ベレンガウドゥス9世紀(11–12世紀とする説もある)

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri)

Visio V, Caput XX 第5の幻 第XX章

Berengaudus · Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) · PL 17, 929A · 56 sectiones

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.1

1

(Vers. 1.) Et vidi angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua. Damnationem diaboli narrare volens, ad adventum Christi revertitur.

PL 17, 929A

(第1節)「また私は、天から降りてくる天使を見た。彼は深淵の鍵と、手に大きな鎖を持っていた」。悪魔の断罪を語ろうとして、彼はキリストの到来に立ち返る。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.2

2

Tres namque sunt damnationes diaboli: damnatus est primo, quando de coelesti beatitudine propter iniquitatem suam est dejectus: secunda damnatio ejus fuit, de qua auctor libri hujus loqui modo incipit; quando per mortem Christi genus humanum de potestate ejus ereptum est, et ipse, sicut praesens scriptura demonstrat, in abyssum est religatus: tertia damnatio ejus erit, quando in infernum cum omnibus impiis in aeternum cruciandus demergetur.

PL 17, 929A

悪魔の断罪は三つある。第一に、彼が断罪されたのは、自らの不法のゆえに天の浄福から投げ落とされたときである。その第二の断罪は、この書の著者が今語り始めているもので、キリストの死によって人類が彼の権力から奪い取られ、彼自身が、この書が示すとおり、深淵に縛られたときである。その第三の断罪は、永遠の責め苦を受けるべく、すべての不敬虔な者たちとともに冥界に沈められるときになる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.3

3

Angelus itaque iste Christum significat: descensio ejus de coelo est incarnatio ejus. Clavem abyssi, id est, inferni, ipse possidet; quia ab ingressu ejus quos vult, retrahit; et quos vult, in ejus damnationem cadere juste permittit. Per catenam vero magnam ejus potestas designatur.

PL 17, 929A

したがって、この天使はキリストを表す。天からの彼の降下は、彼の受肉である。深淵、すなわち冥界の鍵を彼自身が持つ。彼は、望む者たちをそこに入ることから引き戻し、望む者たちがその断罪に落ちるのを、正当に許すからである。大きな鎖によっては、彼の権能が指される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.4

4

(Vers. 2.) Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui vocatur diabolus et satanas, et religavit eum per annos mille.

PL 17, 929B

(第2節)「そして彼は竜、すなわちいにしえの蛇、悪魔でありサタンである者を捕らえ、千年のあいだ縛った」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.5

5

Apprehendit Christus serpentem antiquum, id est, diabolum, quando per mortem suam ejus destruxit imperium: per annos autem mille omne tempus ab adventu Christi usque ad finem mundi debemus accipere.

PL 17, 929B

キリストがいにしえの蛇、すなわち悪魔を捕らえたのは、自らの死によってその支配を打ち壊したときである。千年によっては、キリストの到来から世の終わりまでの全期間を解さねばならない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.6

6

Religavit ergo Christus diabolum non vinculis corporeis, sed vinculis potestatis suae immensae; quia eum a cordibus electorum suorum expellens, ab eorum deceptione divina sua virtute exclusum tenet.

PL 17, 929B

こうしてキリストが悪魔を縛ったのは、体の鎖によってではなく、自らの測り知れない権能の鎖によってである。彼を自らの選ばれた者たちの心から追い出し、神としての自らの力によって、彼らを惑わすことから締め出しておくからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.7

7

(Vers. 3.) Et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super eum; ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni: post haec oportet illum solvi modico tempore.

PL 17, 929B

(第3節)「そして彼を深淵に投げ入れ、閉じ、その上に封印をした。千年が満ちるまで、もはや諸国民を惑わさないようにするためである。そののち、彼はしばらくのあいだ解かれねばならない」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.8

8

Alligationem diaboli tribus modis possumus intelligere; possumus namque hoc simpliciter intelligere, ut virtute Dei omnipotentis in abysso religatus teneatur usque ad tempus praefinitum: possumus etiam per abyssum corda impiorum intelligere, ut a cordibus electorum exclusus, intra angustias cordium reproborum constrictus et alligatus teneatur: possumus et hoc tertio modo intelligere.

PL 17, 929C

悪魔を縛ることを、我々は三通りに解することができる。第一に、これを単純に、全能の神の力によって、定められた時まで深淵に縛られて留め置かれる、と解することができる。第二に、深淵によって不敬虔な者たちの心を解することもでき、選ばれた者たちの心から締め出され、捨てられた者たちの心の狭さの中に押し込められ、縛られて留め置かれる、と解する。第三の仕方でも解することができる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.9

9

Diabolus nihil aliud desiderat, quam deceptionem hominum: et dum per custodiam Dei omnipotentis, qui electos suos custodire et defendere non desistit, ab eorum deceptione arcetur, quasi quibusdam vinculis ejus impiissima voluntas religata tenetur.

PL 17, 929C

悪魔は、人々を惑わすこと以外に何も望まない。そして、自らの選ばれた者たちを守り、かばうことをやめない全能の神の守りによって、彼らを惑わすことから遠ざけられているあいだ、彼のきわめて不敬な意志は、いわば鎖で縛られて留め置かれているのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.10

10

Per gentes vero quas seducere non permittitur, solos electos debemus intelligere: tempus modicum, quo post mille annos solvendus esse dicitur, tempus Antichristi est; tunc enim peccatis hominum facientibus, dabitur potestas diablo tota virtute contra genus humanum dimicandi.

PL 17, 929C

惑わすことを許されない諸国民によっては、選ばれた者たちだけを解さねばならない。千年ののち解かれると言われる「しばらくの時」は、反キリストの時である。そのとき、人々の罪がそうさせて、悪魔に、全力で人類に戦いを挑む権能が与えられるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.11

11

(Vers. 4.) Et vidi sedes: et sederunt super eas, et judicium datum est illis. Quia superius narravit, quo ordine misericordia divina quotidie electos suos ab immanissimo hoste diabolo liberet, consequens est ut gloria ad quam eorum animae quotidie perducuntur, describatur; per sedes namque coelestis patria, per sedentes vero super eas sanctorum animae designantur: quod autem judicium datum sit sanctis, quorum animae in coelesti beatitudine requiescunt; in hoc advertere possumus, cum ad eorum sepulcra daemonia ab obsessis corporibus expelli, perjuria saepe detegi, atque multa miracula fieri videmus.

PL 17, 929D

(第4節)「また私は座を見た。それらの上に座る者たちがいて、裁きが彼らに与えられた」。彼は先に、神の慈しみがきわめて凶暴な敵である悪魔から、日々どのように自らの選ばれた者たちを解放するかを語ったので、次に、彼らの魂が日々導かれていく栄光が描かれるのは当然である。座によっては天の祖国が、その上に座る者たちによっては聖徒たちの魂が指される。裁きが、魂が天の浄福のうちに憩っている聖徒たちに与えられたことは、次のことから気づくことができる。彼らの墓のもとで、悪霊たちが取り憑かれた体から追い出され、偽りの誓いがしばしば暴かれ、多くの奇跡が起こるのを我々は見るからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.12

12

Et animas interfectorum propter verbum Dei, et testimonium Jesu: et qui non adoraverunt bestiam et imaginem ejus, nec acceperunt characterem ejus in frontibus aut in manibus suis, vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis.

PL 17, 930A

「また神の言葉とイエスの証しのゆえに殺された者たちの魂、そして獣とその像を礼拝せず、その刻印を額にも手にも受けなかった者たちは、生きて、キリストとともに千年のあいだ王として治めた」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.13

13

Per animas interfectorum propter verbum Dei, et testimonium Jesu martyres, qui diversis temporibus interfecti sunt, possumus accipere: per eas vero quae non adoraverunt bestiam et imaginem ejus, eos qui ab Antichristo interficiendi sunt, puto esse intelligendos.

PL 17, 930A

神の言葉とイエスの証しのゆえに殺された者たちの魂によっては、さまざまな時代に殺された殉教者たちを解することができる。獣とその像を礼拝しなかった者たちの魂によっては、反キリストに殺されることになる者たちが解されるべきだと私は思う。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.14

14

Isti ergo vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis; quia quamvis corpore sint interfecti, secundum animam tamen vivunt cum Christo in coelesti beatitudine.

PL 17, 930A

こうして、この者たちが生きて、キリストとともに千年のあいだ王として治めたというのは、体は殺されても、魂においては天の浄福のうちにキリストとともに生きているからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.15

15

Sed quaerendum nobis est quomodo electi qui instante fine mundi nascituri sunt, cum Christo mille annis regnare dicantur; cum tempus mille annorum non ad futurum tempus, quod sine fine est, sed ad praesens potius pertineat, quod in fine mundi consummabitur, et in quo fides Evangelii per universum orbem florens, electos quotidie ad vitam aeternam percipiendam dirigit.

PL 17, 930B

しかし我々は問わねばならない。世の終わりが迫るとき生まれる選ばれた者たちが、どうしてキリストとともに千年のあいだ王として治めると言われるのか。千年の時は、終わりのない未来の時にではなく、むしろ、世の終わりに満ちる現在の時に関わるのに。この時において、全世界に栄える福音の信仰が、選ばれた者たちを日々、永遠の生命を受けるべく導いているのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.16

16

Quod ita solvendum puto. Tempus ab ascensione Christi usque ad finem mundi, quod per mille annos designatur, omnibus electis deputatum est, ut in eo sine corporibus gloria coelesti cum Domino perfruantur: et scimus quia omnes electi membra Christi sunt, et ex multis membris unum corpus efficitur; et si gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.

PL 17, 930B

これは次のように解くべきだと私は思う。キリストの昇天から世の終わりまでの時、それが千年によって指されるが、それはすべての選ばれた者たちに割り当てられており、その時に彼らは体を伴わずに、主とともに天の栄光を味わう。我々は知っている。すべての選ばれた者たちはキリストの肢体であり、多くの肢体から一つの体ができていること、また一つの肢体が栄光を受ければ、すべての肢体がともに喜ぶことを。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.17

17

Gaudium igitur praecedentium sanctorum, illorum nihilominus erit, qui in fine mundi nascituri sunt, quia unum corpus efficientur cum eis, et in aliis possidebunt, quod ipsis deerit.

PL 17, 930C

こうして、先立つ聖徒たちの喜びは、世の終わりに生まれる者たちの喜びでもある。その者たちは彼らとともに一つの体となり、自らに欠けているものを、ほかの者たちのうちに所有するからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.18

18

(Vers. 5.) Caeteri vero non vixerunt, donec consummentur mille anni. Caeteri autem, id est, reprobi, non vixerunt; quia post mortem non ad vitam ducuntur, quae in coelestibus sanctorum animabus datur: sed in infernum demerguntur, quae in hoc libro mors prima vocatur.

PL 17, 930C

(第5節)「残りの者たちは、千年が満ちるまで生きなかった」。残りの者たち、すなわち捨てられた者たちが生きなかったというのは、死ののち、天にいる聖徒たちの魂に与えられる命には導かれず、冥界に沈められるからである〔quae の先行詞は定かでない。冥界に沈められることを、この書が第一の死と呼ぶ、と取った〕。それをこの書は第一の死と呼ぶ。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.19

19

(Vers. 6.) Haec est resurrectio prima. Beatus qui habet partem in resurrectione prima, in iis secunda mors non habet potestatem.

PL 17, 930C

(第6節)「これが第一の復活である。第一の復活に与る者は幸いである。この者たちに対して、第二の死は力を持たない」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.20

20

Quaerendum nobis est, quae sit resurrectio prima; nam primam resurrectionem non diceret, nisi esset et secunda: nec secundam mortem, nisi esset et prima.

PL 17, 930D

我々は問わねばならない。第一の復活とは何か。第二の復活がなければ、第一の復活とは言わないであろうし、第一の死がなければ、第二の死とも言わないであろうからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.21

21

Resurgimus itaque primo per baptismum a morte animae: sed quia dicit beatos esse eos, qui habent partem in resurrectione prima, non mihi de baptismo hoc dictum videtur; eo quod non omnes beati sint, qui per baptismum a morte animae resurgere videntur; eo quod nonnulli post baptismum ipsi sibi peccando mortem attrahunt, mentiendo quae in eo promiserunt, atque in suis malis perseverando.

PL 17, 930D

我々はまず洗礼によって、魂の死から復活する。しかし彼は、第一の復活に与る者が幸いであると言うのだから、これは洗礼について言われたのではないと私には思われる。洗礼によって魂の死から復活するように見える者がみな幸いなのではないからである。洗礼ののち、自分で罪を犯して死を招く者たちもいて、洗礼のときに約束したことを偽り、自らの悪のうちにとどまり続けるのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.22

22

Sunt etiam nonnulli qui post perpetrationem scelerum, quibus sibi mortem intulerunt, ad vitam per poenitentiam et lacrymas, caeteraque bona opera redeunt, de quibus Apostolus loquitur dicens: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14) .

PL 17, 930D

また、死を自らにもたらした悪事を行ったのち、悔い改めと涙とそのほかの善いわざによって命に戻る者たちもいる。使徒は彼らについて語って言う。「眠る者よ、起きよ、死者の中から立ち上がれ。そうすればキリストが汝を照らす」(エフェソ5:14)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.23

23

Sed nec istam primam resurrectionem dicere possumus; eo quod primo per baptismum, secundo per poenitentiam et lacrymas animae nostrae ad vitam revocentur. Necesse est ergo ut investigemus, quam vocet resurrectionem primam.

PL 17, 931A

だが、これを第一の復活と言うこともできない。我々の魂は、第一には洗礼によって、第二には悔い改めと涙によって、命に呼び戻されるからである。したがって、彼がどれを第一の復活と呼んでいるのかを、我々は探らねばならない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.24

24

Quatuor sunt vitae fidelium: prima mala, secunda bona et mala, tertiae vero et quartae nullum malum adhaerere potest.

PL 17, 931A

信じる者たちの命は四つある。第一は悪であり、第二は善と悪とがまじり、第三と第四には、いかなる悪も付くことができない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.25

25

Prima est ante baptismum, quae tota mala est: secunda post baptismum, quae et bona et mala dici potest; nullus enim fidelium tempus vitae praesentis sine aliquibus peccatis transire potest, sicut iste Joannes loquitur dicens: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8) .

PL 17, 931A

第一は洗礼の前の命で、すべて悪である。第二は洗礼ののちの命で、善とも悪とも言える。信じる者の誰も、現在の命の時を、いくらかの罪なしに過ごすことはできないからである。この同じヨハネが語って言うとおりである。「もし我々が罪を持たないと言うなら、我々は自らを欺いており、真理は我々のうちにない」(一ヨハネ1:8)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.26

26

Tertia est, quae tota bona est, et ad quam series hujus lectionis pertinet, quae a passione Christi usque ad finem mundi extenditur, in qua sancti sine corporibus cum Domino vita aeterna perfruuntur: quam etiam primam resurrectionem vocat; cum dicit: Haec est resurrectio prima.

PL 17, 931B

第三はすべて善い命で、この箇所の流れはこれに関わる。それはキリストの受難から世の終わりまで続き、その間に聖徒たちは体を伴わずに、主とともに永遠の生命を味わう。彼はこれを第一の復活とも呼んでいる。「これが第一の復活である」と言うときである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.27

27

Tempus itaque a passione Christi usque ad finem mundi resurrectio prima vocatur. Quarta vita sanctorum erit post receptionem corporum, quae nullo fine terminabitur.

PL 17, 931B

こうして、キリストの受難から世の終わりまでの時が、第一の復活と呼ばれる。第四の命は、聖徒たちが体を受け取り直したのちのもので、いかなる終わりによっても終わることがない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.28

28

Igitur quia vita praesens in comparatione vitae coelestis mors recte dici potest, sancti prima resurrectione tunc resurgunt, cum ab hac misera vita subtracti, in coelesti beatitudine cum Domino collocantur.

PL 17, 931B

それゆえ、現在の命は天の命に比べれば死と呼ぶのが正しいので、聖徒たちが第一の復活によって復活するのは、この惨めな命から取り去られ、天の浄福のうちに主とともに置かれるときである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.29

29

Et sicut est haec prima resurrectio sanctorum, ita est et prima mors impiorum; quando praesentem vitam deserunt, et in poenis demerguntur: secunda vero mors ultima damnatio erit, sicut in sequentibus exponit.

PL 17, 931C

また、これが聖徒たちの第一の復活であるように、これは不敬虔な者たちの第一の死でもある。彼らが現在の命を離れ、刑罰の中に沈められるときである。第二の死は、続く箇所で説くように、最後の断罪となる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.30

30

Beati ergo erunt, qui habent partem in resurrectione prima, et in iis secunda mors non habet potestatem; quia illi tantummodo beati sunt et erunt, qui ante finem mundi in consortio sanctorum ascribi merebuntur.

PL 17, 931C

それゆえ、第一の復活に与る者は幸いな者となり、この者たちに対して、第二の死は力を持たない。世の終わりより前に、聖徒たちの交わりに数えられるにふさわしいとされた者だけが、幸いな者であり、また幸いな者となるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.31

31

Multos enim, fine mundi instante, ignis purgatorius purgando cremabit, sed ante judicium absoluti in sanctorum collegio recipientur: atque in iis secunda mors, id est, damnatio ultima non habebit potestatem; quia jam non cum haedis in sinistris, sed cum ovibus in dextris ponentur.

PL 17, 931C

というのも、世の終わりが迫るとき、浄めの火が多くの者を浄めつつ焼くが、彼らは裁きの前に赦免されて、聖徒たちの集いに受け入れられるからである。そして、この者たちに対して、第二の死、すなわち最後の断罪は力を持たないであろう。彼らはもはや山羊とともに左にではなく、羊とともに右に置かれるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.32

32

Sederunt sacerdotes Domini et Christi, et regnaverunt cum Christo mille annis (Matth. XXV, 33) .

PL 17, 931C

「しかし彼らは主とキリストの祭司となり、キリストとともに千年のあいだ王として治めた」〔底本は Sederunt。Sed erunt(しかし…となる)が一語に続いて刷られたものと読む〕(マタイ25:33)〔引かれた句は黙示録20:6。マタイ25:33 は前の節の末尾、羊を右に置く句に当たる〕。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.33

33

Nomine sacerdotum omnes electos comprehendit; omnes namque electi, sacerdotes vocantur, sive quod sint membra summi sacerdotis, sive quod ipsi semetipsos offerre Deo per bona opera non desistant.

PL 17, 931D

「祭司」という名によって、彼は選ばれた者たちすべてを含めている。選ばれた者はみな祭司と呼ばれるからである。大祭司の肢体であるからでもあり、また彼ら自身が善い行いによって自らを神に献げることをやめないからでもある。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.34

34

(Vers. 7.) Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, quae sunt super quatuor angulos terrae Gog et Magog. Quod hic carcer, superius abyssus vocatur.

PL 17, 931D

(第7節)「千年が満ちると、サタンは牢獄から解かれて出て行き、地の四隅にいる諸国民、ゴグとマゴグを惑わす」。ここで牢獄と言われているものは、上では深淵と呼ばれていた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.35

35

Sed interim quaestio oritur; superius quippe quorumdam opinionem sequens, dixi per abyssum corda impiorum posse designari, in quibus diabolus a cordibus fidelium expulsus, religatus teneatur: si ergo per abyssum corda reproborum designantur, quomodo de abysso, id est, de cordibus reproborum exire dicitur, quos numquam derelinquet? numquid reprobos derelicturus est, et invasurus electos?

PL 17, 931D

しかし、ここで問いが生じる。実は私は上で、ある人々の意見に従い、深淵によって不敬虔な者たちの心が指されうると述べた。その中で、悪魔は信じる者たちの心から追い出され、縛られて留め置かれる、というのである。それなら、もし深淵によって捨てられた者たちの心が指されるのだとすれば、深淵から、すなわち捨てられた者たちの心から出て行くと言われるのは、どうしてか。彼は捨てられた者たちを決して見捨てないのに。捨てられた者たちを見捨てて、選ばれた者たちに侵入するつもりなのか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.36

36

Nullo modo. Alligationem ergo diaboli secundum litteram intelligendam puto, ut in aliquo abyssi loco virtute divina religatus teneatur, vel certe in inferno usque ad diem absolutionis suae.

PL 17, 932A

決してそうではない。それゆえ私は、悪魔の縛りは文字どおりに解されるべきだと考える。すなわち、神の力によって深淵のどこかの場所に縛られて留め置かれるか、あるいは少なくとも、自らが解かれる日まで冥界に〔留め置かれる〕のである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.37

37

Seducet autem gentes, quae sunt super quatuor angulos terrae; quia universas gentes quae infra quatuor plagas mundi continentur, Antichristi impiissima doctrina perlustrabit: nullasque alias gentes seducet, nisi quae spiritaliter Gog et Magog vocantur; Gog namque interpretatur tectum, Magog de tecto.

PL 17, 932A

彼は「地の四隅にいる諸国民」を惑わすが、それは、世界の四つの地域の内に含まれるすべての諸国民を、反キリストの極めて不敬虔な教えが巡るからである。そして、霊的にゴグとマゴグと呼ばれる者たちでなければ、他のどの諸国民も惑わさない。ゴグは「覆い〔tectum〕」、マゴグは「覆いから」と訳されるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.38

38

Per Gog igitur, qui interpretatur tectum, ii designantur, qui malitiam suam in corde tegentes, justi ab hominibus videbuntur, cum futuri sint mente reprobi: Magog vero, qui interpretatur de tecto, eos designat, qui de tecto cordis sui in apertas miserias prorumpentes, omnibus se impios esse demonstrabunt. Tales itaque diabolus per Antichristum facile decipiet.

PL 17, 932B

それゆえ、「覆い」と訳されるゴグによって、悪意を心に覆い隠し、人々には正しい者と見えながら、精神においては捨てられた者となる人々が指される。他方、「覆いから」と訳されるマゴグは、自らの心の覆いから、あらわな悲惨の中へ突進し、すべての人に自分が不敬虔であることを示す人々を指す。こうした者たちを、悪魔は反キリストを通じて容易に欺くであろう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.39

39

(Vers. 8.) Et congregabit eos in praelium, quorum numerus est sicut arena maris. In praelium eos congregabit; quia ad Ecclesiam Dei persequendam eos armabit. Et ascenderunt super latitudinem terrae, et circumdederunt castra sanctorum, et civitatem dilectam.

PL 17, 932B

(第8節)「そして彼らを戦いに集める。その数は海の砂のようである」。彼らを戦いに集めるというのは、神の教会を迫害させるために彼らを武装させるからである。「そして彼らは地の広がりの上に上り、聖徒たちの陣営と愛された都を取り囲んだ」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.40

40

Diximus superius discipulos Antichristi laudatores fore vitiorum, et omnia quae ad delectationes carnales pertinent, docere. Super latitudinem ergo terrae ascenderunt; quia vastas hujus saeculi vias ingredientur, quae ducunt ad mortem.

PL 17, 932B

反キリストの弟子たちは悪徳を称賛する者となり、肉の快楽に属するすべてのことを教えるであろう、と我々は上で述べた。それゆえ彼らは「地の広がりの上に上った」。この世の広大な道、死へ導く道に足を踏み入れるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.41

41

Castra vero sanctorum et civitas dilecta, unam significationem habent; significant quippe Ecclesiam. Castra igitur sanctorum circumdabunt; quia Ecclesiam Dei tota virtute persequentur, ut nomen Christi de mundo funditus exstinguant.

PL 17, 932C

「聖徒たちの陣営」と「愛された都」は、一つの意味を持つ。いずれも教会を指すのである。それゆえ彼らは聖徒たちの陣営を取り囲むであろう。キリストの名を世から根絶やしにするために、全力で神の教会を迫害するからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.42

42

(Vers. 9.) Et exivit ignis de coelo a Deo, et devoravit eos. Ignis de coelo exiet; quia veniente Domino ad judicium, ignis ante ipsum praecedet, qui non solum omnem catervam impiorum, sed et ipsum mundum consumet, sicut in nonagesimo sexto psalmo David loquitur dicens: Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus (Psal. XCVI, 3) .

PL 17, 932C

(第9節)「そして神のもとから、天から火が出て、彼らを焼き尽くした」。「天から火が出る」のは、主が裁きに来るとき、その前に火が先立ち、不敬虔な者たちのすべての群れだけでなく世界そのものをも焼き尽くすからである。第九十六篇でダビデが言うとおりである。「火が彼の前に先立ち、周囲の彼の敵を燃やす」(詩篇96:3)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.43

43

Reprobi namque quamvis cum electis conversentur, in circuitu sunt; quia sicut hostes civitatem aliquam impugnant, ut capiant eam: ita et Ecclesia a reprobis impugnatur.

PL 17, 932C

捨てられた者たちは、選ばれた者たちと交わって暮らしていても、「周囲に」いる者である。敵が都を攻めて奪おうとするように、教会も捨てられた者たちに攻められるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.44

44

Sed et in psalmo quadragesimo nono idem David loquitur dicens: Ignis in conspectu ejus exardescet, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3) .

PL 17, 932D

また第四十九篇でも、同じダビデが言う。「火が彼の前で燃え上がり、彼の周囲に激しい嵐がある」(詩篇49:3)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.45

45

Quidam hunc versum ita exponunt, quod post succensionem elementorum pluvia descendet, quae combustionis cineres abluat: sed talis expositio absurdissima mihi videtur; scimus enim pluviam a mari atque a terra sive per nebulam, sive per exsiccationem solis exsurgere.

PL 17, 932D

ある人々はこの句を次のように解する。元素が燃やされたのちに雨が降り、燃焼の灰を洗い流す、と。しかしそのような解釈は、私には極めて不合理に思われる。我々は、雨が海や地から、霧によって、あるいは日の乾かす力によって立ち上ることを知っているからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.46

46

Et sicut aqua levia quaeque a fundo ad superiora elevat; ita et aer aquam aut in nebulam conversam, aut per ardorem solis in tenuissimum fumum, et pene invisibilem redactam, usque ad ea loca ubi consummatio ejus est, elevat: ibique conglobata, primo in densam nebulam, quam nubes vocamus, convertitur: deinde, vento agitante, minutissimae guttae simul mixtae, atque sua permixtione graves effectae, ad terras decidunt, pluviamque faciunt.

PL 17, 932D

そして、水があらゆる軽いものを底から高いところへ持ち上げるように、空気もまた、霧に変じた水、あるいは日の熱によって極めて細い、ほとんど目に見えない煙にまで還元された水を、その行き着く場所にまで持ち上げる。そこで集まって、まず濃い霧、我々が雲と呼ぶものに変わり、次いで風が揺さぶると、極めて小さな滴が混ざり合い、混ざり合うことで重くなって地に落ち、雨を降らせる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.47

47

Ecce terra, ecce aer, ecce mare, caeteraque elementa igne consumentur: unde ergo pluvia exsurget, maxime cum secundum Apostolum (Rom. VIII, 21) , tunc creatura liberetur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei?

PL 17, 933A

見よ、地も、空気も、海も、その他の元素も、火で焼き尽くされる。それなら雨はどこから起こるのか。とりわけ、使徒によれば(ローマ8:21)、そのとき被造物が腐敗への隷属から神の子らの栄光の自由へと解放されるのであれば、なおさらである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.48

48

Numquid Deus qui omnia ex nihilo creavit, non poterit mundare creaturam suam sine adjutorio pluviae; praesertim cum ipse mundus in meliorem statum, atque multo pulchriorem reparetur post ignem? Aut quid sunt aliud cineres, nisi terra munda?

PL 17, 933A

無から万物を造った神が、雨の助けなしに自らの被造物を清めることができないというのか。まして世界そのものが、火ののち、より良い、はるかに美しい状態に回復されるというのに。灰とは、清い土でなくて何であろうか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.49

49

Nam quascumque sordes ignis absumpserit, in cineres mundos convertit. Numquid non poterit Deus mundos cineres in meliorem statum cum altera terra reparare, ut necessaria non sit ei ablutionis pluvia?

PL 17, 933B

火が焼き尽くしたどんな汚れも、清い灰に変わる。神は、清い灰を別の地とともに〔cum altera terra の係りは定かでない。字義どおりに取った〕より良い状態へ回復して、洗い流す雨が必要とならないようにすることができないだろうか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.50

50

Dicamus aliter: Omnium sordium ablutiones aut terra ebibit, aut in flumina decurrunt, et cum fluminibus in mare.

PL 17, 933B

別の言い方をしよう。あらゆる汚れの洗い水は、地が飲み込むか、川へ流れ落ち、川とともに海へ入る。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.51

51

Et quomodo terra, postquam ab igne examinata fuerit, sordes suas ebibet, ut iterum sordescat? aut quomodo in flumina decurret, et cum fluminibus in mare; cum mare jam non sit, sicut sequentia hujus libri videntur fateri?

PL 17, 933B

ところが地は、火で試されたのちに、再び汚れるために自らの汚れを飲み込むことがあろうか。また、川へ流れ落ち、川とともに海へ入ることがあろうか。この書の続く箇所が告げているように、もはや海は無いのに。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.52

52

Quod si mare in meliorem statum reparabitur, sicut coelum terraque, a terrae sordibus quomodo inquinabitur?

PL 17, 933B

もし海もまた、天と地のように、より良い状態へ回復されるのなら、地の汚れによってどうして汚されるであろうか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.53

53

Quod si quis dixerit ante innovationem hanc passurum esse inquinationem, atque in permutatione ejus ad nihilum esse redigendas; non poterit Deus sicut in aqua, ita et in terra easdem sordes ad nihilum redigere, ut non sit necesse ut in mare defluant?

PL 17, 933B

もし誰かが、〔海は〕この刷新の前に汚染を被るのであり、その変化のときに〔汚れは〕無に帰されるのだ、と言うなら、神は、水においてと同様に地においても、同じ汚れを無に帰して、海へ流れ込む必要が無いようにすることができないだろうか〔底本は redigendas(複数形)で、inquinationem(単数)と数が合わない。汚れ(sordes)を受けると解した〕。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.54

54

Per tempestatem igitur validam ultimum interitum impiorum possumus intelligere, quem Sapientia per Salomonem in ultimo examine impiis se illaturam esse testatur dicens: Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis quod timebatis, advenerit; cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit (Prov. I, 26) .

PL 17, 933C

それゆえ「激しい嵐」によって、不敬虔な者たちの最後の滅びを解することができる。知恵がソロモンを通じて、最後の吟味において不敬虔な者たちにもたらすと証しする滅びである。知恵は言う。「私もまた汝らの滅びのときに笑い、汝らが恐れていたものが汝らに臨むとき、あざけろう。突然の災いが襲いかかり、滅びが嵐のように押し寄せるときに」(箴言1:26)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.55

55

Et diabolus qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi est bestia et pseudopropheta. Hoc tunc implebitur, quando Dominus dicet: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41) .

PL 17, 933C

「そして彼らを惑わしていた悪魔は、火と硫黄の池に投げ込まれた。そこには獣と偽預言者がいる」。これは、主が次のように言うときに成就する。「呪われた者たちよ、悪魔とその使いたちのために備えられた永遠の火に入れ」(マタイ25:41)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.20.56

56

(Vers. 10.) Et cruciabantur die ac nocte in saecula saeculorum. A quo cruciatu misericordia redemptoris nostri nos liberare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.

PL 17, 933D

(第10節)「そして彼らは昼も夜も、世々限りなく責めさいなまれた」。この責め苦から、我々の贖い主の慈しみが我々を解放してくれるように。彼は父と聖なる霊とともに、世々限りなく生き、支配する。アーメン。