ベレンガウドゥス9世紀(11–12世紀とする説もある)

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri)

Visio IV, Caput XIII 第4の幻 第XIII章

Berengaudus · Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) · PL 17, 881B · 82 sectiones

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.1

1

(Vers. 1.) Et vidi de mari bestiam ascendentem, habentem capita septem et cornua decem et super cornua ejus decem diademata. Haec bestia Antichristum significat: qui vero designantur per arenam, ipsi et per mare, multitudo scilicet reproborum.

PL 17, 881B

(第1節)「そして私は、海から獣が上ってくるのを見た。七つの頭と十の角を持ち、その角の上に十の王冠を戴いていた」。この獣は反キリストを表す。「砂」によって指される者たち、すなわち捨てられた者たちの群れが、「海」によってもまた指される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.2

2

De mari igitur bestia conscendere visa est; quia de societate reproborum Antichristus exsurget, quae bestia capita septem et cornua decem habere describitur.

PL 17, 881B

それゆえ、獣が海から上ってくるのが見えたのは、捨てられた者たちの仲間の中から反キリストが現れるからである。この獣は、七つの頭と十の角を持つと記されている。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.3

3

Similiter et draco superius septem capita habuisse dictus est, et in capitibus septem diademata: per quae omnes reprobos, quibus diabolus ad decipiendum genus humanum usus est, diximus fuisse designatos.

PL 17, 881B

同様に、竜についても、上で、七つの頭を持ち、その七つの頭に王冠があると言われていた。それらによって、悪魔が人類を欺くために用いたすべての捨てられた者たちが指されていたと、我々は述べた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.4

4

Haec autem bestia non in capitibus, sed in decem cornibus decem diademata habuisse describitur; ideoque per decem cornua gentes quas sibi Antichristus subjugaturus est, designantur: septem vero capita septem vitia principalia designant.

PL 17, 881B

ところが、この獣は、頭の上にではなく、十の角の上に十の王冠を持つと記されている。したがって、十の角によっては、反キリストが自分に服従させることになる諸国民が指される。他方、七つの頭は七つの主要な悪徳を指す。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.5

5

Et ut sequentia melius intelligamus, placuit mihi in enumeratione vitiorum Prudentium sequi, qui de conflictu vitiorum atque virtutum egregie versibus disseruit.

PL 17, 881D

そして、続くことをよりよく理解するために、悪徳を数えあげるにあたっては、悪徳と徳の戦いについて韻文で見事に論じたプルデンティウスに従うことにした。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.6

6

Primum namque vitium posuit culturam idolorum, secundum libidinem, tertium iram, quartum superbiam, quintum luxuriam.

PL 17, 881D

すなわち彼は、第一の悪徳に偶像の崇拝を、第二に情欲を、第三に怒りを、第四に高ぶりを、第五に放縦を置いた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.7

7

Quamvis enim libido ita inserta sit luxuriae, sicut aliquod membrum corpori: pro qua re a Patribus pro libidine saepe luxuria ponebatur; tamen inter libidinem et luxuriam distantia est. Sextum posuit avaritiam, septimum blasphemiam, sive discordiam.

PL 17, 881D

情欲は、体に付いた肢体のように放縦に組み込まれている。そのため教父たちは、情欲の代わりに放縦と言うことが多かった。それでも、情欲と放縦の間には隔たりがある。第六に彼は貪欲を、第七に冒瀆あるいは不和を置いた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.8

8

Et quia eos qui iis vitiis subditi erunt, facile Antichristus decipiet, sibique sociabit, recte per septem capita septem vitia designantur.

PL 17, 882A

これらの悪徳に従う者たちを、反キリストは容易に欺き、自分の仲間にするだろう。したがって、七つの頭によって七つの悪徳が指されるのは当然である。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.9

9

De iis septem vitiis Dominus in Evangelio loquitur dicens: Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non inveniens dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et cum venerit, invenit scopis mundatam et ornatam.

PL 17, 882A

これらの七つの悪徳について、主は福音書で語って言う。「汚れた霊が人から出て行くと、乾いた所を歩き回り、安らぎを求めるが、見つけられないで言う。『私は、出て来た自分の家に帰ろう』。そして来てみると、それが箒で掃かれ、飾られているのを見いだす」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.10

10

Et tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi (Matth. XII, 43) . Immundus spiritus exivit ab homine, quando diabolus exivit a Judaeis, cum Legem acceperunt.

PL 17, 882A

「そのとき、行って、自分よりも悪い他の七つの霊を連れて来、中に入ってそこに住む」(マタイ12:43)。汚れた霊が人から出て行ったとは、ユダヤ人が律法を受けたとき、悪魔が彼らから出て行ったということである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.11

11

Ambulavit per loca arida, id est, per gentium nationes, quae aridae erant; quia viriditatem fidei non habebant. Non invenit ibi requiem, quia veniente Christo in carne, gentes quas diu tenuerat, amisit.

PL 17, 882B

彼が乾いた所を歩き回ったとは、すなわち、諸国民の諸民族のあいだを歩いたということである。彼らは乾いていた。信仰の緑を持っていなかったからである。彼がそこで安らぎを見つけなかったのは、キリストが肉をとって来たとき、長く捕らえていた諸国民を失ったからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.12

12

Rediit in domum suam, unde exivit; quia ad Judaeos possidendos reversus est, eo quod in Christum credere noluerint. Invenit domum Judaeorum vacantem, quia Christum hospitem non habebant.

PL 17, 882B

彼は、出て来た自分の家に戻った。ユダヤ人たちを所有するために戻ったのである。彼らがキリストを信じようとしなかったからである。彼はユダヤ人の家が空いているのを見いだした。彼らがキリストを客として迎えていなかったからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.13

13

Quaerendum vero nobis est, cur eas mentes quae Deum habitatorem non habebant, mundatas et ornatas dixerit. Sed mundatae erant diabolo, non Deo, quod enim mundum est in conspectu Dei, immundum videtur diabolo: et quod immundum est Deo, mundum est diabolo.

PL 17, 882B

ところで我々は問わねばならない。なぜ、神を住人としていなかった精神を、彼は、掃かれ飾られていると言ったのか。しかし、それらは悪魔にとって清められていたのであり、神にとってではなかった。神の前で清いものは悪魔には汚れて見え、神にとって汚れているものは悪魔にとって清いからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.14

14

Nam sicut scarabaeo mundius videtur stercus cujuslibet animantis, quam quilibet cibus mundus atque delectabilis; ita et diabolus plus diligit ea corda, quae omnibus vitiis sunt repleta, quam ea quae cunctis virtutibus pollent.

PL 17, 882C

実に、フンコロガシにとっては、どんな生き物の糞のほうが、どんな清くて美味な食べ物よりも清らかに見えるように、悪魔もまた、あらゆる徳に満ちた心よりも、あらゆる悪徳で満たされた心をいっそう愛するのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.15

15

Scopae autem sunt, quae domum a quisquiliis emundant. Habet igitur Deus scopas suas, habet et diabolus: scopae Dei sunt, quae domum ejus emundant, ut in ea ipse habitare possit, videlicet confessio peccatorum, poenitentia, lacrymae, et eleemosynae: scopae diaboli sunt, quae secundum eum domum ipsius everrunt, scilicet amor saeculi, levitas mentis, contemptus mandatorum Dei, et multa alia.

PL 17, 882C

箒とは、家をごみから掃き清めるものである。したがって神にも箒があり、悪魔にも箒がある。神の箒とは、神の家を掃き清め、そこに神自身が住めるようにするもの、すなわち罪の告白、悔い改め、涙、施しである。悪魔の箒とは、悪魔の流儀で悪魔の家を掃くもの、すなわち世への愛、精神の軽薄さ、神の掟の軽視、そのほか多くのものである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.16

16

Septem vero spiritus, quos diabolus secum assumpsit, septem sunt vitia principalia: cum iis ergo septem satellitibus diabolus Judaeos usque modo possidet. Sed quaeri potest, cur haec septem vitia principalia diabolo esse deteriora dicantur.

PL 17, 882C

悪魔が自分とともに連れて来た七つの霊とは、七つの主要な悪徳である。悪魔はこの七人の従者とともに、今に至るまでユダヤ人を所有している。だが、なぜこれらの七つの主要な悪徳が悪魔よりも悪いと言われるのかと、問うことができる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.17

17

Verum nobis deteriora sunt vitia, quam daemones: quia illi foris nos impugnant, vitia autem intrinsecus nos assidue debellant.

PL 17, 882D

しかし我々にとっては、悪徳のほうが悪霊よりも悪い。悪霊は外から我々を攻撃するが、悪徳は内側から絶え間なく我々を打ち破るからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.18

18

Nam sicut levius tolerantur hostes, qui extrinsecus urbem oppugnant, eo quod muros habeant objectos, quam ii qui intrinsecus positi jam civitatem depopulantur: ita facilius tolerantur daemones, qui exterius, quam vitia quae intus nos indesinenter devastant.

PL 17, 882D

城壁が前に置かれているため、外から都を攻める敵のほうが、すでに内側にいて都を荒らす者たちよりも耐えやすいように、外にいる悪霊のほうが、内で絶え間なく我々を荒廃させる悪徳よりも、耐えやすいのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.19

19

Et super capita ejus nomina blasphemiae. Blasphemia Antichristi plura nomina habebit: quia multis modis Christum blasphemabit.

PL 17, 883A

「そしてその頭の上に冒瀆の名があった」。反キリストの冒瀆は多くの名を持つだろう。多くのやり方でキリストを冒瀆するからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.20

20

(Vers. 2.) Et bestia quam vidi, similis erat pardo, et pedes ejus sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leonis erat.

PL 17, 883A

(第2節)「そして私が見た獣は、ヒョウに似ており、その足は熊の足のようで、その口は獅子の口のようであった」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.21

21

Per pardum, qui fertur diversos colores habere, hypocrisis Antichristi designatur: qui cum futurus sit homo nequissimus variis virtutibus se decolorabit, ut facilius stultos quosque decipiat.

PL 17, 883A

さまざまな色を持つと言われるヒョウによって、反キリストの偽善が指される。彼は極めて邪悪な人間となるのに、愚かな者たちを容易に欺くために、さまざまな徳で自らを彩るのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.22

22

Per ursum vero, qui callidissimum est animal, ejus astutia ad decipiendos homines demonstrari potest. Per leonem nihilominus ejus crudelitas ad dilacerandum populum Dei designatur. Et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam.

PL 17, 883A

きわめて狡猾な動物である熊によっては、人々を欺くための彼の悪賢さが示されうる。また獅子によっては、神の民を引き裂く彼の残酷さが指される。「そして竜は彼に、自分の力と大きな権能を与えた」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.23

23

Virtutem suam diabolus, quae tota mala est, Antichristo dabit; quia in illo habitabit, et per eum quidquid nequitia diaboli excogitare potest, operabitur.

PL 17, 883B

悪魔は、そのすべてが悪である自らの力を反キリストに与える。悪魔が彼の中に住み、悪魔の邪悪が考え出しうるものを、何であれ彼を通して行うからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.24

24

Sed cum Scriptura dicat: Non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1) , quomodo diabolus potestatem magnam Antichristo dabit? Deus dabit Antichristo potestatem, sed ipsam potestatem in tantum permutabit in malum, ut tota diabolica esse credatur, et sit.

PL 17, 883B

だが、聖書は「神からでない権能は無い」(ローマ13:1)と言うのに、悪魔はどうして反キリストに大きな権能を与えるのか。神が反キリストに権能を与えるのであるが、その権能そのものを、すべてが悪魔的だと思われるほど、またそのとおりになるほど、悪へと変えてしまうのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.25

25

(Vers. 3.) Et vidi unum de capitibus ejus quasi occisum in mortem, et plaga mortis ejus curata est. Diximus superius per septem capita Antichristi septem vitia principalia esse designata.

PL 17, 883B

(第3節)「そして私は、その頭の一つが死に至るまで殺されたかのようなのを見たが、その死の傷は癒やされた」。上で、反キリストの七つの頭によって七つの主要な悪徳が指されると述べた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.26

26

Per caput ergo quod non occisum, sed quasi occisum visum est, blasphemia designatur. Quaerendum itaque nobis est, quomodo blasphemia quasi occisa esse dicatur.

PL 17, 883B

それゆえ、殺されたのではなく、殺されたかのように見えた頭によっては、冒瀆が指される。そこで我々は、冒瀆がどうして殺されたかのように言われるのかを、問わねばならない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.27

27

Primis namque temporibus Evangelii fuerunt multi haeretici, qui fidem Ecclesiae suis erroribus labefactare conati sunt: sed omnipotens Deus defensores Ecclesiae orthodoxos Patres ex filiis ipsius Ecclesiae elegit, quos flumine sapientiae suae replens, per eorum doctrinam omnes haereses ab Ecclesia sua exstirpavit; ut fuerunt Ambrosius, Hilarius, Hieronymus, Augustinus, Gregorius, et multi alii qui etiam maximam copiam librorum ediderunt, quibus omnes haereses, quae fuerunt, et quae esse poterant, destructae sunt.

PL 17, 883C

福音の最初の時代には、多くの異端者がいて、自分たちの誤りによって教会の信仰を揺るがそうとした。しかし全能の神は、教会の守り手として、教会自身の子らの中から正統な教父たちを選び、彼らを自らの知恵の川で満たして、その教えによってすべての異端を自らの教会から根絶した。アンブロシウス、ヒラリウス、ヒエロニュムス、アウグスティヌス、グレゴリウス、その他多くの者たちがそうであり、彼らは莫大な数の書物を著し、それらによって、あったすべての異端と、ありえたすべての異端が打ち砕かれた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.28

28

Blasphemia ergo quasi occisa est modo: quia quamvis sint multi qui multas blasphemias mente concipiant, malum quod mente conceperint, non audent proferre, ne per istorum doctrinam turpiter convincantur.

PL 17, 883C

それゆえ冒瀆は、今は殺されたかのようである。多くの冒瀆を心に抱く者は多いが、心に抱いた悪を、口に出す勇気はない。これらの教父たちの教えによって恥ずべき仕方で論駁されないためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.29

29

Hoc igitur caput, id est, blasphemia, temporibus Antichristi mortuum esse videbitur; sed a diabolo in Antichristo resuscitabitur, quem ad blasphemandum Christum in tantum accendet, ut omnes blasphematores in suis blasphemiis antecedat. Et admirata est universa terra post bestiam. Per terram peccatores homines designantur.

PL 17, 883C

それゆえ、この頭、すなわち冒瀆は、反キリストの時代には死んだように見えるだろう。しかし悪魔によって反キリストの中で蘇らされ、悪魔は彼をキリストを冒瀆するようにあまりに激しく燃え立たせるので、彼はすべての冒瀆者を、その冒瀆において凌ぐことになる。「そして全地は獣に驚嘆して従った」。「地」によって、罪人たちが指される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.30

30

(Vers. 4.) Et adoraverunt draconem, quia dedit potestatem bestiae: et adoraverunt bestiam, dicentes: Quis similis bestiae, et quis poterit pugnare cum ea? Quomodo draconem, id est, diabolum, adorabunt, quem non videbunt?

PL 17, 883D

(第4節)「そして彼らは竜を拝んだ。竜が獣に権能を与えたからである。また獣を拝んで言った。『誰が獣に似ているか。誰がそれと戦えるか』」。彼らは、見ることのない竜、すなわち悪魔を、どうして拝むのか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.31

31

Sed adorabunt Antichristum illi, qui per terram designantur, et in Antichristo diabolum, dicentes nullum esse Antichristo similem, nec esse qui ejus fortitudini possit coaequari.

PL 17, 883D

しかし、「地」によって指される者たちが、反キリストを拝み、反キリストの中で悪魔を拝むのである。彼らは、反キリストに似た者は誰もおらず、その強さに並ぶことのできる者もいないと言う。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.32

32

(Vers. 5.) Et datum est illi os loquens magna et blasphemias. Datum est, id est, permissum est a Deo; ut loquatur magna de semetipso, dicens se esse Filium Dei, et ut loquatur blasphemias de Deo. Et data est illi potestas facere menses quadraginta duos.

PL 17, 884A

(第5節)「そして彼には、大きなことと冒瀆を語る口が与えられた」。「与えられた」とは、すなわち神によって許されたということである。彼が自分自身について大きなことを語り、自分を神の子だと言うため、また神について冒瀆を語るためである。「そして彼には、四十二か月のあいだ行う権能が与えられた」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.33

33

Difficile videtur, ut in tam parvissimo tempore, id est, in tribus annis et dimidio, omnes gentes sibi subjicere, et ad suam culturam genus humanum praeter paucos electos possit adducere; erunt enim multi electi, sed in comparatione infidelium valde paucissimi.

PL 17, 884A

これほどごく短い時のうちに、すなわち三年半のうちに、すべての諸国民を自分に従わせ、わずかな選ばれた者たちを除いて人類を自分への崇拝へ導くことが、彼にできるとは、難しく思われる。選ばれた者たちは多くいるだろうが、信じない者たちと比べれば、ごくわずかだからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.34

34

Verum potest fieri, ut primo omnes gentes suae ditioni subjiciat: postea vero in superbiam elatus, se pro Deo coli instituat.

PL 17, 884A

しかし、まずすべての諸国民を自分の支配に服させ、その後、高ぶりに高ぶって、自分が神として崇められるように定めるということは、ありうる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.35

35

Nam sicut mihi videtur in tribus annis et dimidio persecutionis tempus tantummodo comprehenditur, in quo et per se, et per discipulos suos, et per ostensionem signorum mirabilium tota virtute laborabit, ut culturam deitatis omnes homines sibi impendant.

PL 17, 884B

私に思われるところでは、三年半という期間には、迫害の時だけが含まれる。その間、彼は自ら、また弟子たちによって、また驚くべき徴を示すことによって、全力を尽くして働き、あらゆる人が神性への崇拝を自分に捧げるようにするだろう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.36

36

Eos autem qui contradicere voluerint, diversis et inauditis tormentis affliget; ut coacti faciant, quod voluntarie facere detrectabunt.

PL 17, 884B

また、逆らおうとする者たちを、さまざまな前代未聞の責め苦で苦しめるだろう。自発的にはするのを拒むことを、強いられて行わせるためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.37

37

(Vers. 6.) Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in coelo habitant.

PL 17, 884B

(第6節)「そして彼は冒瀆の言葉へと口を開き、神に向かって、その名と、その幕屋と、天に住む者たちを冒瀆した」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.38

38

Aperiet namque os suum ad blasphemandum Deum Patrem videlicet, et Filium, et Spiritum sanctum: blasphemabit et nomen Dei dicens Christum non esse Deum; blasphemabit etiam tabernaculum Dei, id est, Ecclesiam Dei, dicens nihil prodesse fidelibus religionem Christianam, sed interitum magis afferre quam salutem: blasphemabit et eos qui in coelo habitant, id est, martyres, et caeteros sanctos, dicens nihil prodesse eos posse cuiquam, falsumque esse quidquid de eis a fidelibus asseritur.

PL 17, 884B

すなわち彼は、神を、つまり父と子と聖なる霊を冒瀆するために口を開く。また神の名を冒瀆し、キリストは神ではないと言う。また神の幕屋、すなわち神の教会を冒瀆し、キリスト教の信仰は信徒たちに何の益ももたらさず、救いよりも滅びをもたらすと言う。また天に住む者たち、すなわち殉教者たちとその他の聖徒たちを冒瀆し、彼らは誰の役にも立ちえず、彼らについて信徒たちが主張することはすべて偽りだと言う。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.39

39

(Vers. 7.) Et datum est illi bellum facere cum sanctis, et vincere illos. Faciet bellum cum sanctis quosdam blandiendo, quosdam terrendo, et ad ultimum eis pessima tormenta inferendo; ut eos in errores suos inducat: sed fieri non potest, ut in errorem inducantur electi. Vincet autem illos non superando, sed interficiendo.

PL 17, 884C

(第7節)「そして彼には、聖徒たちと戦い、彼らに勝つことが与えられた」。彼は聖徒たちと、ある者たちには甘言によって、ある者たちには脅しによって、最後には最悪の責め苦を加えることによって戦い、彼らを自分の誤りに引き込もうとする。しかし、選ばれた者たちが誤りに引き込まれることはありえない。彼が彼らに勝つのは、打ち負かすことによってではなく、殺すことによってである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.40

40

(Vers. 8.) Et data est ei potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem: et adoraverunt eum omnes, qui habitant terram. Hoc secundum litteram implebitur. Multi dicent, cur talia Deus fieri sinat, ut Antichristus genus humanum tam pessime decipiat?

PL 17, 884C

(第8節)「そして彼には、あらゆる部族と民と言語と国民に対する権能が与えられた。そして地に住む者たちはみな彼を拝んだ」。これは文字どおりに成就するだろう。多くの者が言うだろう。なぜ神は、反キリストが人類をこれほど最悪の仕方で欺くような事態を許すのかと。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.41

41

Verum duabus causis exsistentibus talia permittet; nam sicut ipse dicit in Evangelio: In illis diebus refrigescet charitas multorum, et abundabit iniquitas (Matth. XXIV, 12) ; in tantum quippe malitia hominum excrescet, et ita Deum pro suis sceleribus ad iracundiam provocabunt; ut digni sint quatenus tam pessimo homini subjiciantur, atque ab eo decipiantur, testante Scriptura: Qui regnare facit hominem hypocritam propter perversitatem populi (Job. XXXIV, 30) .

PL 17, 884D

しかし、二つの理由があって、神はそのようなことを許す。主自身が福音書で言うとおりである。「その日々には、多くの者たちの愛が冷え、不法が増すだろう」(マタイ24:12)。実に、人々の悪意がそれほど増し、自分たちの悪行のゆえに神をそれほど怒らせるので、彼らは、これほど最悪の人間に服従させられ、彼に欺かれるに値するのである。聖書が証言するとおりである。「彼は、民の邪悪のゆえに、偽善者を王とする」(ヨブ記34:30)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.42

42

Tradet enim illos Deus, sicut dicit Apostolus, in reprobum sensum (Rom. I, 28) ; ut faciant quae non conveniunt; et quibus nihil pensi erit, tantum ut quidquid mali cogitaverint, expleant; justissima Dei permissione fiet, ut ab Antichristo decepti deterius pereant.

PL 17, 885A

実に神は、使徒が言うとおり、彼らを「捨てられた思い」(ローマ1:28)に引き渡すだろう。ふさわしくないことを行うようになり、思い巡らした悪を何であれ果たしさえすれば、何も顧みなくなる。反キリストに欺かれて、いっそう悪く滅びることになるのは、神のこの上なく正しい許しによってである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.43

43

Permittet etiam hoc Deus fieri propter probationem electorum suorum, ut sicut aurum probatur per ignem; ita et illi in persecutionibus Antichristi probentur et examinentur, sicut in Daniele de illis scriptum est.

PL 17, 885A

神がこれを許すのは、自分の選ばれた者たちを試すためでもある。金が火によって試されるように、彼らも反キリストの迫害の中で試され、吟味されるためである。ダニエルに、彼らについてそう書かれているとおりである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.44

44

Eligentur, et dealbabuntur, et quasi aurum probabuntur plurimi. Sequitur: Quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni, qui occisus est ab origine mundi (Dan. XII, 10) .

PL 17, 885A

「多くの者が選ばれ、白くされ、金のように試される」。続いて、「その名が、世の初めから屠られた子羊の命の書に書かれていない者たち」(ダニエル12:10)〔引照は刷りのまま。ダニエル12:10に当たるのは前の文であり、「続いて」以下は見出し語の句である。ミーニュの脚注は、版が et dealbabuntur plurimi、写本が et dealbabuntur, et quasi aurum… とすると記す〕。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.45

45

Liber vitae praedestinatio est Dei omnipotentis: reprobi non sunt scripti in libro vitae; quia non sunt praedestinati ad vitam aeternam. Sed quaerendum nobis est, quomodo Agnus, id est, Christus, ab origine mundi occisus esse dicatur.

PL 17, 885A

命の書とは、全能の神の予定である。捨てられた者たちが命の書に書かれていないのは、永遠の生命へと予定されていないからである。ところで我々は、子羊、すなわちキリストが、世の初めから屠られたと言われるのはどうしてかを、問わねばならない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.46

46

(Vers. 9.) Nam illud quod sequitur: Si quis habet aures, audiat; ubicumque in divinis Scripturis ponitur, obscurum esse quod praecessit, demonstrat: aures quippe cordis atque intelligentiae requirit.

PL 17, 885B

(第9節)続く「耳のある者は聞け」という句は、神の書のどこに置かれていても、先立つ事柄が不明瞭であることを示す。心と知性の耳を求めているからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.47

47

Agnus igitur ab origine mundi occisus est; quia ejus mors ab exordio generis humani in sanctis patribus praefigurata est.

PL 17, 885B

こうして子羊が世の初めから屠られたのは、その死が人類の始まりから、聖なる父祖たちにおいて予示されたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.48

48

In primo namque homine praefigurata est, quando eo dormiente, Eva de costa ejus facta est: similiter et in Abel praefigurata est, qui a fratre Cain peremptus est: praefigurata est et per Isaac, quem pater in holocaustum obtulit Domino: similiter et per Joseph, quem fratres vendiderunt: praefigurata est etiam mors ejus in diversis sacrificiorum ritibus.

PL 17, 885B

最初の人間において予示された。彼が眠っているあいだに、エバがそのあばら骨から造られたときである。同様に、兄カインに殺されたアベルにおいても予示された。父が主に焼き尽くす献げ物として捧げたイサクによっても予示され、同様に、兄弟たちが売ったヨセフによっても予示された。その死はまた、さまざまないけにえの儀式においても予示された。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.49

49

Quoties ergo mors Christi a sanctis patribus aut praefigurata aut praedicta est, quasi toties Agnus occisus est.

PL 17, 885C

このように、キリストの死が聖なる父祖たちによって予示され、あるいは預言されたそのたびごとに、いわば子羊がそのたびごとに屠られたのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.50

50

Quamvis hoc simpliciter possit intelligi, ut non dicat Agnum occisum ab origine mundi, sed nomina sanctorum scripta ab origine mundi in libro Agni, qui pro eorum salute occisus est.

PL 17, 885C

もっとも、これは単純に、子羊が世の初めから屠られたと言うのではなく、聖徒たちの名が世の初めから、彼らの救いのために屠られた子羊の書に書かれていると言うのだと、解することもできる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.51

51

(Vers. 10.) Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadit: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi.

PL 17, 885C

(第10節)「捕囚へ導く者は、捕囚へと行く。剣で殺す者は、剣で殺されねばならない」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.52

52

Antichristus qui populum christianum a Creatore suo captivabit, ipse a praesenti vita captivabitur, et in infernum detrudetur: et quia gladio malitiae suae multorum animas perempturus est, gladioque corporali justorum corpora occisurus, ipse gladio mortis perpetuae damnabitur.

PL 17, 885C

キリスト教徒の民をその創造主から引き離して捕らえる反キリストは、自らも現在の生から捕らえられ、冥界に突き落とされる。また、自らの悪意の剣で多くの者たちの魂を滅ぼし、体の剣で義人たちの体を殺すことになるので、自らは永遠の死の剣によって断罪される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.53

53

Hic est patientia et fides sanctorum, id est, patientia et fides sanctorum in persecutionibus Antichristi comprobabitur.

PL 17, 885D

「ここに聖徒たちの忍耐と信仰がある」。すなわち、聖徒たちの忍耐と信仰は、反キリストの迫害の中で確かめられる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.54

54

(Vers. 11.) Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, habentem cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco. Haec bestia aut unum ex discipulis Antichristi designat deteriorem caeteris, aut multos, qui eum praedicaturi sunt.

PL 17, 885D

(第11節)「そして私は、別の獣が地から上ってくるのを見た。子羊に似た二つの角を持ち、竜のように語っていた」。この獣は、他の者たちよりも悪い、反キリストの弟子の一人を指すか、あるいは、彼を宣べ伝えることになる多くの者たちを指す。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.55

55

Quae de terra ascendisse visa est; quia de societate reproborum exsurget: duoque cornua similia Agni habuisse visa est.

PL 17, 885D

この獣が地から上ってくるのが見えたのは、捨てられた者たちの仲間の中から現れるからである。そして、子羊に似た二つの角を持つのが見えた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.56

56

Superius diximus per septem cornua Agni omnes electos esse designatos, quos in septem partes divisimus: per quintum autem cornu diximus Judaeos, qui in Christum crediderunt, fuisse designatos: per sextum vero gentes, quae in Christum similiter crediderunt.

PL 17, 885D

上で我々は、子羊の七つの角によってすべての選ばれた者たちが指されると述べ、彼らを七つの部分に分けた。そして、第五の角によってはキリストを信じたユダヤ人が、第六の角によっては同じくキリストを信じた諸国民が指されると述べた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.57

57

Bestia itaque cornua duo similia Agni habebit; quia Judaeos et gentes decipiendo possidebit.

PL 17, 886A

それゆえ、この獣が子羊に似た二つの角を持つのは、ユダヤ人と諸国民を欺いて所有するからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.58

58

Quia quamvis multi credant ex Judaeis per praedicationem Eliae in Christum; maxima tamen pars eorum Antichristum secutura est, sicut dicit Dominus in Evangelio: Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me: alius veniet in nomine suo, et illum suscipietis (Joan. V, 43) .

PL 17, 886A

ユダヤ人のうち、エリヤの宣教によってキリストを信じる者は多いとしても、その大部分は反キリストに従うことになるからである。主が福音書で言うとおりである。「私は私の父の名によって来たが、汝らは私を受け入れなかった。別の者が自分の名によって来るなら、汝らはその者を受け入れるだろう」(ヨハネ5:43)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.59

59

Loquebatur ergo haec bestia ut draco, quia ejus verba diabolica erant; nam diabolus qui loquetur per Antichristum, ipse loquetur et per discipulos ejus.

PL 17, 886A

それゆえ、この獣が竜のように語ったのは、その言葉が悪魔的だったからである。反キリストを通して語る悪魔が、その弟子たちを通してもまた語るからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.60

60

(Vers. 12.) Et omnem potestatem prioris bestiae faciebat in conspectu ejus. Quod dicit: in conspectu ejus, significat in nomine ejus; non enim praesens poterit esse Antichristus in omnibus locis, ubi fuerit praedicatus a suis.

PL 17, 886A

(第12節)「そして彼は、第一の獣のあらゆる権能を、その前で行っていた」。「その前で」と言うのは、「その名において」という意味である。反キリストは、自分の者たちによって宣べ伝えられるあらゆる場所に、居合わせることはできないからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.61

61

Faciet namque miracula Antichristus arte diabolica, facient et discipuli ejus: sed eorum miracula falsa erunt, et non vera, sicut dicit Apostolus: Cujus adventus erit secundum operationem Satanae, in omnibus virtutibus et signis et prodigiis mendacibus (II Thess. III, 9) .

PL 17, 886B

実に反キリストは、悪魔の術によって奇跡を行い、その弟子たちも行う。しかし彼らの奇跡は偽りであり、本物ではない。使徒が言うとおりである。「その到来は、サタンの働きにしたがい、あらゆる力と徴と偽りの不思議のうちにある」(二テサロニケ3:9)〔刷られた引照の番号は句と合わない。引かれた句は二テサロニケ2:9〕。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.62

62

Non enim credibile est, ut eos quos Deus excaecaverat, aut debilitaverat, sanitati possint restituere: sed eos tantummodo, quos ipsi laeserint, laedentes in occulto, sanantes in aperto.

PL 17, 886B

神が盲にし、あるいは弱くした者たちを、健康に戻すことができるとは、信じがたい。彼らが癒やすのは、自分たち自身が傷つけた者だけである。ひそかに傷つけ、公然と癒やすのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.63

63

Sed et ipse Antichristus in tanta claritate se hominibus demonstrabit, ut ab insipientibus credatur Deus, sicut dicit Apostolus: Ita ut in templo sedeat, ostendens se tamquam sit Deus (Ibid., 4) .

PL 17, 886B

さらに、反キリスト自身が、人々にこれほどの栄光のうちに自らを示すので、愚かな者たちには神と信じられる。使徒が言うとおりである。「ついには神殿に座し、自分が神であるかのように示す」(二テサロニケ3:4)〔刷られた引照の番号は句と合わない。引かれた句は二テサロニケ2:4〕。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.64

64

(Vers. 13.) Et fecit terram, et inhabitantes in ea, adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis. Et fecit signa magna, ita ut etiam ignem faceret de coelo descendere in terram in conspectu hominum.

PL 17, 886B

(第13節)「そして彼は、地とそこに住む者たちに、死の傷が癒やされた第一の獣を拝ませた。また大きな徴を行い、人々の前で、天から地へ火を降らせさえした」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.65

65

Legimus in libro Job diabolum ex permissione Dei ignem fecisse de coelo descendere, et oves Job puerosque consumpsisse (Job. I, 16) . Quod ergo illic per semetipsum fecit, hoc per Antichristum et sequaces ejus extremo tempore faciet.

PL 17, 886C

ヨブ記には、悪魔が神の許しによって天から火を降らせ、ヨブの羊と若者たちを焼き尽くしたとある(ヨブ記1:16)。したがって、悪魔がそこで自ら行ったことを、終わりの時に反キリストとその追随者たちを通して行うのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.66

66

(Vers. 14.) Et seduxit habitantes terram propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae. Nihil est quod sic seducat simplices quosque, quemadmodum signorum demonstratio.

PL 17, 886C

(第14節)「そして彼は、獣の前で行うよう彼に与えられた徴のゆえに、地に住む者たちを惑わした」。徴を示すことほど、素朴な者たちを惑わすものはない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.67

67

Ideoque ministri Antichristi propter signorum operationem facile stultorum multitudinem decipient. Dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii, et vixit; videlicet, ut in imaginibus Antichristus adoretur.

PL 17, 886C

それゆえ反キリストの手下たちは、徴を行うことによって、愚かな者たちの群れを容易に欺くだろう。「地に住む者たちに言って、剣の傷を受けながら生きた獣の像を作らせた」。すなわち、像において反キリストが拝まれるためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.68

68

Quod autem bestiam plagam gladii habuisse dixit, et vixisse, potest fieri ut arte diabolica fingat se Antichristus mori et resurgere, ut hoc facto facilius homines decipiat: quod Simon magus fecisse dicitur.

PL 17, 886D

獣が剣の傷を受けながら生きたと彼が言ったことについて、反キリストが悪魔の術によって、自分が死に、また復活するふりをすることは、ありうる。この行いによって人々をいっそう容易に欺くためである。魔術師シモンがそうしたと言われている。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.69

69

(Vers. 15.) Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae, et ut loquatur imago bestiae. Sed et hoc quosdam magos fecisse audivimus; faciebant quippe per necromanticam artem, ut statuae viderentur moveri, et loqui. Possumus hoc aliter intelligere.

PL 17, 886D

(第15節)「そして彼には、獣の像に霊を与え、獣の像が語るようにさせることが与えられた」。我々は、ある魔術師たちもこれを行ったと聞いている。彼らは死霊術によって、像が動き、語るように見せたのである。我々はこれを別の仕方で解することもできる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.70

70

Imago speciem habet hominis, sed non est homo: similiter et Antichristus propter operationem virtutum atque signorum putabitur esse Deus, sed hoc falsissimum erit; non enim potest fieri ut homo impiissimus aliquid deitatis in se habeat.

PL 17, 886D

像は人の姿を持つが、人ではない。同じように反キリストも、力と徴を行うことのゆえに神だと思われるだろうが、これはまったくの偽りである。極めて不敬虔な人間が、神性の何かを自らのうちに持つことはありえないからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.71

71

Imaginem ergo Antichristi facient, qui eum Deum existimabunt; ministri vero Antichristi spiritum imagini bestiae dabunt, cum eos qui crediderint in Antichristum, Christum blasphemare compellent. Et faciet ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur.

PL 17, 887A

それゆえ、反キリストの像を作るのは、彼を神と思う者たちである。そして反キリストの手下たちが獣の像に霊を与えるのは、反キリストを信じた者たちに、キリストを冒瀆するよう強いるときである。「そして彼は、獣の像を拝まない者は誰でも殺されるようにする」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.72

72

Fideles qui Antichristum adorare noluerint, diversis poenis macerati interficientur; erit namque talis tribulatio, sicut dixit Dominus in Evangelio (Matth. XXIV, 21) , qualis non fuit ab initio, neque fiet, ita ut in errorem inducantur electi, si fieri potest.

PL 17, 887A

反キリストを拝もうとしない信徒たちは、さまざまな刑罰で痛めつけられて殺される。主が福音書で言ったとおり(マタイ24:21)、初めからなかったような、これからもないような苦難があり、もし可能なら選ばれた者たちさえ誤りに導かれるほどだからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.73

73

(Vers. 16.) Et faciet omnes pusillos et magnos, et divites et pauperes, et liberos et servos habere characterem in dextera manu, aut in frontibus suis.

PL 17, 887A

(第16節)「そして彼は、小さい者も大きい者も、富める者も貧しい者も、自由人も奴隷も、すべての者に、右の手か額に刻印を受けさせる」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.74

74

Potest fieri ut sicut nos habemus characterem Christi, id est, crucem, qua signamur; ita habeat Antichristus proprium characterem, quo signentur ii, qui in eum crediderint. Possumus et hoc aliter intelligere.

PL 17, 887B

我々がキリストの刻印、すなわち十字架を持ち、それによって印されるように、反キリストも自分自身の刻印を持ち、それによって彼を信じた者たちが印される、ということはありうる。我々はこれを別の仕方で解することもできる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.75

75

Discipuli Antichristi laudatores erunt vitiorum, docebunt enim ideo creatum vinum caeterasque divitias, ut homines iis abundanter, et sufficienter uterentur: ideoque fecisse Deum genitalia membra, ut homines feminis miscerentur, et nefas esse ut aliquis a concubitu abstineat: omnia desideria carnalia esse perficienda.

PL 17, 887B

反キリストの弟子たちは、悪徳を称賛する者となるだろう。ぶどう酒とその他の富は、人々がそれらを豊かに、十分に用いるために造られたと教えるからである。また神が生殖の肢体を造ったのは、人々が女たちと交わるためであり、誰かが交わりを控えるのは不正であり、肉のあらゆる欲望は満たされねばならないと教える。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.76

76

Cum autem istam nefandam doctrinam virtutibus affirmaverint, terrenos homines qui proni erunt ad malum magis quam ad bonum, facile decipient.

PL 17, 887B

彼らがこの忌まわしい教えを力によって確証するとき、善よりも悪に傾く地上的な人間たちを、容易に欺くだろう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.77

77

Saepe vero per manus opera intelliguntur: characterem ergo Antichristi in dextera manu habebunt; quia opera maligna doctrinae Antichristi congruentia exercebunt: habebunt et in fronte, per quam mens saepe discernitur; quia ex pravis operibus, quam pessimas mentes gerant, dignoscetur.

PL 17, 887C

手によっては、しばしば行いが解される。それゆえ人々が反キリストの刻印を右の手に持つのは、反キリストの教えに合致する悪い行いをするからである。額にも持つ。額によって精神がしばしば見分けられるが、悪い行いから、彼らがいかに最悪の精神を抱いているかが知られるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.78

78

(Vers. 17.) Et ne quis possit vendere, aut emere, nisi qui habuerit characterem nominis bestiae, aut numerum nominis ejus.

PL 17, 887C

(第17節)「そして、獣の名の刻印、またその名の数を持つ者でなければ、誰も売ることも買うこともできないようにする」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.79

79

Scimus humanam vitam non posse subsistere, nisi aut vendant aliquando homines, aut emant; eo itaque Antichristi persecutio erga fideles crudelius grassabitur, quo eis hoc interdictum fuerit, sine quo vivere non poterunt.

PL 17, 887C

我々は、人の生が、人々がときに売り、あるいは買うのでなければ成り立たないことを知っている。ゆえに、信徒たちに対する反キリストの迫害は、それなしには生きられないものが彼らに禁じられるぶんだけ、いっそう残酷に荒れ狂うだろう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.80

80

Facient autem hoc ministri Antichristi, ut in tempore necessitatis eos, qui christianitatis fidem occulte servare voluerint, deprehendant.

PL 17, 887C

反キリストの手下たちがこれを行うのは、窮乏の時に、キリスト教徒であることの信仰をひそかに守ろうとする者たちを捕らえるためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.81

81

(Vers. 18.) Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiae; numerus enim hominis est, et numerus ejus est sexcenti sexaginta sex. De hoc numero multi multa dixerunt, pluraque nomina repererunt, in quorum litteris hic numerus invenitur.

PL 17, 887D

(第18節)「ここに知恵がある。理解を持つ者は、獣の数を数えよ。それは人の数だからである。その数は六百六十六である」。この数について多くの者が多くを語り、その文字にこの数が見いだされる多くの名を見つけてきた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.13.82

82

Tamen si aliquod ex iis nominibus Antichristus possideat, praevidere non potuerunt: sed de re tam incerta nihil audeo definire. Quis enim scit, si nomen quod ei a parentibus imponetur, hunc numerum contineat.

PL 17, 887D

しかし、反キリストがそれらの名のどれかを持つことになるかどうかは、彼らには予見できなかった。このように不確かな事柄について、私は何も定めようとは思わない。彼に両親によって付けられる名がこの数を含むかどうか、誰が知っていようか。