大いに不思議である。彼ら自身も、バビロンによって指される他の捨てられた者たちと同じ刑罰に沈められることになるのだから。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.34
Stabunt igitur longe mente et voluntate, non corpore; horrentes scelera sua, pro quibus aeternaliter cruciabuntur. Stabunt longe per desiderium, aliud desiderantes, id est, requiem; et aliud patientes, id est, tormenta aeterna.
PL 17, 918Cしたがって彼らは、体ではなく精神と意志において遠く立つ。自分の悪行を恐れおののき、そのために永遠に責め苦を受けるのである。彼らは願望において遠く立つ。一方を、すなわち安息を願いながら、他方を、すなわち永遠の責め苦を受けるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.35
(Vers. 11.) Et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam; quoniam mercedes eorum nemo emet amplius.
PL 17, 918D(第11節)「地の取引人たちは彼女のために泣き、嘆く。もはや誰も彼らの報いを買わないからである」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.36
Quia superius per mercatores terrae amatores saeculi diximus esse designatos, possumus in hoc loco per negotiatores eos accipere, qui bonum quod facere videntur, vendunt.
PL 17, 918D先に、地の商人たちによってこの世を愛する者たちが指されていると我々は述べたが、ここでは取引人たちによって、自分が行うと見える善を売る者たちを解することができる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.37
Sunt namque multi, quibus legum saecularium scientia data est, qui causas pauperum in judiciis portant: sed quia non pro amore Dei, sed pro praemiorum acceptionibus hoc faciunt, mercedem a Deo non recipiunt.
PL 17, 918D世俗の法の知識を与えられ、貧しい者たちの訴えを裁判で担う者が多くいる。しかし彼らは、神への愛のためではなく、報酬を受け取るためにこれを行うので、神から報いを受けない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.38
In tantum vero haec miseria convaluit, ut vix invenias aliquem ex iis, qui locum habent apud principes, qui aliquod verbum ad proximi pauperis necessitatem sustentandam proferat sine praemii acceptione.
PL 17, 919Aこの悲惨はあまりに強まったので、君主たちのもとに地位を持つ者たちのうち、隣人である貧しい者の必要を支えるために、報酬を受け取ることなく一言でも口にする者を、あなたはほとんど見いだせない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.39
Possumus et per negotiatores terrae, eos intelligere, qui ex bono quod faciunt, laudes ab hominibus requirunt. Possumus etiam et per eosdem, illos qui gradus ecclesiasticos vendunt intelligere: quod divina Scriptura valde condemnat.
PL 17, 919A地の取引人たちによって、自分の行う善から人々の賞賛を求める者たちを解することもできる。また同じ者たちによって、教会の位階を売る者たちを解することもできる。神の書はこれを厳しく断罪する。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.40
Et quamvis multi ex episcopis ab hoc scelere videantur immunes; ministri tamen eorum in hoc saepe polluuntur: sed ad magistros respicit, quidquid a discipulis delinquitur.
PL 17, 919A多くの司教がこの悪行から免れていると見えても、その役務者たちはこれにしばしば汚される。しかし、弟子たちによって犯されることはすべて、師たちにかかわる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.41
Est et aliud scelus valde pessimum, quod ab iis qui archidiaconi appellantur, committitur; nam ab adulteris presbyteris pretium accipiunt, et tacendo in malum consentiunt, quod per auctoritatem quam ab episcopis acceperunt, emendare possent.
PL 17, 919A助祭長と呼ばれる者たちが犯す、いま一つの極めて悪質な罪がある。彼らは姦淫を犯す司祭たちから代価を受け取り、黙っていることで悪に同意する。司教たちから受けた権威によって、それを正すことができるはずなのに。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.42
Sunt etiam alii ex hujusmodi presbyteris, qui timentes se damnari pro sceleribus suis, in servitiis archidiaconorum plus sunt assidui, quam caeteri: contra quos si quis aliquod verbum contrarium proferre voluerit, defenduntur ab eis; et fingunt se nescire quod sciunt, condemnanturque illa prophetica sententia, quae dicit: Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras (Esai. V, 20) !
PL 17, 919Bこのような司祭たちの中には、自分の罪のゆえに断罪されることを恐れて、他の者たちよりも熱心に助祭長たちの用に仕える者たちもいる。彼らに逆らう言葉を誰かが口にしようとすれば、助祭長たちが彼らをかばう。彼らは知っていることを知らないふりをし、次の預言者の言葉によって断罪される。「災いあれ、悪を善と言い、善を悪と言う者たち。闇を光とし、光を闇とする者たち」(イザヤ5:20)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.43
Ad te ergo loquor, qui talis es: ecce animam sacerdotis diabolo vendidisti. Quis enim suasit presbytero ut fornicaretur, nisi diabolus? Qui ergo suasit ut fornicaretur, ipse suasit ut pretium tibi daret, quatenus hoc scelus sine timore perpetrare posset.
PL 17, 919Bそこで、そのような者である汝に私は言う。見よ、汝は祭司〔sacerdos〕の魂を悪魔に売った。司祭に淫行をそそのかしたのは、悪魔でなくて誰か。淫行をそそのかした者こそ、汝に代価を与えるよう、そそのかしたのである。この罪を恐れなく犯すことができるようにするために。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.44
Per manum ergo presbyteri pretium perditionis animae ipsius tibi diabolus dedit. Ecce pretium accepisti, et animam fratris, Christi sanguine redemptam, eidem diabolo a quo redempta est, tradidisti.
PL 17, 919Cこうして司祭の手を通して、悪魔は彼の魂の滅びの代価を汝に与えた。見よ、汝は代価を受け取り、キリストの血によって贖われた兄弟の魂を、その魂がそこから贖い出された当の悪魔に引き渡したのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.45
In Lege scriptum est quod si quis hominem qui frater ejus esset, vendidisset, morte moreretur (Exod. XXI, 16) : si igitur reus est ille, qui hominem homini vendit; quanto magis tu reus existis qui hominem Christi sanguine redemptum non homini, sed quod perniciosius est, diabolo vendidisti!
PL 17, 919C律法には書かれている。兄弟である人間を売った者は死刑に処されると(出エジプト記21:16)。人間を人間に売る者がそれほど罪責ある者であるならば、キリストの血によって贖われた人間を、人にではなく、さらに破滅的なことに悪魔に売った汝は、どれほどまさって罪責ある者であることか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.46
Tales ergo negotiatores flebunt et lugebunt in inferno, quoniam mercedes eorum nemo emet amplius; amittent enim quod tenere videbantur, et incident in malum, quod praevidere neglexerunt.
PL 17, 919Cこうして、このような取引人たちは冥界で泣き、嘆く。「もはや誰も彼らの報いを買わない」からである。彼らは、持っていると見えたものを失い、あらかじめ見ておくことを怠った災いに陥るであろう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.47
(Vers. 12, 13, 14) . Mercedem auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, et serici, et cocci, et omne lignum thynum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et aeramento, et ferro, et marmore, et cinnamomo, et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et similae, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum: et poma tua desideria animae tuae discesserunt a te, et omnia pinguia et praeclara perierunt a te, et amplius illa non invenient mercatores horum.
PL 17, 919C(第12・13・14節)「金、銀、宝石、真珠、亜麻布、紫布、絹、緋の報い、あらゆるテュイア〔thynum。香りのよい木の名〕の木、象牙のあらゆる器、宝石、青銅、鉄、大理石で造ったあらゆる器、シナモン、香料、香油、乳香、ぶどう酒、油、上等の小麦粉、小麦、役畜、羊、馬、四輪馬車、奴隷たち、人間の魂。汝の果実、汝の魂の望み〔poma tua desideria animae tuae の係りは定かでない。「果実」と「魂の望み」を同格に取った〕は汝から去り、あらゆる豊かなもの、輝かしいものは汝から失われ、商人たちは、もはやそれらを見いださないであろう」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.48
In omnibus quae enumerata sunt, avaritia Babylonis atque luxuria condemnatur. Nam et in judicio Dominus non dicet reprobis: Ite maledicti in ignem aeternum; quia homicidae fuistis, superbi, fornicatores, adulteri; sed dicet: Esurivi, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi bibere; et caetera misericordiae opera, a quibus avaritia retrahit reprobos, ne misericordes sint erga pauperes.
PL 17, 919D挙げられたすべてのもののうちに、バビロンの貪欲と放縦が断罪されている。実に裁きにおいても、主は捨てられた者たちにこう言わない。「呪われた者たちよ、永遠の火に入れ。汝らは殺人者、高ぶる者、淫行を行う者、姦淫を犯す者であったから」。そうではなく、こう言う。「私は飢えたが、汝らは私に食べさせなかった。私は渇いたが、汝らは私に飲ませなかった」。ほかの慈しみのわざについても同じである。貪欲は捨てられた者たちをそこから引き戻し、貧しい者たちに慈しみ深くあらぬようにさせる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.49
Avaritia quippe nutrix est luxuriae: nutrimenta autem luxuriae in hoc loco descripta sunt, quibus ab avaritia nutritur.
PL 17, 920A貪欲は実に放縦の養い手である。そして、放縦の養いとなるもの、すなわち貪欲に養われるものが、この箇所に書き並べられている。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.50
Et si diligenter inspicere voluerimus, inveniemus omnia quae in hoc loco ad avaritiam, sive luxuriam Babylonis demonstrandam enumerata sunt, ad quinque corporis sensus pertinere.
PL 17, 920A念入りに調べてみるなら、バビロンの貪欲あるいは放縦を示すためにこの箇所で数え上げられたものはすべて、体の五つの感覚に関わることが分かるであろう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.51
Quinque enim sunt corporis sensus, id est, visus, auditus, gustus, odoratus, et tactus, quos Deus hominibus et animalibus dedit; animalibus ad vitam suam tantummodo tuendam, hominibus autem et ad vitam tuendam, et ut per eos ratio animam quae illi commissa est, per viam rectitudinis posset ducere.
PL 17, 920A体の感覚は五つ、すなわち視覚、聴覚、味覚、嗅覚、触覚であり、神がこれを人間と動物に与えた。動物には自らの命を守るためだけに、人間には命を守るためだけでなく、これらを通して理性が、自らに託された魂を、正しさの道に導くことができるようにするために与えたのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.52
Justi itaque qui per hos quinque corporis sensus secundum rationis rectitudinem incedere studuerunt, amicitiam sibi Dei omnipotentis acquisierunt: impii vero qui rationis bonum in malum pervertentes, hos corporis sensus luxuriae, et caeteris vitiis servire coegerunt, iram nihilominus justi judicis incurrerunt.
PL 17, 920Bこうして、体のこの五つの感覚によって、理性の正しさに従って歩もうと努めた義人たちは、全能の神の友情を自らのものとした。他方、不敬虔な者たちは、理性の善を悪に曲げ、体のこれらの感覚を放縦とほかの悪徳に仕えさせたので、義なる裁き主の怒りを招いたのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.53
Igitur si ea quae in sequentibus scripta sunt, vocem scilicet citharoedorum et musicorum, et tibia canentium et tuba, cum iis conjungere volueris; invenies omnes divitias Babylonis, quae hic descriptae sunt, ad quinque corporis sensus, ut supra diximus, pertinere.
PL 17, 920Bそこで、以下に書かれていること、すなわち竪琴を奏でる者たちと楽人たちと笛を吹く者たちの声とラッパをこれらに結びつけようとするなら、あなたは、ここに描かれたバビロンの富のすべてが、上で述べたように、体の五つの感覚に関わることに気づくであろう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.54
Aurum namque, et argentum, et lapides pretiosi, et margaritae, ad visum: byssus, et purpura, et coccus, et caetera, ad tactum: cinnamomum, et odoramenta, et unguenta, et thus, ad odoratum: vinum, oleum, similae, triticum, et caetera, ad gustum: vox citharoedorum, et musicorum, et tibia canentium, ad auditum pertinent.
PL 17, 920Bすなわち、金、銀、宝石、真珠は視覚に、亜麻布、紫布、緋、そのほかは触覚に、シナモン、香料、香油、乳香は嗅覚に、ぶどう酒、油、上等の小麦粉、小麦、そのほかは味覚に、竪琴を奏でる者たちと楽人たちと笛を吹く者たちの声は聴覚に関わる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.55
Damnatio ergo Babylonis, sicut haec Scriptura demonstrat, maxime in divitiis consistit; eo quod divitiae nutrimenta sint vitiorum, et ex quibus avaritia, quae modo regina mundi dici potest, luxuriam filiam suam alit.
PL 17, 920Cしたがって、この書が示すとおり、バビロンの断罪は主に富にかかっている。富は悪徳の養いであり、それによって、今は世の女王と呼びうる貪欲が、娘である放縦を育てているからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.56
(Vers. 15, 16, 17.) Qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes et lugentes, et dicentes: Vae, vae, civitas illa magna, quae amicta erat bysso et purpura, et cocco, et inaurata, auro, et lapide pretioso, et margaritis; quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae!
PL 17, 920C(第15・16・17節)「富み栄えた者たちは、彼女の責め苦への恐れのゆえに彼女から遠く離れて立ち、泣き悲しんで言う。『災いだ、災いだ、あの大いなる都は。亜麻布と紫布と緋をまとい、金と宝石と真珠で飾られていたのに。これほどの富が、一時間のうちに荒れ果てた』」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.57
Quod divites Babylonis longe stare dicantur, secundum sensum superiorem, quem de regibus diximus, intelligendum est.
PL 17, 920Dバビロンの富める者たちが遠く離れて立つと言われることは、王たちについて我々が述べた先の意味に従って解されねばならない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.58
(Vers. 18, 19.) Et omnis gubernator, et omnes qui in lacum navigant, et nautae qui in mari operantur, longe steterunt, et clamaverunt, videntes locum incendii ejus, dicentes: Quae similis civitati huic magnae?
PL 17, 920D(第18・19節)「また、すべての舵取りと、湖へ航海するすべての者と、海で働く船乗りたちは、遠く離れて立ち、その火災の場所を見て叫んで言った。『この大いなる都に似たものがあろうか』」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.59
Et miserunt pulverem super capita sua, flentes et lugentes, et dicentes: Vae, vae, civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habent naves in mari de pretiis ejus; quoniam una hora desolata est!
PL 17, 920D「また彼らは頭に塵をかぶり、泣き悲しんで言った。『災いだ、災いだ、あの大いなる都は。海に船を持つ者はみな、彼女の代価によって富んだのに。彼女は一時間のうちに荒れ果てた』」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.60
Possumus per mare hoc saeculum: per gubernatores vero principes iniquos intelligere: per eos autem qui de loco ad locum navigant, et per nautas qui in mari operantur, eos qui diversa officia ad depraedationes pauperum, et ad peccata sua quotidie augenda in mundo exercent.
PL 17, 921A我々は、海によってこの世が、舵取りによって不正な君主たちが指されると解することができる。場所から場所へ航海する者たちと、海で働く船乗りたちによっては、貧しい者たちからの略奪のために、また日ごとに自らの罪を増やすために、世でさまざまな職務に就く者たちが指されると解することができる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.61
Isti ergo flebunt et lugebunt, videntes locum incendii Babylonis; ipsi namque erunt Babylon, et ipsi lugebunt et flebunt.
PL 17, 921Aそれゆえ、この者たちはバビロンの火災の場所を見て泣き悲しむ。彼ら自身がバビロンとなるからであり、彼ら自身が悲しみ泣くのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.62
Videbunt autem incendia Babylonis, quia sua incendia perferendo videbunt, quae mente in saeculo positi, conspicere neglexerunt, ut se corrigerent. Qui etiam cinerem super capita sua misisse dicuntur; nam saepe per caput mens, per cineres peccata designantur.
PL 17, 921A彼らがバビロンの火災を見るというのは、自分自身の火災を耐え忍びつつ見るということである。世に置かれていたときには、自らを正すために精神で見ることを怠ったものを。彼らは頭に灰をかぶったとも言われる。頭によってしばしば精神が、灰によって罪が指されるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.63
Cinerem itaque super capita sua ponent; quia memoria peccatorum a mentibus eorum numquam recedet.
PL 17, 921Aこうして彼らは頭に灰をかぶる。罪の記憶が彼らの精神から決して離れないからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.64
(Vers. 20.) Exsulta super eam, coelum, et sancti apostoli et prophetae; quia judicavit Deus judicium vestrum de illa. Possumus per coelum angelos, per apostolos novi Testamenti patres, per prophetas autem patres veteris Testamenti intelligere.
PL 17, 921B(第20節)「天よ、彼女のゆえに喜べ。聖なる使徒たちと預言者たちも。神は汝らの裁きを彼女に対して行ったからである」。我々は、天によって天使たちが、使徒たちによって新約の父たちが、預言者たちによって旧約の父たちが指されると解することができる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.65
Exsultabunt igitur, cum destructa fuerit omnis caterva impiorum cum ipsis daemonibus auctoribus iniquitatum. Exsultabunt etiam, eo quod tunc finem acceptura sit omnis malitia, et adducetur justitia sempiterna.
PL 17, 921Bそれゆえ彼らが喜ぶのは、不敬虔な者たちのあらゆる群れが、不法を企てた悪霊たち自身とともに滅ぼされたときである。また、そのときあらゆる悪意が終わりを迎え、永遠の正義がもたらされるがゆえにも喜ぶ。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.66
(Vers. 21.) Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare dicens: Hoc impetu mittetur Babylon magna, et ultra non invenietur.
PL 17, 921B(第21節)「また一人の強い天使が、臼のような大きな石を取り上げ、海に投げ入れて言った。『この勢いで、大いなるバビロンは投げ込まれ、もはや見いだされない』」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.67
Iste angelus Christum significat, qui fortis esse dicitur; quia fortitudinem Christi quanta sit, humana mens comprehendere non potest: per lapidem vero molarem magnum omnis multitudo impiorum designatur: mare autem infernum designat, in quo omnes impii demergentur.
PL 17, 921Bこの天使はキリストを表す。彼が強いと言われるのは、キリストの強さ〔fortitudo〕がどれほどのものか、人の精神は捉えることができないからである。臼のような大きな石によっては、不敬虔な者たちのあらゆる群れが指される。海は冥界を指し、そこにすべての不敬虔な者たちが沈められる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.68
Angelus igitur lapidem molarem in mare misit; quia Dominus noster Jesus Christus in die judicii omnem impiorum multitudinem suo justo judicio in infernum demerget.
PL 17, 921C天使が臼のような石を海に投げ入れたのは、我々の主イエス・キリストが裁きの日に、不敬虔な者たちのあらゆる群れを、その義なる裁きによって冥界に沈めるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.69
(Vers. 22, 23.) Et vox citharoedorum, et musicorum, et tibia canentium et tuba, non audietur in te amplius. Hoc superius commemoratum est.
PL 17, 921C(第22・23節)「竪琴を奏でる者たちと楽人たちと笛を吹く者たちの声とラッパは、汝のうちでもはや聞かれない」。これについては上で述べた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.70
Et omnis artifex, et omnis ars non invenietur in te amplius, et vox molae non audietur in te amplius, et lux lucernae non lucebit in te amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur in te adhuc.
PL 17, 921C「あらゆる職人も、あらゆる技も、汝のうちでもはや見いだされず、臼の音も、汝のうちでもはや聞かれず、灯火の光も、汝のうちでもはや輝かず、花婿と花嫁の声も、汝のうちでもはや聞かれない」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.71
Quaerendum nobis est cur artes, et vocem molae, et lumen lucernae, et vocem sponsi et sponsae inter scelera Babylonis computet; cum ista omnia sine culpa exerceri possint, et sine istis vita humana subsistere non possit.
PL 17, 921D我々は問わねばならない。なぜ彼は、技と臼の音と灯火の光と花婿と花嫁の声をバビロンの罪の中に数えるのか。これらはすべて咎なく行いうるものであり、これらなしには人の生活も成り立たないのに。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.72
Spiritaliter itaque ista omnia intelligenda sunt. Possumus ergo per artes sapientiam hujus saeculi, quae stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19) , intelligere, quas artifices maligni et filii Babylonis ad hoc discunt, ut in malitia Babylonis possint proficere; sapientes enim sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt (Jerem. IV, 22) .
PL 17, 921Dそれゆえ、これらはすべて霊的に解されねばならない。我々は、技によってこの世の知恵を解することができる。それは神のもとでは愚かさである(一コリント3:19)。悪意ある職人たち、バビロンの子らは、バビロンの悪意において進歩できるよう、これを学ぶ。「彼らは悪を行うことには賢いが、善を行うことは知らなかった」(エレミヤ4:22)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.73
Mola vero quidquid sub se acceperit, conterit et comminuit: possumus igitur per molam judices impios accipere. Vocem ergo mola mittit, cum judices impii judicia injusta ad conterendos innocentes proferunt.
PL 17, 921D臼は、自らの下に受けたものをすべて砕き、粉にする。それゆえ我々は、臼によって不敬虔な裁判官たちを解することができる。実に臼が音を発するのは、不敬虔な裁判官たちが、罪のない者たちを打ち砕くために不正な判決を下すときである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.74
Per lumen vero lucernae, hujus saeculi gloria designatur: de hac lucerna dicit Scriptura: Lucerna impiorum exstinguetur (Prov. XXIV, 20) . Lucerna quippe impiorum exstinguitur, cum ab hac vita subtracti, gaudium temporale amittunt, et aeternam tristitiam incurrunt.
PL 17, 922A灯火の光によっては、この世の栄光が指される。この灯火について聖書は言う。「不敬虔な者たちの灯火は消される」(箴言24:20)。不敬虔な者たちの灯火が消されるとは、彼らがこの命から取り去られ、束の間の喜びを失って、永遠の悲しみに陥るときのことである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.75
Possumus nihilominus per sponsum amatores saeculi, per sponsam vero terram intelligere; quia sicut amor sponsum et sponsam ligat, ut una caro efficiantur: ita et amor saeculi amatores suos sic terrae conjungit, ut unum cum ea efficiantur, a qua, si fieri posset, in perpetuum segregari nollent.
PL 17, 922Aさらに我々は、花婿によってこの世を愛する者たちを、花嫁によって地を解することができる。愛が花婿と花嫁を結び、二人が一つの肉となるように、この世への愛もまた、この世を愛する者たちを地に結びつけ、彼らは地と一つになる。もしできるなら、永遠に地から引き離されたいとは思わないであろう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.76
Tales ergo artifices in Babylone non audientur amplius; quia cum ea in perpetuum damnabuntur. Quia mercatores tui erant principes terrae.
PL 17, 922Aこうして、そのような職人たちは、もはやバビロンで聞かれない。彼らは彼女とともに永遠に断罪されるからである。「汝の商人たちは地の君主たちであったから」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.77
Habet Ecclesia mercatores suos, habet et Babylon: mercatores Ecclesiae thesauros suos in coelo recondunt, ubifures non effodiunt, necfurantur (Matt. VI, 19) ; mercatores vero Babylonis thesauros suos in terra recondunt, ubi fures effodiunt et furantur.
PL 17, 922B教会にも自分の商人たちがおり、バビロンにも自分の商人たちがいる。教会の商人たちは、自らの宝を天に蓄える。そこでは盗人が掘り出さず、盗みもしない(マタイ6:19)〔引かれた句はマタイ6:20〕。他方、バビロンの商人たちは、自らの宝を地に蓄える。そこでは盗人が掘り出し、盗む。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.78
Et in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes. Veneficia Babylonis sunt diversi errores, per quos genus humanum deceptum est.
PL 17, 922B「また汝の魔術によって、すべての諸国民が惑わされた」。バビロンの魔術とは、人類を欺いたさまざまな誤りである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.79
(Vers. 24.) Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est, et omnium qui interfecti sunt in terra.
PL 17, 922B(第24節)「また彼女のうちに、預言者たちと聖徒たちの血、また地上で殺されたすべての者の血が見いだされた」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.18.80
Sanguis sanctorum in ea inventus est, id est, scelus interfectionis sanctorum, sicut Dominus dicit impiis Judaeis sub intellectu omnium reproborum: Veniet, inquit, super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram (Matth. XXIII, 35) .
PL 17, 922B聖徒たちの血が彼女のうちに見いだされたとは、聖徒たちを殺した罪が見いだされたということである。主が、すべての捨てられた者たちを念頭に置いて、不敬虔なユダヤ人たちに言うとおりである。「地上に流された正しい血はすべて、汝らの上に来る」と彼は言う(マタイ23:35)。