ベレンガウドゥス9世紀(11–12世紀とする説もある)

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri)

Visio IV, Caput XI 第4の幻 第XI章

Berengaudus · Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) · PL 17, 867A · 96 sectiones

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.1

1

(Vers. 1.) Et datus est mihi calamus mensurae similis virgae, dicens: Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo.

PL 17, 867A

(第1節)「また私に、杖に似た測りの葦が与えられ、こう言った。『立って、神の神殿と祭壇、またそこで礼拝する者たちを測れ』」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.2

2

Per calamum quo antiqui scribere solebant, Evangelium quod ei datum est a Domino, et quod postea scripsit, designatur: per virgam vero saepe disciplina accipitur.

PL 17, 867A

古人が書くのに用いた葦によって、彼〔ヨハネ〕が主から与えられ、のちに書き記した福音が指される。杖によっては、しばしば規律が解される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.3

3

Calamus igitur qui Joanni datus est, similitudinem virgae habuit; quia disciplina christianorum est Evangelium.

PL 17, 867B

それゆえ、ヨハネに与えられた葦は杖に似た姿をしていた。キリスト教徒の規律は福音だからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.4

4

Unde et templum et altare et adorantes in eo metiri praecipitur; per templum namque Ecclesia: per altare sancti et perfecti viri, qui in Ecclesia consistunt: per adorantes autem in eo caetera multitudo, quae eorum doctrina instruitur, designatur.

PL 17, 867B

そこで、神殿と祭壇とそこで礼拝する者たちを測れと命じられる。神殿によって教会が、祭壇によって教会の中に立つ聖なる完全な人々が、そこで礼拝する者たちによっては、彼らの教えによって教え導かれる残りの群衆が指される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.5

5

Templum nempe Dei et altare, atque adorantes in eo unusquisque praedicator metitur, dum unicuique secundum propriam capacitatem spiritualis gratiae doctrinam administrat; aliter enim docendus est sapiens, aliter insipiens: aliter litteratus, aliter illitteratus: aliter paganus, aliter christianus: aliter haereticus, aliter catholicus.

PL 17, 867B

宣教者はそれぞれ、神の神殿と祭壇、そしてそこで礼拝する者たちを測る。一人一人に、その人自身の受容力に応じて霊的な恩寵の教えを授けるときである。賢い者には賢い者向きに、愚かな者には愚かな者向きに教えねばならず、学のある者とない者、異教徒とキリスト教徒、異端者と公同の信者とでも、それぞれ教え方を変えねばならないからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.6

6

Nam et Dominus dicit in Evangelio, quia paterfamilias peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum; unicuique secundum propriam virtutem (Matth. XXV, 14) .

PL 17, 867B

主も福音の中でこう言う。家の主人は旅に出るとき、僕たちを呼んで自分の財産を彼らに預けた。ある者には五タラントを、別の者には二を、また別の者には一を与えた。それぞれの力に応じて与えたのである(マタイ25:14)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.7

7

(Vers. 2.) Sequitur: Atrium autem quod est foris, ejice foras, et ne metiaris illud; quoniam datum est gentibus. Si foris erat, quomodo foras ejici poterat?

PL 17, 867C

(第2節)続いて、「しかし外にある庭は、外へ投げ出せ。それを測ってはならない。それは諸国民に与えられたからである」。外にあったのなら、どうして外へ投げ出すことができたのか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.8

8

Per atrium ergo Judaei designantur: Judaei igitur foris erant per incredulitatem: sed Joannes et caeteri apostoli adhuc eos per amorem in cordibus suis tenebant, sicut dicit apostolus Paulus: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae (Rom. IX, 3) .

PL 17, 867C

そこで、庭によってユダヤ人が指される。ユダヤ人は不信仰のゆえに外にいた。しかしヨハネとほかの使徒たちは、なお愛によって彼らを自分の心の中に抱いていた。使徒パウロがこう言うとおりである。「私自身、肉による私の同胞、私の親族のために、キリストから離れて呪われた者となることを願っていた。彼らはイスラエル人である」(ローマ9:3)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.9

9

Unde praecipitur ei, ne illud metiatur, id est, verba praedicationis non eis ministret, sicut in Evangelio ipse praecipit, dicens: Nolite mittere margaritas vestras ante porcos; ne conculcent eas pedibus suis, et conversi elidant vos (Matth. VII, 6) .

PL 17, 867C

それゆえ、彼〔ヨハネ〕はそれを測るなと命じられる。すなわち、宣教の言葉を彼らに授けるなということである。彼自身が福音の中でこう言って命じているとおりである。「汝らの真珠を豚の前に投げてはならない。彼らがそれを足で踏みつけ、向き直って汝らを引き裂くことのないように」(マタイ7:6)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.10

10

Et ad prophetam Ezechielem Dominus loquitur, dicens: Ecce ego adhaerescere faciam linguam tuam palato tuo, nec eris quasi vir objurgans; quia domus exasperans est (Ezech. VII, 26) .

PL 17, 867D

また預言者エゼキエルに向かって、主はこう言う。「見よ、私は汝の舌を汝の上あごに付かせよう。汝は譴責する者のようではなくなる。この家は逆らう家だからである」(エゼキエル7:26)〔引かれた句はエゼキエル3:26〕。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.11

11

Hocque atrium datum esse gentibus dicitur; quia Judaei propter incredulitatem suam paganis gentibus erant conjuncti: sive traditi erant gentibus, id est, Romanis, ut ab eis delerentur atque exterminarentur.

PL 17, 867D

この庭が諸国民に与えられたと言われるのは、ユダヤ人が自分たちの不信仰のゆえに異教の諸国民と結び付いていたからである。あるいは、彼らが諸国民、すなわちローマ人に引き渡されて、彼らによって滅ぼされ、根絶やしにされたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.12

12

Et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. Subito saltum facit ad Eliam atque Enoch, qui temporibus Antichristi venturi sunt: et pulchro satis ordine, videlicet, ut qui Judaeorum dejectionem per figuram atrii protulerat, eorum restaurationem tacite subnecteret; constat enim Judaeos in fine mundi per praedicationem Eliae et Enoch ad fidem Christi esse reversuros.

PL 17, 868A

「そして聖なる都を四十二か月のあいだ踏みにじる」。〔ヨハネは〕突然、エリヤとエノクへと飛ぶ。彼らは来たるべき反キリストの時代に現れる者である。しかも、まことに美しい順序である。ユダヤ人の失墜を庭の象りによって述べた者が、彼らの回復を黙ったまま続けて付け加えたのである。ユダヤ人が世の終わりにエリヤとエノクの宣教によってキリストへの信仰に立ち返ることは確かだからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.13

13

Civitatem itaque sanctam, id est, Ecclesiam, Antichristus et ministri ejus calcabunt, id est, persequentur mensibus quadraginta duobus, qui faciunt tres annos et dimidium.

PL 17, 868A

したがって、聖なる都、すなわち教会を、反キリストとその手下たちが踏みにじる、すなわち四十二か月のあいだ迫害する。これは三年半に当たる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.14

14

(Vers. 3, 4.) Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. Testes duos Dominus Eliam et Enoch vocat, qui adventum ejus secundum praecurrent, sicut Joannes praecurrit primum.

PL 17, 868A

(第3・4節)「そして私は、私の二人の証人に与える。彼らは千二百六十日のあいだ、粗布をまとって預言する」。主は二人の証人をエリヤとエノクと呼ぶ。彼らは、〔洗礼者〕ヨハネが最初の到来に先立ったように、第二の到来に先立つ。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.15

15

Ii sunt duae olivae, et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes (Matth. V, 15) . Oliva oleum fert, quod supra candelabrum postea ponitur, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.

PL 17, 868B

「彼らは二本のオリーブの木、また地の主の前に立つ二つの燭台である」(マタイ5:15)〔引かれた句は黙示録11:4〕。オリーブの木は油を産し、その油はのちに燭台の上に置かれる。家の中にいるすべての者を照らすためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.16

16

Per oleum in hoc loco sapientiam spiritalem possumus accipere; unusquisque enim oliva tunc est, quando apud se quiescens, per contemplationis gratiam Deo deservire studet; quando illud implere studet, quod Dominus dicit in Evangelio: Nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua; ut sit eleemosyna tua in abscondito: et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. VI, 3) .

PL 17, 868B

この箇所では、油によって霊的な知恵を解することができる。人はそれぞれ、自分自身のうちに静まり、観想の恩寵によって神に仕えようと努めるとき、そのときオリーブの木なのである。すなわち、主が福音の中で言うことを果たそうと努めるときである。「汝の左手に、右手のすることを知らせるな。汝の施しが隠れたところにあるようにせよ。そうすれば、隠れたところで見ている汝の父が、汝に報いる」(マタイ6:3)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.17

17

Candelabrum vero tunc fit, quando illud implet quod Dominus dicit in Evangelio: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16) .

PL 17, 868C

一方、燭台になるのは、主が福音の中で言うことを果たすときである。「汝らの善い行いを人々が見て、天にいる汝らの父を栄光あるものとするように」(マタイ5:16)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.18

18

Duo igitur isti sancti modo olivae sunt cum in aliquo loco terrae positi, ubi eos majestas divina commorari praecepit, per contemplationis gratiam Deo deserviunt: candelabra tunc fient, cum ad explendum praedicationis suae officium venerint, quando omnibus, et fidelibus videlicet et reprobis verbum Dei annuntiabunt.

PL 17, 868C

それゆえ、この二人の聖徒は、今はオリーブの木である。地のどこかの場所に置かれ、神の威光が彼らをそこに留まるよう命じたその場所で、観想の恩寵によって神に仕えているからである。彼らが燭台となるのは、自分たちの宣教の務めを果たしに赴くとき、すなわち、信ある者たちにも捨てられた者たちにも、神の言葉を告げ知らせるときである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.19

19

De hoc candelabro Dominus dicit in Evangelio: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt (Ibid., 15) .

PL 17, 868C

この燭台について、主は福音の中でこう言う。「人は灯火をともして升の下に置かず、燭台の上に置く。家の中にいるすべての者を照らすためである」(マタイ5:15)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.20

20

Lucerna quippe super candelabrum ponitur, quando officium praedicationis sancto viro traditur, qui bonum quod praedicat, flammis bonorum operum illustrat: lucerna vero sub modio ponitur, quando officium praedicationis alicui reprobo committitur, qui bonum quod praedicat, pravis operibus regit; ne lumen praebeat eis, qui in domo sunt, sicut dicit sanctus Gregorius, quia cujus vita despicitur, restat ut et praedicatio ejus contemnatur.

PL 17, 868C

灯火が燭台の上に置かれるのは、宣教の務めが聖なる人に委ねられるときである。彼は、宣べ伝える善を、善い行いの炎で輝かせる。灯火が升の下に置かれるのは、宣教の務めが誰か捨てられた者に委ねられるときである。彼は、宣べ伝える善を、悪しき行いで取り仕切り〔底本は regit。tegit(覆う)の誤りかとも思われる〕、家の中にいる者たちに光を与えない。聖グレゴリウスが言うとおり、その生き方が軽んじられる者の宣教は、軽んじられるほかないのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.21

21

Duae ergo olivae et duo candelabra in conspectu Domini stare dicuntur; quia in terra positi, illud tempus praestolantur, quo officium praedicationis suae expleant, et mortis debitum solvant, sicut sequentia manifestant.

PL 17, 868D

こうして、二本のオリーブの木と二つの燭台は、主の前に立つと言われる。彼らは地に置かれて、自分たちの宣教の務めを果たし、死の負債を支払うその時を待っているからである。続く句がそれを明らかにしている。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.22

22

(Vers. 5.) Et si quis voluerit eis nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum: et si quis voluerit eos laedere sic oportet eum occidi.

PL 17, 869A

(第5節)「もし誰かが彼らに害を加えようとするなら、彼らの口から火が出て、彼らの敵を焼き尽くす。もし誰かが彼らを傷つけようとするなら、そのように殺されねばならない」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.23

23

Quia Spiritus sanctus loquitur per ora sanctorum, sicut Dominus dicit in Evangelio: Non enim vos estis, qui loquimini: sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20) ; non incongue verba sanctorum ignis vocantur, sicut Psalmista dicit de Domino: Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud (Psal. CXVIII, 140) .

PL 17, 869A

聖なる霊は聖徒たちの口を通して語る。主が福音の中でこう言うとおりである。「語るのは汝らではなく、汝らの父の霊が汝らのうちで語るのである」(マタイ10:20)。それゆえ、聖徒たちの言葉が火と呼ばれるのは不適切ではない〔底本は incongue。incongrue と読む〕。詩篇の作者が主について言うとおりである。「汝の言葉は強く燃えており、汝の僕はそれを愛した」(詩篇118:140)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.24

24

Ignis igitur exiet de ore sanctorum istorum, et devorabit inimicos eorum; quia doctrina eorum ita errores Antichristi destruet, ut omnibus sanam mentem possidentibus, nihil videatur esse, quod asserere conabuntur Antichristus et ministri ejus. Quod autem sequitur. Et si quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi, ad eamdem rem pertinet.

PL 17, 869A

こうして、この聖徒たちの口から火が出て、彼らの敵を焼き尽くす。彼らの教えが反キリストの誤りをことごとく打ち砕くので、健全な精神を持つすべての者にとって、反キリストとその手下たちが主張しようと試みることは、何ものでもないと見えるからである。また、続く「もし誰かが彼らを傷つけようとするなら、そのように殺されねばならない」も、同じことに関わっている。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.25

25

(Vers. 6.) Ii habent potestatem claudendi coelum, ut non pluat diebus prophetiae eorum: et habent potestatem super aquas, convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint.

PL 17, 869B

(第6節)「彼らは天を閉じて、彼らの預言の日々のあいだ雨を降らせない権能を持つ。また水の上に権能を持ち、それを血に変え、望むたびに地をあらゆる災いで打つことができる」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.26

26

Legimus Eliam oratione clausisse coelum, et iterum aperuisse: sed et Moysen aquas in sanguinem convertisse.

PL 17, 869B

我々は読んでいる。エリヤは祈りによって天を閉じ、また再び開いた。またモーセは水を血に変えた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.27

27

Non ergo putandum est Eliam minorem virtutem habere, cum ad explendum officium suae praedicationis venerit, quam habuit eo tempore, quo inter homines conversatus est, sed potiorem.

PL 17, 869B

したがって、エリヤが自分の宣教の務めを果たしに来るとき、人々のあいだで暮らした当時よりも小さな力しか持たないと考えてはならない。むしろ、より大きな力を持つのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.28

28

Possumus etiam per coelum Ecclesiam, per pluviam verba sanctorum spiritaliter intelligere; clauditur namque coelum impiis, cum Deus suo judicio corda eorum ita obdurari sinit, ut nullo modo verbo Dei aditum accedendi ad cor suum tribuant, ut salventur.

PL 17, 869C

また我々は、天によって教会を、雨によって聖徒たちの言葉を、霊的に理解することができる。天が不敬虔な者たちに対して閉じられるのは、神が自らの裁きによって、彼らの心がかたくなになるのを許し、救われるために神の言葉が自分の心に入る道を彼らがまったく与えなくなるときである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.29

29

Nam et propheta Esaias coelum Judaeis clausit, cum ei a Domino dictum est: Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude; ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde suo intelligant: et convertantur, et sanem eos (Esai. VI, 10) .

PL 17, 869C

預言者イザヤもまた、ユダヤ人に対して天を閉じた。主が彼にこう言ったときである。「この民の心を鈍くし、その耳を重くし、その目を閉ざせ。彼らが目で見ず、耳で聞かず、心で悟らず、立ち返って私が彼らを癒やすことのないように」(イザヤ6:10)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.30

30

Clausit et coelum Hieremias inimicis suis, cum dicebat ad Dominum: Ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur. Fiant corruentes in conspectu tuo: in tempore visitationis tuae peribunt (Jerem. XVIII, 23) .

PL 17, 869C

エレミヤもまた、自分の敵に対して天を閉じた。主に向かってこう言ったときである。「彼らの不法を赦すな。彼らの罪が汝の面前から消し去られないようにせよ。彼らを汝の前で倒れる者とせよ。汝の訪れの時に彼らは滅びる」(エレミヤ18:23)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.31

31

Numquid Moyses non habebat potestatem claudendi coelum et aperiendi, cui dicebat Dominus, cum populus peccasset: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam (Exod. XXXII, 10) ?

PL 17, 869D

モーセには、天を閉じ、また開く権能がなかっただろうか。民が罪を犯したとき、主は彼に言った。「私を放っておけ。私の怒りが彼らに向かって燃え、私が彼らを滅ぼすために。そして私は汝を大いなる国民にしよう」(出エジプト記32:10)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.32

32

Sancti itaque illi quibusdam claudent coelum, ut non descendat super eos imber misericordiae Dei, eis videlicet, quos ab erroribus Antichristi revocare non potuerint: quibusdam vero aperient, eis videlicet quos ab erroribus Antichristi revocaverint; imbremque super eos pluent, quando suis precibus Deum illis propitium efficient.

PL 17, 869D

こうして、あの聖徒たちは、ある人々に対しては天を閉じ、神の慈しみの雨がその人々の上に降りないようにする。すなわち、反キリストの誤りから呼び戻すことができなかった者たちである。しかし、ある人々に対しては天を開く。すなわち、反キリストの誤りから呼び戻した者たちである。彼らの上に雨を降らせるのは、自分たちの祈りによって、神を彼らに対して宥めるときである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.33

33

Per aquas quas in sanguinem convertere dicuntur, populi designantur: sanguis autem ultionem divinam demonstrat. Aquas igitur in sanguinem convertent, quando gentes quae a fide Christi discesserint, perpetua morte esse damnandas suo judicio decernent.

PL 17, 869D

彼らが血に変えると言われる水によって、民が指される。血は神の報復を示す。したがって、彼らが水を血に変えるのは、キリストへの信仰から離れた諸国民が永遠の死に定められるべきだと、自分たちの裁きで決定するときである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.34

34

(Vers. 7.) Et cum finierint testimonium suum, bestia quae ascendit de abysso, faciet contra eos bellum, et vincet illos, et occidet eos. Bestia haec Antichristum significat.

PL 17, 870A

(第7節)「そして彼らが証しを終えると、深淵から上る獣が彼らに戦いを仕掛け、彼らに勝ち、彼らを殺す」。この獣は反キリストを表す。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.35

35

Faciet contra eos bellum, quando eos persequetur: vincet vero illos non superando verbis, sed interficiendo.

PL 17, 870A

彼らに戦いを仕掛けるとは、彼らを迫害するときである。彼らに勝つとは、言葉で打ち負かすのではなく、殺すことによってである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.36

36

(Vers. 8.) Unde et sequitur: Et occidet eos, et jacebunt corpora eorum in platea civitatis magnae, quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus; ubi et Dominus eorum crucifixus est.

PL 17, 870A

(第8節)それゆえ続けてこう言う。「そして彼らを殺し、彼らの体は、霊的にソドムとエジプトと呼ばれる大いなる都の広場に横たわる。そこで彼らの主も十字架につけられた」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.37

37

Si per civitatem magnam Hierusalem terrestrem voluerimus intelligere propter hoc quod dicit: Ubi et Dominus eorum crucifixus est, a veritate oberrabimus; eo quod illa Hierusalem usque ad solum destructa sit, et ista quae pro ea aedificata est, non in eo loco, sed in alio sita esse dicatur: neque Sodoma et Aegyptus dicenda est, eo quod a christianis incolatur.

PL 17, 870B

「そこで彼らの主も十字架につけられた」と言っていることから、大いなる都を地上のエルサレムと解そうとするなら、我々は真理から迷い出ることになる。あのエルサレムは土台に至るまで破壊され、その代わりに建てられた現在のエルサレムは、その場所にはなく別の場所にあると言われているからである。またそれは、キリスト教徒が住んでいるのだから、ソドムとエジプトと呼ばれるべきでもない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.38

38

Simulque considerandum quia ubicumque in hoc libro civitas magna ponitur, Babylonem quae est civitas diaboli, et ex omnibus reprobis constat, significat.

PL 17, 870B

同時に考えねばならないのは、この書の中で大いなる都が置かれている箇所はどこでも、悪魔の都であり、すべての捨てられた者たちからなるバビロンを表すということである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.39

39

Quod autem in platea civitatis magnae corpora eorum projicienda esse dicuntur, possumus simpliciter intelligere, ut in quacumque platea, quae ad jus alicujus reprobi pertineat, jaceant.

PL 17, 870B

大いなる都の広場に彼らの体が投げ出されると言われていることは、単純に、捨てられた者の誰かの支配下にある広場であればどこにでも横たわる、と解することができる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.40

40

Sed melius mihi videtur, ut sicut per civitatem magnam omnes reprobos intelligendos esse diximus, ita et per plateam corda reproborum intelligamus: jacebunt itaque corpora sanctorum in platea civitatis magnae; quia sancti illis jacent, a quibus nullius esse momenti existimantur: e contrario fidelibus stant, qui quanta sit eorum virtus atque gloria, cordis oculis intuentur.

PL 17, 870B

しかし私には、次のほうがよいと思われる。大いなる都によってすべての捨てられた者たちを解すべきだと我々が述べたように、広場によっても捨てられた者たちの心を解するのである。したがって、聖徒たちの体は大いなる都の広場に横たわる。聖徒たちは、彼らを取るに足りない者と見なす人々にとっては横たわっているからである。反対に、信ある者たちにとっては立っている。彼らは聖徒たちの徳と栄光がどれほど大きいかを、心の目で見ているからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.41

41

Civitas vero diaboli non inconvenienter Sodoma et Aegyptus nominatur; eo quod Sodoma caecitas, Aegyptus tenebrae interpretentur.

PL 17, 870C

悪魔の都がソドムとエジプトと名づけられるのは不適切ではない。ソドムは盲目、エジプトは闇と解釈されるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.42

42

Quis enim deteriorem caecitatem atque tenebras patitur, quam impii, qui praecipiti gradu, ut in cloacam inferni demergantur, mala operando properare non desistunt?

PL 17, 870C

実に、冥界の汚水溜めに沈められるために、悪を行って急ぎ足で駆け下りることをやめない不敬虔な者たちほど、ひどい盲目と闇に苦しむ者があろうか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.43

43

In platea vero civitatis magnae, ubi Dominus crucifixus est, corpora sanctorum projicienda esse describuntur; quia sicut a membris diaboli Christus crucifixus est, ita ab eisdem ii duo prophetae occidentur.

PL 17, 870C

大いなる都の広場、すなわち主が十字架につけられた場所に、聖徒たちの体が投げ出されると記されている。キリストが悪魔の肢体によって十字架につけられたように、あの二人の預言者も同じ者たちによって殺されるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.44

44

(Vers. 9-12.) Et videbunt de populis, et tribubus, et linguis, et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium, et corpora eorum non sinent poni in monumentis: et inhabitantes terram gaudebunt super eos, et jucundabuntur, et munera mittent invicem; quoniam ii duo prophetae cruciaverunt eos, qui habitabant terram.

PL 17, 870D

(第9–12節)「そして、民と部族と言語と諸国民のうちから〔人々が〕、彼らの体を三日半のあいだ見、彼らの体を墓に置くことを許さない。地に住む者たちは彼らのゆえに喜び、楽しみ、互いに贈り物を送り合う。この二人の預言者が、地に住む者たちを苦しめたからである」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.45

45

Et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos: et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super omnes qui viderunt eos. Et audierunt vocem magnam de coelo dicentem illis: Ascendite huc.

PL 17, 870D

「そして三日半ののち、命の霊が神から彼らのうちに入り、彼らは自分の足で立った。彼らを見たすべての者の上に大きな恐れが落ちた。そして彼らは、天からの大きな声が彼らにこう言うのを聞いた。『ここへ上れ』」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.46

46

Et ascenderunt in coelum in nube, et viderunt illos inimici eorum. Hoc si secundum historiam impleatur, hominibus quidem incognitum, Deo autem nota sunt omnia.

PL 17, 871A

「そして彼らは雲に乗って天に上り、彼らの敵はそれを見た」。これが史実どおりに成就するかどうかは、人間には知られていない。しかし神にはすべてが知られている。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.47

47

Possumus autem et nos huic historiae spiritalem intelligentiam adjungere: sed temerarium videtur illam historiam, quam intelligimus, spiritalibus sensibus velle adornare.

PL 17, 871A

我々もこの史実に霊的な理解を添えることはできる。だが、我々が理解している〔quam intelligimus。前の節は史実どおりの成就は人間に知られていないと言い、次の節は外に置かれた我々は家の内側を飾れないと言うので、文意が合いにくい。non が落ちて「我々が理解していない」とあるべきところかもしれない〕あの史実を、霊的な意味で飾ろうとするのは、無謀に思われる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.48

48

Nullam quippe domum extra positi, interius ornare valemus: sed ne omnino tacuisse videamur, pauca dicamus.

PL 17, 871A

というのも、外に置かれている我々は、どんな家の内側も飾ることはできないからである。だが、まったく黙っていたと思われないように、わずかに述べておこう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.49

49

Possumus per tres dies et dimidium tres annos et semis intelligere, quibus ii duo prophetae praedicaturi sunt: per monumenta vero mentes reproborum intelligere possumus.

PL 17, 871A

三日半によって、あの二人の預言者が宣教することになる三年半を解することができる。墓によっては、捨てられた者たちの精神を解することができる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.50

50

De iis monumentis Dominus loquitur, dicens: Vae vobis, scribae et pharisaei, quia estis sicut sepulcra dealbata, quae a foris quidem videntur candida, intrinsecus autem plena sunt omni immunditia et ossibus mortuorum (Matth. XXIII, 13) .

PL 17, 871A

これらの墓について、主はこう言う。「律法学者たちとファリサイ派の人々よ、汝らは災いである。汝らは白く塗った墓のようで、外側は美しく見えるが、内側は、あらゆる汚れと死んだ者たちの骨で満ちているからである」(マタイ23:13)〔引かれた句はマタイ23:27〕。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.51

51

Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis rapina et iniquitate. In monumentis igitur reprobi corpora sanctorum non sinent poni; quia doctrinam illorum a mentibus suis abjicient.

PL 17, 871B

「このように、汝らもまた外側では人々に義しい者と見えるが、内側では強奪と不法で満ちている」。したがって、捨てられた者たちは聖徒たちの体を墓に置くことを許さない。彼らの教えを自分たちの精神から投げ捨てるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.52

52

Quod autem post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intrare in eos dicitur, et stare super pedes suos, resurrectionis tempus accipere possumus, quod post tria tempora et dimidium, quamvis non statim, in proximo tamen fiet.

PL 17, 871B

三日半ののち、命の霊が神から彼らのうちに入り、彼らが自分の足で立つと言われていることは、復活の時を指すと受け取ることができる。それは三つの時と半時ののち、すぐにではないにせよ、近いうちに起こる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.53

53

Stabunt quippe super pedes suos, quando post resurrectionis tempus, quanta sit eorum virtus atque magnificentia omnibus impiis manifestabitur.

PL 17, 871B

彼らが自分の足で立つというのは、復活の時ののち、彼らの徳と偉大さがどれほど大きいかがすべての不敬虔な者たちに明らかにされるときである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.54

54

Timor vero magnus cadet super inimicos eorum, cum viderint eos; quia in die judicii cum viderint eos, gloriamque illorum, turbabuntur timore horribili, dicentes: Ii sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii.

PL 17, 871B

大きな恐れが彼らの敵の上に落ちるというのは、審判の日に彼らを見て、その栄光を目にするとき、恐ろしい恐れに揺さぶられ、こう言うからである。「これはかつて我々が嘲りの的とし、侮辱の例としていた人々である」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.55

55

Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est (Sap. V, 3) ?

PL 17, 871C

「愚かな我々は、彼らの生を狂気と見なし、彼らの終わりを名誉のないものと見なした。どうして彼らが神の子らの中に数えられ、聖なる者たちの中に彼らの分があるのか」(知恵の書5:3)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.56

56

Et quia Malachias propheta ex persona Domini loquitur, dicens: Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, qui convertat corda patrum ad filios (Malach. IV, 5) ; et caetera quae sequuntur: credimus Judaeos per praedicationem Eliae, sicut superius, prout potuimus, demonstravimus, ad fidem Christi esse convertendos.

PL 17, 871C

また預言者マラキは、主の人格から語ってこう言う。「見よ、私は預言者エリヤを汝らに遣わす。彼は父たちの心を子らに立ち返らせる」(マラキ4:5)。さらに続く句もある。我々は、先に力の及ぶかぎり示したように、ユダヤ人がエリヤの宣教によってキリストへの信仰に立ち返らされると信じる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.57

57

Possumus autem per duos testes duorum populorum praedicatores intelligere, Judaeorum videlicet atque gentium.

PL 17, 871C

また、二人の証人によって、二つの民、すなわちユダヤ人と諸国民の宣教者たちを解することができる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.58

58

Qui diebus mille ducentis sexaginta prophetaturi esse dicuntur; quia omni tempore quo Antichristi persecutio atque deceptio per universum orbem desaeviet, quoscumque poterunt, ad viam veritatis reducere studebunt.

PL 17, 871D

彼らは千二百六十日のあいだ預言すると言われている。反キリストの迫害と欺きが全世界で荒れ狂うあいだ、いつでも、できるかぎりの者を真理の道に連れ戻そうと努めるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.59

59

(Vers. 13.) Et in illa hora factus est terrae motus magnus. Nunc ad initium praedicationis Eliae et Enoch revertitur.

PL 17, 871D

(第13節)「そしてその時、大きな地震が起こった」。ここで〔ヨハネは〕エリヤとエノクの宣教の初めに戻る。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.60

60

Terrae motus, sicut superius jam diximus, motionem cordium solet designare: terrae motus tunc fiet, cum per praedicationem Eliae et Enoch multi ad poenitentiam, multi ad fidem convertentur. Et decima pars civitatis cecidit.

PL 17, 871D

地震は、すでに上で述べたように、心の動きを指すのが常である。地震が起こるのは、エリヤとエノクの宣教によって、多くの者が悔い改めへ、多くの者が信仰へと立ち返るときである。「そして都の十分の一が倒れた」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.61

61

Non sanus sensus mihi videtur esse, ut per civitatem, cujus decima pars cecidit, Ecclesiam intelligamus; eo quod hic sermo ad civitatem magis diaboli, quam ad civitatem Dei respiciat.

PL 17, 872A

十分の一が倒れた都によって教会を解するのは、健全な意味ではないと私には思われる。この言葉は、神の都よりもむしろ悪魔の都に目を向けているからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.62

62

Illius ergo civitatis in hoc loco decimam partem corruisse dicit, quam superius civitatem magnam, Sodomamque et Aegyptum vocavit, et in cujus platea corpora sanctorum per tres dies et dimidium insepulta jacere dicuntur.

PL 17, 872A

したがって、この箇所で十分の一が倒れたと言われているのは、先に大いなる都、ソドム、エジプトと呼ばれた都のことである。その広場には聖徒たちの体が三日半のあいだ葬られずに横たわると言われている。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.63

63

Et quia per denarium numerum saepe Lex designatur, eo quod Lex per decalogum sit accepta; possumus per decimam partem quae corruit, Judaeos observatores Legis intelligere, qui per praedicationem Eliae fidem Christi suscipientes a civitate diaboli corruent et praecidentur.

PL 17, 872A

十の数によって律法がしばしば指されるのは、律法が十戒を通して受け取られたからである。それゆえ、倒れた十分の一によって、律法を守るユダヤ人を解することができる。彼らはエリヤの宣教によってキリストへの信仰を受け入れ、悪魔の都から倒れ、切り離されるであろう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.64

64

Et occisa sunt terrae motu hominum septem millia: et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo coeli. Sicut per denarium numerum Lex, ita et per septenarium saepe gratia Evangelii accipitur.

PL 17, 872A

「そして地震で人間七千人が殺され、残りの者は恐れに投げ込まれ、天の神に栄光を帰した」。十の数によって律法が指されるように、七の数によってもしばしば福音の恩寵が受け取られる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.65

65

Ecce decima pars civitatis, quam non ex lapidibus, sed ex hominibus constare docuimus, cecidit; et non decem millia, sed septem millia mortua esse perhibentur.

PL 17, 872B

見よ、都の十分の一が倒れた。その都は石からではなく人間からなると我々は教えた。また、死んだのは一万人ではなく七千人だと伝えられている。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.66

66

Denarius igitur numerus in septenarium commutatus est; quia Judaei observationes legales respuentes, doctrinam Evangelii suscipient: quae propter septem dona Spiritus sancti per septenarium numerum designatur.

PL 17, 872B

したがって、十の数は七の数に取り替えられた。ユダヤ人は律法の遵守を退けて、福音の教えを受け入れるからである。この教えは、聖なる霊の七つの賜物のゆえに、七の数によって指される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.67

67

Septem ergo millia mortua esse describuntur; quia morientur diabolo, ut vivant Deo: reliqui vero qui in timore sunt missi, electos caeteros designant, qui videntes conversionem Judaeorum atque divinam Scripturam in illis esse completam, in timore Dei atque amore proficient, Deumque pro eorum conversione laudare non desistent.

PL 17, 872B

七千人が死んだと記されているのは、彼らが神に対して生きるために、悪魔に対して死ぬからである。恐れに投げ込まれた残りの者は、ほかの選ばれた者たちを指す。彼らはユダヤ人の回心を見、神の書が彼らにおいて成就したことを見て、神への畏れと愛において進み、彼らの回心のゆえに神を賛美することをやめないであろう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.68

68

(Vers. 14.) Vae secundum abiit, et ecce vae tertium veniet cito. Vae tertium ad ea mala, quae per Antichristum facturus est diabolus, ad diem judicii pertinet.

PL 17, 872C

(第14節)「第二の災いは過ぎ去った。見よ、第三の災いがすぐに来る」。第三の災いは、悪魔が反キリストを通して行おうとしている悪、〔そして〕審判の日に関わる〔ad ea mala と ad diem judicii の二つの句が接続詞なしに並び、係りは定かでない。反キリストの悪から審判の日までに及ぶと取った。次の節で審判の日を先に置いてから反キリストの悪に戻ると言うので、non … sed が落ちて「悪にではなく審判の日に関わる」の意とも読める〕。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.69

69

Et quia superius angelum quem vidit stare supra mare et supra terram, jurasse dicit per viventem in aeternum; quia in diebus septimi angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, quod evangelizavit per servos suos prophetas, diem judicii breviter ponere voluit, et ad mala Antichristi postea narranda revertitur.

PL 17, 872C

先に、海の上と地の上に立つのを見た天使が、永遠に生きる者にかけて誓ったと言い、第七の天使の日々に、彼がラッパを吹き始めるとき、神が僕である預言者たちを通して福音として告げた神の奥義が完成すると言った。それゆえ、審判の日を簡潔に置こうとし、のちに語るべき反キリストの悪へと戻るのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.70

70

Quod si diligenter inspicimus, videbimus eum hoc ordinate fecisse; scimus namque quia praedicatores sancti, qui in fine mundi nascituri sunt, hoc praedicabunt, quod dies Domini in proximo sit; ut quos exhortationibus ad viam veritatis reducere non potuerint, saltem terroribus ad poenitentiam provocent.

PL 17, 872C

これを注意深く見るなら、彼がこれを順序立ててしたことが分かる。世の終わりに生まれる聖なる宣教者たちが、主の日は近いと宣べ伝えることを、我々は知っているからである。励ましによっては真理の道に連れ戻せなかった者たちを、せめて恐れによって悔い改めへと促すためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.71

71

Et quia ante persecutiones Antichristi, dies judicii incipiet praedicari, eumdem diem judicii Joannes antea ponere voluit, quam ad persecutiones ipsius Antichristi narrando veniret.

PL 17, 872D

そして、反キリストの迫害に先立って、審判の日が宣べ伝えられ始めるので、ヨハネは、その反キリストの迫害を語りに進む前に、この審判の日を先に置こうとしたのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.72

72

(Vers. 15.) Et septimus angelus tuba cecinit. Per septimum angelum, sicut diximus, praedicatores sancti qui in fine mundi nascituri sunt, designantur. Tuba canent, cum verbum Dei annuntiabunt. Et factae sunt voces magnae in coelo, dicentes.

PL 17, 872D

(第15節)「そして第七の天使がラッパを吹いた」。第七の天使によって、先に述べたように、世の終わりに生まれる聖なる宣教者たちが指される。彼らがラッパを吹くとは、神の言葉を告げ知らせるときである。「そして天で大きな声がいくつも起こり、こう言った」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.73

73

Possumus per coelum Ecclesiam, per voces vero magnas sanctorum verba intelligere, qui in adventu Domini ad judicium venientes exsultabunt, sicut Dominus dicit in Evangelio: Respicite et levate capita vestra; quia appropinquat redemptio vestra (Luc. XXI, 28) .

PL 17, 873A

天によって教会を、大きな声によって聖徒たちの言葉を解することができる。聖徒たちは、主の到来に際して審判へと来るとき、喜び躍るであろう。主が福音の中でこう言うとおりである。「目を上げて、汝らの頭を起こせ。汝らの贖いが近づいているからである」(ルカ21:28)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.74

74

Factum est regnum hujus mundi Domini et Christi ejus, et regnabit in saecula saeculorum. Numquid antea non erat Domini et Christi ejus regnum hujus mundi? Sed regnum hujus mundi homines vocavit, in quorum mentibus aut regnat Deus, aut regnat diabolus.

PL 17, 873A

「この世の国は、主とそのキリストのものとなった。主は世々にわたって王として治める」。この世の国は、以前には主とそのキリストのものではなかったのか。そうではなく、この世の国という名で人間を呼んだのである。その人間たちの精神の中で、神が王として治めるか、悪魔が王として治めるかである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.75

75

Regnat Deus in sanctis suis: regnat diabolus in eis qui sunt ex parte ejus; ipse est enim rex super omnes filios superbiae (Job. XLI, 25) .

PL 17, 873A

神は自らの聖徒たちのうちで王として治め、悪魔は自分の側にいる者たちのうちで王として治める。悪魔は「高ぶりのすべての子らの上に立つ王」だからである(ヨブ記41:25)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.76

76

Regnum igitur hujus mundi Domini et Christi ejus tunc fiet, cum diabolus cum omnibus quos decepit, in infernum demersus fuerit: cum illud implebitur, quod Angelus ad Danielem loquitur, dicens: Regnum autem et potestas, quae est subter omne coelum, tradetur populo sanctorum, qui et obtinebunt illud usque in saeculum, et in saeculum saeculorum (Dan. VII, 27) .

PL 17, 873A

したがって、この世の国が主とそのキリストのものとなるのは、悪魔が、自分が欺いたすべての者とともに冥界に沈められるときである。その時、天使がダニエルに語った言葉が成就する。「しかし、全天の下にある国と権力は聖徒たちの民に渡され、彼らはそれを永遠に、世々にわたって保つ」(ダニエル7:27)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.77

77

(Vers. 16.) Et viginti quatuor seniores qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes.

PL 17, 873B

(第16節)「そして、神の前でそれぞれの座に座っている二十四人の長老たちは、顔を伏せてひれ伏し、神を礼拝して言った」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.78

78

Per viginti quatuor seniores in hoc loco animas sanctorum, quae in coelesti beatitudine cum Domino commorantur, possumus intelligere: sedes vero requiem sempiternam designant.

PL 17, 873B

この箇所では、二十四人の長老たちによって、天の至福の中で主とともに留まる聖徒たちの魂を解することができる。座は永遠の安息を指す。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.79

79

Viginti quatuor seniores in conspectu Dei sedent in sedibus suis; quia sanctorum animae sine corporibus in coelesti beatitudine modo cum Domino requiescunt.

PL 17, 873B

二十四人の長老たちが神の前でそれぞれの座に座っているのは、聖徒たちの魂が、体を離れて、今、天の至福の中で主とともに憩っているからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.80

80

In facies suas ceciderunt et adoraverunt; quia sancti Dei cum viderint justissimum Dei judicium peragi, inenarrabilemque ejus potentiam, dejicient se per humilitatis subjectionem in conspectu Creatoris sui, scientes nihil esse quidquid est, in comparatione illius, qui Deus est.

PL 17, 873C

顔を伏せてひれ伏したのは、神の聖徒たちが、神のきわめて正しい裁きが行われ、その言い表しがたい力が現れるのを見るとき、へりくだって従う姿で創造主の前に身を投げ出すからである。彼らは、存在するものはすべて、神である彼に比べれば無に等しいと知っている。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.81

81

(Vers. 17, 18.) Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras sanctus, et qui accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti.

PL 17, 873C

(第17・18節)「全能の主なる神よ、我々は汝に感謝する。汝は今あり、かつてあった聖なる者であり、汝の大いなる力を受けて王として治めた」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.82

82

Et iratae sunt gentes, et advenit ira tua, et tempus mortuorum judicari; et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum, pusillis et magnis; et exterminandi eos qui corruperunt terram.

PL 17, 873C

「そして諸国民は怒ったが、汝の怒りが来た。死者たちが裁かれる時、また汝の僕である預言者たちと聖徒たち、汝の名を畏れる者たち、小さい者も大きい者も、報いを受ける時、そして地を腐敗させた者たちが滅ぼされる時が来た」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.83

83

Est Christus modo, postquam hominem assumpsit, ejusdem sanctitatis qua et Pater, ejusdem aeternitatis, ejusdem potentiae: erat et antequam hominem assumeret, aequalis per omnia Patri.

PL 17, 873C

キリストは、人間を受け取ってからも、父と同じ聖性、同じ永遠性、同じ力を持つ。人間を受け取る前にも、あらゆる点で父と等しかった。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.84

84

Accepit autem virtutem suam magnam, quando per passionem suam diabolum vicit: regnavit vero, quando genus humanum sibi subjecit: iratae sunt gentes, quia impii homines Ecclesiam Dei persecuti sunt, ut nomen Christi de mundo exstinguerent: adveniet autem ira Dei, cum dies judicii advenerit: adveniet tempus mortuorum judicari, videlicet ut mortui judicentur.

PL 17, 873D

キリストが大いなる力を受けたのは、自らの受難によって悪魔に勝ったときである。王として治めたのは、人類を自らに服従させたときである。諸国民が怒ったのは、不敬虔な人々が、キリストの名を世から消し去ろうとして神の教会を迫害したからである。神の怒りが来るのは、審判の日が来るときである。死者たちが裁かれる時が来る、すなわち、死者たちが裁かれるということである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.85

85

Illi scilicet mortui, qui in hac vita positi, animas suas male vivendo interficere non timuerunt. Et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis, et timentibus nomen tuum, pusillis et magnis.

PL 17, 873D

その死者たちとは、この生に置かれていながら、悪しく生きることで自分の魂を殺すことを恐れなかった者たちである。「また汝の僕である預言者たちと聖徒たち、汝の名を畏れる者たち、小さい者も大きい者も、報いを受ける」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.86

86

Hoc tunc implebitur, quando in die judicii dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34) . Pusillos illos vocat, qui minoris sunt meriti: magnos, qui majorem gratiam obtinent apud Deum.

PL 17, 874A

これが成就するのは、審判の日に主がこう言うときである。「来たれ、私の父に祝福された者たちよ。世の初めから汝らのために備えられた国を受けよ」(マタイ25:34)。小さい者たちとは、功績のより小さい者たちを、大きい者たちとは、神のもとでより大きな恩寵を得ている者たちを呼んでいる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.87

87

Et exterminandi eos, qui corruperunt terram. Corruptores terrae impios vocat: hoc tunc implebitur, quando dicet: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus (Ibid., 41) . Sed quaerendum nobis est, quam terram corruperunt impii.

PL 17, 874A

「そして、地を腐敗させた者たちが滅ぼされる」。地を腐敗させた者たちとは、不敬虔な者たちを呼んでいる。これが成就するのは、主がこう言うときである。「呪われた者たちよ、悪魔とその天使たちのために備えられた永遠の火に入れ」(マタイ25:41)。だが、我々は問わねばならない。不敬虔な者たちは、どの地を腐敗させたのか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.88

88

Semetipsos utique male vivendo corruperunt, quando in luxuriis, caeterisque vitiis corpora sua enutrierunt. Corruperunt et aliorum terram, eorum videlicet, quos et verbis et exemplis ad mala opera agenda pertraxerunt.

PL 17, 874A

まず、悪しく生きることによって、自分自身を腐敗させた。放縦やほかの悪徳の中で自分の体を養ったときである。また、他の人々の地をも腐敗させた。すなわち、言葉と模範によって悪しき行いへと引きずり込んだ人々の地である。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.89

89

Nunc ad ea quae praetermiserat, id est, ad mala Antichristi narranda revertitur. Et ut commodius ad ea exprimenda perveniat, ab adventu Christi incipit, atque mala quae Ecclesia a diabolo passa est, commemorans, qualiter idem diabolus eamdem Ecclesiam per Antichristum evertere conetur, annectit.

PL 17, 874B

ここで、彼はいったん飛ばしていた事柄、すなわち反キリストの悪を語ることに戻る。そして、それをよりふさわしく述べ尽くすために、キリストの到来から始め、教会が悪魔から被った悪を思い起こしながら、その同じ悪魔が反キリストを通して同じ教会を覆そうと試みる次第を、続けて述べる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.90

90

(Vers. 19.) Et apertum est templum Dei in coelo, et visa est Arca Testamenti ejus in templo ejus. Possumus per templum Dei beatam Mariam intelligere: per arcam vero Testamenti Christum, qui ex ea carnem assumpsit.

PL 17, 874B

(第19節)「そして天にある神の神殿が開かれ、その神殿の中に彼の契約の箱が見えた」。神の神殿によって福なるマリアを、契約の箱によってキリストを解することができる。キリストは彼女から肉を受け取った。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.91

91

Templum autem Dei non ideo apertum dicitur, quod uterus beatae virginis Mariae in pariendo Dominum apertus sit, quae fuit virgo ante partum, virgo in partu, virgo post partum: sed ideo apertum dicitur, quia per ipsam visibilis nobis factus est Dominus noster Jesus Christus.

PL 17, 874B

神の神殿が開かれたと言われるのは、福なるおとめマリアの胎が、主を産むときに開かれたからではない。彼女は出産の前もおとめ、出産においてもおとめ、出産の後もおとめであった。そうではなく、彼女を通して我々の主イエス・キリストが我々に見える者となったので、開かれたと言われるのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.92

92

Possumus etiam per templum vetus Testamentum intelligere: per arcam sacramenta quae de Christo in veteri Testamento continentur.

PL 17, 874C

また、神殿によって旧約を、箱によって旧約に含まれているキリストに関する秘義を解することもできる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.93

93

Veniente quippe Christo in carne, apertum est vetus Testamentum, atque spiritalis intelligentia, quae in eo latebat, fidelibus est revelata: Et facta sunt fulgura, et voces, et terrae motus, et grando magna.

PL 17, 874C

キリストが肉となって来たとき、旧約は開かれ、そこに隠れていた霊的な理解が信ある者たちに明らかにされたからである。「そして稲妻と声と地震と大きな雹が起こった」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.94

94

Per fulgura miracula quae per Christum facta sunt: per voces vero ejus praedicatio designatur.

PL 17, 874C

稲妻によって、キリストを通して行われた奇跡が、声によって、彼の宣教が指される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.95

95

Terrae motus autem motionem cordium designat; moti sunt namque multi per praedicationem Christi ad poenitentiam de peccatis suis peragendam: moti sunt de infidelitate ad fidelitatem: moti sunt de malo ad bonum.

PL 17, 874C

地震は心の動きを指す。多くの者が、キリストの宣教によって動かされ、自分の罪から悔い改めを行うに至った。不信仰から信仰へと動かされ、悪から善へと動かされたのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.11.96

96

Et quia grando terram solet percutere, possumus per grandinem comminationes ignis aeterni, quae in Evangeliis saepe inveniuntur, intelligere; quibus corda pravorum percutiuntur, ut resipiscant ab iniquitatibus suis.

PL 17, 874D

雹は地を打つのが常であるから、雹によって、福音書にしばしば見いだされる永遠の火の威嚇を解することができる。それによって悪しき者たちの心が打たれ、自分たちの不法から我に返るのである。