Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.1
(Vers. 1.) Et vidi cum aperuisset Agnus unum de septem signaculis. Apertio primi signaculi, ut supra dictum est, ad ea quae ante diluvium facta sunt, pertinet.
PL 17, 812C(第1節)「私は、子羊が七つの封印のうちの一つを開いたときのことを見た」。第一の封印を開くことは、上で述べたように、洪水の前になされたことに関わる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.2
Agnus igitur primum sigillum aperuit, quando ea quae ante diluvium gesta sunt, doctoribus Ecclesiae qualiter spiritualiter intelligerentur Spiritus sancti gratia patefecit.
PL 17, 812C子羊が第一の封印を開いたのは、洪水の前に行われたことをどのように霊的に理解すべきかを、聖なる霊の恩寵が教会の教師たちに明らかにしたときである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.3
Et ut quid sit apertio sigillorum plenius manifestemus, de apertione singulorum sigillorum pauca dicamus.
PL 17, 812C封印を開くとは何かをより十分に明らかにするために、一つ一つの封印を開くことについて、少し述べよう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.4
In Genesi scriptum est quod plantaverat Deus paradisum voluptatis, in quo posuit hominem, quem formaverat: qui diversis arboribus consitus esse describitur (Gen. II, 8) . Per paradisum igitur Ecclesia: per arbores vero paradisi doctores Ecclesiae designantur.
PL 17, 812C創世記には、神が快楽の楽園を植え、そこに自ら形づくった人を置いたと書かれている。その楽園は、さまざまな木が植えられていたと描かれている(創世記2:8)。したがって、楽園によっては教会が、楽園の木によっては教会の教師たちが指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.5
Et sicut arbores paradisi victum pomorum praebebant primis hominibus, ita et doctores Ecclesiae victum verborum divinorum animabus fidelium in Ecclesia constitutorum praebere non desistunt. De ligno autem vitae, et de ligno scientiae boni et mali superius diximus.
PL 17, 812Dそして、楽園の木が最初の人間たちに果実の食物を供したように、教会の教師たちも、教会に置かれた信じる者たちの魂に、神の言葉の食物を供してやまない。命の木と善悪の知識の木については、上で述べた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.6
Fons vero qui egrediebatur de medio paradisi, Evangelium significabat, qui in medio sanctae Ecclesiae exoritur. Qui inde in quatuor capita dividebatur; quia doctrina Evangelii in quatuor libros dividitur, et circuit omnes terminos terrae.
PL 17, 812D楽園の中央から流れ出ていた泉は、聖なる教会の中央に湧き出る福音を表していた。その泉はそこから四つの源に分かれていた。福音の教えが四つの書に分かれ、地のすべての果てを巡るからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.7
Nam et Adam Christum figuravit, Eva vero Ecclesiam: et sicut Eva ex latere viri dormientis facta est, ita et Ecclesia ex latere Christi in cruce pendentis fabricata est; quia ejus sanguine redempta et mundata est a sordibus.
PL 17, 812D実に、アダムはキリストを象り、エバは教会を象った。エバが眠る男の脇腹から造られたように、教会も十字架にかかったキリストの脇腹から造り上げられた。キリストの血によって贖われ、汚れから清められたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.8
Duo filii nati sunt Adae, Cain et Abel: Cain populum Judaeorum: Abel vero Christum significavit.
PL 17, 813Aアダムには二人の子が生まれた。カインとアベルである。カインはユダヤ人の民を、アベルはキリストを表した。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.9
Obtulit Cain de fructibus terrae munera Domino; quia populus Judaeorum qui terrenus erat, terrena munera offerebat, id est, primitias, decimas, sacrificia, et caetera quae in Lege jubebantur: Abel vero obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum.
PL 17, 813Aカインは地の実りから主への献げ物を献げた。地に属していたユダヤ人の民が、地に属する献げ物、すなわち初穂、十分の一、いけにえ、その他律法で命じられたものを献げたからである。他方、アベルは自分の群れの初子と、その脂肪を献げた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.10
Primogeniti gregis sunt apostoli, quos primos genuit Ecclesia, et ex quibus Ecclesia nata est: adeps vero fides est apostolorum.
PL 17, 813A群れの初子は使徒たちである。教会が最初に生み、そこから教会が生まれた者たちである。脂肪は使徒たちの信仰である。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.11
Obtulit igitur Abel de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum; quia Christus apostolos, quos de mundo elegerat, fidemque illorum Deo Patri obtulit.
PL 17, 813Aしたがって、アベルが自分の群れの初子とその脂肪を献げたのは、キリストが、世から選んだ使徒たちと彼らの信仰を、父なる神に献げたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.12
Cain invidia ductus, eo quod respexisset Dominus ad Abel, et ad munera ejus, interfecit eum: similiter et Judaei videntes signa, quae sua et Patris virtute Christus operabatur, interfecerunt eum, qui frater illorum erat secundum carnem.
PL 17, 813Bカインは、主がアベルとその献げ物に目を留めたので、妬みに駆られて彼を殺した。同じように、ユダヤ人たちも、キリストが自らと父の力によって行っていたしるしを見て、肉による彼らの兄弟であった者を殺した。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.13
Maledixit Deus Cain, eo quod interfecisset Abel fratrem suum: dixitque ei quod vagus et profugus esset super terram.
PL 17, 813B神はカインを呪った。弟アベルを殺したからである。そして彼に、地の上で放浪し逃げ回る者となると言った。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.14
Similiter et Judaei non solum a Deo, sed a semetipsis maledicti sunt, quando dixerunt de Christo: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25) .
PL 17, 813B同じように、ユダヤ人たちも、神によってだけでなく、自分自身によって呪われた。キリストについて、「その血が我々の上に、また我々の子らの上にあるように」(マタイ27:25)と言ったときである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.15
Suntque vagi et profugi super terram; quia propriam sedem nullam habentes, per universas gentes vagantur. De apertione igitur primi sigilli tantum dixisse sufficiat.
PL 17, 813Bそして彼らは地の上で放浪し、逃げ回る者である。自分の居場所を何も持たず、あらゆる諸国民のあいだをさまよっているからである。したがって、第一の封印を開くことについては、これだけ述べれば足りるとしよう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.16
Audivi unum ex quatuor animalibus, dicens: Veni, et vide. Eamdem significationem habet primum animal, quam et secundum, et tertium, et quartum; significant enim doctores Ecclesiae.
PL 17, 813C「私は四つの生き物の一つが『来て見よ』と言うのを聞いた」。第一の生き物は、第二、第三、第四の生き物と同じ意味を持つ。いずれも教会の教師たちを表すからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.17
Quod autem dicit: Veni et vide, ad intelligentiam spiritualem nos provocat, ac si diceret: Veni non passibus corporis, sed passibus mentis; et intellige spiritualiter ea, quae primo tempore historialiter facta legisti.
PL 17, 813C「来て見よ」と彼が言うのは、霊的な理解へと我々を促すことである。あたかもこう言うかのようである。体の歩みではなく、精神の歩みによって来よ。そして、最初の時代に歴史的に行われたとあなたが読んだことを、霊的に理解せよ。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.18
(Vers. 2.) Et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, habebat arcum et data est ei corona, et exivit vincens, ut vinceret. Equus albus justos qui ante diluvium fuerunt, designat, qui propter innocentiam albi dicuntur.
PL 17, 813C(第2節)「見よ、白い馬。その上に座る者は弓を持ち、冠を与えられ、勝利しつつ、勝つために出て行った」。白い馬は、洪水の前にいた義人たちを指す。彼らは、無垢のゆえに白いと言われる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.19
Sessor vero equi Dominus est, qui sanctis suis aeternaliter praesidet. Per arcum autem, qui procul sagittas a se mittit et vulnerat, vindicta Domini potest designari; qua et primos homines propter inobedientiae culpam damnavit, et Cain propter fratricidii reatum septuplum punivit.
PL 17, 813C馬に乗る者は主であり、主はその聖徒たちを永遠に治める。他方、弓は、遠くから矢を放って傷つけるものであるから、主の報復を指すことができる。それによって主は、最初の人間たちを不従順の咎のゆえに断罪し、カインを兄弟殺しの責めのゆえに七倍に罰した。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.20
Per coronam nihilominus, sicut et per equum album justi qui ante diluvium fuerunt, designantur. Exivit vero vincens, ut vinceret, quando statuit ut per aquas diluvii omnis multitudo reproborum deleretur.
PL 17, 813D冠もまた、白い馬と同じく、洪水の前にいた義人たちを指す。そして「勝利しつつ、勝つために出て行った」のは、洪水の水によって捨てられた者たちの全体が滅ぼされるよう定めたときである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.21
(Vers. 3, 4.) Et cum aperuisset sigillum secundum. Secundi sigilli apertio ad arcae fabricam, et ad justos qui ante Legem fuerunt, pertinet. Ad demonstrandam ergo secundi sigilli apertionem pauca de his loquamur.
PL 17, 813D(第3・4節)「彼が第二の封印を開いたとき」。第二の封印を開くことは、箱舟の建造と、律法以前にいた義人たちに関わる。したがって、第二の封印を開くことを示すために、これらについて少し語ろう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.22
In Genesi scriptum est quia dixit Deus ad Noe: Fac tibi arcam de lignis laevigatis: mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus, et sic facies eam.
PL 17, 813D創世記には、神がノアに言ったと書かれている。「汝は自分のために、削った木で箱舟を作れ。箱舟の中に小部屋を作り、内も外も瀝青で塗れ。そのようにそれを作れ」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.23
Trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius (Gen. VI, 14, 15) . Arca Ecclesiam: Noe vero fabricator arcae Christum fabricatorem Ecclesiae figurabat.
PL 17, 814A「箱舟の長さは三百キュビト、幅は五十キュビト、高さは三十キュビトである」(創世記6:14–15)。箱舟は教会を、箱舟の建造者ノアは、教会の建造者キリストを象っていた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.24
Quae arca ex lignis laevigatis facta fuisse describitur: per ligna laevigata, quae et aquas prohibuerunt, et vitam omnibus animalibus intra se constitutis servaverunt, doctores Ecclesiae designantur, qui et doctrina et scriptis suis aquas diversorum errorum ab ingressu Ecclesiae prohibent, et vitam iis qui intra Ecclesiam sunt, sua doctrina et exemplis servant: quae laevigata esse dicuntur, id est, ab omni asperitate vitiorum emundata.
PL 17, 814Aこの箱舟は削った木で造られたと描かれている。削った木は、水をしりぞけ、その内に置かれたすべての生き物の命を守ったが、それによって教会の教師たちが指される。彼らは教えと著作によって、さまざまな誤りの水が教会に入るのをしりぞけ、教会の内にいる者たちの命を、自らの教えと模範によって守る。この木が削ってあると言われるのは、すなわち、悪徳のあらゆる粗さが取り除かれているということである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.25
Per mansiunculas vero, quae in arca fieri jussae sunt, diversi ordines in Ecclesia designantur; alius enim in conjugali ordine, alius in continenti, alius in monachico, alius in sacerdotali, dum Deo servire student, quasi in diversis mansionibus habitant.
PL 17, 814B箱舟に作るよう命じられた小部屋によっては、教会のさまざまな身分が指される。ある者は結婚した者の身分に、ある者は自制する者たちの身分に、ある者は修道士の身分に、ある者は祭司の身分〔sacerdotalis〕にあって、神に仕えようと努めるとき、いわば別々の住まいに住んでいるのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.26
Per bitumen autem, quo lita fuisse dicitur, divina Scriptura designatur. Tabulae ergo ex quibus arca facta est, quas doctores Ecclesiae significasse diximus, bitumine intrinsecus et extrinsecus litae sunt; quia doctores Ecclesiae intrinsecus liti sunt per sapientiam, doctrinamque divinarum Scripturarum, et extrinsecus per opera virtutum.
PL 17, 814B他方、箱舟が塗られたと言われる瀝青によっては、神の書が指される。それゆえ、箱舟を造った板、すなわち、我々が教会の教師たちを表すと述べたものは、内も外も瀝青で塗られた。教会の教師たちは、内においては知恵と神の書の教えによって、外においては徳の業によって塗られているからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.27
Trecentorum autem cubitorum longitudino arcae fuisse describitur, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. Per longitudinem igitur arcae fides, per latitudinem charitas, per altitudinem spes figuratur.
PL 17, 814B箱舟の長さ〔底本は longitudino。longitudo と読む〕は三百キュビト、幅は五十キュビト、高さは三十キュビトであったと描かれている。したがって、箱舟の長さによっては信仰が、幅によっては愛が、高さによっては希望が象られる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.28
Longitudo ergo arcae in trecentos cubitos extenditur; quia fides nostra in confessione sanctae Trinitatis consistit: centenarius vero perfectus est numerus.
PL 17, 814Cしたがって、箱舟の長さが三百キュビトに及ぶのは、我々の信仰が聖なる三位一体の告白に成り立つからである。百の数は完全な数である。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.29
In trecentos ergo cubitos fides nostra praesignata est; quia aequam perfectionem habet Pater et Filius et Spiritus sanctus, sicut scriptum est: Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus sanctus (Athan. Symbol.) .
PL 17, 814Cしたがって、我々の信仰が三百キュビトであらかじめ示されたのは、父と子と聖なる霊が等しい完全さを持つからである。書かれているとおりである。「父がそうであるように、子もそうであり、聖なる霊もそうである」(アタナシオスの信条)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.30
Latitudo nihilominus ejus in quinquaginta cubitos dilatatur; quia fides per dilectionem operatur.
PL 17, 814C同様に、その幅が五十キュビトに広がるのは、信仰が愛を通して働くからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.31
Sed non inconvenienter per quinquaginta cubitos latitudinis charitas figuratur; septies enim septem quadraginta novem faciunt: quod si unum huic numero addideris, quinquaginta invenies.
PL 17, 814Cだが、五十キュビトの幅によって愛が象られるのは、理由のないことではない。七かける七は四十九になる。これに一を加えれば、五十になるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.32
Dilectio ergo proximi non inconvenienter in septenario numero comprehenditur; quia sine septem virtutibus perfici non potest.
PL 17, 814Dしたがって、隣人への愛が七の数に含まれるのは、理由のないことではない。七つの徳なしには完全にされえないからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.33
In septem vero septenos unusquisque fidelis dilectionem proximi extendit, dum quibuscumque modis necessitates aut adversitates proximis evenire possunt, eisdem modis et ipse ad superveniendum paratus existit: verbi gratia, dum esurienti, nudo, hospiti, egenti, in carcere posito, quae sunt necessaria ministrat: dum dolentem consolatur, dum iracundum verbo temperat, dum odium in corde gerentem pacificat, discordantesque ad pacem reducit: dum eum qui in peccatis jacet, ad poenitentiam provocat: dum ad vitam aeternam quoscumque potest, secum trahere studet: et ut breviter dicam, quibus modis vult ut ei salubriter ab alio subveniatur, eisdem et ipse quibuscumque potest, subvenire paratus est.
PL 17, 814D信じる者はそれぞれ、七の七倍にわたって隣人への愛を広げる。隣人に起こりうる窮乏や逆境の、どのような場合にも、自分自身も同じ仕方で助けに赴く用意ができているときである。たとえば、飢えた者、裸の者、旅人、貧しい者、牢に置かれた者に必要なものを施すとき、悲しむ者を慰めるとき、怒る者を言葉で和らげるとき、心に憎しみを抱く者を和解させ、不和の者たちを平和に連れ戻すとき、罪の中に横たわる者を悔い改めへと促すとき、できる限りの者を永遠の生命へと自分とともに引き寄せようと努めるとき、そして手短に言えば、他人から自分が益になるように助けられたいと望むのと同じ仕方で、自分もできる限りの者を助ける用意があるときである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.34
Ad septem autem septenos si unum adjungas, quinquaginta fiunt: similiter et ad dilectionem proximi, si unius Dei dilectionem adjungas, tota charitas integra atque perfecta in te efficitur.
PL 17, 815A七かける七に一を加えれば、五十になる。同じように、隣人への愛に唯一の神への愛を加えれば、愛全体が、損なわれることなく完全に、あなたのうちに成就する。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.35
Altitudo vero arcae in triginta cubitos exaltata est, quia ille utilem spem possidet, qui a fide sanctae Trinitatis, sicut nobis ab apostolis tradita est, atque caeteris documentis, neque opere, neque credulitate discordat.
PL 17, 815A箱舟の高さが三十キュビトに高められたのは、有益な希望を持つのは、使徒たちから我々に伝えられた聖なる三位一体の信仰と、その他の教えから、行いにおいても信じ方においても食い違わない者だからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.36
Qui enim spem sine recta fide de vita aeterna possidenda sibi usurpat, sine dubio semet ipsum decipit; quia sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6) .
PL 17, 815A正しい信仰なしに、永遠の生命を所有するという希望を自分のものにする者は、疑いなく自分自身を欺いている。「信仰なしには神に喜ばれることは不可能である」(ヘブライ11:6)からである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.37
Altitudo itaque arcae a magna longitudine et latitudine exoriebatur, et in cubito sursum consummabatur; quia charitas quae ex fide nascitur, in magna latitudine erga proximorum curam semet ipsam extendit.
PL 17, 815Bこうして箱舟の高さは、大きな長さと幅から起こり、一キュビトで上方に完成した。信仰から生まれる愛は、大きな幅において、隣人たちへの配慮へと自らを広げるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.38
Sursum vero in cubito consummatur; quia omnis spes fidelium atque desiderium ad unius Dei visionem tendit.
PL 17, 815Bそして、一キュビトで上方に完成するのは、信じる者たちのすべての希望と望みが、唯一の神を見ることへと向かうからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.39
Quod autem Noe ad jussionem Domini ex omnibus animantibus mundis et immundis masculos et feminas introduxit in arcam (Gen. VII, 8) , significat quod mali et boni in Ecclesiam introducerentur.
PL 17, 815Bノアが主の命令により、清いものと汚れたもののあらゆる生き物から、雄と雌を箱舟に入れたこと(創世記7:8)は、悪い者たちも善い者たちも教会に入れられることを表す。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.40
Sed de mundis septena, et septena: de immundis vero bina et bina, masculus et femina in arcam introierunt; per munda namque animalia electi, per immunda vero reprobi designantur.
PL 17, 815Bだが、清い動物からは七つずつ、七つずつが、汚れた動物からは二つずつ、二つずつ、雄と雌が箱舟に入った。清い動物によっては選ばれた者たちが、汚れた動物によっては捨てられた者たちが指されるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.41
Munda itaque animalia in septimo numero ponuntur; quia illi soli electi sunt, qui per gratiam Spiritus sancti ab operatione donorum ejusdem Spiritus sancti alieni non sunt: reprobi vero in secundo numero ponuntur; quia solo corpore et anima in Ecclesia consistunt, mente vero extra Ecclesiam sunt.
PL 17, 815Cしたがって、清い動物が七の数に置かれるのは、聖なる霊の恩寵によって、同じ聖なる霊の賜物の働きに疎遠でない者だけが、選ばれた者だからである。捨てられた者たちが二の数に置かれるのは、体と魂においてだけ教会にあり、精神においては教会の外にいるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.42
In sequentibus quoque scriptum est: Quia aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat, dimisit corvum, qui egrediebatur et non regrediebatur, donec siccarentur aquae super terram (Gen. VIII, 6) . Per corvum avem nigerrimam Judaei infidelitate tenebrosi designantur.
PL 17, 815C続く箇所にも、こう書かれている。「ノアは自分が造った箱舟の窓を開けて、カラスを放った。カラスは出て行ったが、地の上の水が乾くまで戻らなかった」(創世記8:6)。カラス、すなわち真っ黒な鳥によっては、不信仰によって暗くされたユダヤ人たちが指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.43
Noe igitur de arca corvum emisit; quia Dominus noster Jesus Christus a consortio sanctae Ecclesiae populum Judaeorum separavit. Post corvum emisit columbam, quae cum non invenisset, ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam.
PL 17, 815Cしたがってノアが箱舟からカラスを放ったのは、我々の主イエス・キリストが、ユダヤ人の民を聖なる教会との交わりから切り離したからである。カラスのあとに彼はハトを放ったが、ハトは足を休める場所を見いださなかったので、彼のもとの箱舟に戻った。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.44
Secundo emisit columbam ex arca, quae venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Tertio emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum.
PL 17, 815D二度目に彼は箱舟からハトを放った。ハトは夕方に彼のもとに来て、くちばしに緑の葉のついたオリーブの枝をくわえていた。三度目に彼はハトを放ったが、ハトはもう彼のもとに戻らなかった。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.45
Per columbam saepe Spiritus sanctus figuratur, eo quod in columbae specie super Dominum descenderit (Luc. III, 22) .
PL 17, 815Dハトによってはしばしば聖なる霊が象られる。ハトの姿で主の上に降ったからである(ルカ3:22)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.46
Sed quaerendum nobis est quid significet trina emissio columbae et bina reversio. Tres emissiones tria tempora significant: primum ante Legem, secundum sub Lege, tertium sub gratia. In hoc vero loco Noe Deum, arca autem coelestem Dei habitationem designat.
PL 17, 815Dだが我々は、ハトを三度放ち、二度戻ったことが何を表すのかを問わねばならない。三度放つことは三つの時を表す。第一は律法以前、第二は律法の下、第三は恩寵の下である。この箇所では、ノアは神を、箱舟は天にある神の住まいを指す。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.47
Noe primo columbam ex arca emisit; quia Deus omnipotens sanctis viris, qui ante Legem fuerunt, gratiam Spiritus sancti dedit: et qui Legem non habebant, divina praecepta quae postea data sunt, per donum Spiritus sancti impleverunt.
PL 17, 816Aノアが最初にハトを箱舟から放ったのは、全能の神が、律法以前にいた聖なる人々に聖なる霊の恩寵を与えたからである。律法を持たなかった彼らは、のちに与えられた神の命令を、聖なる霊の賜物によって果たした。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.48
Sed columba non invenit ubi pes ejus requiesceret; quia non solum caeterae gentes, sed et ipsi Judaei in Aegypto positi in tantum culturam Dei reliquerunt, ut eo tempore quo Moyses natus est, pene nullus inveniretur in quem Spiritus sanctus habitare dignaretur: et quodammodo gratia Spiritus sancti ad eum rediit, a quo missa est, cum homines peccatores deseruit.
PL 17, 816Aだが、ハトは足を休める場所を見いださなかった。ほかの諸国民だけでなく、エジプトに置かれたユダヤ人自身さえ、神への礼拝をすっかり捨ててしまい、モーセが生まれた時には、聖なる霊が住むにふさわしいとした者がほとんど見いだされなかったからである。そして、聖なる霊の恩寵は、罪ある人々を見捨てたとき、いわば自分を遣わした者のもとに戻ったのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.49
Secundo emisit Noe columbam ex arca; quia Deus gratiam Spiritus sancti hominibus Legem puro corde servantibus dedit. Vespere autem quo columba ad Noe rediit, tempus quo Christus natus est, designat.
PL 17, 816Aノアが二度目にハトを箱舟から放ったのは、神が、清い心で律法を守る人々に聖なる霊の恩寵を与えたからである。ハトがノアのもとに戻った夕方は、キリストが生まれた時を指す。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.50
De hoc tempore Dominus dicit in Evangelio: Lex et prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16) ; quia postquam Evangelium coepit praedicari, circumcisio et multae observationes legales nihil profuerunt.
PL 17, 816Bこの時について主は福音書で言う。「律法と預言者はヨハネまでである」(ルカ16:16)。福音が宣べ伝えられ始めてからは、割礼や律法の多くの遵守は何の益にもならなかったからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.51
Quamdiu Legis observatio Deo placuit, tamdiu homines Legem servantes Spiritus sancti gratia comitavit: et sicut columba ad vesperam ad Noe rediit, ita et Spiritus sancti gratia Judaeos infideles deserens, quodammodo ad eum a quo fuerat missa, reversa est.
PL 17, 816B律法の遵守が神に喜ばれたあいだは、律法を守る人々に聖なる霊の恩寵が伴った。そして、ハトが夕方にノアのもとに戻ったように、聖なる霊の恩寵も、不信仰なユダヤ人たちを見捨てて、いわば自分を遣わした者のもとに戻ったのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.52
Per ramum vero olivae Legem possumus intelligere, vel accipere: per folia autem virentia, eos qui per Legem salvi facti sunt.
PL 17, 816Bオリーブの枝によっては律法を解し、あるいは受け取ることができる。緑の葉によっては、律法を通して救われた者たちを〔解し、受け取ることができる〕。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.53
Columba igitur ramum olivae cum virentibus foliis in ore suo detulit, cum Spiritus sancti gratia eos, quos per Legem salvaverat, quodammodo Deo obtulit.
PL 17, 816Bしたがってハトが緑の葉のついたオリーブの枝をくちばしにくわえて運んだのは、聖なる霊の恩寵が、律法を通して救った者たちを、いわば神に献げたときである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.54
Tertio Noe columbam ex arca emisit, quando fidem Evangelii servantibus gratiam Spiritus sancti dedit.
PL 17, 816Cノアが三度目に箱舟からハトを放ったのは、福音の信仰を守る人々に聖なる霊の恩寵を与えたときである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.55
Quae non est reversa ultra ad eum; quia fides Evangelii tamdiu cum electis manebit, usque dum veniente Domino ad judicium, electi qui in hoc mundo invenientur, rapientur coram Domino in aera, et sic semper cum Domino erunt (I Thess. IV, 16) .
PL 17, 816Cハトがもう彼のもとに戻らなかったのは、福音の信仰が、選ばれた者たちとともに、主が裁きのために来るまで続くからである。そのとき、この世で見いだされる選ばれた者たちは、主の前に空中へと引き上げられ、こうして常に主とともにいる(一テサロニケ4:16)〔引かれた句は一テサロニケ4:17〕。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.56
Ad demonstrandam vero apertius secundi sigilli apertionem, de tribus patriarchis pauca dicamus.
PL 17, 816C第二の封印を開くことをより明らかに示すために、三人の族長について少し述べよう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.57
In Genesi scriptum est, quia tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Tolle filium tuum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, et offeres eum ibi in holocaustum super unum montium, quem dixero tibi (Gen. XXII, 2) .
PL 17, 816C創世記には、神がアブラハムを試みて、彼に言ったと書かれている。「汝の子、汝が愛するイサクを連れて、幻の地へ行け。そこで、私が汝に告げる山々の一つの上で、彼を焼き尽くす献げ物として献げよ」(創世記22:2)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.58
Abraham vero de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum. Abraham Christum secundum divinitatem: Isaac autem hominem, quem Christus assumpsit, designat: per asinum vero apostoli designantur.
PL 17, 816Dアブラハムは夜のうちに起き、驢馬に鞍を置き、二人の若者と、子イサクを連れて行った。アブラハムは神性に従ってのキリストを、イサクはキリストが受け取った人間を指す。驢馬によっては使徒たちが指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.59
Abraham igitur de nocte surrexit; quia Filius Dei, mundo in tenebris ignorantiae posito, ex Maria Virgine nasci dignatus est: stravit asinum suum, quando apostolis suis mandata Evangelii tradidit: per duos vero juvenes duo praecepta charitatis designantur.
PL 17, 816Dしたがってアブラハムが夜に起きたのは、世が無知の闇に置かれていたときに、神の子がおとめマリアから生まれることを良しとしたからである。驢馬に鞍を置いたのは、自分の使徒たちに福音の命令を伝えたときである。二人の若者によっては、愛の二つの命令が指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.60
Duos juvenes secum duxit; quia duo praecepta charitatis discipulis suis arctius et frequentius tradidit: duxit et Filium suum, quia hominem quem assumpsit, ad moriendum pro genere humano tradidit, sicut ipse dixit in Evangelio discipulis suis: Ecce ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis.
PL 17, 816D彼が二人の若者を連れて行ったのは、愛の二つの命令を、弟子たちにより切実に、より頻繁に伝えたからである。また自分の子を連れて行ったのは、自らが受け取った人間を、人類のために死ぬよう引き渡したからである。彼自身が福音書で弟子たちに言ったとおりである。「見よ、我々はエルサレムに上る。預言者たちによって人の子について書かれていることは、すべて成就する」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.61
Tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur: et postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget (Luc. XVIII, 32 et seq.) .
PL 17, 817A「彼は諸国民に引き渡され、あざけられ、鞭打たれ、唾をかけられる。そして彼らは鞭打ったのち、彼を殺し、三日目に彼は復活する」(ルカ18:32以下)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.62
Die autem tertia elevatis oculis, vidit locum procul. Tres dies tres decades annorum, terque binos menses designant, quo spatio temporum Christus in mundo conversatus dicitur. Locus vero Hierusalem designabat, in qua passus est Christus.
PL 17, 817A「三日目に、目を上げて、遠くにその場所を見た」。三日は、年の三つの十〔三十年〕と、三度の二か月〔六か月〕を表す。キリストはその期間、世にとどまったと言われる。その場所は、キリストが受難したエルサレムを指していた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.63
Sed cur locum se procul vidisse dixit, cum quotidie in templo praedicaret; quia quamvis Judaei prope essent corpore, propter incredulitatem tamen longe ab illo recesserant.
PL 17, 817Bだが、なぜ彼は、自分はその場所を遠くに見たと言うのか。キリストは毎日神殿で宣べ伝えていたのに。ユダヤ人たちは体では近くにいたが、不信仰のゆえに彼から遠く離れていたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.64
Dixitque Abraham pueris suis: Exspectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos (Gen. XXII, 5) .
PL 17, 817Bアブラハムは若者たちに言った。「汝らは、驢馬とともにここで待て。私と子は、あそこまで急いで行き、礼拝したのち、汝らのもとに戻る」(創世記22:5)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.65
Similiter et Christus exspectare discipulos suos jussit, usque dum resurgens reverteretur ad eos, cum diceret: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte, postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam (Matth. XXVI, 32) .
PL 17, 817B同じようにキリストも、復活して弟子たちのもとに戻るまで、彼らに待つよう命じた。こう言ったときである。「汝ら皆は、今夜、私につまずく。だが私が復活したのちには、汝らに先立ってガリラヤへ行く」(マタイ26:32)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.66
Et cum comprehenderetur, dixit Judaeis: Si ergo me quaeritis, sinite hos abire (Joan. XVIII, 8) .
PL 17, 817Bまた彼は、捕らえられるとき、ユダヤ人たちに言った。「汝らが私を探しているのなら、この者たちは去らせよ」(ヨハネ18:8)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.67
Tulit igitur Abraham ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium.
PL 17, 817Bアブラハムは焼き尽くす献げ物の薪を取り、子イサクの上に載せた。自分は手に火と刃を持っていた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.68
Diximus superius per ligna peccata nostra fuisse designata: ligna ergo Isaac portavit; quia peccata nostra Christus pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui justitiae vivamus.
PL 17, 817C我々は上で、薪によって我々の罪が指されたと述べた。したがってイサクが薪を担ったのは、キリストが我々の罪を、自らの体に負って木の上で担ったからである。我々が罪に死んで、正義に生きるためである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.69
Per manus vero Abrahae potestas Domini nostri Jesu Christi intelligitur; in ejus namque potestate fuit ut moreretur, et ut non moreretur, si vellet, sicut ipse ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18) . Per ignem autem passio, per gladium ejus mors intelligitur.
PL 17, 817Cアブラハムの手によっては、我々の主イエス・キリストの権能が解される。死ぬことも、望むなら死なないことも、彼の権能にあったからである。彼自身が言うとおりである。「私は私の魂を置く権能を持ち、再びそれを受ける権能を持つ」(ヨハネ10:18)。火によっては受難が、刃によっては彼の死が解される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.70
Cum venisset ad locum, aedificavit altare, et desuper ligna composuit. Cumque colligasset Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum.
PL 17, 817Cアブラハムはその場所に着くと、祭壇を築き、その上に薪を並べた。そして子イサクを縛り、祭壇の上の薪の山の上に置いた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.71
Per altare crux intelligitur: crucem ergo Filius Dei aedificavit, in qua homo quem assumpserat, immolaretur; quia ipso permittente factum est.
PL 17, 817D祭壇によっては十字架が解される。したがって神の子は十字架を築いた。そこで、彼が受け取った人間がいけにえとして献げられるためである。それは彼自身が許したからなされたのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.72
Super altare vero ligna composuit, et super ligna posuit Isaac filium suum colligatum; illud namque quod suffocare volumus, nobismet ipsis supponimus, ut pondere nostro suffocetur, et pereat: similiter et Redemptor noster ligna, id est, peccata nostra in cruce pendens sibi supposuit; ut pondere suo atque virtute suffocarentur ac delerentur.
PL 17, 817D祭壇の上には薪を並べ、薪の上には、縛った子イサクを置いた。我々は、息の根を止めたいものを、自分の下に敷いて、自分の重みで息が止まり、滅びるようにする。同じように、我々の贖い主も、十字架にかかりながら、薪、すなわち我々の罪を自分の下に敷いた。自らの重みと力によって、それらが息の根を止められ、滅ぼされるためである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.73
Vincula autem Isaac afflictionem Domini in cruce designaverunt. Ea vero quae angelus ad Abraham locutus est, ad hanc expositionem non pertinent.
PL 17, 817Dイサクの縄目は、十字架における主の苦しみを指した。天使がアブラハムに語ったことは、この解釈には関わらない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.74
Levavit Abraham oculos, viditque arietem inter vepres haerentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. Aries Christum signavit: per duo cornua duo praecepta charitatis designantur: per vepres Judaei.
PL 17, 818Aアブラハムは目を上げ、角を茨にからませた雄羊を見て、それを取り、子の代わりに焼き尽くす献げ物として献げた。雄羊はキリストを表した。二つの角によっては愛の二つの命令が、茨によってはユダヤ人たちが指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.75
Christus igitur inter vepres haerebat cornibus; quia Judaeos ut fratres diligens, et sciens quia gentium vocatio Judaeorum esset perditio; noluit primo fidem Evangelii gentibus tradere, sed mittens ad praedicandum discipulos suos, praecepit eis dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: sed ite potius ad oves perditas domus Israel (Matth. X, 5) .
PL 17, 818Aしたがってキリストが茨の中で角をからませていたのは、ユダヤ人たちを兄弟として愛し、諸国民の召しがユダヤ人たちの滅びになると知っていたので、最初は福音の信仰を諸国民に伝えようとせず、弟子たちを宣べ伝えに遣わすときに、彼らにこう命じたからである。「諸国民の道に行くな。サマリア人の町に入るな。むしろ、イスラエルの家の失われた羊のところへ行け」(マタイ10:5)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.76
Et mulieri Chananaeae dixit: Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24) ; et iterum: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus (Ibid., 26) .
PL 17, 818Aまたカナンの女にはこう言った。「私は、イスラエルの家の失われた羊のところにしか遣わされていない」(マタイ15:24)。さらにこうも言った。「子らのパンを取って、犬に投げるのはよくない」(マタイ15:26)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.77
Abraham autem a vepribus arietem abstraxit, atque in holocaustum pro filio obtulit; quia Pater Filium, et ipse Filius semet ipsum ab amore impiorum Judaeorum separavit, atque hominem quem assumpsit, pro salute humani generis in holocaustum obtulit.
PL 17, 818Bアブラハムが雄羊を茨から引き離し、子の代わりに焼き尽くす献げ物として献げたのは、父が子を、また子自身が自らを、不敬虔なユダヤ人たちへの愛から引き離し、自らが受け取った人間を、人類の救いのために焼き尽くす献げ物として献げたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.78
De eodem vero Isaac scriptum est, quia habuit duos filios, Esau et Jacob. Esau venator fuit, et homo agricola: Jacob vero simplex habitabat in tabernaculis. Per Esau populus Hebraicus, per Jacob vero populus gentium designatur.
PL 17, 818B同じイサクについては、彼にエサウとヤコブという二人の子があったと書かれている。エサウは狩人であり、農夫であった。ヤコブは質朴で、天幕に住んでいた。エサウによってはヘブライの民が、ヤコブによっては諸国民の民が指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.79
Isaac autem utriusque genitor typum Domini tenuit, qui utrumque populum, et illum per Legem, et istum per fidem filios sibi fecit. Esau agricola erat; quia Judaeorum populus pro terrenis commodis Deo serviebat.
PL 17, 818B両者の父であるイサクは主の予型を担った。彼が律法によって前者の民を、信仰によって後者の民を、自分の子としたからである。エサウは農夫であった。ユダヤ人の民は地上の利益のために神に仕えていたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.80
Non enim dictum est ad illos: Si pauperes fueritis spiritu, si mites, si pacifici, si misericordes, si persecutiones pro nomine meo sustinueritis; beati eritis, et merces vestra copiosa erit in coelis: sed dictum est ad illos: Si custodieritis mandata mea, et judicia mea servaveritis, dabo vobis pluvias temporibus suis, et terra proferet germen suum, et pomis arbores replebuntur, et caetera quae ad delicias saeculi pertinent (Levit. XXVI, 3) .
PL 17, 818C実に、彼らに対しては、「もし汝らが霊において貧しく、柔和で、平和を行い、慈しみ深く、私の名のゆえに迫害を耐え忍ぶなら、汝らは幸いとなり、汝らの報いは天において豊かになる」とは言われなかった。彼らには、「もし汝らが私の掟を守り、私の裁きを保つなら、私は汝らに、時に応じて雨を与え、地はその芽を出し、木々は果実で満たされる」と言われ、そのほか世の楽しみに属することが言われたのである(レビ記26:3)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.81
Fuit etiam Esau venator, quia per effusionem sanguinum arietum, hircorum atque vitulorum Deum placare consueverat: Jacob autem simplex habitabat in tabernaculis; quia electi ex gentibus sola fide, bonaque voluntate Deo placere studuerunt.
PL 17, 818Cまたエサウは狩人であった。雄羊、雄山羊、子牛の血を流すことによって神をなだめるのを常としていたからである。ヤコブは質朴で、天幕に住んでいた。諸国民から選ばれた者たちは、ただ信仰と善い意志によって神に喜ばれようと努めたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.82
Per tabernacula vero sive diversas Ecclesias, in quibus per universum orbem una Ecclesia catholica divisa est, sive diversos ordines possumus intelligere.
PL 17, 818D天幕とは、全世界に分かれて存する一つの公同の教会の、そのさまざまな教会のことか、あるいはさまざまな身分のことと解することができる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.83
Isaac diligebat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: sed Rebecca diligebat Jacob. Isaac, sicut diximus, in hoc loco typum Domini tenet: per Rebeccam autem praescientiam Dei possumus intelligere.
PL 17, 818Dイサクはエサウを愛した。その獲物を食べたからである。しかしリベカはヤコブを愛した。イサクは、我々が述べたように、この箇所では主の予型を担っている。リベカによっては、神の予知を解することができる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.84
Isaac igitur diligebat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur; quia Deus diligebat populum Judaeorum, eo quod assiduis eorum oblationibus placaretur: mater vero diligebat Jacob, quia sciens Deus populum gentium multo meliorem fore, quam populum Judaeorum, per praescientiae suae gratiam multo amplius eum diligebat.
PL 17, 818Dすなわち、イサクがエサウの獲物を食べたので彼を愛したのは、神が、ユダヤ人の民の絶え間ない献げ物によってなだめられたので、彼らを愛したからである。しかし母がヤコブを愛したのは、神が、諸国民の民がユダヤ人の民よりはるかに優れたものになることを知って、その予知の恩寵によって、はるかにいっそう彼らを愛したからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.85
Esau cum in venatione moraretur, ut de agrestibus animalibus cibos patri exhiberet, quatenus ab illo benediceretur, mater Jacob ad percipiendam benedictionem patri applicuit; quia cum populus Judaeorum observationibus legalibus deditus esset, atque ad fidem Christi percipiendam tardius occurreret; mater gratia populum gentium, eo quod fidem Christi cum aviditate suscepisset, ad percipiendam benedictionem, quae Judaeis debebatur, Deo obtulit.
PL 17, 819Aエサウが、父に食物を差し出して祝福を受けようと、野の獣を狩って時を過ごしているあいだに、母はヤコブを、祝福を受けさせるために父に近づけた。ユダヤ人の民が律法の遵守に没頭し、キリストの信仰を受け入れるのに遅れて来たとき、母なる恩寵は、諸国民の民が渇望してキリストの信仰を受け入れたゆえに、ユダヤ人に帰すべきであった祝福を受けさせようと、彼らを神に差し出したからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.86
Qualiter autem ipse populus gentium hoc benedictionis donum promeruit, testantur opera Jacob per significationem, quae pro benedictione percipienda egisse describitur.
PL 17, 819A諸国民の民自身がいかにしてこの祝福の賜物を得るに値したかは、祝福を受けるために行ったと記されているヤコブの行いが、象徴によって証ししている。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.87
Dixit igitur Rebecca filio suo Jacob: Affer mihi duos haedos optimos, et faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur; et benedicet tibi coram Domino, antequam moriatur (Gen. XXVII, 9) . Abiit et attulit, deditque matri.
PL 17, 819Aリベカは息子ヤコブに言った。「私のところに、最上の子山羊を二匹持って来よ。私はそれで、汝の父の好む料理を作ろう。そうすれば父は、死ぬ前に主の前で汝を祝福するだろう」(創世記27:9)。彼は行って持って来て、母に渡した。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.88
Paravit illa cibos, sicut noverat velle patrem illius, et vestibus Esau, quas apud se habebat domi, induit eum, pelliculasque haedorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit, deditque pulmentum, et panes quos coxerat, tradidit.
PL 17, 819B母は、父の好みを知っていたとおりに料理を作り、家に持っていたエサウの衣を彼に着せ、子山羊の皮を彼の手に巻き、首の素肌を覆い、料理と、自分が焼いたパンを渡した。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.89
Per duos haedos confessionem peccatorum populi gentilis, et poenitentiam, possumus intelligere.
PL 17, 819B二匹の子山羊とは、異邦人の民の罪の告白と悔い改めのことと解することができる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.90
Duos ergo haedos optimos Jacob matri obtulit; quia per confessionem peccatorum et poenitentiam, quae via est ad fidem euntibus, populus gentilis ad eamdem fidem percipiendam properavit.
PL 17, 819Bヤコブが母に最上の子山羊を二匹差し出したのは、罪の告白と悔い改めによって――これは信仰に向かう者たちの道である――異邦人の民が、その同じ信仰を受け入れようと急いだからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.91
Qui haedi optimi dicuntur fuisse; quia valde acceptabilis Deo est poenitentia peccatoris cum abrenuntiatione vitiorum, sicut ipse Dominus noster dicit in Evangelio: Gaudium est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7) ; per unum peccatorem populum gentium, per nonaginta vero novem justos Judaeos intelligi volens.
PL 17, 819Cこの子山羊が最上のものであったと言われるのは、悪徳を捨てる罪人の悔い改めが、神にとってきわめて喜ばしいものだからである。我々の主自身が福音書で言うとおりである。「天においては、悔い改めを必要としない九十九人の正しい者についてよりも、悔い改めている一人の罪人について喜びがある」(ルカ15:7)。主は、一人の罪人によって諸国民の民を、九十九人の正しい者によってユダヤ人を解させようとしたのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.92
Qui justi ideo dicuntur, quia propter observationem Legis justos se falso putabant; nam ad eosdem justos Dominus loquitur, dicens: Vae qui justificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra (Luc. XVI, 15) . Qui in imperfecto numero ponuntur, quia nullum ad perfectum adduxit Lex (Hebr. VII, 19) .
PL 17, 819C彼らが正しい者たちと呼ばれるのは、律法の遵守のゆえに、偽って自分を正しいと思っていたからである。実に主は、まさにその正しい者たちに語って言う。「災いあれ、人々の前で自らを正しいとする者たち。しかし神は汝らの心を知っている」(ルカ16:15)。彼らが不完全な数に置かれているのは、律法が誰をも完全に至らせなかったからである(ヘブライ7:19)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.93
Per escas autem delectabiles, quae Isaac ad sumendum ex duobus haedis praeparatae sunt, poenitentiae opera debemus intelligere. De iis escis loquitur Joannes Baptista, dicens: Facile fructus dignos poenitentiae (Matth. III, 8) .
PL 17, 819Cイサクが食べるために二匹の子山羊から用意された美味な料理とは、悔い改めの業のことと解さねばならない。この料理について洗礼者ヨハネは言う。「悔い改めにふさわしい実を結べ〔底本は Facile。Facite と読む〕」(マタイ3:8)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.94
Per vestes vero valde bonas, quas Esau, id est, Judaei domi reliquerant, optima praecepta Legis possumus accipere, ut est illud, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et proximum tuum sicut te ipsum (Deut. VI, 5) ; et multa alia, sine quibus nullus justus esse potest.
PL 17, 819Dエサウ、すなわちユダヤ人が家に残していったきわめて善い衣とは、律法の最良の掟のことと解することができる。たとえば、「汝は汝の神である主を、汝の心を尽くし、汝の魂を尽くして愛せ。また汝の隣人を汝自身のように愛せ」(申命記6:5)というもの、そしてそれがなければ誰も正しい者となりえないほかの多くのことである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.95
Hae sunt optimae vestes, quas Judaei domi, id est, in veteri Testamento reliquerant, eo quod ea observare nollent: iis populus gentilis indutus et ornatus, ad Deum Patrem cum cibis operum bonorum perrexit. Cum cibis autem et panes detulit.
PL 17, 819Dこれこそ最良の衣である。ユダヤ人はそれを守ろうとしなかったために、家に、すなわち旧約に残していった。異邦人の民はこれを着て飾られ、善い業という料理を携えて、父なる神のもとへ進み出た。料理とともにパンも携えた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.96
Per panem saepe verbum Dei designatur, quia ille congruenter ad Deum Patrem cum cibis operum bonorum pergit, qui et alios quoscumque potest, ad bona opera agenda admonere non desinit.
PL 17, 820Aパンによってはしばしば神の言葉が指される。善い業という料理を携えて父なる神のもとへ進むにふさわしい者とは、自分にできるかぎりの他の人々をも、善い業を行うよう励ますことをやめない者だからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.97
Sed et illud nobis quaerendum est, cur mater pellibus haedinis manus Jacob et colli nuda protexerit.
PL 17, 820A我々はまた次のことを問わねばならない。なぜ母は、ヤコブの手と首の素肌を子山羊の皮で覆ったのか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.98
Pellis namque cum ab haedo subtrabitur, caro apparet; unde delectabiles cibi confici possunt: similiter et ab unoquoque peccatore cum vitia detrahuntur, bona naturae cum ratione apparent, quae si fide decoquantur, delectabiles cibi ex bono naturae Deo praeparantur.
PL 17, 820A子山羊から皮を剥ぐ〔底本は subtrabitur。subtrahitur と読む〕と肉が現れ、そこから美味な料理が作られる。それと同じく、一人ひとりの罪人から悪徳が取り去られるとき、本性の善が理性とともに現れ、これが信仰によって煮られるなら〔ミーニュの脚注は、版は quae si fide Deo coquantur、写本は decoquatur とする〕、本性の善から神のために美味な料理が整えられる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.99
Per collum igitur, eo quod in collo saepe superbia appareat, possumus elationem mentis intelligere: per manus vero opera designantur.
PL 17, 820A首においては高ぶりがしばしば現れるので、首によっては、精神の驕りを解することができる。手によっては、業が指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.100
Collum ergo unusquisque fidelis pellibus haedinis circumdat, cum ad mentis elationem deponendam, et humilitatis suae custodiam peccata praeterita ante oculos mentis revocare non desinit.
PL 17, 820Bそれゆえ、信じる者は誰でも、精神の驕りを捨て、自分の謙遜を守るために、過ぎた罪を精神の目の前に呼び戻すことをやめないとき、首を子山羊の皮で巻くのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.101
Manus circumdat, cum ne in bonis operibus extollatur, peccata praeterita ante oculos mentis saepe reducit.
PL 17, 820B善い業において高ぶることのないように、過ぎた罪をしばしば精神の目の前に引き戻すとき、手を巻くのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.102
Postquam Isaac cibum sumpsit, obtulit ei Jacob etiam vinum. Si per cibum activae vitae opera designantur, possumus per vinum, quod mentes hominum alienat, contemplativam vitam accipere, quae ab amore saeculi mentes quorumdam electorum insensibiles reddit.
PL 17, 820Bイサクが料理を食べたのち、ヤコブは彼にぶどう酒をも差し出した。料理によって活動の生の業が指されるなら、人々の精神に我を忘れさせるぶどう酒によっては、観想の生を解することができる。それは、選ばれた者たちの一部の精神を、世の愛に対して無感覚にするものである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.103
Cibo igitur potuque sumpto, Isaac Jacob benedixit; quia illi benedictionem coelestis patriae a Deo percipiunt, qui eum usque ad finem vitae suae bonis operibus placare student.
PL 17, 820Bこうして料理と飲み物を口にして、イサクはヤコブを祝福した。天の故郷の祝福を神から受けるのは、命の終わりまで善い業によって神に喜ばれようと努める者たちだからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.104
Idem vero Jacob cum fugeret Esau fratrem suum, venit ad quemdam locum: cumque supposuisset capiti suo lapidem, dormivit illic; viditque in somnis scalam ad caput suum a terra usque ad coelum erectam, et Dominum innixum scalae, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam (Gen. XXVIII, 12) .
PL 17, 820Cさてこのヤコブは、兄エサウから逃げて、ある場所に来た。そして頭の下に石を置いて、そこで眠った。夢の中で、頭のところに、地から天まで立てられた梯子を見、梯子にもたれる主と、それを昇り降りする神の天使たちとを見た(創世記28:12)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.105
Per lapidem Christus intelligitur, fundamentum vero nostrum Christus est, de quo Apostolus dicit: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 12) .
PL 17, 820C石によってはキリストが解される。我々の土台はキリストであり、使徒はこれについて言う。「実に、すでに据えられているもの、すなわちキリスト・イエスのほかに、誰も別の土台を据えることはできない」(一コリント3:12)〔引かれた句は一コリント3:11に当たる〕。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.106
Caput igitur super lapidem ponimus, si ex bonis operibus parietem nostrum super Christum aedificamus.
PL 17, 820Cそれゆえ、善い業によって我々の壁をキリストの上に築くなら、我々は石の上に頭を置くのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.107
Concordat huic sensui visio scalae; duo namque ligna scalae majora, quae sunt ex utraque parte, atque ab inferioribus ad superiora eriguntur, duo praecepta charitatis designant.
PL 17, 820C梯子の幻はこの意味に合致する。梯子の両側にある二本の大きな木は、下から上へと立てられ、愛の二つの命令を表す。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.108
Per gradus vero qui in transversum ex utraque parte illis duobus lignis inseruntur, caeterae virtutes designantur.
PL 17, 820D二本の木に両側から横に差し込まれた段は、その他の徳を表す。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.109
Et sicut duo ligna nisi a gradibus, et gradus nisi a duobus lignis contineri non possunt: ita et charitas sine caeteris virtutibus, et caeterae virtutes sine charitate esse non possunt.
PL 17, 820D二本の木は段なしには、段は二本の木なしには保たれえない。それと同じく、愛はその他の徳なしには、その他の徳は愛なしには存しえない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.110
Et quemadmodum diversi gradus nisi in duobus lignis majoribus ex utraque parte inserantur, ascensum hominibus praebere non possunt: ita et caeterae virtutes, nisi ex dilectione Dei et dilectione proximi nascantur, ad coelum ire volentibus ascensum praebere non possunt, sicut dicit Joannes apostolus: Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere (I Joan. IV, 20) ?
PL 17, 820Dまた、さまざまな段は、両側で二本の大きな木に差し込まれていなければ、人々に昇る道を与えることができない。それと同じく、その他の徳も、神への愛と隣人への愛から生まれなければ、天へ行こうとする者たちに昇る道を与えることができない。使徒ヨハネが言うとおりである。「見ている兄弟を愛さない者が、見ていない神を、どうして愛することができようか」(一ヨハネ4:20)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.111
Et sicut scala ex una parte terram, ex altera coelum tangere visa est: ita et charitas ab inferioribus proximis, a superioribus vero Deo conjungitur.
PL 17, 821Aまた、梯子が一方では地に、他方では天に触れていると見えたように、愛も、下では隣人と、上では神と結び合わされる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.112
Unde et angeli Dei per eam ascendentes et descendentes monstrati sunt; quia sanctos Dei, qui per angelos designantur, aliquando amor Dei per contemplationis gratiam ad excelsa sublevat, aliquando amor et cura proximorum ad inferiora reducit.
PL 17, 821Aそれゆえ、神の天使たちがそれを昇り降りするのが示されたのである。天使によって指される神の聖徒たちを、あるときは神への愛が観想の恩寵によって高みへと引き上げ、あるときは隣人への愛と配慮が低みへと引き戻すからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.113
Dominum autem innixum scalae vidit; quia quicumque per iter virtutum ad Dominum conscendere satagunt, postquam viam sui itineris finierunt, Dominum omnium bonorum auctorem, praemiorumque largitorem inveniunt, cum quo sine fine gaudebunt.
PL 17, 821A彼は梯子にもたれる主を見た。徳の道を通って主のもとへ昇ろうと努める者は、行く道を終えたのち、すべての善の作り手であり報いを与える者である主に出会い、主とともに終わりなく喜ぶからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.114
Cum vero idem Jacob reverteretur de Mesopotamia Syriae, venissetque ad Jordanem, transductis omnibus quae ad se pertinebant, remansit solus. Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.
PL 17, 821Bまた、同じヤコブがシリアのメソポタミアから帰る途中、ヨルダンに来て、自分に属するすべてのものを渡らせたのち、ただ一人残った。すると見よ、一人の男が、朝まで彼と格闘していた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.115
Cumque videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit, dixitque ei: Dimitte me, jam enim ascendit aurora. At ille respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Et ait illi: Quo vocaris nomine? Respondit ei: Jacob.
PL 17, 821B男は自分が彼に勝てないのを見て、彼の腿の筋に触れた。すると腿はたちまち萎え、男は彼に言った。「私を去らせよ。すでに曙が昇った」。しかし彼は答えた。「汝が私を祝福しないかぎり、私は汝を去らせない」。男は彼に言った。「汝は何という名で呼ばれているか」。彼は答えた。「ヤコブ」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.116
At ille dixit: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum (Gen. XXXII, 26) . Per Jacob hoc in loco quilibet peccator et poenitens designatur.
PL 17, 821B男は言った。「汝はもはやヤコブとは呼ばれない。イスラエルが汝の名となる」(創世記32:26)〔引かれた句は創世記32:28に当たる〕。この箇所では、ヤコブによってあらゆる罪人、悔い改める者が指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.117
Quod vero angelus cum Jacob in figura Domini luctabatur, et ille cum angelo, illud significat quod Dominus dicit in Evangelio: Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI, 12) . Qui sunt autem violenti, nisi peccatores et poenitentes?
PL 17, 821C天使が主の象りとしてヤコブと格闘し、彼が天使と格闘したということは、主が福音書で言うことを表している。「天の国は暴力を受けている。そして暴力を用いる者がそれを奪う」(マタイ11:12)。暴力を用いる者とは、罪人であり悔い改める者でなくして誰であろうか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.118
Qui cum se vident pro sceleribus suis mortis perpetuae esse reos, tamdiu januam paradisi precibus pulsant, usque dum eis aditus regni coelestis aperiatur.
PL 17, 821C彼らは、自分が自らの悪行のゆえに永遠の死に値することを見て、天の国への入り口が開かれるまで、祈りをもって楽園の門を叩き続ける。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.119
Jacob ergo cum Domino luctatur quando quilibet peccator pertimescens poenas ignis aeterni, tamdiu in precibus persistit, usque dum ei misericordia divina succurrat, sicut sequentia manifestant.
PL 17, 821Cこうして、あらゆる罪人が永遠の火の刑罰を恐れて、神の慈しみが彼を助けるまで祈りに踏みとどまるとき、ヤコブは主と格闘するのである。続く箇所がそれを明らかにしている。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.120
Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. Et quia libido ex femore nascitur, per nervum femoris, voluptates carnales intelligi possunt.
PL 17, 821C「男は自分が彼に勝てないのを見て、彼の腿の筋に触れた。するとたちまち萎えた」。情欲は腿から生じるので、腿の筋によっては肉の快楽が解されうる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.121
Nervum igitur femoris peccatoris Dominus tetigit, cum omnia desideria carnalia, ex quibus peccata oriuntur, exstinxit; quia fieri non potest, ut a peccatis abstineamus, quamdiu in voluptatibus carnalibus resoluti jacemus.
PL 17, 821Cそれゆえ主が罪人の腿の筋に触れたのは、そこから罪が生まれるすべての肉の欲望を絶ったときである。肉の快楽に身を委ねて横たわっているかぎり、我々が罪を避けることはできないからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.122
Dixit igitur angelus ei, videlicet ille qui in persona Domini cum eo luctabatur: Dimitte me, jam enim ascendit aurora (Gen. XXXII, 26) ; ac si dixisset: Desine jam pro timore ignis aeterni flere; quia jam tranquillitas, vitiis exstinctis, rediit, quae te in perditionis foveam demerserant.
PL 17, 821C「そこで天使は彼に言った」。すなわち、主の立場で彼と格闘した者が、「私を去らせよ。すでに曙が昇った」と言った(創世記32:26)。これは次のように言ったのと同じである。あなたは、永遠の火への恐れのために泣くのを、もうやめよ。あなたを滅びの穴に沈めていた悪徳が絶たれ、すでに静けさが戻ったからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.123
Et quia non satis prodest mala deserere, nisi bona agere studeamus, sequitur: Dixitque Jacob: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi, id est, a precibus non cessabo, nisi me virtutibus ditaveris; ut qui usque modo secundum carnem vixi, amodo secundum spiritum vivam.
PL 17, 822A悪を捨てるだけでは、善を行うことに努めなければ十分に益とならない。それゆえ続いてこうある。「ヤコブは言った。『汝が私を祝福しないかぎり、私は汝を去らせない』」。すなわち、汝が私を諸徳で豊かにしないかぎり、私は祈りをやめない。これまで肉に従って生きてきた私が、今から霊に従って生きるためである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.124
Dixitque ei: Quod est nomen tuum? Respondit ei, Jacob; dixitque ei: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum, id est: Non vocaberis ultra supplantator vitiorum, sed vocaberis vir videns Deum: et qui ante flebas, ne in infernum demergereris, nunc flebis, eo quod aliquo tempore a visione omnipotentis Dei elongeris, dicens cum Psalmista: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5) !
PL 17, 822A「彼は彼に言った。『汝の名は何か』。彼は答えた。『ヤコブ』。彼は彼に言った。『汝はもはやヤコブとは呼ばれない。イスラエルが汝の名となる』」。すなわち、あなたはもはや悪徳を押しのける者とは呼ばれず、神を見る人と呼ばれる。以前あなたは、冥界に沈められぬように泣いていたが、今は、しばらくのあいだ全能の神を見ることから遠ざけられていることのゆえに泣くであろう。詩篇の作者とともにこう言いながら。「ああ、私の寄留は長引いた!」(詩篇119:5)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.125
Idem etiam Jacob post luctationem quam cum Angelo gessit, uno pede claudicasse dicitur: qui vero claudicat, super sanum pedem totus innititur, altero paulisper terram tangens.
PL 17, 822B同じヤコブは、天使と格闘したのち、片足を引きずるようになったと言われる。足を引きずる者は、健やかな足に全体重を預け、もう一方の足はわずかに地に触れるだけである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.126
Duo igitur pedes duorum alimentorum genera designant; sunt namque alimenta corporis, sunt et animae. Alimenta corporis sunt cibi, potus, vestimenta: alimenta vero animae sunt Dei verbum, opera bona.
PL 17, 822Bそれゆえ二本の足は、二種類の養いを表す。養いには体の養いがあり、魂の養いもあるからである。体の養いは食べ物、飲み物、衣服である。魂の養いは神の言葉と善い業である。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.127
Unusquisque igitur fidelis si uno pede paulisper terram tangit, super alterum totus innititur; quia iis quae sunt mundi tantummodo ad necessitates corporis sublevandas utitur, sicut dicit Apostolus: Habentes autem victum et vestitum, iis contenti simus (I Tim. VI, 8).
PL 17, 822Bそれゆえ信ある者は誰でも、片足でわずかに地に触れるなら、もう一方の足に全体重を預ける。世に属するものを、体の必要を支えるためにだけ用いるからである。使徒が言うとおりである。「食べるものと着るものがあれば、それで満足しよう」(一テモテ6:8)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.128
In ea vero quae ad salutem animae pertinent, totus incumbit; ne aliquando a via Dei, quae salus animae est, deviet. Ad apertionem secundi sigilli demonstrandam pauca de multis diximus, nunc ordinem persequamur.
PL 17, 822Bしかし魂の救いに属することには、全身を預ける。魂の救いである神の道から、いつか外れることのないためである。第二の封印を開くことを示すために、多くのことのうちから少しを述べた。いま順序をたどろう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.129
Sequitur: Audivi secundum animal dicens: Veni et vide; id est, intellige spiritualiter, quae a patriarchis facta cognovisti. Et ecce equus rufus: et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant.
PL 17, 822C続いてこうある。「私は第二の生き物が『来て見よ』と言うのを聞いた」。すなわち、あなたが族長たちによって行われたと知っていることを、霊的に悟れ。「見よ、赤い馬。その上に座る者には、地から平和を取り去り、互いに殺し合わせることが与えられた」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.130
Et datus est illi gladius magnus. Per equum rufum justi, qui post diluvium usque ad Legem fuerunt, designantur.
PL 17, 822C「そして彼に大きな剣が与えられた」。赤い馬によっては、洪水ののち律法に至るまでにいた義人たちが指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.131
Et quia rufus color aureo colori parumper appropinquat, veluti si aureo colori sanguineum admisceas; non incongrue sancti viri, qui ante Legem fuerunt, huic colori comparantur; eo quod et sapientia claruerint, quae per aurum figuratur, et in persecutionibus et adversis constantes fuerint, quae per sanguinem figurantur.
PL 17, 822C赤い色は、金色に血の色を混ぜたように、金色にいくらか近い。それゆえ律法以前にいた聖なる人々がこの色にたとえられるのは、不当ではない。金によって象られる知恵で輝き、血によって象られる迫害や逆境の中で堅く立ったからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.132
Sessor vero hujus equi Dominus est, qui in sanctis suis habitat. Huic sessori datum est ut pacem sumeret de terra. Si pax bona est a Deo, de terra quomodo sumpta est? Sed est pax bona, et est pax mala.
PL 17, 822Dこの馬に座る者は、その聖徒たちのうちに住む主である。この座る者に、地から平和を取り去ることが与えられた。もし平和が神からの善いものであるなら、どうして地から取り去られたのか。しかし善い平和もあり、悪い平和もある。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.133
Pacem malam filii Dei ante diluvium cum filiis hominum habuerunt, quando filias eorum acceperunt, et suas eis dederunt (Gen. VI, 1) ; ideoque cum illis aquis diluvii deleti sunt.
PL 17, 822D洪水の前に、神の子らは人の子らと悪い平和を結んだ。彼らの娘たちを娶り、自分たちの娘を彼らに与えたときである(創世記6:1)。それゆえ彼らとともに洪水の水で滅ぼされた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.134
Sed et filiis Israel praecepit Dominus ut foedus non inirent cum Chananaeis, neque filias eorum acciperent, nec filias suas illis darent (Exod. XXIII, 32) .
PL 17, 823Aまた主はイスラエルの子らに、カナン人と契約を結ばず、その娘たちを娶らず、自分たちの娘を彼らに与えないよう命じた(出エジプト記23:32)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.135
Nam de pace bona et mala Psalmista loquitur, dicens: Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris (Psal. XVII, 27) . Hanc ergo pacem Deus de terra sumpsit, quando justos homines ab impiis separavit mente, non corpore. Et ut invicem se interficiant.
PL 17, 823A善い平和と悪い平和について、詩篇の作者は語って言う。「選ばれた者とともに汝は選ばれた者となり、曲がった者とともに汝は曲げられる」(詩篇17:27)。こうして神は、正しい人々を不敬虔な者たちから、体ではなく精神において分けたとき、この平和を地から取り去った。「そして互いに殺し合うように」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.136
A quibus pax ablata est, consequens est, ut alius ab alio interficiatur; nam saepe justi injustos, et injusti justos interficiunt, sicut Aram frater Abrahae secundum traditionem Judaeorum in igne Chaldaeorum, eo quod ignem adorare noluerit, mortuus est: sicut Abraham quatuor reges pro suis impietatibus cum exercitibus interfecit: sicut filii Jacob qui pro stupro sororis omnes Sichimitas interfecerunt.
PL 17, 823A平和が取り去られた者たちには、互いに殺し合うことが帰結する。実に、正しい者が正しくない者を、正しくない者が正しい者を殺すことは、しばしばある。たとえばアブラハムの兄弟アラム〔底本の綴り。創世記のハランに当たるか〕は、ユダヤ人の伝承によれば、火を拝むことを望まなかったためにカルデア人の火の中で死んだ。またアブラハムは、四人の王を、その不敬虔のゆえに軍勢とともに殺した。またヤコブの子らは、姉妹が辱められたために、シケムの者をすべて殺した。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.137
Per gladium autem magnum aquas diluvii accipere possumus, quibus omnis mundus deletus est.
PL 17, 823B大きな剣によっては、洪水の水を解することができる。それによって全世界が滅ぼされた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.138
Possumus etiam per gladium magnum exterminium quinque civitatum intelligere, quarum habitatores igne et sulphure perierunt, eorumque terram, quae cum ipsis in abyssum demersa est.
PL 17, 823Bまた大きな剣によっては、五つの町の滅びも解することができる。その住民は火と硫黄で滅び、その地は彼らとともに深淵に沈んだ。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.139
Et cum aperuisset sigillum tertium. Sigilli tertii apertio ad Legem et ad eos qui sub Lege fuerunt pertinet. Ad demonstrandum ergo tertii sigilli apertionem, placuit ut pauca de Moyse, et de iis quae in Lege irrationabilia esse videntur, dicamus.
PL 17, 823B「そして第三の封印を開いたとき」。第三の封印を開くことは、律法と、律法の下にいた者たちにかかわる。それゆえ第三の封印を開くことを示すために、モーセについて、また律法の中で理に合わないと見えることについて、少しく述べることにした。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.140
In Exodo scriptum est quod cum natus esset Moyses, absconditus est mensibus tribus a parentibus suis; postea vero fecit ei mater fiscellam scirpeam, et livit eam bitumine ac pice, et posito intus infante, posuit eum in carecto ripae fluminis (Exod. II, 1 et seq.) .
PL 17, 823B出エジプト記にはこう記されている。モーセが生まれたとき、三か月のあいだ両親に隠された。その後、母は彼のためにイグサの籠を作り、アスファルトとピッチを塗り、中に幼子を入れて、川岸のスゲの茂みに置いた(出エジプト記2:1以下)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.141
Moyses Christum figurabat: per menses autem tres quibus absconditus est Moyses, tria tempora designantur: unum ante diluvium: secundum post diluvium usque ad Moysen: tertium a Moyse usque ad adventum Domini.
PL 17, 823Cモーセはキリストを象っていた。モーセが隠された三か月によっては、三つの時代が指される。一つは洪水の前、二つ目は洪水ののちモーセに至るまで、三つ目はモーセから主の到来に至るまでである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.142
In his tribus temporibus homines adventus Christi secundum carnem latuit; a perfectis tamen praedictus est.
PL 17, 823Cこの三つの時代、人々にはキリストの肉における到来が隠されていた。しかし完全な者たちによっては予告されていた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.143
Per fiscellam vero scirpeam beata virgo Maria designata est: mater ergo fiscellam scirpeam, in qua Moyses poneretur, praeparavit; quia sapientia Dei, quae est Filius Dei, beatam et gloriosam Mariam semper virginem elegit, in cujus intemerato utero hominem, cui per unitatem personae conjungeretur, formaret.
PL 17, 823Cイグサの籠によっては、福なるおとめマリアが指された。母は、モーセを入れるイグサの籠を用意した。神の知恵、すなわち神の子が、福なる栄えある、常におとめであるマリアを選び、その汚れなき胎で、ペルソナの一体性によって自らと結び合わされる人間を形づくったからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.144
Per bitumen vero quod ab aquis solvi non potest, virginitatem beatae Mariae, quae nullo aestu carnali violari potuit, intelligere possumus: per picem autem, quae custos est vini, humilitatem custodem caeterarum virtutum.
PL 17, 823D水に溶かされえないアスファルトによっては、いかなる肉の熱にも汚されえなかった福なるマリアのおとめの身を解することができる。ぶどう酒の番人であるピッチによっては、他のもろもろの徳の番人である謙遜を解することができる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.145
De qua ipsa loquitur dicens: Quia respexit humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes (Luc. I, 48) .
PL 17, 823D彼女自身がこれについて語って言う。「彼がその仕え女の謙遜を顧みたからである。見よ、今から、すべての世代が私を幸いな者と呼ぶであろう」(ルカ1:48)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.146
Per flumen vero mundus: per carectum in quo Moyses positus est, Judaei designantur; nam in sequentibus in papyrione a filia Pharaonis inventus fuisse legitur.
PL 17, 823D川によっては世が指される。モーセが置かれたスゲの茂みによっては、ユダヤ人が指される。続く箇所で、彼はファラオの娘によってパピルスの茂みの中で見つけられたと読むからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.147
Eamdem significationem habet carectum in hoc loco, quam et papyrus; nam carectum manus attrectantium vulnerare solet, ex papyro autem antiquitus libri conficiebantur.
PL 17, 823Dこの箇所でスゲの茂みはパピルスと同じ意味をもつ。スゲの茂みは、触れる手を傷つけるのが常であり、パピルスからは古くは書物が作られたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.148
Per carectum ergo Judaei designantur, qui prophetas, medicos videlicet spiritales, qui vulnera eorum sanare cupiebant, interfecerunt. Iidem etiam et per papyrum designantur, eo quod in scripturis sibi a Deo traditis gloriarentur, quas legebant, et non custodiebant.
PL 17, 824Aそれゆえスゲの茂みによっては、預言者たち、すなわち彼らの傷を癒やそうとした霊的な医者たちを殺したユダヤ人が指される。彼らはまたパピルスによっても指される。神から授けられた書物を読みながら守らず、それを誇りとしたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.149
Filia vero Pharaonis videlicet diaboli populum ex gentibus figuravit. Filia ergo Pharaonis Moysen a papyrione sustulit (Exod. II, 5) ; quia Ecclesia ex gentibus fidem Christi suscipiens, eumdem Christum a Judaeis credere nolentibus abstulit.
PL 17, 824A悪魔であるファラオの娘は、諸国民からなる民を象った。ファラオの娘がモーセをパピルスの茂みから引き上げたのは(出エジプト記2:5)、諸国民から出た教会が、キリストの信仰を受け入れて、信じようとしないユダヤ人たちから、同じキリストを奪い取ったからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.150
Postea cum idem Moyses oves Jethro cognati sui pasceret, apparuit ei Dominus in igne flammae rubi, et videbat quod rubus arderet, et non combureretur (Exod. III, 2) .
PL 17, 824Aその後、同じモーセが親族エトロの羊を飼っていたとき、主は茨の茂みの炎の中で彼に現れた。彼は、茨の茂みが燃えているのに焼け尽きないのを見た(出エジプト記3:2)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.151
Possumus per rubum qui flammas ex se producebat, et non comburebatur, beatam virginem Mariam intelligere, quae Filium Dei ex suo utero protulit, et virginitatem non amisit: sed propter ea quae sequuntur, per rubum Christum esse intelligendum existimo, secundum quod homo est.
PL 17, 824B自らの内から炎を出しながら焼け尽きない茨の茂みによっては、神の子をその胎から産みながらおとめの身を失わなかった、福なるおとめマリアを解することができる。しかし、続く箇所のゆえに、茨の茂みによっては人間であるかぎりのキリストを解すべきだと私は思う。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.152
Flamma vero rubi ejus divinitatem figuravit. Rubus ergo ardebat, et non comburebatur; quia Filius Dei hominem assumens, sicut ejus divinitas non est mutata in humanitatem, ut amitteret quod erat; sic nec ejus humanitas per divinitatem ardens, non est absumpta ita a divinitate, ut amitteret humanitatem: sed ex duabus substantiis humanitatis atque deitatis unus Christus permansit et permanet, sicut scriptum est: perfectus Deus, perfectus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens (Athanas. in Symb.) .
PL 17, 824B茨の茂みの炎は、彼の神性を象った。こうして茨の茂みは燃えながら焼け尽きなかった。神の子が人間を受け取ったとき、彼の神性が人性へと変わって、もともとのものを失ったのではないように、彼の人性も、神性によって燃えながら、神性に呑み尽くされて人性を失ったのではなかったからである。人性と神性〔deitas〕という二つの実体から一人のキリストがとどまったし、今もとどまっている。こう記されているとおりである。「完全な神、完全な人間、理性的な魂と人間の肉から成り立つ」(アタナシオス『信条』)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.153
Locutusque est Dominus ad Moysen de medio flammae rubi: Ne appropies huc, solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim in quo stas, terra sancta est. Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto, et gemitum ejus audivi, et descendi liberare eum.
PL 17, 824C主は茨の茂みの炎の中からモーセに語った。「ここに近づくな。汝の足から履物を脱げ。汝の立っている場所は聖なる地である。私はエジプトにいる私の民の苦しみをしかと見、その嘆きを聞き、彼を救い出すために降った」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.154
Sed veni, mittam te ad Pharaonem, ut educas filios Israel de terra Aegypti (Exod. III, 5, et seq.) . Et post pauca: Dixitque Moyses ad Dominum: Quis ego sum, ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israel de Aegypto (Ibid., 11) ?
PL 17, 824C「さあ来よ。私は汝をファラオのもとへ遣わす。汝がイスラエルの子らをエジプトの地から導き出すためである」(出エジプト記3:5以下)。そして少し後にこうある。「モーセは主に言った。『私は何者であろうか。ファラオのもとへ行き、イスラエルの子らをエジプトから導き出すとは』」(出エジプト記3:11)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.155
Et in sequentibus de filiis Israel loquitur ad Dominum, dicens: Non audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus (Exod. IV, 1) ; et iterum: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es (Ibid., 13) .
PL 17, 824Cさらに続く箇所で、モーセはイスラエルの子らについて主に言う。「彼らは私の声を聞かず、『主は汝に現れなかった』と言うであろう」(出エジプト記4:1)。またこうも言う。「願う、主よ、汝が遣わそうとする者を遣わせ」(出エジプト記4:13)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.156
Haec verba demonstrant Moysen invitum obedisse mandatis Domini; ut educeret filios Israel de terra Aegypti: sed quaerendum nobis est, cur tantus vir Domini praeceptum invitus exsecutus sit.
PL 17, 824Dこれらの言葉は、モーセが不本意ながら主の命令に従ったこと、すなわちイスラエルの子らをエジプトの地から導き出すよう命じられたことを示している。しかし我々は、これほどの人が、なぜ不本意ながら主の命令を果たしたのかを問わねばならない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.157
Verum hanc ejus pertinaciam spiritaliter intelligere debemus; dicit enim Apostolus: Haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X, 11) .
PL 17, 824Dしかし我々は、彼のこの頑なさを霊的に解さねばならない。使徒が言うからである。「これらのことはすべて、彼らには象りとして起こった。しかしそれは、諸世の終わりが臨んだ我々を戒めるために書かれた」(一コリント10:11)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.158
Per Moysen igitur in hoc loco apostoli designantur; in initio namque praedicationis evangelicae apostoli scientes electionem gentium reprobationem esse Judaeorum, nolebant gentibus doctrinam Evangelii tradere, ut de potestate diaboli eruerentur.
PL 17, 824Dそれゆえこの箇所では、モーセによって使徒たちが指される。福音の宣教の初めに、使徒たちは、諸国民の選びがユダヤ人の捨てられることだと知っていたので、諸国民が悪魔の力から救い出されるように福音の教えを諸国民に伝えることを望まなかったのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.159
Unde et Dominus in visione quadrupedum atque reptilium Petrum, cur gentes despiceret, reprehendit dicens: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris (Act. X, 15) .
PL 17, 825Aそれゆえ主は、四つ足の獣と這うものの幻において、ペトロがなぜ諸国民を蔑むのかと咎めて言った。「神が清めたものを、汝は俗なるものと言うな」(使徒言行録10:15)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.160
Ad hunc igitur sensum pertinet illud, quod Dominus dixit ad Moysen: Ne appropinques huc, solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim in quo stas, terra sancta est (Exod. III, 5) , ac si alicui ex magnis apostolis Dominus dixisset: Quamvis mortuos suscites, quamvis umbra corporis tui aegrotos sanes; in nullo tamen te mihi comparare audeas: quia magna quae agis, non sunt de te, sed ego operor per te.
PL 17, 825Aそれゆえ、主がモーセに言ったこと、「ここに近づくな。汝の足から履物を脱げ。汝の立っている場所は聖なる地である」(出エジプト記3:5)は、この意味にかかわる。それは、主が偉大な使徒たちのうちの誰かに、こう言ったのと同じである。あなたが死者をよみがえらせようと、あなたの体の影で病人を癒やそうと、いかなる点でも私に自らをなぞらえようとはするな。あなたが行う大いなることは、あなたからのものではなく、私があなたを通して働いているのだから。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.161
Calceamenta autem pedes muniunt, ne terram tangant: per terram vero gentes designantur. Solve, inquit, calceamentum de pedibus tuis; id est, aufer odium et despectionem gentium de corde tuo.
PL 17, 825A履物は、足が地に触れないように足を守る。地によっては諸国民が指される。「汝の足から履物を脱げ」と彼は言う。すなわち、諸国民への憎しみと蔑みを、あなたの心から取り去れ。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.162
Locus enim in quo stas, terra sancta est: id est, mundus in quo habitas, meo sanguine redemptus est.
PL 17, 825B「汝の立っている場所は聖なる地である」。すなわち、あなたの住む世界は、私の血によって贖われた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.163
Et in sequentibus dixit Dominus ad Moysen: Quid est quod tenes in manu tua? At ille dixit: Virga. Ait illi: Projice eam in terram.
PL 17, 825Bまた続く箇所で、主はモーセに言った。「汝が手に持っているものは何か」。彼は言った。「杖」。主は彼に言った。「それを地に投げよ」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.164
Quam cum projecisset, versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses, dixitque ei Dominus: Apprehende caudam ejus; quam cum apprehendisset, versa est in virgam (Exod. IV, 2) . Per virgam Judaei designantur.
PL 17, 825B彼がそれを投げると、蛇になり、モーセは逃げた。主は彼に言った。「その尾をつかめ」。彼がそれをつかむと、杖に戻った(出エジプト記4:2)。杖によってはユダヤ人が指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.165
Moyses virgam in manu tenebat, quia apostoli populum Judaeorum per amorem in corde tenebant, totaque virtute laborabant ut eos per doctrinam suae praedicationis ad salutem perducerent.
PL 17, 825Bモーセが杖を手に持っていたのは、使徒たちがユダヤ人の民を愛をもって心に抱き、自分たちの宣教の教えによって彼らを救いに導こうと、全力で働いたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.166
Projecit Moyses virgam de manu, quia apostoli videntes Judaeos in Christum nullo modo velle credere, amorem eorum a cordibus suis projecerunt. Per colubrum vero diabolus designatur.
PL 17, 825Cモーセが杖を手から投げたのは、使徒たちが、ユダヤ人がキリストを信じようとしないのを見て、彼らへの愛を自らの心から投げ捨てたからである。蛇によっては悪魔が指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.167
Versa est igitur virga in colubrum, quia Judaei ex praedicatione apostolorum deteriores effecti, qui ante dicebantur populus Dei, facti sunt filii et membra diaboli. Fugit Moyses, quia apostoli, relictis Judaeis, transierunt ad gentes.
PL 17, 825C杖が蛇になったのは、ユダヤ人が使徒たちの宣教によっていっそう悪くなり、かつては神の民と呼ばれていたのが、悪魔の子ら、悪魔の肢体となったからである。モーセが逃げたのは、使徒たちがユダヤ人を離れて、諸国民のもとへ渡ったからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.168
Per caudam vero, quae finis est corporis, Judaei qui in fine mundi nascituri sunt, designantur.
PL 17, 825C体の終わりである尾によっては、世の終わりに生まれるユダヤ人たちが指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.169
Moyses igitur caudam serpentis apprehendit, atque in virgam versa est; quia praedicatores sancti in fine mundi Judaeos quodammodo apprehendent; cum per eorum doctrinam ad fidem Christi convertentur, atque ex filiis diaboli efficientur filii Dei.
PL 17, 825Cモーセが蛇の尾をつかむと、それが杖に戻った。聖なる宣教者たちが世の終わりに、ユダヤ人をいわばつかまえるからである。彼らの教えによってユダヤ人はキリストの信仰へと改宗し、悪魔の子らから神の子らとされる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.170
Nam et illud, quod praecipiente Domino, Moyses manum in sinum misit, et leprosam retraxit, et iterum misit, et sana effecta est; eamdem significationem habet: per manum namque Moysi Judaei designantur.
PL 17, 825Dまた、主の命令でモーセが手を懐に入れ、重い皮膚病にかかった手を引き出し、もう一度入れると、癒やされた手になったこと、これも同じ意味をもつ。モーセの手によってはユダヤ人が指されるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.171
Manum Moyses in sinum misit; quia Apostoli Judaeorum salutem desiderantes, eis doctrinam fidei praedicare non cessabant.
PL 17, 825Dモーセが手を懐に入れたのは、使徒たちがユダヤ人の救いを望んで、信仰の教えを彼らに宣べ伝えることをやめなかったからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.172
Moyses manum retraxit, et leprosam invenit; quia Judaei ex praedicatione apostolorum multo pejores effecti, in pessimam lepram incredulitatis atque blasphemiarum delapsi sunt.
PL 17, 825Dモーセが手を引き出すと重い皮膚病にかかっていたのは、ユダヤ人が使徒たちの宣教によってはるかに悪くなり、不信仰と冒瀆という最悪の皮膚病に陥ったからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.173
Moyses iterum manum in sinum misit, et sanam retraxit; quia praedicatores sancti in fine mundi Judaeos in sinum recipient, cum eis fidem Christi praedicabunt, eosque ad sanitatem, quam amiserant, reducent.
PL 17, 825Dモーセがもう一度手を懐に入れ、癒やされた手を引き出したのは、聖なる宣教者たちが世の終わりに、ユダヤ人に向かってキリストの信仰を宣べ伝え、彼らを懐に迎え入れ、失った健やかさへと連れ戻すからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.174
In sequentibus quoque scriptum est, quod cum reverteretur Moyses in Aegyptum, occurrit ei Dominus, et volebat interficere eum.
PL 17, 826Aさらに続く箇所には、モーセがエジプトへ帰る途中、主が彼に出会い、彼を殺そうとしたと記されている。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.175
Tulit illico Sephora acutissimam petram, et circumcidit carnem praeputii filii sui, tetigitque pedes ejus, et dixit: Sponsus sanguinum tu mihi es (Exod. IV, 25) . Et dimisit eum, postquam dixerat: Sponsus sanguinum tu mihi es, ob circumcisionem.
PL 17, 826Aツィッポラはただちに鋭い石を取り、息子の包皮の肉を切り、彼の足に触れて言った。「汝は私にとって血の花婿である」(出エジプト記4:25)。そして彼は、彼女が「汝は私にとって血の花婿である」と、割礼のゆえに言ったのちに、彼を去らせた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.176
Si Dominus occidere voluit Moysen, quare non fecit quod voluit, cum Psalmista dicat: Omnia quaecumque voluit Dominus, fecit (Psal. CXXXIV, 6) .
PL 17, 826A主がモーセを殺そうとしたのなら、なぜ望んだことをしなかったのか。詩篇の作者は言っているのに。「主は望んだことをすべて行った」(詩篇134:6)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.177
Sed voluntas saepe pro comminatione ponitur: comminatus est igitur Dominus Moysi mortem, eo quod incircumcisum filium ferret, sicut ad Abraham loquitur, dicens: Omnis anima ex vobis quae circumcisa non fuerit, peribit de populis suis (Gen. XVII, 14) .
PL 17, 826Aしかし意志はしばしば威嚇の意味で置かれる。つまり主はモーセに、彼が割礼を受けていない子を連れていたために、死を警告したのである。アブラハムに語って、こう言っているとおりである。「汝らのうち、割礼を受けなかった魂はみな、その民のうちから滅びる」(創世記17:14)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.178
Sed ista praetermittentes, ad spiritalem intelligentiam recurramus. Moyses in hoc loco eos qui ex gentibus crediderunt, designat; in initio namque fidei apostoli et caeteri praedicatores considerantes imbecillitatem gentium fidem Christi suscipientium, noluerunt eis austeriora Christi praecepta primum tradere; ne forte territi non auderent ad fidem Christi suscipiendam accedere.
PL 17, 826Bしかしこれらを措いて、霊的な理解に戻ろう。この箇所でモーセは、諸国民から信じた者たちを指す。信仰の初めに、使徒たちとほかの宣教者たちは、キリストの信仰を受け入れる諸国民の弱さを考慮して、キリストのより厳しい掟を最初から彼らに伝えることを望まなかった。恐れをなして、キリストの信仰を受け入れに来る勇気をなくすといけないからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.179
Haec ita esse apostolus Paulus demonstrat, qui eis qui ex gentibus crediderant, per epistolam loquitur, dicens: Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, et non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales (I Cor. III, 2) .
PL 17, 826B使徒パウロは、これがそのとおりであることを示している。諸国民から信じた者たちに手紙で語って言う。「幼子に対するように、キリストにあって、私は汝らに乳を飲ませ、食べ物は与えなかった。まだ汝らにはできなかったし、今もなおできない。汝らはまだ肉の者だからである」(一コリント3:2)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.180
Sed et apostoli eis, qui apud Antiochiam in Christum crediderant, mandaverunt dicentes: Placuit Spiritui sancto et nobis nihil imponere vobis oneris, nisi ut abstineatis vos ab escis, quae idolis immolantur, et a fornicatione, et suffocato, et sanguine.
PL 17, 826Cまた使徒たちは、アンティオキアでキリストを信じた者たちに命じて言った。「聖なる霊と我々は、偶像に供えられた食べ物と、淫行と、絞め殺されたものと、血とを避けること以外、汝らにいかなる重荷も負わせないことに決めた」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.181
Comminatus est igitur Dominus Moysi mortem, eo quod carnem praeputii filii sui circumcidere dissimularet: quia credentibus ex gentibus, eo quod tepidi essent in charitate, Dominus mortem comminatus est; cum eis praecepta Evangelii sui anteposuit, ubi scriptum est: Arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam; et pauci sunt, qui vadunt per eam.
PL 17, 826Cそれゆえ主がモーセに死を警告したのは、彼が息子の包皮の肉を割礼することを怠ったからである。すなわち、主が諸国民から信じた者たちに死を警告したのは、彼らが愛において生ぬるかったからである。そのとき主は、自らの福音の掟を彼らの前に置いた。そこにはこう記されている。「命に至る道は狭く、細い。それを行く者は少ない」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.182
Lata et spatiosa via est, quae ducit ad mortem; et multi sunt, qui vadunt per eam (Matth. VII, 14) ; et iterum: Qui non bajulat crucem suam, et sequitur me, non est me dignus (Luc. XIV, 27) ; et multa alia quae de resecatione vitiorum in Evangelio, et in dictis apostolicis inveniuntur.
PL 17, 826C「死に至る道は広く、開けている。それを行く者は多い」(マタイ7:14)。またこうも言う。「自分の十字架を担わず、私に従わない者は、私にふさわしくない」(ルカ14:27)〔「私にふさわしくない」の句はマタイ10:38〕。そのほか、悪徳を切り取ることについて、福音書と使徒たちの言葉に見いだされる多くのことがある。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.183
Per petram vero Christus intelligitur, acumen autem petrae dura praecepta Evangelii. Tulit igitur Sephora acutissimam petram, et circumcidit carnem praeputii filii sui; quia Ecclesia cernens filios suos nullo modo posse perfectam consequi salutem, nisi omnia desideria carnalia ab eorum corporibus exstirparet, tulit austeriora praecepta Evangelii, et amputavit a corporibus filiorum suorum omnium nutrimenta vitiorum.
PL 17, 826D石によってはキリストが解される。石の鋭さは福音の厳しい掟である。ツィッポラが鋭い石を取って息子の包皮の肉を切ったのは、教会が、肉のすべての欲望を子らの体から根こそぎにしないかぎり、子らが完全な救いに到達できないと見たので、福音のより厳しい掟を取り、子らの体から悪徳のあらゆる養いを切り落としたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.184
In pedibus vero finis est corporis: Sephora igitur post circumcisionem pedes filii sui tetigit; quia ille circumcisionem salutiferam percipit, qui in bono quod coepit, usque in finem vitae perseverat.
PL 17, 826D足には体の終わりがある。ツィッポラが割礼ののちに息子の足に触れたのは、救いをもたらす割礼を受けるのは、始めた善に命の終わりまで耐え抜く者だからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.185
Postquam autem Sephora pedes filii sui tetigit, jam non filium, sed sponsum vocat: sponsus vero Ecclesiae Christus est. Sed et ipsa ejus sponsa vocatur, sicut dicit Joannes Baptista: Qui habet sponsam, sponsus est (Joan. III, 29) .
PL 17, 827Aさてツィッポラは、息子の足に触れたのち、もはや息子ではなく花婿と呼ぶ。教会の花婿はキリストである。しかし教会自身もキリストの花嫁と呼ばれる。洗礼者ヨハネが言うとおりである。「花嫁を持つ者が花婿である」(ヨハネ3:29)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.186
Quem et sponsum sanguinum vocat; quia Christi sanguine est redempta. Filii ergo Ecclesiae post circumcisionem vitiorum, et in bonis operibus vitae consummationem jam non filii, sed sponsi vocantur; quia illi conjuncti sunt in coelis per copulationem membrorum, qui sponsus Ecclesiae in terra vocatur, et est.
PL 17, 827A彼女はその者を血の花婿とも呼ぶ。教会はキリストの血によって贖われたからである。それゆえ教会の子らは、悪徳の割礼ののち、善い業において生を全うしたのちには、もはや子らではなく花婿と呼ばれる。彼らは、地上で教会の花婿と呼ばれ、また実際にそうである者と、天において肢体の結合によって結び合わされているからである〔illi と qui の係りは定かでない。qui をキリストと取った〕。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.187
Et quoniam non possumus omnia quae per Moysen in Aegypto gesta sunt, commemorare, pauca de iis quae post egressionem Israelitici populi ex Aegypto ab eis gesta sunt, ponamus.
PL 17, 827Aモーセを通してエジプトで行われたことをすべて語り起こすことはできないので、イスラエルの民がエジプトを出たのちに彼らによって行われたことのうち、少しを述べよう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.188
Filii igitur Israel ut Pharaonem et Aegyptios evaderent, per medium sicci maris transierunt, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris (Exod. XIV, 22) .
PL 17, 827Bイスラエルの子らは、ファラオとエジプト人から逃れるために、乾いた海の真ん中を通り、水は彼らの右と左で壁のようであった(出エジプト記14:22)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.189
Similiter et populus gentium, ut diabolum omnesque ejus satellites evaderent, per aquam baptismatis transierunt. Et qui antea erant filii diaboli, ex aqua et Spiritu sancto, qui per columnam ignis designabatur, renati effecti sunt filii Dei.
PL 17, 827B同じく、諸国民の民も、悪魔とそのすべての従者から逃れるために、洗礼の水を通った。以前は悪魔の子らであった者たちが、水と、火の柱によって指されていた聖なる霊とから、新たに生まれて、神の子らとされた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.190
Aqua ergo maris filios Israel salvavit, Pharaonem vero cum omnibus satellitibus suis necavit; quia aqua baptismatis imaginem Dei salvat, peccata quibus servierat, exstinguit: diabolus autem unicuique exstinguitur, qui eum fideliter cum omnibus pompis ejus abrenuntiat.
PL 17, 827Bこうして海の水はイスラエルの子らを救い、ファラオをそのすべての従者とともに滅ぼした。洗礼の水は神の像を救い、それが仕えてきた罪を消すからである。悪魔は、信仰をもって悪魔とそのすべての行列を捨てる者それぞれにおいて消される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.191
Aquae vero quae pro muro eis erant a dextris et a sinistris, fidem designabant nostram, quam in baptismate percepimus, quae murus est noster, ex utraque parte defendens nos et ab invisibilibus hostibus et a visibilibus.
PL 17, 827C右と左で彼らの壁となった水は、我々が洗礼で受けた我々の信仰を表していた。それは我々の壁であり、両側から我々を、見えない敵からも見える敵からも守っている。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.192
Post transitum maris Rubri venerunt in Marath, ubi aquas amaras invenerunt, quas bibere non poterant. Et ostendit Dominus Moysi lignum, quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt (Exod. XV, 23) .
PL 17, 827C紅海を渡ったのち、彼らはマラに来て、苦い水を見いだし、それを飲むことができなかった。主はモーセに木を示した。彼がそれを水に投げ入れると、水は甘くなった(出エジプト記15:23)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.193
Per aquas amaras lex Moysi designatur: per lignum autem passionem Christi, eo quod in ligno crucis completa fuerit, debemus intelligere.
PL 17, 827C苦い水によってはモーセの律法が指される。木によっては、十字架の木の上で成し遂げられたゆえに、キリストの受難を解さねばならない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.194
Populus igitur qui ex Aegypto egressus est, aquas amaras invenit; quia Legem acceperunt, quam implere non potuerunt: sed gentibus ad fidem Christi venientibus amaritudo Legis per passionem et resurrectionem Christi in dulcedinem versa est, quia ab eis spiritaliter, non carnaliter intellecta est.
PL 17, 827Cエジプトから出た民が苦い水を見いだしたのは、彼らが、果たすことのできない律法を受けたからである。しかし諸国民がキリストの信仰に来たとき、律法の苦さは、キリストの受難と復活によって甘さに変わった。彼らは律法を肉的にではなく霊的に解したからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.195
Illud etiam quod in Elim duodecim fontes repererunt, et castra metati sunt juxta aquas (Ibid., 27) , eamdem significationem habet; per aquas namque duodecim fontium doctrina novi Testamenti designatur, quae a duodecim fontibus, id est, a duodecim apostolis per universum mundum emanavit: per septuaginta autem palmas vetus Testamentum designatur, eo quod per interpretationem Septuaginta interpretum ad notitiam gentium usque pervenerit.
PL 17, 827Dまたエリムで十二の泉を見いだし、水のほとりに陣を張ったこと(出エジプト記15:27)も、同じ意味をもつ。十二の泉の水によっては新約の教えが指され、それは十二の泉、すなわち十二人の使徒から全世界に流れ出た。七十本のヤシによっては旧約が指される。七十人の訳者の翻訳を通して諸国民に知られるに至ったからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.196
Iis nihilominus intermissis, pauca de iis quae in Lege irrationabilia esse videntur, dicamus.
PL 17, 828Aそれらはさておき、律法において不合理に見える事柄について、少し述べよう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.197
Praecepit Dominus filiis Israel: Non coques haedum in lacte matris suae (Exod. XXIII, 19) ; et iterum: Non arabis simul in bove et asino; et non indues vestem, quae ex lana linoque contexta est (Deut. XXII, 10) .
PL 17, 828A主はイスラエルの子らに命じた。「汝は子山羊をその母の乳で煮てはならない」(出エジプト記23:19)。また、「汝は牛と驢馬を並べて耕してはならない。また、羊毛と亜麻で織った衣を着てはならない」(申命記22:10)〔羊毛と亜麻の句は申命記22:11〕。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.198
Quid enim peccat quis, si haedum in lacte matris coquat? aut quid agricola delinquit, si cum bobus et asinis terram vomere scindat? aut quid offendit aliquis, si vestem ex lana linoque contextam induat?
PL 17, 828Aいったい、子山羊を母の乳で煮る者が、何の罪を犯すというのか。あるいは、農夫が牛と驢馬とともに鋤で土を割いたところで、何の過ちを犯すというのか。あるいは、羊毛と亜麻で織った衣を着る者が、何に背くというのか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.199
Sed spiritaliter haec omnia intelligenda sunt; per haedum namque unusquisque peccator designatur: mater autem nostra primi parentes fuerunt, ex quibus omnes procreati sumus: lac vero matris vitia sunt, quae de originali peccato processerunt; nisi enim originale peccatum fuisset, vitium nullum esset.
PL 17, 828Aしかし、これらはすべて霊的に解されねばならない。すなわち、子山羊によってひとりひとりの罪人が指され、我々の母とは最初の親たちであり、我々すべては彼らから生み出された。母の乳とは、原罪から生じた悪徳である。原罪がなかったなら、いかなる悪徳もなかっただろうからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.200
De hoc matris lacte Psalmista loquitur, dicens: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7) . Haedus igitur in lacte matris coquitur, dum quilibet peccator igne vitiorum usque ad diem mortis suae exuritur.
PL 17, 828Bこの母の乳のことを、詩篇の作者は語って言う。「見よ、私は不法のうちに身ごもられ、罪のうちに母は私を産んだ」(詩篇50:7)。それゆえ、子山羊が母の乳で煮られるとは、どの罪人も死の日まで悪徳の火に焼かれ続けることである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.201
Praecepit ergo Dominus, ne coquatur haedus in lacte matris suae, id est, ut peccator non sinatur usque in diem mortis suae in peccatis permanere: sed ante diem mortis suae ad bona opera agenda revocetur, ne pereat.
PL 17, 828Bそれゆえ、主は子山羊をその母の乳で煮てはならないと命じたが、これは、罪人が死の日まで罪にとどまるのを放置してはならず、死の日より前に善い業を行うよう呼び戻して、滅びないようにせよ、ということである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.202
Non arabis simul in bove et asino (Deut. XXII, 10) . Per bovem apostolos, caeterosque praedicatores: per asinum populum Judaeorum possumus intelligere. Aramus vero, quando secundum traditionem sanctorum nosmetipsos in bonis operibus exercemus.
PL 17, 828B「汝は牛と驢馬を並べて耕してはならない」(申命記22:10)。牛によって使徒たちとその他の宣教者たちを、驢馬によってユダヤ人の民を解することができる。我々が耕すとは、聖徒たちの伝承に従って、我々自身を善い業で鍛えることである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.203
In bove igitur et asino simul arat, quicumque doctrinam apostolorum, traditionesque Judaeorum simul servare nititur. A qua doctrina Paulus apostolus Galatas revocare studuit, cum diceret: O insensati Galatae! quis vos fascinavit veritati non obedire?
PL 17, 828Cしたがって、牛と驢馬を並べて耕すとは、使徒たちの教えとユダヤ人の伝承を同時に守ろうと努める者のことである。使徒パウロは、ガラテヤ人をこの教えから呼び戻そうと努めて、こう言った。「ああ、愚かなガラテヤ人よ。誰が汝らを惑わして、真理に従わなくさせたのか」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.204
Dico enim vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest (Galat. III, 1) . Possumus etiam per bovem quemlibet sapientem praedicatorem, per asinum vero stultum intelligere.
PL 17, 828C「私は汝らに言う。もし汝らが割礼を受けるなら、キリストは汝らに何の益ももたらさない」(ガラテヤ3:1)〔引かれた句のうち「私は汝らに言う」以下はガラテヤ5:2〕。また、牛によってどのような賢い宣教者をも、驢馬によって愚かな者を解することもできる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.205
Praecipitur ergo ut non aretur simul in bove et asino, id est, ut non copuletur stultus sapienti in praedicationis officio.
PL 17, 828Cそれゆえ、牛と驢馬を並べて耕してはならないと命じられるのは、愚かな者を賢い者と、宣教の務めにおいて組ませてはならないということである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.206
Hoc autem quod dicit: Non induas vestem ex lana linoque contextam (Deut. XXII, 11) , secundum superiorem sensum possumus intelligere; per lanam namque, quae vestis est ovium, doctrinam apostolorum: per linum vero, quod ex terra oritur, doctrinam Judaeorum possumus intelligere.
PL 17, 828Dまた、「汝は羊毛と亜麻で織った衣を着てはならない」(申命記22:11)と言うこの句も、先の意味に従って解することができる。すなわち、羊の衣である羊毛によって使徒たちの教えを、地から生える亜麻によってユダヤ人の教えを解することができる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.207
Vestem ergo induimus, cum nosmetipsos bonis operibus circumdamus: ex lana autem linoque contexta utitur veste, qui cum traditionibus apostolorum etiam traditiones Judaeorum vult observare.
PL 17, 828D我々が衣を着るとは、善い業で自分を包むことである。羊毛と亜麻で織った衣を用いる者とは、使徒たちの伝承とともにユダヤ人の伝承をも守ろうとする者である。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.208
Praecepit etiam Dominus Moysi, ut si quis leprosus mundatus esset, veniret ad sacerdotem, et offerret duos passeres sacerdoti.
PL 17, 829Aまた、主はモーセに命じた。もし重い皮膚病の者が清められたなら、祭司のところへ来て、二羽のスズメを祭司に献げよ、と。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.209
Ex quibus ille unum immolans, decurrere faceret sanguinem ejus in aquas viventes, et intingens passerem vivum in aquas, in quibus sanguinem immolati passeris decurrere fecerat, cum ligno cedrino, lana coccinea, et hyssopo aspergeret septies leprosum, et tunc rite mundaretur (Levit. XIV, 3 et seq.) .
PL 17, 829A祭司はその一羽を屠って、その血を生ける水の中に流れ落とさせ、生きたスズメを、屠られたスズメの血を流れ落とさせた水に浸し、杉の木と緋色の羊毛とヒソプとともに、重い皮膚病の者に七度振りかけ、そうして初めて、その者は正しく清められた(レビ記14:3以下)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.210
Per sacerdotem Christus intelligitur: duo vero passeres duorum Testamentorum doctores intelliguntur: per aquas autem viventes praecepta Evangelii designantur, de quibus Dominus dicit in Evangelio: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38) .
PL 17, 829A祭司によってキリストが解され、二羽のスズメによって二つの契約の教師たちが解される。生ける水によっては福音の掟が指される。これについて主は福音書で言う。「私を信じる者は、聖書が言うとおり、その腹から生ける水の川が流れ出る」(ヨハネ7:38)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.211
Aquas vivas vocat, eo quod vitam aeternam praestent facientibus ea. Per passerem igitur immolatum, sicut diximus, doctores Judaeorum, sacerdotes videlicet, scribae et pharisaei designantur.
PL 17, 829Bそれを行う者に永遠の生命を与えるがゆえに、生ける水と呼ぶのである。したがって、屠られたスズメによっては、先に述べたとおり、ユダヤ人の教師たち、すなわち祭司たち、律法学者たち、ファリサイ派の人々が指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.212
Sanguis vero, qui vitam passeri praestabat, spiritalis est intelligentia, quae in observationibus Judaeorum latebat.
PL 17, 829Bスズメに命を与えていた血とは、ユダヤ人の遵守事項のうちに隠れていた霊的な理解である。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.213
Et sicut passer sine sanguine mortuus efficitur, ita et multae observationes Judaeorum, si spiritalis intelligentia defuisset, vanae esse viderentur.
PL 17, 829Bスズメが血を失えば死んだものとなるように、ユダヤ人の遵守事項の多くも、霊的な理解が欠けていたなら、空しいと見えただろう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.214
Postquam ergo sanguis passeris apparuit, atque in aquas vivas decurrit, passer mortuus est; quia postquam spiritalis intelligentia, quae in observationibus Judaeorum latebat, per gratiam Domini nostri Jesu Christi manifestata est, quaedam observationes legales nihil profuerunt: sed et ipsi qui propter custodiam Legis fidem Christi spreverunt, secundum animam mortui sunt.
PL 17, 829Bそれゆえ、スズメの血が現れて生ける水に流れ落ちたのち、スズメは死んだ。それは、ユダヤ人の遵守事項のうちに隠れていた霊的な理解が、我々の主イエス・キリストの恩寵によって明らかにされたのち、律法に属する遵守事項のいくつかは何の益ももたらさなくなったからである。のみならず、律法を守るためにキリストの信仰を軽んじた者たち自身も、魂において死んだ。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.215
Sanguis igitur passeris aquis viventibus admixtus est; quia omnis Scriptura, quae ad novum Testamentum pertinet, exemplis veteris Testamenti spiritaliter intellectis repleta est.
PL 17, 829Cこうして、スズメの血は生ける水に混ぜ合わされた。新約に属するすべての書は、霊的に解された旧約の例で満ちているからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.216
Per lignum vero cedrinum Pater, per hyssopum Filius: per lanam autem coccineam, quae fulgorem ignis habet, Spiritus sanctus designatur.
PL 17, 829C杉の木によっては父が、ヒソプによっては子が、火の輝きをもつ緋色の羊毛によっては聖なる霊が指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.217
Iis tribus qui rite mundari volebat, aspergebatur; quia nullus per aquam baptismatis a lepra peccatorum mundari potest, nisi sub invocatione Patris et Filii et Spiritus sancti.
PL 17, 829C正しく清められようとする者は、この三つを振りかけられた。誰も、父と子と聖なる霊の名を呼ぶことなしには、洗礼の水によって罪の重い皮膚病から清められることはできないからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.218
Sed si per haec tria Pater et Filius et Spiritus sanctus designantur, cur passer vivus quartus adjungitur? Per passerem namque vivum praedicatores novi Testamenti designatos fuisse diximus.
PL 17, 829Cしかし、この三つによって父と子と聖なる霊が指されるのなら、なぜ第四のものとして生きたスズメが加えられるのか。生きたスズメによっては、新約の宣教者たちが指されたと、我々は述べた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.219
Sacerdos ergo ligno cedrino, cocco, et hyssopo passerem vivum adjungebat; quia Dominus noster Jesus Christus in invocatione sui nominis, et Patris et Spiritus sancti adjungit ministerium sacerdotum, nosque a peccatis nostris, qui per leprosum designamur, per eorum invocationem, et per aquam baptismatis abluit.
PL 17, 829D祭司が、杉の木と緋色の羊毛とヒソプに生きたスズメを加えたのは、我々の主イエス・キリストが、自らの名と父と聖なる霊の名を呼ぶことに、祭司たちの務め〔sacerdos〕を加え、重い皮膚病の者によって指される我々を、彼らが名を呼ぶことにより、また洗礼の水によって、我々の罪から洗い清めるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.220
Qui passer in aquis viventibus intingi jubetur; quia qui alios docet, in divinis Scripturis doctum esse oportet: nam si caecus caecum ducere tentaverit, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14) .
PL 17, 829Dこのスズメは生ける水に浸すよう命じられる。他の者を教える者は、神の書に通じていなければならないからである。実に、「盲人が盲人を導こうとするなら、二人とも穴に落ちる」(マタイ15:14)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.221
Qui leprosus septies aspergi praecipitur, quia nullius munditia sine donis septem Spiritus sancti perfecta esse potest. Quis enim sine timore Dei, sine pietate caeterisque virtutibus salvus esse potest?
PL 17, 830A重い皮膚病の者が七度振りかけられるよう命じられるのは、聖なる霊の七つの賜物なしには、誰の清さも完全にはなりえないからである。神への畏れなく、敬虔なく、その他の徳なくして、誰が救われえようか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.222
Sed cum unusquisque a praedicatoribus fidei qualiter vivere debeat secundum mandata Dei docetur, septies aqua viva aspergitur.
PL 17, 830Aしかし、ひとりひとりが、神の掟に従ってどのように生きるべきかを信仰の宣教者たちから教えられるとき、七度、生ける水を振りかけられているのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.223
Post emundationem vero leprosi passer vivus in agro avolare sinebatur; quia praedicatores sancti post expletum officium praedicationis suae in agro patriae coelestis avolare promerentur.
PL 17, 830A重い皮膚病の者が清められたのち、生きたスズメは野に飛び去るのを許された。聖なる宣教者たちは、宣教の務めを果たし終えたのち、天の故郷の野に飛び去るに値するとされるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.224
In alio quoque loco scriptum est; quia praecepit Dominus Moysi, ut offerrent filii Israel sacerdoti caprum emissarium, poneretque sacerdos manus super caput ejus, et confiteretur super eum peccata filiorum Israel, et mitteret eum per hominem paratum, in desertum; ut portaret peccata filiorum Israel in desertum.
PL 17, 830A別の箇所にも書かれている。主はモーセに命じた。イスラエルの子らは放たれる雄山羊を祭司に献げ、祭司はその頭に手を置き、その上でイスラエルの子らの罪を告白し、備えのできた人の手によってそれを荒れ野に送り出して、イスラエルの子らの罪を荒れ野へ担わせよ、と。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.225
Ille autem qui caprum emissarium in desertum ducebat, non permittebatur in castra ingredi, nisi prius lavaret vestimenta sua (Levit. XVI, 10 et seq.) .
PL 17, 830B放たれる雄山羊を荒れ野に連れて行った者は、先に自分の衣を洗わなければ、陣営に入ることを許されなかった(レビ記16:10以下)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.226
Eamdem ergo significationem habet sacerdos, quam et caper emissarius; significant enim Dominum nostrum Jesum Christum.
PL 17, 830Bそれゆえ、祭司は放たれる雄山羊と同じ意味をもつ。どちらも我々の主イエス・キリストを表すからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.227
Sacerdos igitur super caprum emissarium peccata filiorum Israel confessus est; quia Filius Dei peccata generis humani super hominem quem assumpsit, posuit, ut pro eis ipse moreretur.
PL 17, 830B祭司が放たれる雄山羊の上でイスラエルの子らの罪を告白したのは、神の子が、人類の罪を、自分が受け取った人間の上に置いたからである。それは、彼らのために自らが死ぬためであった。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.228
Per desertum vero, cujus habitationem omnes deliciosi perhorrescunt, crux designatur, cunctis reis valde horribilis.
PL 17, 830B荒れ野、すなわち贅沢を好む者がみな住むことを恐れる所によっては、十字架が指される。それは、咎ある者すべてにとって、きわめて恐ろしいものである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.229
Duxit ergo homo paratus caprum emissarium in desertum, quia Judaei qui ad hoc scelus perpetrandum praesciti fuerant, Dominum nostrum Jesum Christum crucifixerunt.
PL 17, 830Bこうして、備えのできた人が放たれる雄山羊を荒れ野に連れて行った。この悪事を成し遂げるよう前もって知られていたユダヤ人たちが、我々の主イエス・キリストを十字架につけたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.230
Illi autem qui caprum emissarium in desertum duxerat, praeceptum est ut lavaret prius vestimenta sua, et sic ingrederetur in castra; quia Judaei interfectores Christi in castra Ecclesiae ingredi non potuerunt, nisi prius aqua baptismatis abluerentur.
PL 17, 830C放たれる雄山羊を荒れ野に連れて行った者には、先に自分の衣を洗い、そののち陣営に入るよう命じられた。キリストを殺したユダヤ人たちは、先に洗礼の水で洗われなければ、教会の陣営に入ることができなかったからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.231
Et in Deuteronomio praecepit Moyses filiis Israel, dicens: Si transieris per agrum, et inveneris avem incubantem super pullos suos; ne teneas avem cum pullis suis, sed dimitte avolare avem in campum, et captos tene filios; ut longo vivas tempore in terra, quam Dominus Deus tuus dederit tibi (Deuter. XXII, 6) .
PL 17, 830Cまた申命記で、モーセはイスラエルの子らに命じて言う。「もし汝が野を通りかかり、雛の上に伏している鳥を見つけたなら、その鳥を雛とともに捕えてはならない。鳥は野へ飛び去らせ、捕えた雛だけを手元に置け。汝が、汝の神である主が汝に与える地で、長く生きるためである」(申命記22:6)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.232
Numquid dimissio aviculae dies alicujus augere poterat? Non, sed spiritualiter intelligendum est. Per avem unaquaeque sancta anima designatur: per pullos autem ejus bona opera intelliguntur.
PL 17, 830C小鳥を放すことが、誰かの日々を延ばしえたというのか。そうではなく、霊的に解されねばならない。鳥によってはひとりひとりの聖なる魂が指され、その雛によっては善い業が解される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.233
Nam sicut avis pullos suos sub alas congregat, ut eos fovendo nutriat; ita unaquaeque sancta anima opera sua intra cordis secreta recondit, et ea semper augendo multiplicat et nutrit, ut ex iis mercedem plenissimam recipiat.
PL 17, 830D鳥が雛を翼の下に集め、温めて養うように、ひとりひとりの聖なる魂も、自らの業を心の奥に蔵め、それを絶えず増し加えて殖やし、養い、そこから最も豊かな報いを受けるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.234
Avem itaque cum pullis suis invenimus, cum aliquem justum pro suis bonis operibus amando amplectimur.
PL 17, 830Dこうして我々が雛を連れた鳥を見いだすとは、ある義人を、その善い業のゆえに愛して抱きしめるときのことである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.235
Avem in agro avolare permittimus, cum eum quem diligebamus, per mortem ad regna coelestia conscendisse gaudemus: filios vero ejus captos tenemus, si ejus bona opera in mente retinemus, atque in eorum imitatione proficimus.
PL 17, 830D鳥を野に飛び去らせるとは、我々が愛していた人が死を通って天の国に昇ったことを喜ぶときのことである。その雛を捕えて手元に置くとは、その人の善い業を心にとどめ、それを模範として進歩するときのことである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.236
Et in hoc longitudinem vitae nobis acquirimus, quae non nisi in coelesti beatitudine constitutis datur. De apertione tertii sigilli pauca de multis diximus, nunc ordinem prosequamur.
PL 17, 831Aこうして我々は、命の長さをも得る。それは天の浄福のうちにある者にしか与えられない。第三の封印を開くことについては、多くのうちの少しを語った。今は順序を追って進もう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.237
(Vers. 5.) Audivi tertium animal dicens: Veni et vide; id est, intellige spiritaliter Scripturam Legis. Et ecce equus niger, et qui sedebat super eum, habebat stateram in manu sua.
PL 17, 831A(第5節)「私は第三の生き物が『来て見よ』と言うのを聞いた」。すなわち、律法の書を霊的に解せ、ということである。「見よ、黒い馬。その上に座る者は、手に秤を持っていた」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.238
Per equum nigrum doctores Legis possumus intelligere; nigredo enim equi sive obscuritatem Legis, quam docuerunt, sive duritiam designat.
PL 17, 831A黒い馬によって、律法の教師たちを解することができる。馬の黒さは、彼らが教えた律法の暗さ、あるいは堅さを表すからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.239
Nam et Moyses velamen habebat super faciem suam, eo quod splendor vultus ejus, id est, spiritalis intelligentia in Lege a lippientibus oculis non posset videri.
PL 17, 831Aモーセも顔に覆いをかけていた。その顔の輝き、すなわち律法のうちにある霊的な理解は、目の弱った者には見ることができなかったからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.240
Sessor autem equi Dominus est: statera vero aequitatem judicii legalis demonstrat, ut est istud: Animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, pedem pro pede (Exod. XXI, 23) , et qualem inflixerit quis maculam, talem et sustinere cogatur.
PL 17, 831B馬に座る者は主である。秤は、律法の裁きの公平を示す。たとえば、「魂には魂、目には目、歯には歯、足には足」(出エジプト記21:23)、また、人がどのような傷を負わせたなら、同じ傷を負うよう強いられる、というようにである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.241
(Vers. 6.) Et audivi vocem in medio quatuor animalium dicentem. Potest per vocem quae facta est in medio quatuor animalium, vox Ecclesiae accipi, Domini misericordiam implorantis.
PL 17, 831B(第6節)「私は、四つの生き物の真ん中で声が言うのを聞いた」。四つの生き物の真ん中に起こったこの声は、主の慈しみを請い求める教会の声と解することができる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.242
Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario, et vinum et oleum ne laeseris. Magna sunt quae protulit, et valde obscura.
PL 17, 831B「小麦は二リブラが一デナリオン、大麦は二リブラの三つが一デナリオン。ぶどう酒と油を損なうな」。彼が述べたことは大きく、きわめて暗い。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.243
Per triticum ex quo panis optimus conficitur, divinam Scripturam possumus accipere, quae est panis animarum: duae vero librae tritici duo Testamenta designant, quibus divina Scriptura dividitur.
PL 17, 831B最良のパンが作られる小麦によって、魂のパンである神の書を解することができる。小麦の二リブラは、神の書が分かたれる二つの契約を表す。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.244
Ex iis duabus libris tritici magnam ciborum copiam nobis sancti patres praeparaverunt, qui eam multipliciter exposuerunt: denarius autem Dominum designat.
PL 17, 831Cこの小麦の二リブラから、聖なる教父たちは我々に豊かな食物を備えた。彼らはそれをさまざまに解き明かしたのである。デナリオンは主を表す。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.245
Binae ergo librae tritici denario copulantur; quia quod sancta scriptura loquitur, ad unius Dei omnipotentiam, magnitudinem, bonitatem, atque severitatem pertinet; quidquid enim boni erga proximos agimus, de illo est, non de nobis.
PL 17, 831Cそれゆえ、小麦の二リブラはデナリオンと結び合わされる。聖なる書が語ることは、ただ一人の神の全能、偉大さ、善、そして厳しさに関わるからである。我々が隣人に対して行うどんな善も、彼から出るのであって、我々から出るのではない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.246
Per asperitatem vero hordei opera sanctorum designantur: quae aspera quidem videntur per operationem, sed spes ea suavia facit, sicut dicit Dominus: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30) .
PL 17, 831C大麦のざらつきによっては、聖徒たちの業が指される。それは行うことにおいては確かにざらついて見えるが、希望がそれを快いものにする。主が言うとおりである。「私の軛は快く、私の荷は軽い」(マタイ11:30)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.247
Tres autem bilibres hordei sunt: non inconvenienter ergo per senarium numerum, qui perfectus est, opera sanctorum designantur, quia perfectio sanctorum ex bonis operibus accrescit.
PL 17, 831C大麦は二リブラの三つである。それゆえ、完全である六の数によって聖徒たちの業が指されるのは、ふさわしくないことではない。聖徒たちの完全さは、善い業から増し加わるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.248
Tres bilibres ergo hordei denario conjunguntur; quia quidquid boni electi in hoc saeculo operantur, quidquid adversi patiuntur, pro amore unius Dei omnipotentis agunt et patiuntur.
PL 17, 831Dこうして、大麦の二リブラの三つはデナリオンと結び合わされる。選ばれた者たちがこの世で行う善はすべて、また耐え忍ぶ逆境はすべて、ただ一人の全能の神への愛のゆえに行い、耐えるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.249
Aliter: per equum ii qui per Legem salvi facti sunt, designantur: per ascensorem ejus ipse dator Legis: per stateram vero aequitas judicii ejus.
PL 17, 831D別の解き方。馬によっては、律法によって救われた者たちが指され、その乗り手によっては、律法を与えた者自身が、秤によっては、その裁きの公平が指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.250
Consequens est ut per binas libras tritici et per tres bilibres hordei vetus Testamentum intelligamus: per binas ergo libras tritici duo praecepta charitatis, quae in Lege et prophetis specialiter commendantur, designantur, sicut Dominus dicit in Evangelio: In iis duobus mandatis tota Lex pendet et prophetae (Matth. XXII, 40) .
PL 17, 831Dそうなると、小麦の二リブラと大麦の二リブラの三つによって、旧約を解することになる。小麦の二リブラによっては、律法と預言者たちのうちで特に勧められている愛の二つの掟が指される。主が福音書で言うとおりである。「この二つの掟に、律法全体と預言者たちがかかっている」(マタイ22:40)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.251
Et per tres bilibres hordei vetus Testamentum possumus accipere; eo quod in tres partes ab Hebraeis dividatur, in Prophetas, in Legem, in Hagiographa.
PL 17, 832Aまた、大麦の二リブラの三つによっても旧約を解することができる。旧約はヘブライ人たちによって三つの部分に分けられる。預言者、律法、ハギオグラファ〔諸書〕である。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.252
Nec inconvenienter per hordeum, quod asperum habet corticem, vetus Testamentum designatur, propter asperitatem videlicet praeceptorum legalium.
PL 17, 832Aざらついた殻をもつ大麦によって旧約が指されるのも、ふさわしくないことではない。すなわち、律法上の掟のざらつきのゆえである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.253
Nam sicut hordeum infra asperitatem corticis sui medullam continet, ex qua panis conficitur, ita et infra litteram veteris Testamenti spiritalis intelligentia continetur, ex qua a magistris Ecclesiae panis doctrinae spiritalis conficitur, ad nutrimenta fidelium proficiens; scribit enim apostolus Paulus quia nullum ad perfectum adduxit Lex, nullum scilicet eorum qui eam carnaliter intelligunt et operantur: eos vero qui eam spiritaliter intelligunt et operantur, ad perfectionis culmen sine dubio erigit (Hebr. VII, 19) .
PL 17, 832A大麦がそのざらついた殻の内側に、パンの作られる粉の心を含むように、旧約の文字の内側にも霊的な理解が含まれている。そこから、教会の教師たちによって霊的な教えのパンが作られ、信者たちの糧となる。使徒パウロは、律法は誰をも完全にまで導かなかったと書く。すなわち、律法を肉的に解し行う者の誰をも、ということである。しかし、律法を霊的に解し行う者たちは、疑いなく完全の頂へと引き上げられる(ヘブライ7:19)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.254
Tres ergo librae hordei duplicantur, ut ad senarium, qui perfectus est numerus, perveniant; cum vetus Testamentum a doctoribus Ecclesiae primo historialiter, postea spiritaliter intelligitur, ejusque spiritalis intelligentia operibus impletur.
PL 17, 832Bそれゆえ、大麦の三リブラは倍にされて、完全な数である六に至る。旧約が、教会の教師たちによってまず歴史として、のちに霊的に解され、その霊的な理解が業によって満たされるときのことである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.255
Per denarium autem aeterna vita designatur, sicut Dominus docet in Evangelio (Matth. XX, 2) .
PL 17, 832Bデナリオンによっては永遠の生命が指される。主が福音書で教えるとおりである(マタイ20:2)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.256
Precatur igitur Dominum Ecclesia, et dicit: Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario, id est, ii qui duo praecepta charitatis secundum doctrinam Legis atque Prophetarum, patribus videlicet veteris Testamenti: similiter et eis qui vetus Testamentum spiritaliter intelligunt et operantur, id est, fidelibus Ecclesiae, denarium vitae aeternae dignare largiri.
PL 17, 832Bそれゆえ、教会は主に祈って言う。「小麦は二リブラが一デナリオン、大麦は二リブラの三つが一デナリオン」。すなわち、律法と預言者たちの教えに従って愛の二つの掟〔を守った〕者たち、つまり旧約の父祖たちに、同様に、旧約を霊的に解し行う者たち、すなわち教会の信者たちにも、永遠の生命のデナリオンを与えよ、ということである。〔底本は ii(主格)で、動詞を欠く。「守った」を補い、iis(与格)と読んだ〕
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.257
Per austeritatem vero vini activam vitam, per pinguedinem olei contemplativam possumus accipere.
PL 17, 832Cぶどう酒の渋みによっては活動的な生を、油の濃厚さによっては観想的な生を解することができる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.258
Quod ergo dicit: Vinum et oleum ne laeseris, tale est ac si diceret: Eos qui tibi per activae vitae opera sive contemplativae servire studuerunt, ne laeseris, cum ad judicium veneris.
PL 17, 832C「ぶどう酒と油を損なうな」と言うのは、こう言うのに等しい。活動的な生の業によって、あるいは観想的な生の業によって、汝に仕えようと努めた者たちを、汝が審判に来るとき、損なうな。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.259
(Vers. 7.) Sequitur: Et cum aperuisset sigillum quartum. Apertio sigilli quarti ad prophetas pertinet, qui adventum Christi, passionem, et resurrectionem ejus, vocationemque gentium et aperto sermone, et per varias figuras praedixerunt: Salvator igitur noster quartum sigillum aperuit, quando intelligentiam prophetarum doctoribus Ecclesiae praebuit.
PL 17, 832C(第7節)続いて、「そして第四の封印を開いたとき」。第四の封印を開くことは、預言者たちに関わる。彼らは、キリストの到来、受難、復活、また諸国民の召命を、明らかな言葉によっても、さまざまな象りによっても予告した。それゆえ、我々の救い主は、預言者たちの理解を教会の教師たちに与えたとき、第四の封印を開いたのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.260
Sed de dictis prophetarum non est nobis necesse quidquam dicere, eo quod ab eisdem doctoribus expositi sint.
PL 17, 832Dしかし、預言者たちの言葉については、我々が何かを語る必要はない。同じ教師たちによってすでに解き明かされているからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.261
Et quia non solum quae a prophetis scripta sunt, sed et quae ab eis gesta sunt, spiritalem habent intelligentiam, pauca de iis quae per David, Eliam et Elisaeum gesta sunt, dicamus.
PL 17, 832D預言者たちによって書かれたことだけでなく、彼らによって行われたことにも霊的な理解があるので、ダビデ、エリヤ、エリシャによって行われたことのうち、少しを語ろう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.262
In Regum volumine scriptum est, quia cum David vellet pergere ad pugnam contra Philistaeum, dixit ad Saul: Pascebat servus tuus gregem patris sui, et veniebat leo vel ursus, tollebatque arietem de medio gregis, et insequebar, percutiebamque eos, eruebamque eum de ore eorum.
PL 17, 832D列王の書巻に書かれている。ダビデがペリシテ人との戦いに赴こうとしたとき、サウルにこう言った。「汝の僕は父の群れを飼っていました。すると、獅子か熊が来て、群れの真ん中から雄羊を奪い取りました。私は追いかけ、これらを打ち、雄羊をその口から救い出しました」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.263
Et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque eos; nam et leonem et ursum interfeci ergo servus tuus (I Reg. XVII, 34 et seq.) .
PL 17, 833A「するとそれらは私に向かって立ち上がったので、私はそのあごをつかみ、絞め殺しました。こうして、汝の僕は獅子も熊も殺したのです」(サムエル記上17:34以下)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.264
David Christum significat; per leonem autem et ursum persecutores Ecclesiae designantur: per leonem imperatores et caeteri principes terrae: per ursum Judaei designati sunt, qui Ecclesiam Dei persecuti sunt: per arietem vero martyres designantur.
PL 17, 833Aダビデはキリストを表す。獅子と熊によっては、教会の迫害者たちが指される。獅子によっては皇帝たちとその他の地の君主たちが、熊によっては神の教会を迫害したユダヤ人たちが指された。雄羊によっては殉教者たちが指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.265
Leo igitur et ursus venit, atque arietem de medio gregis abstulit; quia persecutores quosdam de Ecclesia fideles tulerunt, atque pro Christi nomine interfecerunt.
PL 17, 833Aこうして、獅子と熊が来て、群れの真ん中から雄羊を奪った。迫害者たちが、教会から何人かの信者を連れ去り、キリストの名のゆえに殺したからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.266
Et sicut David leonem et ursum insecutus percussit, atque arietem de ore eorum eruit: similiter et Redemptor noster quosdam ex persecutoribus persecutus est, quando eis poenam quam merebantur, in praesenti saeculo irrogavit, sicut primo Herodi, et iterum secundo, et tertio, et multis aliis.
PL 17, 833Bダビデが獅子と熊を追いかけて打ち、雄羊をその口から救い出したように、我々の贖い主もまた、迫害者たちのうちの何人かを追いかけた。彼らにふさわしい刑罰を、この世で科したのである。第一のヘロデに、また第二、第三のヘロデに、さらに多くの者たちにも、そうした。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.267
Percussit quippe, quando eos aeterna morte damnavit: arietem de ore eorum eruit, quia populum fidelium ab eorum laceratione liberavit.
PL 17, 833B贖い主が打ったとは、彼らを永遠の死に定めたことである。雄羊をその口から救い出したとは、信者たちの民を彼らの引き裂きから解き放ったことである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.268
Et iterum illi consurgebant adversum David, quia temporibus persecutorum cum alii punirentur, alii contra Christum insurgebant, ut ejus nomen atque culturam funditus exstinguerent.
PL 17, 833Bまたそれらがダビデに向かって立ち上がったとは、迫害者たちの時代に、ある者たちが罰せられても、他の者たちがキリストに逆らって立ち上がり、その名と礼拝を根こそぎ消し去ろうとしたことである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.269
Sed David apprehendebat mentum eorum, et suffocabat, interficiebatque eos (I Reg. XVII, 35) . Per mentum, quod ori est proximum, blasphemiae Judaeorum atque paganorum designantur.
PL 17, 833Bしかしダビデは、そのあごをつかみ、絞め、殺した(サムエル記上17:35)。口に近いあごによっては、ユダヤ人と異教徒の冒瀆が指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.270
Christus mentum persecutorum apprehendit, et suffocavit, interfecitque eos; quando imperatoribus in Christum credentibus, omnis cultura et error gentilium ita suffocatus est, ut nullus persecutorum auderet os ad blasphemandum Christum aperire; omnesque exstincti sunt, credentibus in Christum gentibus.
PL 17, 833Cキリストが迫害者たちのあごをつかみ、絞め、殺したとは、皇帝たちがキリストを信じたとき、異邦人のあらゆる礼拝と迷いが絞められ、迫害者の誰一人として、キリストを冒瀆するために口を開こうとしなくなったことである。諸国民がキリストを信じたので、彼らはみな滅び去った。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.271
Idem autem David cum ad bellum contra Philistaeum iret, baculum suum tulit secum, quem semper habebat in manibus, elegitque sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram, quam habebat secum, et fundam manu tulit, et processit contra Philistaeum.
PL 17, 833C同じダビデは、ペリシテ人との戦いに赴くとき、常に手にしていた杖を携え、谷川から最も澄んだ五つの石を選んで、持っていた袋に入れ、手に石投げ紐を取って、ペリシテ人に向かって進み出た。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.272
Per baculum quo homo sustentatur, apostoli designantur, qui Christum quasi sustinuerunt, cum opus propter quod in mundum venerat, compleverunt, sicut dicit apostolus Paulus: Dei enim adjutores sumus (I Cor. III, 9) .
PL 17, 833C人を支える杖によっては、使徒たちが指される。彼らは、キリストがこの世に来た目的である働きを成し遂げるとき、いわばキリストを支えた。使徒パウロが言うとおりである。「我々は神の協力者である」(一コリント3:9)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.273
Per peram autem ejus humanitas designatur: per quinque lapides quinque libri Moysi, quos in peram misit; quia scientiam quinque librorum homini, quem assumpserat, dedit: per fundam autem ejus linguam accipere possumus.
PL 17, 833D袋によっては彼の人性が指され、五つの石によってはモーセの五書が指される。彼が石を袋に入れたとは、受け取った人間に五書の知識を与えたことである。石投げ紐については、舌と解することができる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.274
Processio vero David contra Philistaeum duobus modis secundum allegoriam intelligi potest; processit namque Salvator noster contra Philistaeum, quando ductus est in desertum a Spiritu sancto; ut tentaretur a diabolo, vinceretque diabolum.
PL 17, 833Dダビデがペリシテ人に向かって進み出たことは、寓意に従って二通りに解することができる。まず、我々の救い主がペリシテ人に向かって進み出たのは、悪魔に試みられ、悪魔に勝つために、聖なる霊によって荒れ野に導かれたときである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.275
Quinque lapides David in peram misit, sed ex uno Goliam prostravit; quia Salvator noster scientiam quinque librorum aequaliter possedit, sed ex uno, id est Deuteronomio, trina testimonia assumpsit, ex quibus tres tentationes diaboli devicit.
PL 17, 834Aダビデは五つの石を袋に入れたが、ただ一つの石でゴリアトを打ち倒した。我々の救い主は五書の知識を等しく備えていたが、そのうちのただ一つ、すなわち申命記から三つの証言を引き、それによって悪魔の三つの誘惑に打ち勝ったからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.276
Et sicut David funda lapidem jecit, et Goliam interfecit; ita et Dominus noster Jesus Christus lingua sanctae Scripturae testimonia protulit, et diabolum superavit.
PL 17, 834Aダビデが石投げ紐で石を投げてゴリアトを殺したように、我々の主イエス・キリストも、舌で聖なる書の証言を持ち出し、悪魔に打ち勝った。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.277
Aliter: perrexit David ad pugnam contra Philistaeum: similiter et Christus, ut diabolum vinceret, ad passionem properavit. David lapide Goliam dejecit, similiter et Christus diabolum morte sua peremit.
PL 17, 834A別の解き方。ダビデはペリシテ人との戦いに赴いた。同じく、キリストも悪魔に勝つために受難へと急いだ。ダビデは石でゴリアトを打ち倒した。同じく、キリストも自らの死によって悪魔を滅ぼした。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.278
Cumque gladium non haberet in manu David, tulit gladium Philistaei, et interfecit eum gladio suo, praeciditque caput ejus. Gladius diaboli mors est: Invidia enim diaboli mors intravit in orbem terrarum (Sap. II, 24) .
PL 17, 834Aダビデは手に剣を持っていなかったので、ペリシテ人の剣を取り、その剣で彼を殺し、その首を斬り落とした。悪魔の剣は死である。「悪魔の妬みによって死が世界に入った」(知恵の書2:24)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.279
Iste est gladius, quo primum hominem, deinde genus humanum usque dum a Christo redimeretur, interfecit. Hunc gladium incurrimus, cum peccamus: sed hunc gladium Christus non habebat; quia peccatum non fecerat, nec inventus fuerat dolus in ore ejus (I Pet. II, 22) .
PL 17, 834Bこれこそ、悪魔が最初の人を、続いて人類を、キリストによって贖われるまで殺した剣である。我々は罪を犯すとき、この剣に身を投じる。しかしキリストはこの剣を持っていなかった。罪を犯さず、その口に偽りも見いだされなかったからである(一ペトロ2:22)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.280
Originali quoque peccato obnoxius non erat; quia ex concubitu viri, qui sine peccato esse non potest, ortus non fuerat. Christus itaque qui mortem ex debito non habebat, a diabolo qui auctor ejus erat, mortem mutuavit, et per eam eumdem principem mortis interfecit.
PL 17, 834Bまた、原罪の下にもなかった。罪なしではありえない男の交わりから生まれたのではなかったからである。こうして、負い目による死を持たなかったキリストは、死の張本人である悪魔から死を借り受け、それによって死の君そのものを殺した。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.281
Per caput autem Philistaei genus humanum in hoc loco designatur. Praecidit David caput Philistaei, quia Christus a corpore diaboli electorum multitudinem separavit.
PL 17, 834Bペリシテ人の首によって、この箇所では人類が指される。ダビデがペリシテ人の首を斬り落としたとは、キリストが悪魔の体から選ばれた者たちの群れを切り離したことである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.282
Detulit illud in Hierusalem, quia multitudinem electorum in coelesti beatitudine, quae Hierusalem vocatur, collocavit.
PL 17, 834Cダビデはそれをエルサレムに運んだ。キリストが選ばれた者たちの群れを、エルサレムと呼ばれる天の浄福のうちに置いたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.283
De Elia vero et Elisaeo quamvis eorum facta plena sint spiritalibus sensibus, ea tantummodo proferamus, quae a Domino in Evangelio commemorata sunt.
PL 17, 834Cエリヤとエリシャについては、その行いは霊的な意味に満ちているけれども、福音書で主が言及したことだけを取り上げよう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.284
Nam cum venisset Dominus in Nazareth, dixerunt ei concives ejus: Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
PL 17, 834C主がナザレに来たとき、同郷の人々が彼に言った。「我々がカファルナウムで行われたと聞いたことを、ここ、汝の故郷でも行え」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.285
Dixitque eis: Amen dico vobis, quia multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est coelum, et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sareptam Sidoniae ad mulierem viduam.
PL 17, 834C彼は彼らに言った。「アーメン、私は汝らに言う。エリヤの日々、天が閉ざされたとき、イスラエルには多くのやもめがいたが、エリヤはそのうちの誰にも遣わされず、ただシドニアのサレプタに住むやもめの女のもとへ遣わされた」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.286
Et multi leprosi erant in diebus Elisaei in Israel, et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus (Luc. IV, 23 et seq.) .
PL 17, 834C「また、エリシャの日々、イスラエルには多くの重い皮膚病の者がいたが、彼らのうち誰も清められず、ただシリア人ナアマンだけが清められた」(ルカ4:23以下)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.287
In Regum volumine scriptum est quia cum coepisset Achab rex Israel Eliam persequi, praecipiente Domino, abiit in desertum, et sedit juxta torrentem Charib: corvi quoque deferebant ei panes et carnes mane, et panes et carnes vespere, et bibebat de torrente (III Reg. XVII, 3 et seq.) .
PL 17, 834D列王の書巻に書かれている。イスラエルの王アハブがエリヤを迫害し始めたとき、エリヤは主が命じたとおり荒れ野へ行き、カリブの川のほとりに座した。カラスが朝にパンと肉を、夕にもパンと肉を運んできた。彼は川から飲んだ(列王記三17:3以下)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.288
Elias Christum figurabat: per torrentem autem Charib Legem debemus intelligere. Charib interpretatur mendacium, non quod lex mendacium sit; solent namque prudentes proponere auditoribus suis parabolas, ut apertius intelligantur ea, quae dicere volunt, et introducunt bestias et aves loquentes.
PL 17, 834Dエリヤはキリストを象り、カリブの川によっては律法を解さねばならない。カリブは「偽り」と解釈されるが、律法が偽りだという意味ではない。賢い者たちは、言おうとすることがより明らかに理解されるよう、聞き手にたとえ話を示し、語る獣や鳥を登場させるのが常だからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.289
Quod si sola verba parabolarum attendas, mendacium esse prospicies: sin vero sensum, veritatem probabis.
PL 17, 835Aもしあなたが、たとえ話の言葉だけに注目するなら、それを偽りと見るだろう。しかし意味に注目するなら、真理であると認めるだろう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.290
Similiter et quaedam praecepta legalia, si litteram tantummodo attendas, inutilia tibi videbuntur: si spiritalem intelligentiam, veritas tibi magna in littera refulget.
PL 17, 835A同じく、律法のいくつかの掟も、文字だけに注目するなら、あなたには無益に見えるだろう。しかし霊的な理解に注目するなら、文字の中に大いなる真理が輝いている。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.291
Quaedam igitur praecepta legalia Judaeis mendacium sunt; quia ea carnaliter intelligunt: nobis autem veritas; quia ea spiritaliter intelligere curamus.
PL 17, 835Aそれゆえ、律法のいくつかの掟は、ユダヤ人たちには偽りである。彼らはそれを肉的に解するからである。しかし我々には真理である。我々はそれを霊的に解することに心を配るからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.292
Per corvos vero sacerdotes Judaeorum designantur, velamine cordium suorum tenebrosi: per carnes juge sacrificium quod mane et vespere offerebatur.
PL 17, 835Aカラスによっては、心の覆いのゆえに暗いユダヤ人の祭司たちが指され、肉によっては、朝と夕に献げられた絶えざるいけにえが指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.293
Panes autem panes propositionis demonstrant, qui assidue in conspectu Domini ponebantur: bibebat vero de torrente, quia in observationibus legalibus Christus delectabatur.
PL 17, 835Aパンは、主の面前に絶えず置かれた供えのパンを示す。エリヤが川から飲んだとは、キリストが律法上の遵守事項を喜んでいたということである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.294
Post dies autem multos siccatus est torrens; quia veniente Christo in carne, et Evangelium praedicante, observatio legalis cessavit, atque ab illo tempore nihil profuit, sicut dicit Dominus: Lex et prophetae usque ad Joannem, etc. (Matth. XI, 13) .
PL 17, 835A多くの日ののち、川は涸れた。キリストが肉をとって来て福音を宣べ伝えたとき、律法上の遵守は終わり、その時から何の益ももたらさなくなったからである。主が言うとおりである。「律法と預言者たちはヨハネまでである」云々(マタイ11:13)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.295
Et iterum dicit ad Israel per prophetam. Ne offeratis ultra sacrificium frustra. Incensum abominatio est mihi: neomenias et sabbata vestra non feram, iniqui sunt coetus vestri (Esa. I, 13) .
PL 17, 835Bさらに、〔主は〕預言者を通してイスラエルに言う。「もはや空しいいけにえを献げるな。香は私にとって忌むべきものだ。汝らの新月祭と安息日を私は耐えない。汝らの集会は不法である」(イザヤ1:13)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.296
Et dixit Dominus ad Eliam: Vade in Sareptam Sidoniorum, et manebis ibi; praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te (III Reg. XVII, 9) . Qui consurgens, abiit in Sareptam.
PL 17, 835B主はエリヤに言った。「シドン人のサレプタへ行き、そこにとどまれ。私はそこで、やもめの女に命じて、汝を養わせておいた」(列王記三17:9)。彼は立ち上がり、サレプタへ行った。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.297
Elias in Sareptam abiit; quia Judaeos perfidos Christus derelinquens, per apostolos suos transivit ad gentes: Sarepta vero succensa interpretatur, vel angustia panis; gentiles quippe, qui erant civitas diaboli, et qui per Sareptam designantur, igne vitiorum succensi erant.
PL 17, 835Bエリヤがサレプタへ行ったとは、キリストが背信のユダヤ人たちを見捨て、自らの使徒たちを通して諸国民のもとへ移ったことである。サレプタは「焼かれたもの」、あるいは「パンの窮乏」と解釈される。サレプタによって指される異邦人たち、すなわち悪魔の都であった者たちは、悪徳の火に焼かれていたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.298
De hoc igne Scriptura dicit: Omnes vos accendentes ignem, accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis vobis (Esa. L, 11) .
PL 17, 835Cこの火について、聖書は言う。「火を燃やす汝らすべてよ、炎を帯びて、汝らの火の光の中を、汝らが自らのために燃やした炎の中を歩め」(イザヤ50:11)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.299
Illi namque flammis accincti sunt, qui igne vitiorum undique exuruntur, qui et angustia panis vocantur; quia nullus praedicator umquam ad eos accesserat, qui pabulum verbi Dei eis impertiret.
PL 17, 835C炎を帯びているのは、悪徳の火に四方から焼かれる者たちである。彼らはまた「パンの窮乏」とも呼ばれる。彼らに神の言葉の糧を分け与える宣教者が、それまで一人も来たことがなかったからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.300
Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit et mulier vidua, colligens ligna. Eamdem significationem habet mulier, quam et civitas; significat enim Ecclesiam ex gentibus congregatam: vidua vero erat, quia Deum virum suum, peccatis suis exigentibus, perdiderat.
PL 17, 835C「彼が町の門に来ると、薪を集めているやもめの女が現れた」。女は町と同じ意味をもつ。どちらも、諸国民から集められた教会を表すからである。彼女がやもめであったのは、自らの罪が求めたために、夫である神を失っていたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.301
Et vocavit eam, dixitque ei: Affer mihi paululum aquae in vase, ut bibam. Minora petiit, ut ad majora perveniret; possumus namque per paululum aquae, quod animum sitientis refrigerat, voluntatem audientium intelligere; quia sicut sitientis linguam aqua refrigerat, ita et praedicatorum mentes promptus animus auditorum.
PL 17, 835D「彼は彼女を呼んで言った。『器に少しの水を持ってきてくれ。私が飲むために』」。彼はより小さなものを求め、より大きなものへ至ろうとした。少しの水は渇く者の心を潤すので、それによって聞く者たちの意志を解することができる。渇く者の舌を水が潤すように、聞く者たちの進んで聞く心は宣教者たちの精神を潤すからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.302
Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens: Affer mihi et buccellam panis in manu tua.
PL 17, 835D「彼女が取りに行こうとすると、彼はその背後から呼びかけて言った。『汝の手に、一口のパンも持ってきてくれ』」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.303
Quasi post tergum nobis est, quod ignoramus: Elias ergo post tergum mulieris clamavit, quia praedicatores sancti gentibus Deum, quem ignorabant, praedicaverunt; unde et per buccellam panis initia fidei possumus intelligere.
PL 17, 835D我々が知らないことは、いわば我々の背後にある。それゆえ、エリヤが女の背後から呼びかけたとは、聖なる宣教者たちが、諸国民の知らなかった神を宣べ伝えたということである。ここから、一口のパンによって信仰の始まりを解することもできる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.304
Et quia illi competenter ad fidem veniunt, qui student prius peccata sua confiteri, recte subditur: Dixitque ei mulier: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum potest pugillus capere farinae in hydria, et paululum olei in lecytho.
PL 17, 835D自らの罪をまず告白しようと努める者たちこそ、ふさわしく信仰に至る。それゆえ、続けて正しくこう付け加えられる。「女は彼に言った。『汝の神、主は生きている。私にはパンがない。あるのはただ、壺の中の手のひらひとすくいの粉と、油壺の中の少しの油だけだ』」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.305
Lecythus vas erat, in quo oleum servabatur. Possumus vero per farinam rationem, per oleum autem opera misericordiae intelligere.
PL 17, 836A油壺とは、油を蓄えておく器であった。粉によっては理性を、油によっては慈しみの業を解することができる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.306
Gentilis ergo populus cognoscens se graviter errasse, confitebatur nihil in se boni esse; nisi tantummodo quod parum rationis, et parum ex operibus misericordiae videretur habere.
PL 17, 836Aそれゆえ、異邦人の民は、自分がひどく迷っていたことを知り、自分の中には善いものは何もなく、ただ少しの理性と、慈しみの業を少しだけ持っているように見えると告白していた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.307
Gentiles namque parum rationis habebant; quia ex parte rationabiles, ex maxima autem parte irrationabiles erant. Quid enim irrationabilius, quam dicere ligno aut lapidi: Deus meus es tu?
PL 17, 836A異邦人たちは少しの理性しか持っていなかった。一部は理にかなっていたが、大部分は理に反していたからである。木や石に向かって「汝は私の神だ」と言うことほど、理に反することがあろうか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.308
Habebant et parum misericordiae; quia ipsa natura saepe eos ad hoc impellebat, ut miseris subvenirent. Per vasa vero in quibus farina et oleum continebatur, eorum corda designantur.
PL 17, 836A彼らは少しの慈しみも持っていた。本性そのものが、しばしば彼らを、惨めな者を助けるよう促したからである。粉と油が入っていた器によっては、彼らの心が指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.309
En colligo duo ligna, ut ingrediar, et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur. Ligna quae in civitate colliguntur, nihil utilitatis habent, nisi ut igni comburantur. Per ligna igitur errores gentilium diabolica fraude inventi designantur.
PL 17, 836B「見よ、私は二本の薪を集める。入って、それを私と息子のために調え、食べて、死のう」。町の中で集められる薪は、火で焼かれるほかには、何の役にも立たない。それゆえ、薪によっては、悪魔の欺きによって考え出された異邦人たちの迷いが指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.310
Mulier ligna duo colligebat, quia gentilis populus ex doctrina philosophorum atque poetarum diversos errores colligebat, pro quibus perpetuo incendio traderetur. Sed quid est, quod dicit: Ut comedamus et moriamur?
PL 17, 836B女が二本の薪を集めたとは、異邦人の民が、哲学者たちと詩人たちの教えから、さまざまな迷いを集めていたということである。そのために、彼らは永遠の火に渡されるのである。では、「食べて、死のう」と言うのは何か。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.311
Nos enim ideo comedimus, ut vitam in corpore servemus: haec autem ideo se dicit comedere, ut moriatur; quia doctrina gentilium mortem magis infert, quam vitam.
PL 17, 836B我々が食べるのは、体のうちに命を保つためである。ところがこの女は、死ぬために食べると言う。異邦人の教えは、命よりもむしろ死をもたらすからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.312
Ad quam Elias: Vade, et fac sicut dixisti, verumtamen mihi fac ex ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me; tibi autem et filio tuo facies postea.
PL 17, 836Bエリヤは彼女に言った。「行って、汝の言ったとおりにせよ。ただし、まずその粉で私のために小さな灰焼きのパンを作り、私のもとに持ってこい。汝と汝の息子のためには、そのあとで作れ」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.313
Per panem fides, per cinerem vero saepe poenitentia designatur, sicut dicit beatus Job ad Dominum: Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere (Job. XLII, 6) .
PL 17, 836Cパンによっては信仰が、灰によってはしばしば悔い改めが指される。福なるヨブが主に向かって言うとおりである。「それゆえ私は自らを責め、燃え殻と灰の中で悔い改める」(ヨブ記42:6)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.314
Panis igitur cinere cooperitur, cum quilibet infidelis ad fidem veniens, primum studet deflere mala quae fecit; ut convenientius ad fidem Christi percipiendam, quae in baptismate datur, accedat.
PL 17, 836Cしたがってパンが灰で覆われるとは、不信仰な者が誰であれ信仰に来るとき、まず自分の行った悪を嘆くことに努めるということである。洗礼において与えられるキリストの信仰を受けるのに、よりふさわしい仕方で近づくためである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.315
Elias itaque praecepit mulieri ut ex farina panem faceret, sibique deferret; quia praedicatores sancti gentes hortabantur, ut ex rationis bono quod a Deo perceperant, cibum fidei Deo praepararent, sibique deferrent; fidem namque unusquisque ad baptismum veniens, praedicatori defert, cum ad interrogationem sacerdotis qualiter credat, confitetur; Elias panem quem mulieri facere praecepit, comedit, quia profectus filiorum merces est praedicatorum.
PL 17, 836Cエリヤはそれゆえ、女に、粉からパンを作って自分のもとに持って来るよう命じた。聖なる宣教者たちが諸国民に、神から受けた理性の善から信仰の食べ物を神のために整え、自分たちのもとに持って来るよう勧めていたからである。洗礼に来る者は誰でも、祭司〔sacerdos〕の問いに対して自分がどう信じているかを告白するとき、信仰を宣教者に持って来るのである。エリヤは、女に作るよう命じたパンを食べた。子らの進歩は宣教者たちの報いだからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.316
Quapropter Elias mulieri praecepit ut sibi primum, postea sibi et filio suo panem praepararet; quia conversio peccatoris praedicatori primo imputatur: postea vero conversus panem sibi praeparat, cum in bonis operibus semetipsum exercens, ut haeres coelestis patriae fiat obtinet.
PL 17, 836Dそれゆえエリヤは、女に、まず自分のため、その後に自分と息子のためにパンを整えるよう命じた。罪人の回心はまず宣教者に帰せられ、その後、回心した者が自分のためにパンを整えるからである。すなわち善い業において自らを鍛え、天の故郷の相続人となることを得るときである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.317
Quod autem ait Elias: Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque in diem, in qua daturus est Dominus pluviam super terram (III Reg. XVII, 14) ; illud significat, quod fides ab electorum cordibus bonaque opera non deficient, usque dum Dominus ad judicium cum omnibus sanctis suis veniat.
PL 17, 836Dエリヤが言った「粉の壺は尽きず、油壺は、主が地に雨を降らせる日まで減らない」(列王記三17:14)という言葉は、次のことを表す。選ばれた者たちの心から信仰と善い業が絶えることはない。主がすべての聖徒たちとともに裁きのために来るまで、である。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.318
Similiter et Elisaeus Christum figurabat, Naaman vero populum gentium. Multi leprosi erant in Israel, et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus; quia veniente Christo in carne, et Judaei et gentes lepra peccatorum suorum circumdati erant: sed Judaeis in iniquitate sua permanentibus, gentes a lepra peccatorum suorum mundatae sunt.
PL 17, 837A同じようにエリシャもキリストを象り、ナアマンは諸国民の民を象った。イスラエルには重い皮膚病の者が多くいたが、そのうちの誰も清められず、シリア人ナアマンだけが清められた。キリストが肉をもって来たとき、ユダヤ人も諸国民も自分たちの罪という皮膚病に取り巻かれていたが、ユダヤ人が自らの不法にとどまったのに対し、諸国民は自分たちの罪の皮膚病から清められたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.319
Praecepit ergo Elisaeus Naaman, dicens: Vade et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis (IV Reg. V, 10) . Abiit, et lavit in Jordane septies, et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est a lepra.
PL 17, 837Aそこでエリシャはナアマンに命じて言った。「行って、ヨルダンで七度身を洗え。そうすれば汝の肉は健やかさを取り戻し、汝は清められる」(列王記四5:10)。彼は行って、ヨルダンで七度身を洗った。すると彼の肉は幼い子どもの肉のように元に戻り、彼は皮膚病から清められた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.320
Aqua Jordanis baptismum figurabat, eo quod in ea Christus baptizatus sit. Naaman aquis Jordanis ablutus est, et lepra mundatus; quia populus gentium aqua sacri baptismatis a lepra peccatorum suorum est expurgatus.
PL 17, 837Aヨルダンの水は洗礼を象った。その水でキリストが洗礼を受けたからである。ナアマンはヨルダンの水で洗われて皮膚病から清められた。諸国民の民は聖なる洗礼の水によって自分たちの罪の皮膚病から清められたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.321
Septena vero ejus lavatio septiformem Spiritum sanctum figurabat, per cujus operationem remissio peccatorum in baptismo datur; quia sicut corpus visibiliter aquis baptismatis, ita anima invisibiliter per operationem Spiritus sancti a peccatis omnibus emundatur.
PL 17, 837B彼の七度の洗いは、七つの姿の聖なる霊を象った。その働きによって洗礼において罪の赦しが与えられる。体が目に見える仕方で洗礼の水によって洗われるように、魂は目に見えない仕方で、聖なる霊の働きによってあらゆる罪から清められるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.322
Giezi autem qui pretium sanitatis a Naaman percepit, lepramque ejus haereditavit, eos designat, qui doctrinam suae praedicationis hominibus vendunt: quos Dominus in Evangelio non pastores, sed mercenarios vocat (Joan. X, 12) .
PL 17, 837Bところで、ナアマンから癒やしの代価を受け取り、その皮膚病を受け継いだゲハジ〔Giezi〕は、自分の宣教の教えを人々に売る者たちを指す。主は福音書の中で彼らを牧者ではなく雇い人と呼ぶ(ヨハネ10:12)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.323
Elisaeus igitur sanitatem contulit, et Giezi pretium accepit; quia ab eis quos divina misericordia salvat, perversi doctores pretium sanitatis exigunt.
PL 17, 837Bこうしてエリシャは癒やしを与え、ゲハジは代価を受け取った。神の慈しみが救う人々から、曲がった教師たちは癒やしの代価を取り立てるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.324
Et ideo haeredes leprae eorum efficiuntur; quia in malis quae isti per gratiam Dei contempserunt, permanentes damnationem sibi perpetuam acquirunt.
PL 17, 837Cしたがって彼らは、その皮膚病の相続人とされる。神の恩寵によってこの者たちが軽んじた悪の中にとどまり続け、自分に永遠の断罪を招くからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.325
De apertionibus quatuor sigillorum quae ad vetus Testamentum pertinere certum est, pauca de multis diximus; ut demonstraremus nihil aliud esse sigillorum apertionem, nisi demonstrationem spiritalium sensuum in veteri Testamento, quae nobis per Christum facta est.
PL 17, 837C旧約に属することが確かな四つの封印の開封について、多くのうちからわずかを述べた。封印の開封とは、旧約における霊的な意味の提示、すなわちキリストによって我々に行われたものにほかならないことを示すためである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.326
(Vers. 8.) Sequitur: Et ecce equus pallidus, et qui sedebat super eum, nomen illi mors, et infernus sequebatur eum.
PL 17, 837C(第8節)続いて、「見よ、青白い馬。その上に座る者の名は死であり、冥界が彼に従っていた」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.327
Videntur haec quae de equite quarto dicuntur, ad Antichristum pertinere: sed quia superiores tres equites in bonam partem interpretati sumus, ut convenirent cum apertionibus trium sigillorum; ordinis rectitudo cogit, ut et istum in bonam partem intelligamus, quatenus concordet cum apertione quarti sigilli, quam ad prophetas pertinere demonstravimus.
PL 17, 837C第四の騎手について言われていることは、反キリストに関わるように見える。しかし先の三人の騎手を良い方に解して、三つの封印の開封と合うようにした以上、順序の正しさが、この騎手をも良い方に解し、預言者たちに関わると我々が示した第四の封印の開封と調和させることを求める。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.328
Equus igitur pallidus prophetas significat: pallor vero diversis modis accidit hominibus; aliquando namque pavore, aliquando languore, aliquando morte totum corpus occupante, multisque modis aliis pallescunt homines.
PL 17, 837Dしたがって青白い馬は預言者たちを表す。青ざめることは人々にさまざまな仕方で起こる。ある時は恐れによって、ある時は衰弱によって、ある時は死が全身を占めることによって、またほかの多くの仕方で人々は青ざめるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.329
Prophetae itaque, qui populo peccanti praedicebant quod in rapinam et gladium et perditionem darentur, non inconvenienter colorem pallidum habuisse dicuntur: sessor autem hujus equi Dominus est, qui in prophetis suis inhabitavit.
PL 17, 837Dしたがって、罪を犯す民に、略奪と剣と滅びに渡されるだろうと預言していた預言者たちが、青白い色をしていたと言われるのは、不似合いではない。ただしこの馬に座る者は主であり、主は自らの預言者たちのうちに宿った。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.330
Sed valde durum videtur, quod nomen mortis habuisse dicitur; ipse enim vita est omnium electorum suorum, sicut ipse dicit: Ego sum vita (Joan. XIV, 6) .
PL 17, 838Aしかし、主が死の名を持っていたと言われるのは、ひどく厳しいことに思われる。主自身が、自らの選ばれた者たちすべての命だからである。主自身が言うとおりである。「私は命である」(ヨハネ14:6)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.331
Sed si diligenter Scripturas divinas inspexerimus, inveniemus Dominum nostrum Jesum Christum etiam mortem vocari.
PL 17, 838Aだが神の書を注意深く調べるなら、我々の主イエス・キリストが死とも呼ばれていることが分かる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.332
Nam sicut vita est omnium electorum, quibus quotidie vitam aeternam largitur; ita et mors dici potest reproborum, quos pro sceleribus suis quotidie morti tradit perpetuae; ipse enim habet potestatem animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X, 28) .
PL 17, 838Aというのは、主が選ばれた者たちすべての命であり、彼らに日々永遠の生命を与えるように、捨てられた者たちの死とも言えるからである。主は捨てられた者たちを、その悪行のゆえに日々永遠の死に渡す。主自身が、魂も体もゲヘナで滅ぼす権能を持つからである(マタイ10:28)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.333
Nomen ergo mortis habuisse dicitur, quia Israelitico populo peccanti mortem intulit, sicut in cantico Deuteronomii ipse manifeste demonstrat, cum dicit: Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet.
PL 17, 838Aしたがって主が死の名を持っていたと言われるのは、罪を犯すイスラエルの民に死をもたらしたからである。主自身が申命記の歌の中で、こう言うとき明らかに示している。「火は私の怒りの中で燃え上がり、冥界の最も深いところまで燃えるだろう。地とその産物を焼き尽くし、山々の基を燃やすだろう」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.334
Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis: consumentur fame; et devorabunt eos aves morsu amarissimo. Dentes bestiarum immittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium. Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, et reliqua (Deut. XXXII, 22 et seq.) .
PL 17, 838B「私は彼らの上に災いを集め、私の矢を彼らに向けて尽くそう。彼らは飢えて衰え果て、鳥どもが最も苦い噛みつきで彼らを貪り食う。私は獣どもの歯を、地を這うものたちと蛇どもの怒りとともに、彼らに送り込もう。外では剣が彼らを荒らし、内では恐怖が荒らす」云々(申命記32:22以下)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.335
Hunc equitem infernus sequebatur, quia omnes qui comminationes prophetarum quas ex ore Domini ad populum protulerant, contempserunt, infernus absorbuit.
PL 17, 838B冥界はこの騎手に従っていた。預言者たちが主の口から民に告げた威嚇を軽んじた者たちすべてを、冥界が呑み込んだからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.336
Unde et sequitur: Et data est ei potestas in quatuor partes terrae occidere in gladio, et fame, et morte, et bestiis terrae. Per quatuor partes terrae omnis terra Israel designatur.
PL 17, 838Bそれゆえ続けて言われる。「そして彼に、地の四つの部分において、剣と飢えと死と地の獣によって殺す権能が与えられた」。地の四つの部分によって、イスラエルの全土が指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.337
Qualiter autem in gladio, et fame, et morte, et bestiis terrae consumpti fuerint, libri Prophetarum atque Regum aperte demonstrant. Quaerendum vero nobis est cur apertio quatuor sigillorum ad vetus Testamentum, trium vero ad novum pertineat.
PL 17, 838C彼らが剣と飢えと死と地の獣によってどのように滅ぼされたかは、預言者たちの書と王たちの書がはっきりと示している。ところで我々は問わねばならない。なぜ四つの封印の開封は旧約に、三つは新約に関わるのか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.338
Quatuor namque sunt elementa, quibus secundum corpus subsistimus; vetus igitur Testamentum in quaternario numero non inconvenienter ponitur; quia lex Moysi nihil aliud populo Hebraico, nisi ea quae ad quatuor elementa pertinent, repromittit.
PL 17, 838C我々が体において〔secundum corpus〕存立するもととなる元素は四つある。それゆえ旧約が四の数で置かれるのは不似合いではない。モーセの律法はヘブライ人の民に、四つの元素に関わること以外には何も約束しないからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.339
Novum vero Testamentum in ternario numero ponitur; quia fides sanctae Trinitatis, sine qua salvi esse non possumus, in eo specialiter commendatur.
PL 17, 838Cこれに対して新約は三の数で置かれる。そこでは、それなしには我々が救われえない聖なる三位一体への信仰が、特に推奨されているからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.340
(Vers. 9.) Et cum aperuisset sigillum quintum. Quinti sigilli apertio, sexti et septimi, sicut jam diximus, ad apertionem novi Testamenti pertinet: et quamvis novum Testamentum apertio sit veteris Testamenti; tamen multa in eo obscure ponuntur, quae necesse est ut exponantur.
PL 17, 838D(第9節)「そして第五の封印を開いたとき」。第五の封印を開くこと、また第六と第七の封印を開くことは、すでに述べたように、新約を開くことに関わる。新約は旧約を開くことであるが、それでもそこには、説き明かされねばならない多くのことが不明瞭に置かれている。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.341
Igitur sigillum quintum sextum et septimum Salvator aperuit, quando ea quae per parabolas ipse locutus est, et figuraliter gessit, doctoribus Ecclesiae patefecit.
PL 17, 838Dしたがって、救い主が第五と第六と第七の封印を開いたのは、自ら譬えを用いて語り、また象徴的に行ったことを、教会の教師たちに明らかにしたときである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.342
Sed de expositione novi Testamenti non est nobis necesse quidquam dicere, eo quod a sanctis patribus mirabiliter et multipliciter sit expositum.
PL 17, 838Dしかし新約の解き明かしについて、我々は何も述べる必要がない。聖なる教父たちによって、すでに驚くべき仕方で、多様に解き明かされているからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.343
Quinti igitur sigilli apertio ad martyres pertinet: quintum vero sigillum tunc Christus aperuit, quando ea quae per parabolas et quasdam figuras de persecutione martyrum, et glorificatione eorum dixit, doctoribus Ecclesiae manifestavit.
PL 17, 839Aしたがって第五の封印を開くことは殉教者たちに関わる。キリストが第五の封印を開いたのは、殉教者たちの迫害と彼らが栄光を受けることについて譬えと何らかの象りを用いて語ったことを、教会の教師たちに明らかにしたときである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.344
Aperuit etiam quintum sigillum, quando eis coelestem gloriam quam promiserat, contulit, eosque in mundo apud homines clarificavit. Vidi sub altare Dei animas interfectorum propter verbum Dei, et testimonium Jesu, quod habebant.
PL 17, 839Aまたキリストは、約束した天の栄光を殉教者たちに授け、世において人々の間で彼らに栄光を与えたときにも、第五の封印を開いた。「私は、神の祭壇の下に、神の言葉のため、また彼らが持っていたイエスの証しのために殺された者たちの魂を見た」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.345
Altare Dei Christus est: animae igitur sanctorum sub altare quiescunt, quia sicut capiti supposita sunt membra, eique cohaerent, ita et animae sanctorum in coelesti gloria constitutae, Christo salvatori subjectae sunt, eique per conjunctionem membrorum nectuntur.
PL 17, 839A神の祭壇はキリストである。それゆえ聖徒たちの魂は祭壇の下で憩っている。肢体が頭の下に置かれ、これに結ばれているように、天の栄光に置かれた聖徒たちの魂も、救い主キリストに服し、肢体の結びつきによってこれに結ばれているからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.346
(Vers. 10, 11.) Et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo, Domine sanctus et verus, non judicas et non vindicas sanguinem nostrum de iis, qui habitant in terra?
PL 17, 839B(第10・11節)「そして彼らは大きな声で叫んで言った。『聖なる真実な主よ、いつまで、汝は地に住む者たちに対して我々の血を裁かず、報復しないのか』」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.347
Cum scriptura praecipiat malum pro malo non reddere (Rom. XII, 17) , et Dominus dicat in Evangelio: Diligite inimicos vestros, et benefacite iis, qui oderunt vos (Matth. V, 44) ; quid est quod sancti in coelestibus constituti ultionem de inimicis suis expetunt?
PL 17, 839B聖書は悪に悪を返すなと命じ(ローマ12:17)、主も福音書の中で「汝らの敵を愛せよ、汝らを憎む者たちに善を行え」(マタイ5:44)と言っている。ではなぜ、天に置かれた聖徒たちが、自分たちの敵への報復を求めるのか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.348
Sed scimus sanctos Dei diem ultimum desiderare, in quo et corpora et mercedem plenam laborum suorum a Domino percipient.
PL 17, 839Bしかし我々は知っている。神の聖徒たちは、体と自らの労苦の満ち足りた報いを主から受ける最後の日を望んでいるのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.349
Nam hunc diem Dominus desiderandum esse discipulis suis manifestavit, cum signa diei judicii praediceret, dicens: Cum autem videritis haec fieri, respicite et levate capita vestra; quoniam appropinquavit redemptio vestra (Luc. XXI, 28) .
PL 17, 839B主は、裁きの日のしるしを予告して、この日が望まれるべきものであることを弟子たちに示した。「これらのことが起こるのを汝らが見るなら、身を起こし、汝らの頭を上げよ。汝らの贖いが近づいたからである」(ルカ21:28)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.350
Et in oratione Dominica assidue petimus, ut adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10) . Verum quia sanctorum resurrectio atque glorificatio in die judicii fiet, et dies judicii damnatio erit impiorum, sancti ultionem de inimicis suis postulant, quando petunt ut dies Domini veniat; quia eo die damnatione perpetua damnabuntur.
PL 17, 839Cまた我々は主の祈りの中で、「汝の国が来るように」(マタイ6:10)と絶えず願っている。聖徒たちの復活と栄光は裁きの日に起こり、裁きの日は不敬虔な者たちの断罪となる。それゆえ聖徒たちは、主の日が来るようにと願うとき、自分たちの敵への報復を求めている。その日に、敵は永遠の断罪をもって断罪されるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.351
Sed hic quaestio oritur, cur sancti diem Domini desiderent, cum propheta dicat: Vae desiderantibus diem Domini (Amos V, 18) ? Scimus namque diem Domini damnationem esse impiorum, sicut jam diximus.
PL 17, 839Cだがここで問いが生じる。預言者は「主の日を望む者たちに災いあれ」(アモス5:18)と言っているのに、なぜ聖徒たちは主の日を望むのか。すでに述べたように、主の日は不敬虔な者たちの断罪であると我々は知っているからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.352
Et quid necesse fuit prophetae dicere: Vae desiderantibus diem Domini! cum nullus impius reperiatur, qui aut mortem suam, aut diem Domini desideret; eo quod in eo damnari metuit? Et quia verum est quod propheta dixit, investigandum nobis est quid significet.
PL 17, 839Cそして、預言者が「主の日を望む者たちに災いあれ」と言う必要が、どこにあったのか。不敬虔な者のうちには、自分の死や主の日を望む者など見いだされず、その日に断罪されることを恐れるからである。預言者の言ったことは真実であるから、それが何を意味するか、我々は探究しなければならない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.353
Damnatio quippe impiorum sunt peccata: quicumque ergo cum scorto coire desiderat; damnationem suam desiderat: quicumque inebriari desiderat, damnationem suam desiderat: qui equum aut bovem aut aliquid huic rei simile furari desiderat, damnationem suam desiderat: qui damnum aliquod proximo inferre desiderat, damnationem suam desiderat.
PL 17, 839D不敬虔な者たちの断罪とは、実に罪である。したがって、娼婦と交わることを望む者は、自分の断罪を望んでいる。酩酊することを望む者は、自分の断罪を望んでいる。馬や牛、あるいはこれに類するものを盗むことを望む者は、自分の断罪を望んでいる。隣人に何らかの損害を与えることを望む者は、自分の断罪を望んでいる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.354
Igitur quia damnatio impiorum erit dies judicii, quicumque ea scelera committere desiderat, pro quibus in die judicii damnabitur, diem Domini, id est, damnationem suam desiderat.
PL 17, 839Dしたがって、不敬虔な者たちの断罪は裁きの日になるのだから、裁きの日に断罪されることになる悪事を犯すことを望む者は誰でも、主の日、すなわち自分の断罪を望んでいるのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.355
Et datae sunt illis singulae stolae albae. Stolae albae gloria est sanctarum animarum, singulas stolas albas sancti Dei nunc possident; quia corporibus in terra quiescentibus, solius animae beatitudine aeterna perfruuntur: binas stolas tunc percipient, cum post resurrectionem animae cum corporibus gloriam coelestis patriae sine fine possidebunt.
PL 17, 839D「そして彼らに、白い衣が一着ずつ与えられた」。白い衣とは、聖なる魂たちの栄光である。神の聖徒たちは今、白い衣を一着ずつ持っている。体が地で憩っているので、魂だけで永遠の浄福を享受しているからである。復活の後、魂が体とともに天の故郷の栄光を限りなく所有するとき、彼らは衣を二着ずつ受ける。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.356
Et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum, donec impleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt, sicut et illi.
PL 17, 840A「そして彼らに、もうしばらくの間、彼らの仲間の僕たちと兄弟たち、すなわち彼らと同じく殺されるはずの者たちが満ちるまで休むようにと言われた」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.357
Tempus modicum tempus est usque ad diem judicii: quod modicum idcirco dicitur, quia in comparatione futuri temporis valde modicum est.
PL 17, 840Aしばらくの時とは、裁きの日までの時である。これが「しばらく」と言われるのは、来るべき時と比べれば、実にわずかだからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.358
Sancti ergo qui hoc desiderant, ut dies judicii fiat, in qua et corpora et mercedem plenam laborum suorum recipiant, tempus modicum exspectare jubentur, donec impleatur numerus fratrum eorum; quia dies judicii non veniet, usque dum impleatur omnis numerus electorum.
PL 17, 840Aそれゆえ、裁きの日が来て、体と自らの労苦の満ち足りた報いを受けることを望む聖徒たちは、兄弟たちの数が満ちるまで、しばらくの時を待つよう命じられている。選ばれた者たちの数がすべて満ちるまで、裁きの日は来ないからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.359
Sed quaerendum nobis est, cur solae animae pro Christi nomine interfectorum sub altare Dei quievisse, et stolas singulas accepisse legantur; cum omnes electorum animae sub hoc altare quiescant, easdemque stolas et ipsae possideant?
PL 17, 840Bだが我々は問わねばならない。なぜ、キリストの名のために殺された者たちの魂だけが神の祭壇の下で憩い、衣を一着ずつ受けたと読まれるのか。選ばれた者たちの魂はすべてこの祭壇の下で憩い、彼らもまた同じ衣を所有しているのに。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.360
Per animas igitur interfectorum non solum martyres, sed et omnes animas justorum debemus accipere; eo quod et ipsi mundo sint mortui, ut Deo viverent, sicut dicit Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3) .
PL 17, 840Bしたがって、殺された者たちの魂によって、殉教者たちだけでなく、義人たちの魂すべてを受け取らねばならない。彼らもまた、神のために生きるべく世に対して死んだからである。使徒が言うとおりである。「汝らはすでに死んでおり、汝らの命はキリストとともに神の内に隠されているからである」(コロサイ3:3)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.361
Et de semetipso dicit: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14) ; et: Omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12) ; et: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Actor. XIV, 21) .
PL 17, 840Bまた自分自身について言う。「私にとって世は十字架につけられ、私も世に対してそうである」(ガラテヤ6:14)。さらに、「キリスト・イエスにあって敬虔に生きようと望む者は皆、迫害を受ける」(二テモテ3:12)。さらに、「多くの苦難を通って、我々は神の国に入らねばならない」(使徒言行録14:21)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.362
Sed et Joannes auctor hujus libri, calicem Domini bibisse describitur, cum sine gladii peremptione quieverit.
PL 17, 840Cまたこの書の著者ヨハネも、主の杯を飲んだと記されている。剣による殺害なしに憩ったにもかかわらず、である。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.363
(Vers. 12.) Et cum aperuisset sigillum sextum. Sigilli sexti apertio ad Judaeorum dejectionem, sicut diximus, et ad gentium vocationem pertinet.
PL 17, 840C(第12節)「そして第六の封印を開いたとき」。第六の封印を開くことは、すでに述べたように、ユダヤ人たちの没落と、諸国民の召命に関わる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.364
Et quia Christus de Judaeorum perditione et de gentium electione multa per parabolas est locutus, quaedam etiam gessit, quae hoc designaverunt; sextum sigillum aperuit, quando doctoribus Ecclesiae ea quae per figuras dixit et fecit, per inspirationis suae gratiam patefecit.
PL 17, 840Cキリストはユダヤ人たちの滅びと諸国民の選びについて、譬えを用いて多くを語り、またこれを表す幾つかのことを行いもした。第六の封印を開いたのは、象りを通して語り行ったことを、自らの霊感の恩寵によって教会の教師たちに明らかにしたときである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.365
Aperuit etiam sextum sigillum, quando ea quae praedixit, opere implevit. Terrae motus factus est magnus. Per terram in hoc loco Judaei designantur: terrae motus factus est magnus, quando a Romanis haec gens est devastata.
PL 17, 840Cまたキリストは、予告したことを業によって成就したときにも、第六の封印を開いた。「大きな地震が起こった」。この箇所では地によってユダヤ人たちが指される。この民がローマ人によって荒らされたとき、大きな地震が起こったのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.366
Et sol factus est niger, sicut saccus cilicinus. Per solem idem Judaeorum populus designatur: sol igitur factus est niger, tamquam saccus cilicinus; quia populus Judaeorum qui propter cognitionem unius Dei, et propter custodiam Legis, velut sol in mundo, refulgebat inter caeteras gentes, factus est omnibus hominibus odiosus propter iniquitates suas; sacco namque poenitentes vestiuntur, ut indicent se esse peccatores.
PL 17, 840D「そして太陽は、毛の荒布のように黒くなった」。太陽によっても同じユダヤ人の民が指される。それゆえ太陽は毛の荒布のように黒くなった。ユダヤ人の民は、唯一の神を知り、律法を守ったために、世にあって太陽のように、ほかの諸国民の中で輝いていたが、その不法のゆえにすべての人々に忌み嫌われる者となったからである。悔い改める者たちは荒布を着て、自分たちが罪人であることを示す。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.367
Sol ergo nigredinem sacci habuit, quia omnibus gentibus facinora Judaeorum patuerunt. Et luna facta est sicut sanguis. Eamdem significationem habet luna, quam sol; significat namque Synagogam.
PL 17, 840Dこうして太陽は荒布の黒さを持った。ユダヤ人たちの悪行がすべての諸国民に明らかになったからである。「そして月は血のようになった」。月は太陽と同じ意味を持つ。会堂を表すからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.368
Luna ergo speciem sanguinis habuisse visa est, quia omnibus claruit Judaeos propter effusionem sanguinis Christi sanctorumque ejus esse deletos.
PL 17, 841Aしたがって月が血の色をしていると見えたのは、キリストとその聖徒たちの血を流したために、ユダヤ人たちが滅ぼされたことが、すべての人に明らかになったからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.369
(Vers. 13.) Et stellae ceciderunt super terram, sicut ficus mittit grossos suos, cum a vento magno movetur.
PL 17, 841A(第13節)「そして星々は、大風に揺さぶられたイチジクが青い実を落とすように、地に落ちた」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.370
Per stellas principes sacerdotum designantur, scribae et pharisaei: per ficum autem terram Judaeorum possumus intelligere: grossi vero ejusdem arboris fructus inutiles vocantur, qui cito labuntur, cum arbor eadem vento concutitur.
PL 17, 841A星々によっては、大祭司たち、律法学者たち、ファリサイ派の人々が指される。イチジクによっては、ユダヤ人たちの地を解することができる。この木の青い実は役に立たない実と呼ばれ、同じ木が風に揺さぶられると、すぐに落ちる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.371
Ficus igitur vento commota est, et inutiles fructus a se emisit; quia terra Judaeorum a Romanis invasa est, et gentem inutilem, et Deo odibilem a se expulit, ut habitatio fieret fidelium.
PL 17, 841Aそうしてイチジクは風に揺り動かされ、役に立たない実を自分から落とした。ユダヤ人たちの地がローマ人に侵略され、役に立たず神に忌まわしい民を自分から追い出し、信仰者たちの住まいとなるようにしたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.372
Stellae itaque grossorum more in terram ceciderunt; quia eos qui per doctrinam Legis velut stellae in populo refulgebant, eadem poena conclusit, quae et caeteram multitudinem.
PL 17, 841Bこうして星々は、青い実のように地に落ちた。律法の教えによって民の中で星のように輝いていた者たちを、ほかの群衆と同じ刑罰が閉じ込めたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.373
(Vers. 14.) Et coelum recessit, sicut liber involutus. Per coelum vetus Testamentum designatur: liber vero quando involvitur, ejus scriptura ab oculis intuentium absconditur.
PL 17, 841B(第14節)「そして天は、巻物が巻かれるように去った」。天によっては旧約が指される。巻物は巻かれると、その文字が見る者たちの目から隠される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.374
Liber ergo Judaeis involutus est, quia spiritalem intelligentiam in veteri Testamento, quae Christum demonstrabat, intelligere noluerunt. Coelum itaque sicut liber involutus recessit, quia vetus Testamentum Judaeos dereliquit, et ad gentes transivit.
PL 17, 841B巻物はこうしてユダヤ人たちには巻かれてしまった。旧約の中にあってキリストを示す霊的な理解を、彼らは理解しようとしなかったからである。それゆえ天は巻物が巻かれるように去った。旧約はユダヤ人たちを見捨て、諸国民のもとへ移ったからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.375
Et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt. Et quia Judaeorum terra montuosa est, possumus per montes eos qui in civitatibus, per insulas autem eos qui in campestribus habitabant, intelligere. Qui de locis suis moti sunt, quia omnes aut exterminati, aut in captivitatem ducti sunt.
PL 17, 841B「そしてすべての山と島々が、その場所から動かされた」。ユダヤ人たちの地は山がちなので、山々によっては町に住んでいた者たちを、島々によっては平地に住んでいた者たちを解することができる。彼らがその場所から動かされたのは、皆が滅ぼされるか、捕囚として連れ去られたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.376
(Vers. 15, 16, 17.) Et reges terrae, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium, et dicunt montibus: Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super thronum, et ab ira Agni; quoniam venit dies magnus irae ipsorum, et quis poterit stare?
PL 17, 841C(第15・16・17節)「そして地の王たち、君主たち、千人隊長たち、富める者たち、強い者たち、すべての奴隷と自由人は、洞穴と山の岩の間に身を隠し、山々に言う。『我々の上に落ちて、座に座る者の顔と、子羊の怒りから我々を隠してくれ。彼らの怒りの大いなる日が来たからだ。誰が立っていられようか』」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.377
Per reges terrae principes et tribunos, eos qui hanc gentem regere videbantur, possumus intelligere: per divites et fortes, servos et liberos, caeteram multitudinem.
PL 17, 841C地の王たち、君主たち、千人隊長たちによって、この民を治めていると見えた者たちを解することができる。富める者たち、強い者たち、奴隷たち、自由人たちによって、残りの群衆を解することができる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.378
Qualiter autem se in speluncis et petris montium absconderunt, Josephus manifeste narrat, qui eversionem Hierusalem describit (Joseph. lib. VI de bello Judaico c. 11 et seq.) .
PL 17, 841C彼らが洞穴と山の岩の間にどのように身を隠したかは、エルサレムの滅亡を記したヨセフスがはっきりと語っている(ヨセフス『ユダヤ戦記』第6巻第11章以下)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.379
Tanta enim fuit afflictio, ut cum fame diutina consumerentur, et ab hostibus exterius, et multo deterius a praedonibus intrinsecus affligerentur; absconderint se in puteis et cloacis, et in quibusdam terrae abditis locis, cupientes mori, ut prolixam miseriam mortis compendio terminarent.
PL 17, 841D実に苦難は大きく、長い飢えに消耗し、外からは敵に、はるかにひどいことに内からは略奪者たちに苦しめられて、井戸や下水溝、また地のいくつかの隠れた場所に身を隠し、死ぬことを望んだ。長い悲惨を、死によって短く終わらせようとしたのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.380
Qui etiam scientes se pro sceleribus suis ista pati, et post mortem se inferni poenas esse passuros, cupiebant ut montibus, sub quibus delitescebant, opprimerentur et absconderentur a facie Dei et a facie Christi ejus, quem graviter noverant se offendisse.
PL 17, 841D彼らはまた、自分たちが悪行のゆえにこれらを被っていること、死後に冥界の刑罰を受けることになることを知って、自分たちが潜んでいた山々に押しつぶされ、神の顔と、その神のキリストの顔から隠されることを望んだ。自分たちがキリストを激しく怒らせたことを、よく知っていたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.381
Nam et Dominus cum ad passionem duceretur, hoc eos esse passuros mulieribus se lamentantibus praedixit, dicens: Filiae Hierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros; quia ecce venient dies quando dicent: Beatae steriles, quae non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt!
PL 17, 842A主もまた、受難へ連れて行かれるとき、嘆く女たちに、彼らがこれを被ることを予告して言った。「エルサレムの娘たちよ、私のために泣くな。むしろ汝ら自身と汝らの子らのために泣け。見よ、日々が来る。そのとき人々は言うだろう。『子を産まなかった不妊の女たちと、乳を飲ませなかった乳房は幸いだ』と」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.382
Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Cooperite nos. Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet (Luc. XXIII, 28) ?
PL 17, 842A「そのとき彼らは、山々に『我々の上に落ちよ』と、丘々に『我々を覆え』と言い始める。もし青い木にこれらのことをするなら、枯れた木には何が起こるのか」(ルカ23:28)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.383
Se viride lignum, illos vero lignum aridum vocat: ac si dixisset: Si in me qui lignum sum secundum humanitatem, viride autem secundum divinitatem, id est, qui Deus sum et homo, haec faciunt; in illis qui lignum sunt aridum, id est, qui viriditatem fidei non habent, quid fiet?
PL 17, 842A主は自らを青い木と呼び、彼らを枯れた木と呼んでいる。あたかもこう言ったかのようである。「人性に従えば木であり、神性に従えば青い者である私、すなわち神であり人である私に、彼らがこれらのことをするなら、木であっても枯れている者たち、すなわち信仰の青さを持たない者たちには、何が起こるのか」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.6.384
Subauditur, pessime peribunt. Sed et arbor fici quam Dominus ante passionem maledicendo aridam fecit, eo quod in ea fructum non reperisset (Matth. XXI, 19) ; eosdem Judaeos designavit, quos maledictione perpetua damnavit, eo quod in illis fructum fidei nullum reperisset.
PL 17, 842A補って解すべきは、「最悪の仕方で滅びる」である。しかも、主が受難の前に呪って枯らしたイチジクの木は、その木に実を見いだせなかったために(マタイ21:19)、同じユダヤ人たちを指した。主は、彼らに信仰の実を何も見いだせなかったために、永遠の呪いで彼らを断罪したのである。