ベレンガウドゥス9世紀(11–12世紀とする説もある)

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri)

Visio IV, Caput X 第4の幻 第X章

Berengaudus · Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) · PL 17, 863A · 49 sectiones

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.1

1

(Vers. 1.) Et vidi alium angelum fortem descendentem de coelo, amictum nube, et iris in capite ejus.

PL 17, 863A

(第1節)「そして私は、もう一人の強い天使が天から降りるのを見た。雲をまとい、その頭には虹があった」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.2

2

Quia superius adversitates Ecclesiae narra verat, quae ab haereticis et paganis passa est; restat ut de prosperitate ejus, qualiter inter persecutiones creverit, narret.

PL 17, 863A

上では、教会が異端者たちと異教徒たちから受けた逆境が語られていた。残るのは、教会がいかに迫害のただ中で成長したか、その繁栄について語ることである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.3

3

Constat namque Ecclesiam in persecutionibus crevisse, et quanto amplius opprimebatur, tanto amplius confortabatur, et crescebat: sicut de filiis Israel in figura ejusdem Ecclesiae scriptum legimus, qui quanto amplius ab Aegyptiis opprimebantur, tanto amplius multiplicabantur.

PL 17, 863A

実際、教会が迫害の中で成長したことは明らかである。圧迫されればされるほど、いっそう力づけられ、成長したのである。我々が読むように、この同じ教会の象りであるイスラエルの子らについて書かれている。彼らはエジプト人に圧迫されればされるほど、いっそう増え広がった。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.4

4

Angelus fortis Dominum nostrum Jesum Christum designat, de quo dicit Psalmista: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII, 8) .

PL 17, 863A

強い天使は我々の主イエス・キリストを指す。詩篇作者は彼について言う。「主は強く、力ある者。主は戦いに力ある者」(詩篇23:8)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.5

5

Qui descendens de coelo amictus nube esse dicitur; quia Dominus noster veniens in mundum, carnem quae per nubem designata est, induit; ut per carnis assumptionem se hominibus conformaret, quos redimere veniebat.

PL 17, 863B

彼は天から降りて雲をまとっていると言われる。我々の主は世に来て、雲によって指される肉を身にまとったからである。それは、肉を受け取ることによって、贖うために来た人間たちと同じ姿になるためであった。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.6

6

Per irim vero ejus misericordia designatur, sicut superius diximus: per caput autem ejus divinitas in hoc loco intelligitur.

PL 17, 863B

彼の虹によっては、上で述べたとおり、慈しみが指される。彼の頭によっては、この箇所では神性が解される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.7

7

Irim in capite habebat, quia ejus divinitas ante incarnationem suam tantam misericordiam assumpserat, ut homo fieri pro hominibus non dedignaretur, et ad ultimum pessima morte damnari. Et facies ejus erat sicut sol.

PL 17, 863B

彼は頭に虹を持っていた。彼の神性は、受肉の前から、人間たちのために人間となり、ついには最悪の死に定められることをも厭わないほどの大きな慈しみを取っていたからである。「その顔は太陽のようであった」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.8

8

Saepe per solem Dominus designatur; quia sol omnes creaturas visibiles suo splendore atque pulchritudine antecedit: sed quae creatura poterit comparari suo creatori? Verum per figuras visibiles saepe invisibilia demonstrantur.

PL 17, 863B

太陽によってしばしば主が指される。太陽は見えるすべての被造物を、その輝きと美しさで凌駕するからである。しかし、いかなる被造物が自分の創造者に比べられうるだろうか。けれども、見える象りによって、見えないものはしばしば示される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.9

9

In corde igitur electorum Christus sol est, quem cernere per spem nullo modo desistunt, et ad hujus pulchritudinem intuendam perventuros esse se credunt. Et pedes ejus tamquam columna ignis.

PL 17, 863C

ゆえに、選ばれた者たちの心において、キリストは太陽である。彼らは望みによって彼を見つめることを決してやめず、その美しさを見ることに至るであろうと信じている。「その足は火の柱のようであった」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.10

10

Per columnam ignis Ecclesiam possumus accipere; sive quia Spiritu sancto ignita resplendet, sive quia amore Dei atque proximi indesinenter ardet. Per duos vero pedes duos populos intelligere debemus.

PL 17, 863C

火の柱によっては、教会を解することができる。聖なる霊に燃やされて輝くからであり、あるいは神と隣人への愛によって絶えず燃えるからである。二つの足によっては、二つの民を解さなければならない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.11

11

Ex duobus ergo pedibus una columna efficitur; quia ex duobus populis, ex Judaeis videlicet atque gentibus, una Ecclesia Dei fabricatur. Possumus etiam per duos pedes duo Testamenta intelligere, sicut in sequentibus plenius demonstrabimus.

PL 17, 863C

こうして二つの足から一つの柱ができる。二つの民、すなわちユダヤ人と諸国民から、一つの神の教会が築かれるからである。また、二つの足によっては二つの契約も解することができる。続く箇所でより十分に示すとおりである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.12

12

Nec discordat a sensu superiori, eo quod vetus Testamentum Judaeis, novum autem gentibus specialiter traditum sit.

PL 17, 863D

これは先の意味と食い違わない。旧約は特にユダヤ人に、新約は特に諸国民に授けられたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.13

13

(Vers. 2.) Et habebat in manu sua libellum apertum. Hic Liber superius septem sigillis signatus fuisse describitur; sed de ejus apertione, Domino largiente, aliqua diximus.

PL 17, 863D

(第2節)「彼はその手に開かれた小さな書を持っていた」。この書は、上では七つの封印で封じられていたと述べられている。しかし、その開封については、主が与えるままに、いくらか述べた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.14

14

Libellum igitur apertum in manu sua Dominus noster Jesus Christus tenere visus est; quia sensus divinarum Scripturarum doctoribus Ecclesiae ipse aperuit. Et posuit pedem suum dexterum super mare; sinistrum autem super terram.

PL 17, 863D

こうして我々の主イエス・キリストは、手に開かれた小さな書を持っているのが見られた。神の書の意味を、彼自身が教会の教師たちに開いたからである。「そして右の足を海の上に、左の足を地の上に置いた」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.15

15

Per pedem dextrum, sicut diximus, novum Testamentum: per sinistrum vetus designatur. Possumus autem per mare populum gentium intelligere propter profunditatem ignorantiae atque errorem: per terram vero quae excolitur, ut fructum ferat, Judaeos qui excolebantur per disciplinam Legis, et fructum ferebant, cum praecepta legalia, quamvis carnaliter, implebant.

PL 17, 863D

右の足によっては、我々が述べたとおり新約が、左の足によっては旧約が指される。海によっては、無知の深さと誤りのゆえに、諸国民の民を解することができる。耕されて実を結ぶ地によっては、律法の訓育によって耕され、律法の掟を肉的にではあれ果たしたときに実を結んでいたユダヤ人を解することができる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.16

16

Pedem ergo suum dextrum Dominus super mare posuit, quando specialius gentibus doctrinam Evangelii, quam Judaeis tradidit, sicut Paulus eisdem Judaeis loquitur, dicens: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia repellitis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46) .

PL 17, 864A

主が右の足を海の上に置いたのは、福音の教えを、ユダヤ人に授けたよりもいっそう特別に諸国民に授けたときである。パウロがそのユダヤ人たちに語って言うとおりである。「汝らにまず神の言葉を語るべきであった。しかし汝らはそれを退け、自分たちを永遠の生命にふさわしくない者と判断したので、見よ、我々は諸国民へ向きを転じる」(使徒言行録13:46)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.17

17

Pedem sinistrum super terram posuit, quando Legem Judaeis specialiter tradidit. Sed nullum moveat, quod posteriora prius commemoraverit, et priora posterius; eo quod in divinis Scripturis hoc saepe contingat.

PL 17, 864A

左の足を地の上に置いたのは、律法をユダヤ人に特別に授けたときである。しかし、後のことを先に、先のことを後に述べたことに、誰も戸惑ってはならない。神の書ではそのようなことがしばしば起こるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.18

18

Ad quod comprobandum unum tantummodo exemplum proferamus. In psalmo centesimo quinto (Vers. 17) , cum dixisset: Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron: et exarsit ignis in synagoga eorum, flamma combussit peccatores; retro revertitur, et dicit: Et fecerunt vitulum in Oreb, et adoraverunt sculptile: nec inconvenienter per dextrum pedem novum Testamentum, per sinistrum autem vetus designatur; eo quod vetus Testamentum umbra fuerit novi Testamenti.

PL 17, 864B

これを証するために、一つだけ例を挙げよう。詩篇第百五(第17節)で、「地は開き、ダタンを呑み込み、アビロンの集いを覆った。彼らの会堂に火が燃え上がり、炎が罪人たちを焼き尽くした」と言った後、話を戻して言う。「そして彼らはホレブで子牛を作り、彫像を拝んだ」。また、右の足によって新約が、左の足によって旧約が指されるのは不適切ではない。旧約は新約の影であったからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.19

19

(Vers. 3.) Et clamavit, quemadmodum cum leo rugit. Clamavit Christus per legem, sed non quemadmodum cum leo rugit; quia in una domo Israel vox ejus tantummodo audita est: clamavit postea per Evangelium, quemadmodum cum leo rugit; quia in omnem mundum vox ejus intonuit.

PL 17, 864B

(第3節)「そして、獅子が吼えるときのように叫んだ」。キリストは律法を通して叫んだが、獅子が吼えるときのようではなかった。イスラエルの一つの家においてだけ、その声は聞かれたからである。その後、福音を通して、獅子が吼えるときのように叫んだ。その声は全世界に轟いたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.20

20

Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. Per septem tonitrua septem virtutes possumus accipere. Clamavit Christus per Legem, sed septem tonitrua non sonuerunt: clamavit per Evangelium, et locuta sunt septem tonitrua voces suas.

PL 17, 864C

「そして叫ぶと、七つの雷が自分たちの声を語った」。七つの雷によっては、七つの徳を解することができる。キリストは律法を通して叫んだが、七つの雷は響かなかった。福音を通して叫ぶと、七つの雷が自分たちの声を語った。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.21

21

Nam illis quibus Lex dicebat: Maledictus qui non reliquerit semen suum in Israel; et quibus ob hoc plures uxores atque concubinas habere licitum erat, pudicitiae tonitruum necdum sonuerat.

PL 17, 864C

というのは、律法が「イスラエルに自分の子孫を残さない者は呪われる」と言った相手、またそのために複数の妻や側女を持つことが許されていた者たちには、貞節の雷はまだ響いていなかったからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.22

22

Similiter et illi, quibus Lex dicebat: Oculum pro oculo, dentem pro dente; et qualem inflixerit quis maculam, talem et sustinere cogatur (Exod. XXI, 24) ; necdum tonitruum patientiae audierant.

PL 17, 864C

同様に、律法が「目には目を、歯には歯を。人が負わせた傷と同じ傷を、自分も負わねばならない」(出エジプト記21:24)〔後半の句はレビ記24:20〕と言った相手も、忍耐の雷をまだ聞いていなかった。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.23

23

Et illi tonitruum charitatis necdum perfecte audierant, quibus Lex dicebat: Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum (Matth. V, 43) . Idem et de caeteris virtutibus intelligendum est.

PL 17, 864C

また、律法が「汝の友を愛し、汝の敵を憎め」(マタイ5:43)と言った相手も、愛の雷をまだ完全には聞いていなかった。ほかの徳についても同じに解さなければならない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.24

24

Septem ergo tonitrua locuta sunt; quando per doctrinam Evangelii sublimitas virtutum coepit demonstrari.

PL 17, 864D

こうして七つの雷が語ったのは、福音の教えによって、徳の高みが示され始めたときである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.25

25

(Vers. 4.) Et audivi vocem de coelo dicentem mihi: Signa quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere.

PL 17, 864D

(第4節)「そして私は天からの声が私に言うのを聞いた。『七つの雷が語ったことを印せよ。それを書くな』」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.26

26

Vox de coelo vox est de Ecclesia: scribere vero est praedicare; quia sicut scriptor atramento in volumine scribit, unde legentes exercitentur; ita et quilibet doctor verba Dei scribit, cum ea praedicando in cordibus audientium plantat.

PL 17, 864D

天からの声は教会からの声である。書くとは宣べ伝えることである。書き手がインクで巻物に書き、それによって読む者たちが鍛えられるように、どの教師も、神の言葉を宣べ伝えて聞く者たちの心に植えるとき、神の言葉を書くのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.27

27

Cur ergo per vocem quae de coelo sonuit, prohibitum est ne septem tonitrua scriberentur, in Actibus apostolorum, et in epistolis Pauli invenire possumus.

PL 17, 865A

では、なぜ天から響いた声によって、七つの雷を書くことが禁じられたのか。我々はそれを、使徒言行録とパウロの手紙の中に見いだすことができる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.28

28

In initio namque fidei praedicatores sancti videntes infirmitatem gentium ad fidem venientium, non sunt ausi eis austeriora Christi praecepta committere; ne forte duritia praeceptorum territi, non auderent ad fidem Christi suscipiendam accedere, sicut Paulus apostolus discipulis suis scripsit, dicens: Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales (I Cor. III, 2) .

PL 17, 865A

信仰の初めにあって、聖なる宣教者たちは、信仰に来た諸国民の弱さを見て、キリストのより厳しい掟を彼らに委ねることをあえてしなかった。掟の厳しさに怯えて、キリストの信仰を受け入れに近づこうとしなくなるのを恐れたのである。使徒パウロが自分の弟子たちに書いて言うとおりである。「キリストにある幼子に対するように、私は汝らに乳を飲ませ、食物は与えなかった。汝らはまだ受けられなかったし、今もなお受けられないからである。汝らはなお肉的だからである」(一コリント3:2)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.29

29

Sed et apostoli qui erant Hierosolymis, eis qui ex gentibus crediderant, mandaverunt, dicentes: Placuit Spiritui sancto et nobis nihil imponere vobis oneris, nisi ut abstineatis vos ab escis, quae idolis immolantur, et a fornicatione, et suffocato, et sanguine (Act. XV, 28) .

PL 17, 865A

エルサレムにいた使徒たちもまた、諸国民から信じた者たちに命じて言った。「聖なる霊と我々は、偶像に献げられた食物と、淫行と、絞め殺したものと、血を汝らが控えること以外は、いかなる重荷も汝らに課さないことを良しとした」(使徒言行録15:28)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.30

30

Vox ergo de coelo Joanni loquitur, ne septem tonitrua scriberet; quia apostoli qui per coelum designantur, primis praedicatoribus praeceperunt; ne noviter ad fidem venientes, subito ad celsitudinem virtutum conscendere cogerent, donec in fide confortati, jam ad operationem virtutum transire possent.

PL 17, 865B

こうして天からの声はヨハネに、七つの雷を書くなと語る。天によって指される使徒たちが、最初の宣教者たちに命じたからである。新たに信仰に来た者たちを、いきなり徳の高みに登るよう強いてはならない。信仰において力づけられ、徳の実践へ移ることができるようになるまで待つべきである、と。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.31

31

(Vers. 5, 6, 7.) Et angelus quem vidi stantem supra mare et super terram, cum levasset manum suam, et jurasset per viventem in aeternum qui creavit coelum, et ea quae in eo sunt; et terram, et ea quae in ea sunt: mare, et ea quae in eo sunt; quia tempus amplius non erit, sed in diebus septimi angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, quod evangelizavit per servos suos prophetas.

PL 17, 865B

(第5・6・7節)「そして、私が海の上と地の上に立つのを見た天使は、手を挙げ、永遠に生きる者、すなわち天とその中にあるもの、地とその中にあるもの、海とその中にあるものを造った者にかけて誓った。もはや時はない。ただ、第七の天使の日々、彼がラッパを吹き始めるとき、神がその僕である預言者たちを通して福音として告げた神の奥義が成し遂げられる」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.32

32

Nos quando juramus, volumus ut firmum sit, quod loquimur. Dixisse ergo Domini jurasse est; quia fieri non potest ut quod loquitur Deus, irritum fiat, sicut ipse dicit in Evangelio: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Luc. XXI, 33) .

PL 17, 865C

我々は、誓うとき、語ることが確かであることを望む。それゆえ、主が語ったとは、誓ったということである。神が語ることが無効になることはありえないからである。彼自身が福音書で言うとおりである。「天と地は過ぎ去るが、私の言葉は過ぎ去らない」(ルカ21:33)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.33

33

Cum igitur Christus per viventem in aeternum, et per eum qui fecit omnes creaturas juravit, per semetipsum juravit: Quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3) .

PL 17, 865C

したがって、キリストが、永遠に生きる者、すべての被造物を造った者にかけて誓ったとき、自分自身にかけて誓ったのである。「すべては彼によって造られ、彼なしには何一つ造られなかった」(ヨハネ1:3)からである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.34

34

Juravit autem non quibusdam verbis semetipsum obligando; sed dicendo ea quae ventura erant. Per septimum vero angelum praedicatores, qui in fine mundi futuri sunt, designantur, de quibus in sequentibus dicemus.

PL 17, 865C

彼が誓ったのは、何らかの言葉で自分を縛ることによってではなく、来るべきことを語ることによってである。第七の天使によっては、世の終わりにいる宣教者たちが指される。彼らについては、続く箇所で述べよう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.35

35

Juravit ergo Christus, quod in diebus septimi angeli consummabitur mysterium Dei, quod evangelizavit per suos prophetas; quia praedixit quia tunc veniet finis, cum omnis electorum numerus fuerit completus.

PL 17, 865D

こうしてキリストは、第七の天使の日々に、自分の預言者たちを通して福音として告げた神の奥義が成し遂げられると誓った。選ばれた者たちの数がすべて満ちたとき、終わりが来ると予告したからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.36

36

(Vers. 8.) Et vocemquam audivi de coelo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum de manu angeli stantis supra mare et supra terram.

PL 17, 865D

(第8節)「そして、私が天から聞いた声が、再び私に語りかけて言った。『行って、海の上と地の上に立つ天使の手から書を受け取れ』」〔底本は vocemquam。vocem quam と読む〕。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.37

37

Vocem primam eam dicit, quando de coelo ei dictum est: Signa quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere. Eamdem itaque vocem se iterum audisse dicit; quia ejusdem Spiritus sancti vox fuit illa, cujus et ista.

PL 17, 865D

彼が最初の声と言っているのは、天から彼に「七つの雷が語ったことを印せよ。それを書くな」と告げられたときの声である。そして同じ声を再び聞いたと言う。あの声は、この声と同じ聖なる霊の声だったからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.38

38

Per Joannem in hoc loco omnes apostolos intelligere debemus. Vox ergo divina Joanni locuta est, ut iret ad angelum, et acciperet ab eo librum; quia Spiritus sancti gratia apostolis inspiravit, ut relictis omnibus, Christum sequerentur; ut doctrinam Evangelii ab eo perciperent.

PL 17, 866A

この箇所のヨハネによっては、すべての使徒たちを解さなければならない。したがって、神の声がヨハネに、天使のもとへ行って彼から書を受け取るよう語ったのは、聖なる霊の恩寵が使徒たちに、すべてを捨ててキリストに従い、彼から福音の教えを受け取るよう促したからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.39

39

(Vers. 9, 10.) Et abii ad angelum, dicens ei ut daret mihi librum. Abierunt apostoli ad Christum, ut ab eo doctrina divinarum Scripturarum instruerentur.

PL 17, 866A

(第9・10節)「そして私は天使のもとへ行き、書を私にくれるよう彼に言った」。使徒たちは、神の書の教えを彼から授けられるために、キリストのもとへ行った。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.40

40

Et dixit mihi: Accipe, et devora illum, et faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel. Et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus.

PL 17, 866A

「すると彼は私に言った。『受け取って、それを食べ尽くせ。それは汝の腹を苦くするが、汝の口の中では蜜のように甘いであろう』。私がそれを食べ尽くすと、私の腹は苦くなった」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.41

41

Per os in quo sapores discernuntur corda apostolorum intelligere possumus: per ventrem autem in quo omnes spurcitiae commorantur corporis, memoriam peccatorum intelligere debemus.

PL 17, 866A

味が見分けられる口によっては、使徒たちの心を解することができる。体のあらゆる汚れが宿る腹によっては、罪の記憶を解さなければならない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.42

42

Liber igitur dum devoraretur, ut mel dulce fuisse dicitur; quia divina Scriptura dum in mente revolvitur, vitamque aeternam mandata Dei custodientibus repromittit, dulcis ut mel in corde efficitur: cum vero mentem a superioribus ad inferiora, id est, a contemplatione coelestis patriae ad peccata sua intuenda deducit, poenasque quas impii pro peccatis suis passuri sunt, ostendit, quae antea fuerat dulcis in demonstratione coelestis gloriae, amara efficitur in peccatorum ostensione.

PL 17, 866B

書が食べ尽くされるとき蜜のように甘かったと言われるのは、次の理由による。神の書は、心の中で思い巡らされるとき、また神の掟を守る者たちに永遠の生命を約束するとき、心の中で蜜のように甘くなる。しかし、心を高いものから低いものへ、すなわち天の故郷の観想から自分の罪を見つめることへ導き、不敬虔な者たちが自分の罪のゆえに受ける刑罰を示すとき、天の栄光を示す中では甘かった書が、罪を示す中では苦くなる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.43

43

Possumus etiam hoc de Joanne proprie intelligere, qui antequam Evangelium scriberet, Pathmos in exsilium ductus est: sed quia propter absentiam ejus haeretici Ecclesiam Dei invaserant, post reversionem suam de exsilio ad eorum blasphemias destruendas compulsus est Evangelium scribere.

PL 17, 866B

我々はこれを、ヨハネ自身についても固有の意味で解することができる。彼は福音書を書く前にパトモスへ流刑に連れて行かれたが、彼の不在のために異端者たちが神の教会に侵入していたので、流刑から戻ったのち、彼らの冒瀆を打ち壊すために福音書を書くよう迫られた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.44

44

Praecepit igitur vox divina Joanni, ut iret ad angelum, et acciperet ab eo librum; quia Spiritus sanctus hoc Joanni inspirando suasit, ut iret ad Christum non passibus corporis, sed passibus mentis, ad considerandam divinitatis ejus potentiam atque cum Patre aequalitatem, ut de divinitate ejus libellum omnibus fidelibus salutiferum posset conscribere.

PL 17, 866C

こうして神の声はヨハネに、天使のもとへ行って彼から書を受け取るよう命じた。聖なる霊が、体の歩みではなく心の歩みでキリストのもとへ行くよう、ヨハネに促したからである。それは、キリストの神性の力と父との同等性を考察し、その神性について、すべての信ずる者に救いをもたらす小さな書を書き記すことができるようにするためであった。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.45

45

Devoravit vero Joannes librum, cum scientiam Evangelii quod postea scripsit, plenissime accepit. Liber itaque dum devoraretur, dulcedinem mellis ori exhibuit; quia divina Scriptura quanto amplius in corde ruminatur, tanto salubriorem dulcedinem menti exhibet.

PL 17, 866C

ヨハネが書を食べ尽くしたのは、のちに書いた福音書の知識を十分に受け取ったときである。こうして書は、食べ尽くされるとき、口に蜜の甘さを与えた。神の書は、心の中で反芻されればされるほど、いっそう健やかな甘さを心に与えるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.46

46

Possumus autem per ventrem, in quo escae putrescunt, carnem hanc mortalem intelligere. Liber igitur qui in ore dulcis fuit, amaritudinem ventri generavit; quia sancti viri quanto amplius in meditatione divinarum Scripturarum dediti sunt, quantoque eorum meditatio dulcior fit in mente, tanto majorem amaritudinem carni suae exhibent, affligendo videlicet eam jejuniis, vigiliis, abstinentia, caeterisque cruciatibus, quibus caro atteritur.

PL 17, 866C

一方、食物が腐る腹によっては、この死すべき肉を解することができる。口には甘かった書が腹に苦さを生んだのは、聖なる者たちが神の書の黙想に身を捧げればされるほど、そしてその黙想が心の中で甘くなればなるほど、自分の肉にいっそう大きな苦さを与えるからである。すなわち、断食、徹夜、禁欲、そのほか肉をすり減らす苦しみによって、肉を痛めつけるのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.47

47

(Vers. 11.) Et dixit mihi: Oportet te prophetare iterum populis, et gentibus, et linguis, et regibus multis. Praedicitur ei quod ab exsilio ad praedicandum rediturus sit.

PL 17, 866D

(第11節)「そして彼は私に言った。『汝は再び、多くの民と諸国民と言語と王たちに預言せねばならない』」。流刑から戻って宣べ伝えることになると、彼に予告される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.48

48

Sed cum sancti Patres tradant quod post reversionem suam de exsilio tantummodo in Epheso, et circa adjacentia loca ejus praedicaverit, ibique mortuus sit, et corpore requiescat; quomodo populis, et gentibus, et linguis, et regibus multis prophetasse dicitur?

PL 17, 866D

しかし、聖なる教父たちは、彼が流刑から戻ったのちにはエフェソとその周辺の地でだけ宣べ伝え、そこで死に、その体が眠っていると伝えている。それなら、どうして彼は、多くの民と諸国民と言語と王たちに預言したと言われるのか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.10.49

49

Sed prophetavit, id est, praedicavit per Evangelium suum, quod postea scripsit omnibus gentibus, et linguis, et regibus multis; quia per omnes gentes dispersum est, et in meditatione ejus omnes terrarum populi, regesque multi proficiunt.

PL 17, 867A

しかし彼は預言した。すなわち、のちに書いた自分の福音書によって、すべての諸国民と言語と多くの王たちに宣べ伝えた。それはあらゆる諸国民に広まり、その黙想によって、地のすべての民と多くの王たちが進歩しているからである。