Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.1
(Vers. 1.) Et cum aperuisset sigillum septimum. Apertio septimi sigilli ad nativitatem Christi pertinet: sed quaerendum nobis est, cur in septimo, non in quinto loco ponatur.
PL 17, 847C(第1節)「そして第七の封印を開いたとき」。第七の封印を開くことはキリストの誕生にかかわる。しかし我々は、なぜそれが五番目でなく七番目に置かれているのかを問わねばならない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.2
In Genesi scriptum est, quia sex diebus fecit Deus cuncta, quae ex coelo et terra originem sumpserunt, septimo autem requievit; et idcirco vocavit diem septimum sabbatum, id est, requiem (Gen. II, 2) . Quae est autem requies nostra, nisi Christus?
PL 17, 847D創世記には、神は六日のうちに、天と地から起源を得たすべてのものを造り、七日目には休んだと書かれている。それゆえ七日目を安息日、すなわち安息と呼んだ(創世記2:2)。では、我々の安息とは、キリストでなくて何であろうか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.3
Non inconvenienter ergo in septimi sigilli apertione nativitas Christi ponitur; quia ipse est requies omnium sanctorum suorum, quae per septimum diem figuratur.
PL 17, 847Dそれゆえ、第七の封印を開くことにキリストの誕生が置かれているのは不適切ではない。キリスト自身が、七日目によって象られる、自分のすべての聖徒たちの安息だからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.4
Et quia ea quae in nativitate Christi gesta sunt, spiritalem intelligentiam obtinent; septimum sigillum Christus aperuit, cum ea quae per significationem gesta sunt, doctoribus Ecclesiae per inspirationem Spiritus sancti manifestavit.
PL 17, 847Dまた、キリストの誕生において行われたことは霊的な理解を備えているので、キリストが第七の封印を開いたとは、象徴によって行われたことを、聖なる霊の霊感によって教会の教師たちに明らかにしたということである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.5
Factum est silentium in coelo quasi media hora. Per silentium pax quae ab Octaviano Augusto, Christo nascente, per universum orbem facta est, designatur.
PL 17, 848A「天に、半時間ほどの静けさが生じた」。静けさによって、キリストが生まれたとき、オクタウィアヌス・アウグストゥスによって全世界にもたらされた平和が指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.6
Media autem hora silentium factum est, quia pax quam Ecclesia in initio fidei apud paganos habuit, pauco tempore mansit; nam a Nerone imperatore interrupta est, et Petro Pauloque interfectis, praecepit omnes christianos persequi.
PL 17, 848A静けさが半時間だけ生じたのは、教会が信仰の初めに異教徒のもとで持っていた平和が、わずかな時間しか続かなかったからである。ネロ皇帝によってそれは破られ、ペトロとパウロが殺されたのち、彼はすべてのキリスト教徒を迫害するよう命じたのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.7
(Vers. 2.) Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei, et datae sunt illi septem tubae.
PL 17, 848A(第2節)「そして私は、神の前に立つ七人の天使を見た。彼らに〔底本は illi。illis と読む〕七つのラッパが与えられた」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.8
Ordo istorum septem angelorum in sequentibus est; nam sicut praeco ante regem aut principem mittitur, qui ejus adventum annuntiet; ita et Joannes, quia magna erant quae per angelos designabantur, eorum memoriam facere voluit, antequam ad eorum narrationem veniret.
PL 17, 848Aこれらの七人の天使の順序は、続く箇所にある。先触れが王や君主の前に、その到来を告げるために遣わされるように、ヨハネもまた、天使たちによって指されるものが大いなるものであったので、それらの語りに入る前に、それらに言及しようとしたのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.9
(Vers. 3.) Et alius angelus venit, et stetit ante altare, habens thuribulum aureum in manu sua: et data sunt ei incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante Dominum.
PL 17, 848B(第3節)「そして別の天使が来て、祭壇の前に立った。手に金の香炉を持っていた。彼に多くの香が与えられた。すべての聖徒たちの祈りから〔取って〕、主の前にある金の祭壇の上に与えるためである」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.10
Iste angelus Christum significat: venit autem, quia per incarnationis mysterium in mundo apparuit: per altare autem aureum Ecclesia designatur.
PL 17, 848Bこの天使はキリストを表す。彼が来たとは、受肉の奥義によって世に現れたからである。金の祭壇によっては教会が指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.11
Qui ante altare stetisse dicitur; jacebat namque Christus in incredulis, qui eum purum hominem aestimabant: stabat vero cum fidelibus, qui eum Deum verum esse credebant.
PL 17, 848B彼が祭壇の前に立ったと言われる。キリストは、彼をただの人間と見なした不信仰の者たちのうちには伏していたが、彼をまことの神と信じた信徒たちとともには立っていたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.12
Ante altare ergo stetit, quia apostolis et caeteris credentibus, ex quibus Ecclesia tunc constabat, quod Deus esset, manifestavit. Per thuribulum vero quod in manu tenebat, corda apostolorum, caeterorumque fidelium demonstrantur.
PL 17, 848Cしたがって祭壇の前に立ったのは、使徒たちと、ほかの信じる者たち、すなわちそのとき教会がそれらから成っていた者たちに、自分が神であることを明らかにしたからである。彼が手に持っていた香炉によっては、使徒たちとほかの信徒たちの心が示される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.13
Quod aureum fuisse dicitur, quia corda discipulorum per fidem purificata, et per sapientiam quam a Christo didicerant, erant inaurata.
PL 17, 848Cそれが金であったと言われるのは、弟子たちの心が信仰によって清められ、キリストから学んだ知恵によって金で覆われていたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.14
Quod thuribulum in manu tenuisse dicitur, quia corda apostolorum in manu Dei erant, sicut dicit Salomon: Cor regis in manu Dei, quocumque voluerit inclinabit illud (Prov. XXI, 1) . Numquid cor istius Salomonis in manu Dei erat, quando idola adorabat?
PL 17, 848C香炉を手に持っていたと言われるのは、使徒たちの心が神の手の中にあったからである。ソロモンが言うとおりである。「王の心は神の手の中にあり、神が望むところへ、それを傾ける」(箴言21:1)。このソロモンの心は、偶像を拝んだとき、神の手の中にあっただろうか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.15
Numquid cor Antiochi aut Herodis in manu Dei erat? Numquid corda regum sanctos Dei persequentium in manu Dei erant?
PL 17, 848Cアンティオコスやヘロデの心は神の手の中にあっただろうか。神の聖徒たちを迫害する王たちの心は、神の手の中にあっただろうか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.16
In manu diaboli erant, qui ad quaecumque volebat facinora, ea inclinabat: corda vero regum spiritalium, id est, sanctorum in manu Dei sunt; et ideo quocumque voluerit, inclinabit ea.
PL 17, 848Dそれらは悪魔の手の中にあった。悪魔は、望むどんな悪事へも、それらを傾けたのである。しかし霊的な王たち、すなわち聖徒たちの心は神の手の中にあり、それゆえ神は望むところへそれらを傾けるであろう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.17
Sequitur: Et data sunt ei incensa multa. Incensa multa praecepta sunt Evangelii; incensa enim in thuribulo ponuntur, ut calore ignis accepto, flagrantiam odoris sui circumquaque spargant: similiter et Christus doctrinam Evangelii in cordibus discipulorum suorum posuit, qui igne charitatis succensi, odorem fidei suae per omnes gentes sparserunt.
PL 17, 848D続いて、「そして彼に多くの香が与えられた」とある。多くの香とは福音の掟である。香は香炉に置かれ、火の熱を受けて、その香りの芳しさを四方に放つ。同じようにキリストも福音の教えを弟子たちの心に置いた。彼らは愛の火に燃え立たされ、自分たちの信仰の香りをすべての諸国民に撒き散らしたのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.18
Unde et sequitur: Ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est in conspectu Dei.
PL 17, 849Aそれゆえ続けて、「すべての聖徒たちの祈りから〔取って〕、神の前にある金の祭壇の上に与えるためである」とある。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.19
Genera orationum plura sunt; orant namque fideles verbis, Deum deprecantes, ut dimittantur eis omnia peccata eorum: orant et eleemosynas largiendo, sicut dicit Dominus in Evangelio: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 42) .
PL 17, 849A祈りの種類は多い。信徒たちは言葉で祈り、自分たちのすべての罪が赦されるよう神に願う。また施しをすることによっても祈る。主が福音書で言うとおりである。「施しをせよ。見よ、すべては汝らにとって清い」(ルカ11:42)〔引かれた句はルカ11:41に当たる〕。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.20
Et in alio loco scriptum est: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccl. III, 33) .
PL 17, 849Aまた別の箇所にこう書かれている。「水が火を消すように、施しは罪を消す」(集会の書3:33)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.21
Orant etiam dimittendo proximis, quae in eis deliquerunt, sicut Dominus dicit in Evangelio: Si remiseritis hominibus peccata eorum, et Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 15) .
PL 17, 849A隣人たちが自分に対して犯したことを赦すことによっても、祈る。主が福音書で言うとおりである。「もし汝らが人々の罪を赦すなら、汝らの天の父も、汝らの罪を汝らに赦すであろう」(マタイ6:15)〔引かれた句はマタイ6:14に当たる〕。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.22
Orant nihilominus et praecepta charitatis servando, quemadmodum scriptum est, quia universa delicta operit charitas (Jacob. V, 20) .
PL 17, 849Aさらに、愛の掟を守ることによっても祈る。「愛はすべての罪を覆う」と書かれているとおりである(ヤコブ5:20)〔引かれた句は箴言10:12に当たる〕。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.23
Ille igitur salubriter orat Deum, qui servat mandata Dei; nihil enim prodest nobis clementiam Dei verbis implorare, et operibus irritare.
PL 17, 849Bしたがって、神の掟を守る者こそ、益あるしかたで神に祈っている。神の寛容を言葉で乞い求めながら、行いでそれを怒らせることは、我々に何の益もないからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.24
Super altare ergo aureum de orationibus sanctorum dedit Deus, quando super corda credentium fidem, doctrinam, actusque apostolorum, caeterorumque praedicatorum posuit; ut haberent unde erudirentur et quod imitarentur.
PL 17, 849Bしたがって神は、聖徒たちの祈りから〔取って〕金の祭壇の上に与えた。すなわち、信じる者たちの心の上に、使徒たちとほかの宣教者たちの信仰と教えと行いを置いたのである。彼らが、そこから教えられ、また倣うべきものを持つようにするためである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.25
(Vers. 4.) Unde et sequitur: Et ascendit fumus aromatum de orationibus sanctorum, de manu angeli in conspectu Dei. Per fumum aromatum non solum orationes fidelium, sed et flagrantia bonorum operum designatur, quae ab Ecclesia indesinenter ascendit in conspectu Dei.
PL 17, 849B(第4節)それゆえ続けて、「そして香料の煙が、聖徒たちの祈りから、天使の手から、神の前に立ち上った」とある。香料の煙によっては、信徒たちの祈りだけでなく、善い業の芳香も指される。それは教会から絶え間なく神の前に昇る。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.26
Qui fumus de manu angeli conscendere dicitur: quia quidquid boni fideles faciunt, operante Deo faciunt, sicut dicit ipse: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV) .
PL 17, 849Bこの煙が天使の手から昇ったと言われるのは、信徒たちが行う善いことは何であれ、神が働いて行っているからである。彼自身が言うとおりである。「私なしには、汝らは何もすることができない」(ヨハネ15)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.27
(Vers. 5.) Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram. Et facta sunt fulgura, voces, et tonitrua, et terrae motus.
PL 17, 849C(第5節)「そして天使は香炉を取り、それを祭壇の火で満たし、地に投げた。すると稲妻と声と雷鳴と地震が起こった」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.28
Per ignem Spiritus sanctus designatur: angelus itaque, id est, Christus thuribulum, id est, corda discipulorum, de igne altaris, id est, de Spiritu sancto implevit; quando post ascensionem suam in coelum, decimo die Spiritu sancto misso de coelo, corda discipulorum implevit, ac scientiam omnium linguarum dedit.
PL 17, 849C火によって聖なる霊が指される。したがって天使、すなわちキリストは、香炉、すなわち弟子たちの心を、祭壇の火、すなわち聖なる霊で満たした。自分が天に昇ったのち、十日目に聖なる霊を天から遣わしたとき、弟子たちの心を満たし、あらゆる言語の知識を与えたのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.29
Et si per altare Ecclesia designatur, cur Spiritus sanctus antequam daretur, ignis altaris esse dicitur, sicut idem Joannes dicit: Nondum erat Spiritus datus; quia Jesus nondum fuerat glorificatus?
PL 17, 849Cでは、祭壇によって教会が指されるのなら、聖なる霊が与えられる前に、なぜ祭壇の火であると言われるのか。同じヨハネが言うとおりである。「霊はまだ与えられていなかった。イエスがまだ栄光を受けていなかったからである」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.30
Sed Spiritus sanctus antequam daretur, ignis altaris erat; quia per remissionis gratiam jam eum Ecclesia possidebat.
PL 17, 849Dしかし聖なる霊は、与えられる前にも祭壇の火であった。赦しの恩寵によって、教会はすでに彼を持っていたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.31
Nam Dominus ante passionem suam promisit se Spiritum sanctum daturum discipulis suis; et idem Joannes cum verba Caiphae posuisset dicentis: Expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat, intulit dicens: Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui dispersi erant, congregaret in unum (Joan. XI, 50-52) .
PL 17, 849D主は受難の前に、聖なる霊を弟子たちに与えると約束した。また同じヨハネは、カイアファの言葉として、「一人の人間が民のために死ぬことが、汝らにとって益である。国民全体が滅びないためである」と記したのち、続けてこう言った。「彼はこれを自分から言ったのではなく、その年の大祭司であったので、イエスが国民のために死ぬことになると預言したのである。国民のためだけでなく、散らされていた神の子らを一つに集めるためであった」(ヨハネ11:50–52)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.32
Numquid ii qui in Christum credituri erant, qui per universas gentes dispersi idolis serviebant, filii Dei erant? Erant itaque jam filii Dei per praedestinationem; quia jam praedestinati erant ad vitam aeternam.
PL 17, 850Aキリストを信じることになっていた者たち、すべての諸国民のあいだに散らされて偶像に仕えていた者たちは、神の子らだったのだろうか。彼らはすでに予定によって神の子らであった。すでに永遠の生命へと予定されていたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.33
Congregati sunt vero postea in unum, quando per fidem, quam in baptismate susceperunt, corpori Ecclesiae sunt sociati.
PL 17, 850A彼らが実に一つに集められたのは、後になって、洗礼において受けた信仰によって、教会の体に結ばれたときである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.34
Misit ergo angelus ignem, quem in thuribulo posuerat, in terram; quia doctrinam fidei, quam in cordibus apostolorum posuerat, per adventum Spiritus sancti in cordibus Judaeorum, qui per incredulitatem terra erant, per ora apostolorum effudit.
PL 17, 850Aこうして天使は、香炉に置いていた火を地に投げた。使徒たちの心に置いていた信仰の教えを、聖なる霊の到来によって、不信仰のゆえに地であったユダヤ人たちの心に、使徒たちの口を通して注ぎ出したからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.35
Facta sunt fulgura, voces, et tonitrua, et terrae motus. Per fulgura virtutes quae per apostolos fiebant, per voces praedicatio, per tonitrua autem comminatio ignis aeterni designatur: per terrae motus vero conversionem Judaeorum possumus intelligere; conversi sunt namque ad poenitentiam per praedicationem beati Petri, sicut liber Actuum apostolorum narrat: Iis, inquit, auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos: Viri fratres, quid faciemus?
PL 17, 850A「稲妻と声と雷鳴と地震が起こった」。稲妻によっては使徒たちを通して起こった力ある業が、声によっては宣教が、雷鳴によっては永遠の火の威嚇が指される。地震によっては、ユダヤ人たちの回心と解することができる。彼らは福なるペトロの宣教によって悔い改めへと回心したからである。使徒言行録の書が語るとおりである。彼は言う。「これらを聞いて、心を刺され、ペトロとほかの使徒たちに言った。『兄弟たちよ、我々は何をしようか』」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.36
Ostendite nobis (Act. II, 37) . Et in sequentibus scriptum est, quia ad hanc primam Petri praedicationem crediderunt ex illis tria millia, postea vero innumerabiles.
PL 17, 850B〔前節の引用の続き〕「我々に示せ」(使徒言行録2:37)。また続く箇所に、このペトロの最初の宣教によって、彼らのうち三千人が信じ、のちには数えきれない者が信じたと書かれている。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 3.8.37
Hunc ignem, id est, Spiritum sanctum, super nos qui terra sumus, misericordia Domini nostri Jesu Christi effundere dignetur; ut ex carnalibus spiritales efficiamur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.
PL 17, 850Bこの火、すなわち聖なる霊を、地である我々の上に、我々の主イエス・キリストの慈しみが注いでくれるように。それによって我々が肉的な者から霊的な者にされるように。彼は世々に生き、支配する。アーメン。