ベレンガウドゥス9世紀(11–12世紀とする説もある)

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri)

Visio I, Caput III 第1の幻 第III章

Berengaudus · Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) · PL 17, 787A · 84 sectiones

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.1

1

(Vers. 1.) Et angelo Sardis Ecclesiae scribe: Haec dicit, qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas.

PL 17, 787A

(第1節)「またサルディスの教会の天使に書け。神の七つの霊と七つの星を持つ者が、こう言う」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.2

2

Septem spiritus Dei septem sunt dona Spiritus sancti, quae in Dominum descendisse propheta Esaias ostendit dicens: Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis: et replebit eum spiritus timoris Domini (Esa. XI, 2) .

PL 17, 787A

神の七つの霊とは聖なる霊の七つの賜物であり、それが主の上に降ったことを、預言者イザヤは示して言う。「その上に主の霊がとどまる。知恵と理解の霊、助言と勇気の霊、知識と敬虔の霊。主への畏れの霊が彼を満たす」(イザヤ11:2)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.3

3

De his septem spiritibus, quod Dominus dederit, in sequentibus dicemus: quid sint autem septem stellae, superius dictum est. Sequitur, Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es.

PL 17, 787A

これらの七つの霊を主が与えたことについては、以下で述べる〔quod Dominus dederit は「主が何を与えたか」とも読める〕。七つの星が何であるかは、上で述べた。続いて〔次の句〕。「私は汝の行いを知っている。汝は生きているという名を持っているが、死んでいる」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.4

4

Nomen habebat quod viveret, id est, nomen christianum: sed mortuus erat; quia fidei opera, quae est charitas, non habebat.

PL 17, 787B

彼は生きているという名、すなわちキリスト教徒という名を持っていた。しかし死んでいた。愛である信仰の業を持っていなかったからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.5

5

(Vers. 2.) Esto vigilans, et confirma caetera, quae moritura erant. Vigilat qui semper bona opera exercet: praecipitur ergo huic, ut vigilet, id est, ut in charitatis operibus semetipsum exerceat; ne parva bona quae adhuc videbatur habere, deperirent.

PL 17, 787B

(第2節)「目覚めていよ。死にかけていた残りのものを強めよ」。常に善い業を行う者が目覚めている。それゆえ彼には、目覚めているように、すなわち愛の業に自らを励むようにと命じられている。彼がなお持っているように見えたわずかな善が、失われないためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.6

6

Quia sicut corpus mortuum est sine anima, ita et nos quaelibet bona videamur habere, mortua sunt, si charitas defuerit: Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo.

PL 17, 787B

体が魂なしには死んでいるように、我々がどのような善を持っているように見えても、愛が欠けるなら、それは死んでいる。「私は、私の神の前で、汝の行いが満ちているのを見いださない」からである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.7

7

Non erant plena, sed vacua; quia charitate non replebantur: unde et quinque virgines fatuae a contubernio sponsi coelestis repulsae sunt, quia oleum charitatis in vasis suis habere noluerunt (Matth. XXV, 3) .

PL 17, 787B

それらは満ちておらず、空であった。愛に満たされていなかったからである。それゆえ、五人の愚かなおとめも、天の花婿の仲間から退けられた。器に愛の油を持とうとしなかったからである(マタイ25:3)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.8

8

(Vers. 3.) In mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva, et poenitentiam age: id est, recordare qualiter fidem Christi in baptismate perceperis, ubi promisisti renuntiaturum te diabolo, et omnibus operibus ejus: recordare etiam quid a doctoribus fidei christianae qui te fidem Christi docuerunt, qualiter te vivere oporteret, audisti: Et serva quod audisti, et poenitentiam age; eo quod a bonis operibus tamdiu torpuisti.

PL 17, 787C

(第3節)「それゆえ、汝がどのように受け、聞いたかを心に留め、〔それを〕守り、悔い改めよ」。すなわち、洗礼においてキリストの信仰をどのように受けたかを思い起こせ。そこで汝は、悪魔とそのすべての業を捨てると約束した。また、汝にキリストの信仰を教えたキリスト教の信仰の教師たちから、汝がどのように生きるべきかを聞いたことも思い起こせ。「そして、聞いたことを守り、悔い改めよ」。善い業から長く鈍っていたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.9

9

Si ergo non vigilaveris; id est, ad bona opera agenda temetipsum non excitaveris: Veniam tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te.

PL 17, 787C

「それゆえ、もし汝が目覚めていないなら」、すなわち善い業を行うよう汝自身を奮い立たせないなら、「私は盗人のように来る。汝は、いかなる時刻に私が汝のところに来るかを知らない」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.10

10

Illi Dominus tamquam fur supervenit, ut eum per mortem ab hac mundana habitatione subtrahat; qui in pravitatibus suis requiescens, neque a vitiis vult abstinere, neque ipsam mortem ante oculos ponere, sicut Dominus dicit in Evangelio: Quia si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam (Matth. XXIV, 43) .

PL 17, 787C

主が盗人のように襲いかかるのは、死によってその者をこの世の住処から取り去るためである。それは、己の悪に安んじて、悪徳から身を遠ざけようともせず、死そのものを目の前に置こうともしない者に対してである。主が福音書で言うとおりである。「家の主人は、盗人がいつの時刻に来るかを知っていたなら、必ず目を覚ましていて、自分の家に穴を開けさせはしなかったであろう」(マタイ24:43)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.11

11

Per patremfamilias mentem possumus intelligere; quia sicut paterfamilias omnibus qui in domo sunt, principatur: ita et mens omnibus actibus corporis et cogitationibus praefertur.

PL 17, 787D

家の主人によっては、精神を解することができる。家の主人が、家にいるすべての者を治めるように、精神もまた、体のあらゆる行いと思いの上に立つからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.12

12

Pater igitur familias dormit, furque veniens domum ejus perfodit, quando mens in delectationibus carnalibus requiescens, mors dum non praevidetur, supervenit, atque domum corporis perfodiens, animam abstrahit.

PL 17, 787D

それゆえ、家の主人が眠り、盗人が来てその家に穴を開けるとは、精神が肉の楽しみに安んじているとき、死が予見されないまま襲いかかり、体の家に穴を開けて、魂を引き出すことである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.13

13

Si autem vigilaverit, id est, in bonis operibus perseveraverit, mortem non ut furem, sed ut liberatricem perferet.

PL 17, 788A

しかし、もし目覚めていたなら、すなわち善い業に耐え抜いたなら、死を盗人としてではなく、解放する者として受けるであろう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.14

14

(Vers. 4.) Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua. Ecce discipuli pastori negligenti praeponuntur, ut saltem in eorum imitatione proficeret. Sed mirum, cur pauca nomina habere dicatur, et non paucos homines.

PL 17, 788A

(第4節)「しかし汝は、サルディスに、衣を汚さなかった少数の名を持っている」。見よ、怠慢な牧者の前に、弟子たちが置かれている。せめて彼らを見倣って進歩するようにである。だが、なぜ「少数の人」ではなく「少数の名」を持つと言われるのか、不思議である。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.15

15

Sed hoc ad excellentiam magnam alicujus sancti pertinet, cum eum Deus nominatim scire dicitur, sicut Moysi perfecto viro dicitur: Novi te ex nomine; et Dominus dicit in Evangelio: Et proprias oves vocat nominatim, et educit eas (Joan. X, 3) .

PL 17, 788A

しかしこれは、神がある聖徒を名指しで知ると言われるときの、その聖徒の大いなる卓越に関わる。完全な人モーセに「私は汝を名で知っている」と言われたとおりであり、主は福音書で言う。「自分の羊を名で呼び、連れ出す」(ヨハネ10:3)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.16

16

Isti ergo pauci, qui voce Dei laudari merentur, non inquinaverunt vestimenta sua, id est, munditiam quam in baptismo perceperunt, sordibus vitiorum non inquinaverunt. Et ambulaverunt mecum in albis, quia digni sunt; id est, in bonis operibus.

PL 17, 788A

それゆえ、神の声で称賛されるにふさわしいこの少数の者は、「衣を汚さなかった」、すなわち洗礼で受けた清さを、悪徳の汚れで汚さなかった。「そして彼らは、白い衣を着て私とともに歩いた。彼らにその資格があるから」〔底本は ambulaverunt(完了)。刷りのまま訳した〕。すなわち、善い業において〔歩いた〕のである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.17

17

(Vers. 5, 6.) Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis; id est, qui per poenitentiam et lacrymas diabolum vicerit, et vitia omnia a se expulerit, eamdem munditiam quam baptizatus possidet, et ipse consequetur.

PL 17, 788B

(第5・6節)「勝つ者は、このように白い衣を着せられる」。すなわち、悔い改めと涙によって悪魔に勝ち、すべての悪徳を自分から追い出した者は、洗礼を受けた者が持つ清さと同じものを、自らも得るであろう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.18

18

Haec ideo dicit, ut et pastorem Sardis Ecclesiae, et omnes etiam peccatores ad poenitentiam provocet. Et non delebo nomen ejus de libro vitae.

PL 17, 788B

これを彼が言うのは、サルディスの教会の牧者をも、すべての罪人をも、悔い改めに促すためである。「そして私は、彼の名を命の書から消さない」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.19

19

Si librum vitae praedestinationem vocat, quomodo de libro vitae aliquis deleri potest, cum Apostolus dicat: Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: et quos justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. VIII, 30) ?

PL 17, 788B

もし命の書を予定と呼ぶのなら、使徒が「神は、予定した者をまた呼び、呼んだ者をまた義とし、義とした者にまた栄光を与えた」と言うのに、どうして誰かが命の書から消されうるのか(ローマ8:30)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.20

20

Nisi forte ita intelligamus: Sunt multi qui ab hominibus justi putantur, sed in conspectu Dei injusti exsistunt.

PL 17, 788C

ただし、次のように解するなら別かもしれない。人々からは義しい者と思われていても、神の目には不義である者が多い。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.21

21

Ergo homines qui eos justos aestimant, jam in libro Dei eos scriptos esse putant: sed in die judicii, cum facta reproborum atque justorum omnibus patebunt, haec inscriptio atque falsa suspicio a mentibus eorum delebitur, cum eorum damnationem pro impietatibus suis conspexerint.

PL 17, 788C

それゆえ、彼らを義しいと見なす人々は、彼らがすでに神の書に記されていると思っている。しかし裁きの日に、捨てられた者たちと義しい者たちの行いがすべての人に明らかになるとき、この記載と誤った思い込みは、彼らの精神から消される。彼らが、その不敬虔ゆえに彼らが断罪されるのを目にするからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.22

22

Et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis Dei. Confessio ista tunc fiet nominum justorum, quando secundum qualitatem meritorum unusquisque mercedem recipiet.

PL 17, 788C

「そして私は、彼の名を、私の父の前と神の天使たちの前で告白する」。この告白は、各人がその功績の質に応じて報いを受けるとき、義しい者たちの名についてなされる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.23

23

(Vers. 7.) Et angelo Philadelphiae Ecclesiae scribe: Haec dicit sanctus et verus, qui habet clavem David.

PL 17, 788C

(第7節)「またフィラデルフィアの教会の天使に書け。聖なる者、真実な者、ダビデの鍵を持つ者が、こう言う」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.24

24

Legimus in libro Regum, quod dixerit Dominus ad David: Et erit cum dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum, quod egredietur ex te, et firmabo regnum ejus in sempiternum. Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium (II Reg. VII, 12) .

PL 17, 788C

我々は王たちの書に読む。主がダビデに言ったとおりである。「汝が汝の父祖たちとともに眠るとき、私は汝から出る汝の子孫を立て、その王国を永遠に堅くする。私は彼の父となり、彼は私の子となる」(サムエル記下7:12)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.25

25

Hoc de Christo esse dictum nullus est, nisi perfidus Judaeus, qui ambigat. Et in domum obseratam nullus nisi per clavem potest introire.

PL 17, 788D

これがキリストについて言われたことに疑いを抱く者は、背信のユダヤ人のほかにいない。そして、閉ざされた家には、鍵によらなければ誰も入ることができない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.26

26

Filius ergo Dei habet clavem David, quia ipse hominem assumpsit ex genere David, quem clavem David vocat, per quem reserata sunt omnia, et quae Deus ad David, et quae David de eo locutus est. Qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit.

PL 17, 788D

それゆえ、神の子はダビデの鍵を持つ。彼がダビデの血筋から人間を受け取ったからであり、その人間を彼はダビデの鍵と呼ぶ。この人間によって、神がダビデに語ったことも、ダビデが彼について語ったことも、すべて開かれた。「開けると、誰も閉じず、閉じると、誰も開けない」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.27

27

Aperuit Dominus Jesus Christus vetus Testamentum ad intelligenda divina mysteria, quae in eo latebant, quod nullus claudere poterit: clausit vero observantiam litterae legalis superfluam, quam nullus aperire poterit.

PL 17, 789A

主イエス・キリストは、旧約を、その中に隠れていた神の奥義を悟らせるために開いた。これを誰も閉じることはできないであろう。一方、律法の文字への不要な遵守は閉じた。これを誰も開くことはできないであろう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.28

28

Aperuit etiam corda gentilium ad percipiendam doctrinam fidei, quae nullus persecutor claudere potuit: clausit vero atque destruxit culturam idolorum, quam nullus persecutorum aperire potuit.

PL 17, 789A

また、異邦人の心を、信仰の教えを受け入れさせるために開いた。これをどの迫害者も閉じることができなかった。一方、偶像の崇拝は閉じ、滅ぼした。これをどの迫害者も開くことができなかった。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.29

29

Aperuit etiam aditum regni coelestis suis electis, quod nulla vis daemonum claudere potest: clausit vero eumdem aditum reprobis, quod nullus eis aperire poterit.

PL 17, 789A

また、天の国への入り口を自らの選ばれた者たちに開いた。これをどの悪霊の力も閉じることができない。一方、同じ入り口を捨てられた者たちには閉じた。これを誰も彼らのために開くことはできないであろう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.30

30

(Vers. 8.) Scio opera tua: ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest claudere; quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum.

PL 17, 789A

(第8節)「私は汝の行いを知っている。見よ、私は汝の前に開いた戸を置いた。誰もそれを閉じることができない。汝が小さな力しか持たず、私の言葉を守り、私の名を否まなかったからである」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.31

31

Videtur mihi quod iste angelus Ecclesiae Philadelphiae non satis in divinis scripturis fuerit eruditus, et ideo dixerit eum modicam habuisse virtutem ad revincendos videlicet inimicos fidei veritatis.

PL 17, 789B

私には、このフィラデルフィアの教会の天使は、神の書に十分に通じてはいなかったと思われる。それゆえ彼は、この天使が小さな力、すなわち信仰の真理の敵を論駁するための力しか持たなかったと言ったのであろう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.32

32

Id est sensus: Quia in persecutione constans fuisti, et servasti verbum meum, id est, a praedicatione verbi mei non cessasti, et nomen meum non negasti; ideo quia modicam habes virtutem, dedi coram te ostium apertum in divinis scripturis, ut intelligas mysteria divinarum scripturarum: quod nemo poterit claudere, id est, sapientiae quae tibi dabitur, nullus poterit resistere inimicorum.

PL 17, 789B

その意味はこうである。汝は迫害のなかで堅く立ち、私の言葉を守った、すなわち私の言葉を宣べ伝えることをやめず、私の名を否まなかった。それゆえ、汝には小さな力しかないので、私は汝の前に、神の書において開いた戸を置いた。神の書の奥義を汝が悟るためである。「誰もそれを閉じることはできない」、すなわち、汝に与えられる知恵に、敵の誰も逆らうことはできないであろう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.33

33

(Vers. 9.) Ecce dabo de synagoga satanae, qui dicunt se Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur.

PL 17, 789B

(第9節)「見よ、私はサタンの会堂から〔人々を〕与える。彼らは自分がユダヤ人だと言うが、そうではなく、偽っている」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.34

34

Ecce dabo de synagoga satanae, subauditur quosdam, id est, ex Judaeis, qui sunt synagoga satanae, qui tibi adversabantur, et quorum infestationem assidue tolerabas, ut credant per verba tua in me.

PL 17, 789B

「見よ、私はサタンの会堂から与える」。ここは「ある者たちを」を補って解する。すなわちユダヤ人の中から、サタンの会堂である者たちを〔与える〕。彼らは汝に敵対し、その攻撃を汝は絶えず耐えていた。汝の言葉によって、彼らが私を信じるようになるためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.35

35

(Vers. 10.) Ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos, et scient quia dilexi te; quoniam servasti verbum patientiae meae: id est, cum crediderint per verba tua in me, adorabunt ante pedes tuos, deprecantes ut per te vitam aeternam consequantur.

PL 17, 789C

(第10節)「見よ、私は彼らを来させ、汝の足もとにひれ伏させる。彼らは、私が汝を愛したことを知る。汝が私の忍耐の言葉を守ったからである」。すなわち、汝の言葉によって私を信じたとき、彼らは汝の足もとにひれ伏し、汝を通して永遠の生命を得られるようにと願うであろう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.36

36

Et ego te servabo ab hora tentationis, quae ventura est in universum orbem, tentare omnes qui inhabitant terram. Hora tentationis diem judicii significat: tentationem autem pro manifestatione posuit, quia singulorum causae tunc manifestabuntur.

PL 17, 789C

「そして私は、地に住むすべての者を試すために全地に来ようとしている試みの時から、汝を守る」。「試みの時」は裁きの日を意味する。「試み」を彼は顕示の意味で置いた。そのとき、一人一人の事柄が明らかにされるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.37

37

Et in Exodo legimus: Tentat vos Deus, ut sciat si diligatis eum (Deut. XIII, 3) , id est, ut manifestum fiat et appareat omnibus, si diligitis eum.

PL 17, 789C

そして我々は出エジプト記に読む。「汝らを神は試みる。汝らが彼を愛するかどうかを知るためである」(申命記13:3)〔刷りでは「出エジプト記に」と言うが、付された引照は申命記13:3。ミーニュの脚注は、この引用とその説明が写本から補われたもので、以前の版には無いとする〕。すなわち、諸君が彼を愛するかどうかが、すべての人に明らかになり現れるためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.38

38

Secundum hunc igitur sensum hora tentationis hora manifestationis designatur, quando singulorum facta omnibus manifestabuntur. A qua hora tentationis nos et omnes electos suos Dominus salvabit.

PL 17, 789D

したがって、この意味では、「試みの時」によって顕示の時が指される。そのとき、一人一人の行いがすべての人に明らかにされる。この試みの時から、主は我々と、自らのすべての選ばれた者たちを救うであろう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.39

39

(Vers. 11.) Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. Tene quod habes, id est, bonum quod habes, usque in finem vitae tuae tene. Ut nemo accipiat coronam tuam, id est, ut gloriam quae tibi debetur, nullus sine te possideat.

PL 17, 789D

(第11節)「見よ、私はすぐ来る。汝の冠を誰も奪わないよう、汝の持つものを保て」。「汝の持つものを保て」、すなわち汝の持つ善を、汝の生涯の終わりまで保て。「汝の冠を誰も奪わないように」、すなわち、汝に与えられるべき栄光を、誰も汝なしに所有しないように、ということである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.40

40

(Vers. 12, 13.) Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius (Galat. II, 2) . Potest per templum Ecclesia designari: per columnas autem, quae sustentant templum, praedicatores.

PL 17, 789D

(第12・13節)「勝つ者を、私は私の神の神殿の柱とする。彼は二度と外に出ない」(ガラテヤ2:2)〔引かれた句は黙示録3:12であり、ガラテヤ2:2にはない。柱の語が出るのはガラテヤ2:9〕。「神殿」によって教会が、神殿を支える「柱」によって宣教者たちが指されうる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.41

41

Nam et Paulus apostolus Petrum et Jacobum columnas Ecclesiae vocat; eo quod super ipsos aedificata sit Ecclesia, sicut Dominus dixit Petro: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 28) .

PL 17, 790A

使徒パウロもまた、ペトロとヤコブを教会の柱と呼ぶ。教会が彼らの上に建てられたからであり、主がペトロに言ったとおりである。「汝はペトロである。この岩の上に、私は私の教会を建てる」(マタイ16:28)〔引かれた句はマタイ16:18〕。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.42

42

Sed videtur propter hoc, quod sequitur: Et foras non egredietur amplius; non ad praesentem Ecclesiam, sed ad coelestem pertinere hanc sententiam.

PL 17, 790A

しかし、それに続く「彼は二度と外に出ない」という句のゆえに、この文は現在の教会ではなく、天の教会に関わるように思われる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.43

43

Nam multi fuerunt, qui columnae Ecclesiae dicebantur: sed propter pravam doctrinam eorum, ab ea exierunt, sicut fuit Origenes, et alii multi. Per templum ergo coelestis habitatio, per columnam vero unusquisque electus potest designari.

PL 17, 790A

教会の柱と呼ばれた者は多くいたが、その誤った教えのゆえに教会から出て行った。オリゲネスがそうであり、ほかにも多くいる。それゆえ、神殿によっては天の住まいが、柱によっては選ばれた一人一人が指されうる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.44

44

Ergo qui vicerit omnia tentamenta diabolica, omnesque carnales voluptates, columna in templo Dei efficitur, id est, in coelesti beatitudine: et sicut columna in loco, in quo statuitur, firmissima stabilitate perseverat, ita et unusquisque electus in coelesti beatitudine tam firmissimam stabilitatem a creatore suo consequitur, ut numquam ab ea divellatur; quemadmodum avulsus est diabolus, qui de coelesti beatitudine superbiendo cecidit.

PL 17, 790A

こうして、悪魔のあらゆる試みとあらゆる肉の快楽に勝つ者は、神の神殿、すなわち天の至福のなかの柱となる。柱が据えられた場所で最も堅固な安定を保つように、選ばれた一人一人もまた、天の至福のなかで、造り主から、決して引き離されないほど堅固な安定を得る。天の至福から高ぶって堕ちた悪魔が、引き離されたようにではない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.45

45

Et scribam super eum nomen Dei mei. Nomen hoc Dei est aeternum: nomen ergo Dei, quod est aeternum, super unumquemque justum scribitur, quando aeternitas ei cum Domino permanendi largitur.

PL 17, 790B

「そして私は、彼の上に私の神の名を書く」。神のこの名は永遠である。それゆえ、永遠である神の名は、主とともに永遠にとどまることが与えられるとき、義しい一人一人の上に書かれる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.46

46

Et nomen civitatis Dei mei novae Hierusalem, quae descendit de coelo a Deo meo. Nova Hierusalem illa est coelestis, quae non ex lapidibus, sicut vetus, sed ex sanctis hominibus quotidie aedificatur. Hierusalem autem interpretatur visio pacis, id est, visio Dei.

PL 17, 790B

「そして、私の神の都、すなわち私の神のもとから天から下る新しいエルサレムの名を〔書く〕」。新しいエルサレムとは、あの天のエルサレムであり、古いエルサレムのように石からではなく、聖なる人々から日々建てられている。エルサレムは「平和を見ること」、すなわち神を見ること〔visio〕と訳される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.47

47

Nomen ergo Hierusalem super unumquemque electum scribitur, dum hoc unicuique conceditur, ut Deum sine fine videre mereatur.

PL 17, 790C

こうして、エルサレムの名は選ばれた一人一人の上に書かれる。各人に、神を終わりなく見る資格が与えられるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.48

48

Aliter: Nomen Hierusalem super unumquemque electum scribitur, eo quod ipse Hierusalem, in quem Deus regnare dignetur, in societate videlicet angelorum omniumque electorum, qui Hierusalem coelestis vocantur.

PL 17, 790C

別の解釈。エルサレムの名は選ばれた一人一人の上に書かれる。彼自身がエルサレムであり、その中で神が統べることをよしとするからである。すなわち、天使たちとすべての選ばれた者たち、天のエルサレムと呼ばれる者たちの交わりのなかで〔統べる〕。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.49

49

Sed mirum, cur Hierusalem de coelis descendisse dicitur, cum sciamus electos omnes a terris ad coelos conscendere quotidie, non de coelestibus ad terrena relabi.

PL 17, 790C

しかし、なぜエルサレムが天から下ったと言われるのか、不思議である。選ばれた者たちはみな日々地から天へ上っているのであって、天のものから地のものへ滑り落ちているのではないと、我々は知っているのに。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.50

50

Sed Domino de coelis ad redemptionem generis humani descendente, simul etiam sancti descenderunt; quia jam per praedestinationis gratiam illi conjuncti erant, quos per misericordiam suam redimere veniebat. Et nomen meum novum; videlicet ut vocetur filius Dei, sicut et ego sum Filius Dei.

PL 17, 790C

しかし、主が人類の贖いのために天から下ったとき、聖徒たちも同時に下った。彼が慈しみによって贖うために来た者たちは、すでに予定の恩寵によって彼と結ばれていたからである。「そして私の新しい名を〔書く〕」。すなわち、私もまた神の子であるように、彼が神の子と呼ばれるようにするためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.51

51

(Vers. 14.) Et angelo Laodiceae Ecclesiae scribe: Haec dicit: Amen, testis fidelis et verus. Amen vere, sive fideliter interpretatur: quod est amen, hoc est testis fidelis et verus. Qui est principium creaturae Dei.

PL 17, 790D

(第14節)「またラオディキアの教会の天使に書け。アーメン、忠実で真実な証人が、こう言う」。「アーメン」は「真に」あるいは「忠実に」と訳される。すなわち、アーメンとは、忠実で真実な証人のことである。「神の被造物の初めである者は〔こう言う〕」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.52

52

Non ideo se principium creaturae Dei dicit, quod ipse sit creatus, sed quod ab ipso omnia sint creata, ut puta architectus fecit domum: si interrogaveris quis fuerit principium domus, dicetur tibi: Artifex, qui eam prius mente concepit, et postea aedificavit; quia domus sibimet ipsi principium dare non potuit.

PL 17, 790D

彼が自らを神の被造物の初めと言うのは、彼自身が造られたからではなく、すべてが彼によって造られたからである。たとえば、建築家が家を造ったとして、誰が家の初めであったかとあなたが尋ねるなら、あなたにはこう言われるであろう。職人である、と。彼がまず心に思い描き、のちに建てたのであり、家が自分自身に初めを与えることはできなかったからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.53

53

(Vers. 15.) Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus. Frigidus non erat; quia quamvis opera fidei non haberet, sola fide se justum existimabat: calidus non erat; quia charitas illi deerat.

PL 17, 791A

(第15節)「私は汝の行いを知っている。汝は冷たくも熱くもない」。冷たくはなかった。信仰の業を持たないのに、信仰だけで自分を義しいと考えていたからである。熱くもなかった。愛が欠けていたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.54

54

Utinam frigidus esses, aut calidus: id est, utinam aut charitate ferveres; aut te peccatorem, sicut es, aestimares; ut per timorem ignis aeterni et poenitentiam ad bona opera agenda impellereris.

PL 17, 791A

「汝が冷たいか熱いかであればよかったのに」、すなわち、愛に燃えているか、あるいは、汝が実際にそうであるように、自らを罪人と見なしているかであればよかったのに、ということである。永遠の火への恐れと悔い改めによって、善い業を行うよう駆り立てられるためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.55

55

(Vers. 16.) Sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo. Aqua tepida si hausta fuerit, fastidium generat; ideoque facile rejicitur. In os vero Domini tunc ingredimur, quando per baptismum a vitiis omnibus emundati, membra ejus efficimur.

PL 17, 791A

(第16節)「しかし汝は生ぬるいので、私は汝を私の口から吐き出し始める」。生ぬるい水は、飲み込まれたなら嫌悪を生み、それゆえ容易に吐き出される。我々が主の口に入るのは、洗礼によってあらゆる悪徳から清められ、彼の肢体となるときである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.56

56

Igitur si fidem quae per charitatem operatur, et quam in baptismate promisimus, a charitate tepescentes operari neglexerimus, ab ore Domini, veluti quoddam nocivum ac fastidiosum fetidumque rejicimur, sicut ipse dixit de se ipso discipulis suis: Ego sum vitis, et vos palmites; et Pater meus agricola est.

PL 17, 791B

それゆえ、愛を通して働く信仰、洗礼において我々が約束した信仰を、愛において生ぬるくなって行うことを怠るなら、我々は主の口から、いわば有害で嫌悪すべき悪臭を放つものとして吐き出される。主自身が自分について弟子たちに言ったとおりである。「私はブドウの木であり、汝らは枝である。私の父は農夫である」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.57

57

Omnem palmitem non ferentem in me fructum, praecidet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructus plus afferat (Joan. XV, 2) .

PL 17, 791B

「私のうちで実を結ばない枝はすべて、取り除く。実を結ぶ枝はすべて、もっと実を結ぶように清める」(ヨハネ15:2)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.58

58

(Vers. 17.) Quia dicis quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo. Dives et locupletatus recte dicitur qui omnibus virtutibus plenus, usque ad culmen perfectionis excrevit.

PL 17, 791B

(第17節)「汝は、私は富み、豊かになり、何も必要としない、と言っているからである」。あらゆる徳に満ち、完全さの頂まで成長した者が、正しく「富み、豊か」と言われる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.59

59

Iste autem praesul Ecclesiae Laodiceae propter solam fidem omnibus virtutibus divitem se et locupletem aestimabat, et nihil se ad salutem aeternam acquirendam aliud egere, non recogitans illud quod dicit apostolus: quia fides sine operibus otiosa est (Jacob II, 26).

PL 17, 791B

ところが、ラオディキアの教会の長であるこの者は、信仰だけのゆえに、自分はあらゆる徳において富み豊かであり、永遠の救いを得るためにほかに何も必要としない、と考えていた。「信仰は業なしには空しい」と使徒が言うことを、思い返さなかったのである(ヤコブ2:26)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.60

60

Et nescis quia tu es miser et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus. Miserum eum dicimus, qui cum paupertate et nuditate etiam aliqua infirmitate premitur.

PL 17, 791C

「そして汝は、自分が惨めで哀れで、貧しく、盲目で、裸であることを知らない」。貧しさと裸であることに加えて、何らかの弱さにも苦しめられている者を、我々は惨めと言う。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.61

61

Similiter et iste miser et miserabilis ideo dicitur, quod pauper erat virtutibus, mente caecus, operibus bonis nudus.

PL 17, 791C

同様にこの者も、惨めで哀れだと言われる。徳において貧しく、精神において盲目で、善い業において裸だったからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.62

62

(Vers. 18.) Suadeo tibi emere a me aurum probatum, ignitum. Per aurum sapientia intelligitur, sicut scriptum est: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov. XXI, 20) . Quod probatum dicitur, quia probatos et perfectos reddit omnes, quos possidet.

PL 17, 791C

(第18節)「私は汝に勧める。私から、試された、燃える金を買え」。金によっては知恵が解される。書かれているとおりである。「望ましい宝は、知恵ある者の口にとどまる」(箴言21:20)。「試された」と言われるのは、知恵が、自らの所有するすべての者を、試された完全な者にするからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.63

63

Ignitum vero ideo dicitur, quia eorum mentes in quibus habitat, in amorem Dei atque proximi accendit.

PL 17, 791C

「燃える」と言われるのは、知恵が、自らの住む者たちの精神を、神と隣人への愛に燃え立たせるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.64

64

Et quia vera sapientia ex divinis scripturis accrescit, Psalmista manifestat, cum dicit: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI, 7) .

PL 17, 791D

真の知恵が神の書から増し加わることを、詩篇作者は明らかにして言う。「主の言葉は清い言葉、火で試された銀、地に対して試され、七倍に清められた」(詩篇11:7)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.65

65

Eloquia Domini eloquia casta sunt; quia castas mentes a vitiis reddunt. Sed cum nihil purgari possit, nisi quod sordidum est, quaerendum nobis est, quomodo eloquia Domini purgari dicantur, in quibus nihil sordidum esse potest.

PL 17, 791D

主の言葉は清い言葉である。精神を悪徳から清くするからである。しかし、汚れたもの以外は清められえないのに、汚れたものが何ひとつありえない主の言葉が清められると、どうして言われるのか、我々は問わねばならない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.66

66

Eloquia ergo Domini sicut argentum igne examinata esse dicuntur; quia mentes fidelium aliquando igne poenitentiae, aliquando igne charitatis ab omnibus sordibus vitiorum examinant. Quod autem ait: Probatum terrae, in Hebraeo habet: Separatum a terra.

PL 17, 791D

それゆえ、主の言葉は火で試された銀のようだと言われる。信仰者たちの精神を、あるときは悔い改めの火で、あるときは愛の火で、悪徳のあらゆる汚れから試すからである。彼が「地に対して試された」と言うところは、ヘブライ語では「地から分けられた」となっている。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.67

67

Quod etiam septuplum purgatum dicitur, propter septem purgationes quas divina Scriptura in se continet, septem videlicet virtutes, quibus omnia vitia purgantur: quemadmodum gulae vitium purgatur per abstinentiam, superbia per humilitatem, libido per pudicitiam; odium, avaritia, invidia, et multa alia, per charitatem.

PL 17, 792A

また「七倍に清められた」と言われるのは、神の書が自らのうちに含む七つの清めのためである。すなわち、七つの徳であり、それによってあらゆる悪徳が清められる。たとえば、大食の悪徳は禁欲によって、高慢は謙遜によって、情欲は貞潔によって清められ、憎しみ、貪欲、嫉妬、そのほか多くのものは愛によって清められる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.68

68

Similiter et caetera vitia habent hostes suos, a quibus aut vincuntur, aut vincunt. Et quia superius Dominus dicit, ut aurum, id est, sapientia, a se ematur; quaerendum nobis est, quo pretio sapientia ematur, cum Job dicat: Non dabitur aurum obrizum pro ea (Job. XXVIII, 15) ; nec aliud quid, quod inter homines pretiosius habetur.

PL 17, 792A

同様に、ほかの悪徳にもそれぞれ敵があり、それらに打ち負かされるか、それらを打ち負かすかする。そして、主が上で、金、すなわち知恵を、自分から買うようにと言っているので、我々は、知恵がどのような代価で買われるのかを問わねばならない。ヨブは「それと引き換えに純金は与えられない」(ヨブ記28:15)と言い、人々のあいだでより貴重とされるほかのいかなるものも〔与えられない〕と言うのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.69

69

Sed quo pretio ematur, ipse beatus Job manifestat, cum dicit: Timor Domini ipsa est sapientia, et recedere a malo intelligentia (Ibid., 28) .

PL 17, 792B

しかし、どのような代価で買われるかは、福なるヨブ自身が明らかにしている。「主への畏れ、それこそが知恵であり、悪から退くことが分別である」(ヨブ記28:28)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.70

70

Non quod ille, qui timet, perfectus sit in sapientia, cum apostolus dicat: Qui autem timet, non est perfectus in charitate (I Joan. IV, 18) : sed quod sapientiam jam possidere incipit, qui pro ea pretium dare inchoat.

PL 17, 792B

畏れる者が知恵において完全だということではない。使徒が「畏れる者は、愛において完全ではない」と言うからである(一ヨハネ4:18)。そうではなく、知恵のために代価を払い始める者は、すでに知恵を所有し始めているということである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.71

71

Pretium autem ejus est timor Domini, abrenuntiatio vitiorum, poenitentia, lacrymae, opera misericordiae. Et ideo non inconvenienter sequitur: Ut locuples fias. Quia sine hoc pretio ad locupletationem virtutum, quod est sapientia, nemo pervenire potest.

PL 17, 792B

その代価とは、主への畏れ、悪徳の放棄、悔い改め、涙、慈しみの業である。それゆえ、「汝が豊かになるために」と続くのは、不適切ではない。この代価なしには、徳の富、すなわち知恵に、誰も達することができないからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.72

72

Et vestimentis albis induaris. Vestimenta alba sunt opera bona. Et non appareat confusio nuditatis tuae. Confusio nuditatis illa est, de qua dicit Psalmista: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea (Psal. L, 7) .

PL 17, 792B

「そして白い衣を着るために」。白い衣とは善い業である。「そして汝の裸の恥が現れないように」。この裸の恥とは、詩篇作者が語るものである。「見よ、私は不法のうちに身ごもられ、罪のうちに私の母は私を産んだ」(詩篇50:7)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.73

73

Hanc autem confusionem nuditatis bonis operibus operire debemus; nam quamvis iste episcopus fidem haberet, nudus tamen dicitur; eo quod ab operibus fidei vacaret. Et collyrio inunge oculos tuos, ut videas.

PL 17, 792C

我々は、この裸の恥を善い業で覆わねばならない。この司教は信仰を持っていたが、それでも裸と言われているのは、信仰の業を欠いていたからである。「そして目薬を汝の目に塗れ、見えるように」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.74

74

Per collyrium, quod caliginem ab oculis detergit, lacrymasque educit, poenitentia atque compunctio cordis potest intelligi; ipsa est namque quae ab oculis mentis caliginem caecitatis detergit, atque ad videndum quae sit retributio justorum et poena peccatorum acuit.

PL 17, 792C

目から曇りを拭い去り、涙を流させる目薬によっては、悔い改めと心の痛悔〔compunctio〕が解されうる。それこそ、精神の目から盲目の曇りを拭い去り、義しい者たちの報いと罪人たちの刑罰がどのようなものかを見ることへと、目を鋭くするものだからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.75

75

(Vers. 19.) Ego quos amo, arguo et castigo. Sicut dicit Scriptura: Quem enim diligit, Dominus corripit: flagellat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. XII, 6) .

PL 17, 792C

(第19節)「私は、愛する者を責め、懲らしめる」。聖書が言うとおりである。「主は、愛する者を叱り、受け入れるすべての子を鞭打つ」(ヘブライ12:6)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.76

76

(Vers. 20.) Aemulare ergo, et poenitentiam age: id est, aemulare bonos, et poenitentiam age; eo quod a bonis operibus usque modo torpueris.

PL 17, 792D

(第20節)「それゆえ熱心であれ、悔い改めよ」。すなわち、善い者たちを見倣って熱心であれ、悔い改めよ。善い業から今まで鈍っていたのだから。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.77

77

Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit januam, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum.

PL 17, 792D

「見よ、私は戸口に立って叩く。誰かが私の声を聞き、戸を開くなら、私はその者のところに入り、その者と食事をし、その者も私と食事をする」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.78

78

Pulsat Dominus ad ostium nostrum, cum per scripturam divinam quotidie nos admonet, ut vitia relinquentes, ad bona opera agenda convertamur. Vocem ejus audimus, et januam aperimus; cum mandata ejus tota mentis intentione suscipimus.

PL 17, 792D

主が我々の戸口を叩くとは、神の書を通して日々我々に、悪徳を捨てて善い業を行うことへ向き直るよう勧めることである。我々が彼の声を聞き、戸を開くとは、精神の全き注意をもって彼の戒めを受け入れることである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.79

79

Ad nos vero ipse intrat, cum charitatem suam in cordibus nostris plantat. Coenat vero nobiscum, cum de nostris profectibus gaudet. Coenamus nos cum illo, cum de spe coelestis gloriae exsultamus.

PL 17, 793A

彼が我々のところに入るとは、自らの愛を我々の心に植えることである。我々と食事をするとは、我々の進歩を喜ぶことである。我々が彼と食事をするとは、天の栄光の希望に歓喜することである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.80

80

(Vers. 21.) Qui vicerit, dabo ei potestatem sedere mecum in throno meo; sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. Vicit Christus diabolum, vincunt et sancti ejus: sed Christus per semetipsum, sancti vero ejus non per semetipsos, sed per ipsum.

PL 17, 793A

(第21節)「勝つ者には、私とともに私の座に座る権能を与える。私もまた勝利して、私の父とともに、彼の座に座ったように」。キリストは悪魔に勝った。その聖徒たちも勝つ。だが、キリストは自らによって〔勝ち〕、その聖徒たちは自らによってではなく、彼によって〔勝つ〕。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.81

81

Dedit Pater Filio potestatem secundum quod homo est; ut sedeat in throno ejus: dedit et Filius potestatem sanctis suis, ut sedeant et ipsi in throno ejus.

PL 17, 793A

父は子に、彼が人であるかぎりにおいて、彼の座に座る権能を与えた。子もまた自らの聖徒たちに、彼らもまた彼の座に座る権能を与えた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.82

82

Sed Christus ad dexteram Patris sedet, sicut dicit Psalmista: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis (Psal. CIX, 1) ; quia aequalis est Patri: sancti autem non ad dexteram Filii sedere dicuntur, sed in sedibus suis, sicut dixit Dominus in Evangelio: Sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28) .

PL 17, 793A

しかし、キリストは父の右に座る。詩篇作者が言うとおりである。「主は私の主に言った。私の右に座れ」(詩篇109:1)。彼は父と等しいからである。一方、聖徒たちは、子の右に座るとは言われず、自分の座に座ると言われる。主が福音書で言ったとおりである。「汝らもまた、十二の座に座り、イスラエルの十二の部族を裁く」(マタイ19:28)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.83

83

Ipsi enim non naturaliter ut Christus, sed per adoptionem sunt filii; ideo diversas sedes sortiuntur secundum meritorum diversitatem.

PL 17, 793B

彼ら〔聖徒たち〕は、キリストのように本性によって子なのではなく、養子縁組によって子だからである。それゆえ、功績の違いに応じて、異なる座を割り当てられる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.3.84

84

Praestet hoc nobis, de quo loquimur; ut in earum sedium distributione nos miseri partem habere mereamur, Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.

PL 17, 793B

我々が語っているその者、我々の主イエス・キリストが、これを我々に与えるように。これらの座の分配のなかに、惨めな我々が分け前を得るにふさわしくされるように。彼は父と聖なる霊とともに、世々限りなく生き、統べる。アーメン。