Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.1
(Vers. 1.) Et angelo Ecclesiae Ephesi scribe: Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum. Per dexteram Dei potestas Dei in hoc loco potest designari, per stellas sancti praedicatores.
PL 17, 776D(第1節)「またエフェソの教会の天使に書け。右手に七つの星を持ち、七つの金の燭台の真ん中を歩む者が、こう言う」。ここでは、神の右手によって神の権力が、星によって聖なる宣教者たちが指されうる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.2
Sancti igitur praedicatores manu Dei tenentur; quia ab ipso gubernantur et reguntur, et ipsi sunt copulati, sicut ipse in Evangelio loquitur dicens: Sicut palmes non potest ferre fructum, nisi manserit in vite; sic et vos, nisi in me manseritis (Joan. XV, 4) .
PL 17, 776Dそれゆえ聖なる宣教者たちは神の手に保たれている。彼によって導かれ、治められ、彼に結ばれているからである。彼自身が福音書でこう言うとおりである。「枝は、ブドウの木にとどまらなければ、実を結ぶことができない。そのように汝らも、私にとどまらなければ〔実を結べない〕」(ヨハネ15:4)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.3
In medio vero septem candelabrorum aureorum Christus ambulat, sicut ipse dicit propheta: Inhabitabo inter illos, et inambulabo: et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (Levit. XXVI, 12) .
PL 17, 776D七つの金の燭台の真ん中をキリストが歩むのは、預言者自身が言うとおりである〔底本は ipse dicit propheta。引かれた句は神の言葉なので、「彼自身が預言者を通して言う」の意とも読める〕。「私は彼らのあいだに住み、歩む。私は彼らの神となり、彼らは私にとって民となる」(レビ記26:12)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.4
(Vers. 2.) Scio opera tua. Ea videlicet quae operabaris prius, antequam refrigesceret in te charitas. Et laborem et patientiam tuam, id est, persecutiones, quas pro nomine meo patienter toleras. Et non potes sustinere malos (Matth. XIII) .
PL 17, 776D(第2節)「私は汝の行いを知っている」。すなわち、汝の内で愛が冷める前に、汝が先に行っていた行いである。「汝の労苦と忍耐も」。すなわち、汝が私の名のために忍耐強く耐えている迫害である。「そして汝は悪しき者たちに耐えることができない」(マタイ13)〔マタイ13章は毒麦のたとえ。次の文の、悪しき者たちを耐え忍べという聖書の命令の典拠を指すらしい〕。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.5
Cum Scriptura divina nobis praecipiat, ut toleremus malos; cur hic laudatur, quod non potuerit sustinere malos?
PL 17, 777A神の書は我々に、悪しき者たちを耐え忍ぶよう命じている。それなのに、ここで彼が悪しき者たちに耐えることができなかったことが称えられるのはなぜか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.6
Sed de haereticis mihi dictum videtur; nam proximorum mala aliquando reprehendendo corrigere debemus, tempore videlicet opportuno: aliquando patienter tolerare; ut quos correctio non emendat, patientia ad emendationem provocet.
PL 17, 777Aしかし、これは異端者たちについて言われたと私には思われる。隣人の悪は、ときには咎めて正さねばならない。すなわち好機にそうするのである。ときには忍耐強く耐えねばならない。咎めによって改まらない者を、忍耐によって改めへと促すためである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.7
Sunt namque nonnulli, qui reprehendere proximos nesciunt, nisi ira inflammati. Horum aliquis si non solum pro magna, verum etiam pro parva aliqua re contra proximum commotus fuerit, tamdiu iram in corde gestat, usque dum in actibus proximi aliquid videat, quod reprehendere possit: et tunc laetus efficitur, cum reprehensionis vindictam proximo intulerit.
PL 17, 777A実に、怒りに燃えたときでなければ隣人を咎めることができない者たちがいる。その一人は、大きなことのためだけでなく小さなことのためにも隣人に対して心を動かされると、隣人の行いのうちに咎めうる何かを見いだすまで、長いあいだ怒りを心に抱き続ける。そして、咎めという報復を隣人に加えたとき、喜ぶのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.8
Quod si alicui viderit displicuisse, dicit se zelo Dei hoc fecisse. Ad te ergo loquor, qui talis es. Cur quaeris fallere eum, qui occulta cordium considerat?
PL 17, 777Bもし誰かがそれを不快に思ったと見れば、自分は神への熱心からそうしたのだと言う。それゆえ、そのような汝に私は語る。心の隠れたことを見通す者を、なぜ欺こうとするのか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.9
Si zelus Dei in te est, cur oculi tui per diversa vagantur more diabolico, desiderans malum potius videre, quam bonum, desiderans in proximo videre malum, quod reprehendas, non bonum, unde aedificeris?
PL 17, 777B神への熱心が汝のうちにあるなら、なぜ汝の目は悪魔のように、あちこちをさまようのか。隣人のうちに善より悪を見ることを望み、そこから築き上げられる善ではなく、咎めうる悪を見ることを望むとは〔底本は oculi tui(複数)のあとに desiderans(単数)が続く。「汝」にかかると取った〕。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.10
Sunt etiam multi, qui eos a quibus aliquam injuriam pertulerunt, etiam pro minimis delictis impatienter insectantur: eos vero quos diligunt, non solum non reprehendunt, quamvis graviter deliquerint; sed etiam tota virtute defendunt.
PL 17, 777Bまた、ある侮辱を受けた相手を、きわめて小さな罪についてさえ、辛抱なく追い回す者が多い。他方、愛する者たちについては、重く罪を犯したとしても咎めないばかりか、全力で守りさえする。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.11
O infelix amicitia, quae illum quem diligit tacendo et defendendo diabolo tradit: illum vero cui iratus est, reprehendendo a diabolo abstrahit!
PL 17, 777Cああ、不幸な友情よ。愛する者を、黙ることと守ることによって悪魔に引き渡し、怒っている相手を、咎めることによって悪魔から引き離すとは。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.12
Correctio ergo illa justa est, quae ex Dei zelo et amore fraterno descendit: quae non propter iram vindicandam, sed propter animam proximi salvandam profertur. Verum quia haec paucis diximus, ad ea quae coepimus, redeamus.
PL 17, 777Cそれゆえ、正しい矯正とは、神への熱心と兄弟への愛から生じるものである。怒りの報復のためでなく、隣人の魂を救うために出されるものである。さて、これについては手短に述べたので、始めたことに戻ろう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.13
Igitur hoc quod praesuli Ecclesiae Ephesi a Domino dicitur: Quia non potes sustinere malos, de haereticis debemus intelligere; omnis enim qui pastor est Ecclesiae, societatem haereticorum, quantum potest, vitare debet; ne per occasionem familiaritatis eorum corda simplicium veneno suae malitiae corrumpant.
PL 17, 777Cさて、主がエフェソの教会の長に言う、「汝は悪しき者たちに耐えることができない」という言葉は、異端者たちについて解さねばならない。教会の牧者である者は誰でも、異端者たちとの交わりを、できるかぎり避けねばならない。彼らと親しくなる機会によって、素朴な者たちの心を、異端者たちが自らの悪意の毒で損なうことのないようにするためである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.14
Sicut enim lupus quietus inter oves sine laceratione earumdem ovium versari non potest; sic nec haereticus inter simplices. Sequitur: Et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt; et invenisti eos mendaces.
PL 17, 777C狼が羊たちのあいだで、その羊たちを引き裂かずに静かにとどまることができないように、異端者も素朴な者たちのあいだでそうすることはできない。続いて、「汝は、自分は使徒だと言いながら使徒ではない者たちを試し、彼らが偽り者であると見いだした」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.15
Quidam prava docentes temporibus apostolorum, apostolos se esse dicebant; ut per reverentiam nominis facilius pravam doctrinam in cordibus audientium plantarent (II Cor. X, 12) .
PL 17, 777D使徒たちの時代に、ある者たちは、邪な事柄を教えながら、自分は使徒だと言っていた。その名への敬意によって、邪な教えを聞く者たちの心に、より容易に植えつけるためである(二コリント10:12)〔刷られた番号は二コリント10:12。偽使徒を言う句は二コリント11:13 に当たる〕。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.16
Hos et apostolus Paulus damnat: et Dominus in Evangelio cavendos insinuat, cum dicit: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII, 15) . Hos ergo iste falsos, eorumque doctrinam falsam esse comprobavit.
PL 17, 777D使徒パウロもこの者たちを断罪し、主も福音書で、用心すべき者として示して、こう言う。「偽預言者たちに気をつけよ。彼らは羊の衣を着て汝らのところに来るが、内側は貪欲な狼である」(マタイ7:15)。それゆえ、この者〔エフェソの長〕は、彼らが偽りの者であり、その教えが偽りであることを証明した。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.17
(Vers. 3, 4.) Et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti: id est in hoc apparuit patientia tua, quia in laboribus, quos pro nomine meo sustinuisti, non defecisti. Sed habeo adversum te, quod charitatem tuam primam reliquisti.
PL 17, 777D(第3・4節)「汝は忍耐を持ち、私の名のゆえに耐え、弱り果てなかった」。すなわち、汝の忍耐はこの点に現れた。私の名のゆえに耐えた労苦のなかで、弱り果てなかったことである。「しかし、私は汝に対して言うことがある。汝が最初の愛を捨てたことである」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.18
Multi sunt, qui in initio conversionis suae in servitio Dei ferventes existunt, sed processu temporis tepescunt: quod huic praesuli Ecclesiae Ephesi contigisse manifestum est.
PL 17, 778A神に仕えることにおいて、回心の初めには熱く燃えていながら、時がたつにつれて冷める者は多い。エフェソの教会のこの長に、それが起こったことは明らかである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.19
(Vers. 5.) Memento ergo unde excideris. Unde excisus es? De charitate: si de charitate excisus es, de Deo excisus es; quia Deus charitas est. Et age poenitentiam (Joan. IV, 16) . Videlicet eo quod per torporem et ignaviam tuam a charitate disjunctus es.
PL 17, 778A(第5節)「それゆえ、汝がどこから切り離されたかを思い起こせ」〔excideris は「落ちた」とも読めるが、注解者は excisus(切り離された)と読む〕。どこから切り離されたのか。愛からである。愛から切り離されたのなら、神から切り離されたのである。神は愛だからである。「そして悔い改めを行え」(ヨハネ4:16)〔「神は愛である」の句は一ヨハネ4:16 に当たる〕。すなわち、汝の怠惰と無気力によって愛から離れたのだから。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.20
Et prima tua opera fac: sin autem veniam tibi cito, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris.
PL 17, 778A「そして汝の最初の行いを行え。もしそうしないなら、私はすぐに汝のところに来て、汝の燭台をその場所から動かす。汝が悔い改めを行わないかぎり」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.21
Si per candelabrum Ecclesia Ephesi designatur, cur propter peccatum pastoris Ecclesia locum suum perdet, cum Scriptura dicat: Non morientur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis: sed unusquisque in peccato suo morietur (Jerem. XXXI, 30) ?
PL 17, 778B燭台によってエフェソの教会が指されるのなら、なぜ牧者の罪のゆえに、教会がその場所を失うのか。神の書は、「父たちは子らのために死なず、子らもその父たちのために死なない。人は各々、自分の罪のために死ぬ」(エレミヤ31:30)と言っているのに。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.22
Sed per locum videtur mihi merces, quae illi pro pastorali cura debebatur, designari, ut sit sensus: Nisi poenitentiam egeris pro eo quod charitatem tuam primam reliquisti, et ad prima opera non redieris; ut quod ore praedicas, opere impleas: mercedem, quae tibi pro pastorali cura debebatur, subtraham.
PL 17, 778Bしかし、場所によって、彼が牧者の務めのゆえに受けるはずであった報いが指されている、と私には思われる。意味はこうである。「汝が最初の愛を捨てたことについて悔い改めを行わず、最初の行いに戻らないなら、すなわち口で宣べ伝えることを行いで果たさないなら、牧者の務めのゆえに汝が受けるはずであった報いを、私は取り去る」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.23
(Vers. 6.) Sed hoc habes (videlicet ut candelabrum non moveatur) quia odisti facta nicolaitarum, quae et ego odi. Et est sensus: Pro eo quod odisti facta nicolaitarum, quae et ego odi; merces quae tibi pro pastorali cura debebatur, adhuc tibi manet. Nicolaitae vero erant haeretici, quos superius dixit non posse eum sustinere.
PL 17, 778B(第6節)「しかし汝にはこれがある」(すなわち燭台が動かされないということ)、「汝がニコライ派の行いを憎んだからである。私もそれを憎む」。意味はこうである。私も憎むニコライ派の行いを汝が憎んだことに対して、牧者の務めのゆえに汝が受けるはずであった報いは、なお汝のもとにとどまる。ニコライ派とは異端者たちであり、〔主は〕上で、彼がこの者たちに耐えることができないと言った。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.24
(Vers. 7.) Qui habet aures audiendi, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Quia cunctis aures habentibus dicit: Qui habet aures audiendi, audiat; aures proculdubio cordis requirit. Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei.
PL 17, 778C(第7節)「聴くための耳を持つ者は、霊が諸教会に言うことを聴け」。「聴くための耳を持つ者は聴け」と、耳を持つ者すべてに言うとき、疑いなく心の耳を求めている。「勝つ者に、私は、私の神の楽園にある命の木から食べることを与える」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.25
Duo ligna fuerunt in medio paradisi, e quibus unum lignum vitae, alterum vero lignum scientiae boni et mali vocabatur.
PL 17, 778C楽園の真ん中には二本の木があった。そのうち一本は命の木、もう一本は善悪の知識の木と呼ばれた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.26
Quorum virtus talis erat, ut si quis ex ligno vitae comedisset, non moreretur in aeternum: si quis vero ex ligno scientiae boni et mali comederet (Gen. II, 27); quamvis esset immortalis, mortalis statim fieret.
PL 17, 778Cその二本の力は次のようであった。命の木から食べた者は、永遠に死なない。善悪の知識の木から食べた者は(創世記2:27)〔刷られた番号は創世記2:27。創世記2章に27節は無く、この木の禁止は2:17 に当たる〕、不死であっても、たちまち死ぬ者となった。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.27
Paradisus igitur Ecclesiam significat: lignum vero vitae in medio paradisi Christus est in medio Ecclesiae suae.
PL 17, 778Dそれゆえ楽園は教会を表す。楽園の真ん中にある命の木は、自らの教会の真ん中にいるキリストである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.28
Lignum autem scientiae boni et mali, quod et ipsum in medio paradisi fuisse dicitur, diabolum significat, qui inter fideles discurrere non cessat; ut quoscumque potest, decipiat.
PL 17, 778D一方、同じく楽園の真ん中にあったと言われる善悪の知識の木は、悪魔を表す。悪魔は、信ある者たちのあいだを走り回ることをやめず、できるかぎりの者を欺こうとする。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.29
Lignum igitur vitae ad electos, lignum vero scientiae boni et mali ad reprobos pertinet. Fructus ergo ligni vitae electi comedunt, ut in aeternum vivant; quia praecepta Evangelii custodiunt, ut in aeternum vivant cum Domino: fructus vero ligni scientiae boni et mali reprobi comedunt, et moriuntur; quia suggestionibus diaboli, omnibusque vitiis et voluptatibus pascuntur; unde aeternam damnationem sibi acquirunt.
PL 17, 778Dそれゆえ、命の木は選ばれた者たちに、善悪の知識の木は捨てられた者たちに属する。選ばれた者たちは命の木の実を食べて、永遠に生きる。福音の戒めを守り、主とともに永遠に生きるからである。捨てられた者たちは善悪の知識の木の実を食べて、死ぬ。悪魔の唆しと、あらゆる悪徳と快楽によって養われるからであり、そこから永遠の断罪を自らに得る。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.30
Et sicut mulieri delectabiliores fuerunt fructus ligni scientiae boni et mali, quam fructus ligni vitae; ita et reprobis delectabilior est gloria hujus saeculi, quam oculis corporis vident, quam gloria coelestis patriae, quae nonnisi oculis spiritualibus videtur.
PL 17, 779Aまた、女にとって善悪の知識の木の実が命の木の実よりも好ましかったように、捨てられた者たちにとっても、体の目で見るこの世の栄光は、霊の目でしか見えない天の祖国の栄光よりも好ましい。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.31
Sed oritur quaestio, cur lignum scientiae boni et mali dicatur, cum primo homini scientiam mali ministraverit: non scientiam boni.
PL 17, 779Aしかし問いが生じる。なぜ善悪の知識の木と呼ばれるのか。最初の人間に与えたのは悪の知識であって、善の知識ではないのに。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.32
Quae mihi ita solvenda videtur: primus namque angelus, quando creatus est, scientiam boni habuit, non scientiam mali: scientiam vero mali per semetipsum invenit, ob quam causam de illa coelesti gloria dejectus est.
PL 17, 779Aこれは私にはこう解くべきだと思われる。最初の天使は、造られたとき、善の知識を持ち、悪の知識を持たなかった。悪の知識は自ら見いだしたのであり、その原因のゆえに、あの天の栄光から投げ落とされた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.33
De ligno ergo scientiae boni et mali primus homo comedit, quando illius suggestiones secutus est, qui scientiam boni et mali habebat; neque enim lignum scientiam mali docere potuit, sed diabolus qui praeceptum Dei homini transgredi suasit.
PL 17, 779Aそれゆえ最初の人間が善悪の知識の木から食べたのは、善悪の知識を持っていた者の唆しに従ったときである。木が悪の知識を教えることができたのではなく、人に神の戒めを踏み越えるよう唆した悪魔が教えたのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.34
Dicit ergo: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei. Ille vincit, qui in bonis operibus usque ad finem vitae suae perseverat.
PL 17, 779Bそこで彼は言う。「勝つ者に、私は、私の神の楽園にある命の木から食べることを与える」。勝つ者とは、自らの生涯の終わりまで、善い行いに堅く立つ者である。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.35
Vincenti ergo Christus edere de ligno vitae dabit; quia praecepta sua usque ad finem vitae servantibus immortalitatis suae gloriam in coelesti beatitudine secum dabit; ut cum eo aeternaliter vivant, cujus praecepta in saeculo positi servare studuerunt. Quod autem patrem Deum suum vocat, ad humanitatem pertinet.
PL 17, 779Bそれゆえ、勝つ者にキリストは命の木から食べることを与える。生涯の終わりまで自らの戒めを守る者たちに、天上の浄福において、自らの不死の栄光を自らとともに与えるからである。世にあって彼の戒めを守ろうと努めた者たちが、永遠に彼とともに生きるようにである。なお、父を自分の神と呼ぶのは、人性に関わることである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.36
(Vers. 8, 9.) Et angelo Smyrnae Ecclesiae scribe: Haec dicit primus et novissimus, qui fuit mortuus et vivit: Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam.
PL 17, 779B(第8・9節)「またスミルナの教会の天使に書け。最初の者であり最後の者、死んだが生きている者が、こう言う。私は汝の苦難と貧しさを知っている」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.37
Potest fieri, ut Smyrnaeorum Ecclesia eamdem persecutionem a contribulibus suis in rapina bonorum suorum pertulerit, quam et illa quae apud Hierosolymam erat. Ideoque tribulatio et paupertas ejus a Domino, quam pro ipso sustinuit, laudatur.
PL 17, 779Cスミルナの教会が、エルサレムにあった教会と同じ迫害を、同胞たちから、自らの財産の略奪という形で受けたということがありうる。それゆえ、その教会が主のために耐えた苦難と貧しさが、主によって称えられる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.38
Potest et per hoc voluntaria paupertas intelligi, de qua Dominus dicit in Evangelio: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3.)
PL 17, 779Cこれによって、自ら選んだ貧しさも解されうる。それについて主は福音書でこう言う。「霊において貧しい者たちは幸いである。天の国は彼らのものだからである」(マタイ5:3)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.39
Sed dives es: pauper videlicet rebus, dives virtutibus. Et blasphemaris ab iis, qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt: sed sunt synagoga satanae.
PL 17, 779C「しかし汝は富んでいる」。すなわち、財においては貧しく、徳においては富んでいる。「そして、自分はユダヤ人だと言いながらそうでない者たち、むしろサタンの会堂である者たちから、汝は冒瀆されている」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.40
Judaei confitentes interpretantur: Judaei qui Christum blasphemantes negant, non Judaei, id est, confitentes; sed synagoga satanae non inconvenienter vocantur.
PL 17, 779Cユダヤ人は「告白する者たち」と訳される。キリストを冒瀆して否むユダヤ人たちは、ユダヤ人、すなわち告白する者たちではなく、サタンの会堂と呼ばれるのが不当でない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.41
(Vers. 10, 11.) Nihil horum timeas, quae passurus es. Praedicuntur ei adversa, ut venientia facilius tolerare posset.
PL 17, 779D(第10・11節)「汝が受けようとしていることを、何も恐れるな」。彼には逆境が予告される。来るものをより容易に耐えられるようにである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.42
Ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini: id est, quosdam ex vobis diabolus, id est, ministri diaboli in carcerem missuri sunt; ut tentemini utrum in timore poenarum a fide recedere, an pro amore Christi mori deliberetis.
PL 17, 779D「見よ、悪魔が汝らのうちの者たちを牢に投げ込もうとしている。汝らが試されるためである」。すなわち、諸君のうちの何人かを、悪魔、すなわち悪魔の配下の者たちが牢に投げ込もうとしている。刑罰への恐れから信仰を離れることを選ぶのか、キリストへの愛のゆえに死ぬことを選ぶのか、諸君が試されるためである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.43
Et habebitis tribulationem diebus decem. Tempus quo haec persecutio crudelius saevitura esset, demonstravit. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. Corona vitae gloriam sempiternam demonstrat.
PL 17, 779D「そして汝らは十日のあいだ苦難を受ける」。この迫害がいっそう残酷に荒れ狂う時を示した。「死に至るまで忠実であれ。そうすれば、私は汝に命の冠を与える」。命の冠は永遠の栄光を示す。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.44
Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Qui vicerit, non laedetur a morte secunda. Quid sit mors secunda, in sequentibus dicemus.
PL 17, 780A「耳を持つ者は、霊が諸教会に言うことを聴け。勝つ者は第二の死によって害されない」。第二の死が何であるかは、あとで述べる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.45
(Vers. 12.) Et angelo Pergami Ecclesiae scribe: Haec dicit qui habet romphaeam utraque parte acutam.
PL 17, 780A(第12節)「またペルガモンの教会の天使に書け。両側が鋭い剣〔romphaea〕を持つ者が、こう言う」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.46
Per romphaeam judiciaria Domini potestas potest intelligi: quae utraque parte acuta dicitur, propter duo judicia, unum quod factum est per aquam, alterum quod fiet per ignem.
PL 17, 780A剣によって、主の裁きの権力が解されうる。それが両側が鋭いと言われるのは、二つの裁きのためである。一つは水によってなされた裁き、もう一つは火によってなされる裁きである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.47
Sed excludimur ab hoc intellectu, eo quod illud judicium jam peractum, atque per misericordiam Dei abolitum sit. Tunc namque judicii illius acumen deletum est, quando Deus dixit ad Noe.
PL 17, 780Aしかし、我々はこの理解から外される。あの裁きはすでに成し遂げられ、神の慈しみによって廃されたからである。実に、神がノアに言ったとき、あの裁きの鋭さは取り除かれた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.48
Per memetipsum juravi, quia non adjiciam ultra aquas diluvii super terram (Gen. VI, 17) . Videtur ergo mihi per romphaeam divinam scripturam debere intelligi, quae propter resecanda vitia acuta esse dicitur, et propter duo Testamenta utraque parte acuta demonstratur.
PL 17, 780A「私は私自身にかけて誓った。もはや洪水の水を地の上に加えない」(創世記6:17)〔刷られた番号は創世記6:17。この誓いの句は創世記9:11、またイザヤ54:9 に当たる〕。それゆえ、剣によって神の書が解されねばならないと私には思われる。悪徳を切り取るために鋭いと言われ、新旧二つの約のために両側が鋭いと示されているからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.49
Nam et vetus et novum Testamentum hoc nobis indesinenter admonent, ut vitia relinquamus et in bonis operibus nosmetipsos exerceamus; quatenus salutem animarum nostrarum invenire possimus.
PL 17, 780B実に旧約も新約も、悪徳を捨て、善い行いにおいて自らを鍛えよと、絶えず我々に戒めている。それによって、我々の魂の救いを見いだしうるようにである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.50
(Vers. 13.) Scio ubi habitas, ubi sedes est satanae: id est, inter illos habitas, qui sessorem habent diabolum.
PL 17, 780B(第13節)「私は汝がどこに住むかを知っている。そこはサタンの座のあるところ」。すなわち、悪魔を座る者として持つ者たちのあいだに住んでいる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.51
Et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam: id est, quamvis ab eis, inter quos habitas, pro nomine meo assidue persecutiones perferas; tamen nomen meum tenes, et fidem meam non negasti.
PL 17, 780B「そして汝は私の名を保ち、私の信仰を否まなかった」。すなわち、汝は、そのあいだに住んでいる者たちから私の名のゆえに絶えず迫害を受けているが、それでも私の名を保ち、私の信仰を否まなかった。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.52
Et in diebus illis Antipas testis meus; qui occisus est apud eos, ubi satanas habitat. Et in diebus illis, id est, in diebus quibus persecutio apud vos amplius fervebat, Antipas testis meus, subauditur, exstitit, qui occisus est apud vos, ubi satanas habitat.
PL 17, 780B「そしてその日々に、私の証人アンティパスは、サタンが住む彼らのもとで殺された」。「その日々に」とは、すなわち、諸君のもとで迫害がいっそう燃え上がっていた日々に、ということである。「私の証人アンティパス」には、言外に「現れた」が補われる。彼は、サタンが住む諸君のもとで殺されたのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.53
Apud vos occisus est, et non a vobis: sed ab illis inter quos vos habitatis, in quibus habitat diabolus.
PL 17, 780C諸君のもとで殺されたのであり、諸君によってではない。諸君が住んでいる者たち、悪魔が住んでいる者たちによってである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.54
(Vers. 14, 15.) Sed habeo adversum te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel; ita habes et tu tenentes doctrinam nicolaitarum.
PL 17, 780C(第14・15節)「しかし、私は汝に対して少しばかり言うことがある。そこには、バラムの教えを保つ者たちがいる。バラムはバラクに、イスラエルの子らの前につまずきを置くよう教えた。そのように汝にも、ニコライ派の教えを保つ者たちがいる」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.55
Legimus in libro Numeri quod Balac rex Moabitarum ad suggestionem Balaam posuerit speciosas mulieres in conspectu filiorum Israel diis suis sacrificantes, quarum pulchritudo non solum ad perpetrandam libidinem eos accendit; sed etiam ut de sacrificiis eorum comederent, perduxit (Num. XXV, 1) .
PL 17, 780C我々は民数記に、モアブ人の王バラクが、バラムの唆しによって、自分たちの神々にいけにえを献げている美しい女たちを、イスラエルの子らの目の前に置いたと読む。彼女たちの美しさは、彼らを淫欲を遂げるよう燃え立たせたばかりか、彼女たちのいけにえから食べるところまで導いた(民数記25:1)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.56
Nicolaitae vero erant haeretici nuptias detestantes, docentesque fideles, ut quibuscumque vellent, miscerentur more bestiarum.
PL 17, 780Dニコライ派とは、結婚を忌み嫌い、信ある者たちに、獣のように望む誰とでも交わるよう教える異端者たちであった。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.57
Sicut ergo per doctrinam Balaam, filii Israel in fornicationis malum delapsi sunt, propter quod multi eorum perierunt, ita et nicolaitae quosdam ex fidelibus, qui apud Pergamum erant, sua prava doctrina in fornicationis malum dejecerunt, docentes eos ut nullo modo se vinculo conjugali irretirent: sed quibuscumque vellent, passim miscerentur.
PL 17, 780Dそれゆえ、バラムの教えによってイスラエルの子らが淫行の悪に落ち、そのために彼らの多くが滅んだように、ニコライ派も、ペルガモンにいた信ある者たちの何人かを、自らの邪な教えによって淫行の悪に突き落とした。彼らに、決して婚姻の絆に身を絡めず、望む誰とでも手当たり次第に交わるよう教えたのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.58
Quod autem dicit: Habeo adversum te pauca, significat paucos ex fidelibus ab haereticis esse deceptos.
PL 17, 780D「私は汝に対して少しばかり言うことがある」と言うのは、信ある者たちのうち少数が、異端者たちに欺かれたことを表す。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.59
(Vers. 16.) Similiter poenitentiam age. Hoc quod dicit, similiter, videtur mihi ad angelum Ephesi Ecclesiae respicere, cui dicitur: Poenitentiam age, eo quod charitatem tuam primam reliqueris.
PL 17, 780D(第16節)「同じように悔い改めを行え」。この「同じように」という言葉は、エフェソの教会の天使に関わると私には思われる。その天使には、「汝は最初の愛を捨てたのだから、悔い改めを行え」と言われている。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.60
Quasi diceret: Sicut praecepi angelo Ephesi, ut poenitentiam ageret, eo quod charitatem primam reliquisset, similiter et tu poenitentiam age, eo quod a charitate deviaveris; ut aliquos tuorum per taciturnitatem amitteres. Si quominus, veniam tibi cito.
PL 17, 781Aあたかもこう言うかのようである。私はエフェソの天使に、最初の愛を捨てたのだから悔い改めを行えと命じたが、同じように汝も、愛から外れ、そのために黙っていることによって汝の者たちの何人かを失ったのだから、悔い改めを行え。「さもなければ、私はすぐ汝のところに来る」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.61
Solet per adventum Domini mors intelligi; unicuique enim Dominus tunc venit, quando per mortem animam a corpore separat.
PL 17, 781A主の到来によって、死が解されるのが常である。実に主は、死によって魂を体から分かつとき、各人のもとに来るからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.62
Cito, id est, improvise, sicut de servo negligente Dominus in Evangelio loquitur: Veniet autem Dominus servi illius in die quo nescit, et hora qua ignorat; et dividet eum, partemque ejus cum hypocritis ponet (Matth. XXIV, 51) .
PL 17, 781A「すぐに」とは、不意にということである。福音書で主が怠慢な僕について語るとおりである。「その僕の主は、彼が知らない日、思いもよらない時に来て、彼を二つに裂き、その分け前を偽善者たちとともに置く」(マタイ24:51)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.63
Homo enim ex anima et corpore consistit: dividit Dominus hominem cum animam a corpore separat: partem ejus cum hypocritis ponit, quando animam, quae secunda pars est in homine, pro iniquitatibus suis cum impiis cruciandam tradit.
PL 17, 781B人は魂と体から成る。主は、魂を体から分かつとき、人を二つに裂く。魂、すなわち人における第二の部分を、その不法のゆえに、不敬虔な者たちとともに苦しめられるべく引き渡すとき、その分け前を偽善者たちとともに置く。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.64
In hoc quod dicit: Veniam tibi cito, talis mihi sensus esse videtur: Si poenitentiam non egeris, veniam tibi cito; ut te per mortem, quam praevidere negligis, dissolvam.
PL 17, 781B「私は汝のところにすぐ来る」と言うこの言葉については、私にはこういう意味だと思われる。「もし汝が悔い改めを行わないなら、私は汝のところにすぐ来て、汝が予見することを怠っている死によって、汝を解く」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.65
Sequitur: Et pugnabo cum illis in gladio oris mei: id est, alium in loco tuo ponam, et ponam gladium verborum meorum in ore ejus, in quo dejiciat adversarios veritatis.
PL 17, 781B続いて、「そして私は彼らと、私の口の剣で戦う」。すなわち、汝の場所に別の者を置き、私の言葉の剣を彼の口に置いて、それによって真理の敵対者たちを打ち倒させる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.66
(Vers. 17.) Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Ubicumque haec sententia ponitur, vel in Evangelio, vel in Apocalypsi, sciendum est mysticum esse, quod dicitur, et ad intelligendum difficile. Vincenti dabo manna absconditum (Exod. XVI, 14) .
PL 17, 781B(第17節)「耳を持つ者は、霊が諸教会に言うことを聴け」。この句が置かれるところでは、福音書であれ黙示録であれ、言われていることは奥義の意味を持ち、理解しがたいと知らねばならない。「勝つ者に、私は隠されたマナを与える」(出エジプト記16:14)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.67
Legimus in veteri Testamento, quia populum Judaeorum per deserta gradientem Dominus manna paverit, usque dum venirent ad terram repromissionis.
PL 17, 781C我々は旧約に、ユダヤ人の民が荒れ野を進むあいだ、約束の地に着くまで、主がマナで彼らを養ったと読む。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.68
Per manna igitur sapientia, quae Christus est, intelligi potest: Ipse est enim panis vivus, qui de coelo descendit (Joan. VI, 41) .
PL 17, 781Cそれゆえマナによって、知恵、すなわちキリストが解されうる。「彼こそ、天から降った生きたパンである」(ヨハネ6:41)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.69
Hoc pane aluntur omnes electi, in deserto atque in itinere hujus saeculi positi, usque dum veniant ad terram repromissionis, id est, ad coelestem beatitudinem, quam repromisit Deus diligentibus se.
PL 17, 781C選ばれた者たちはみな、この世の荒れ野と旅路に置かれ、約束の地、すなわち神が自らを愛する者たちに約束した天の浄福に至るまで、このパンで養われる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.70
Absconditum autem ideo dicitur, quia sapientia Dei superbis absconditur, et humilibus revelatur, sicut ipse dicit in Evangelio: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25) .
PL 17, 781C「隠された」と言われるのは、神の知恵が高ぶる者たちには隠され、へりくだる者たちには示されるからである。彼自身が福音書でこう言うとおりである。「父よ、天と地の主よ、私は汝に告白する。汝はこれらのことを知恵ある者たち、賢い者たちから隠し、幼子たちに示した」(マタイ11:25)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.71
Et dabo illi calculum candidum. Per calculum, qui lapis parvus est, et a calculando sic vocatur, Evangelium possumus accipere.
PL 17, 781D「そして私は彼に白い小石を与える」。小石は小さな石であり、「数える」(calculare)ことからそう呼ばれる。この小石によって、我々は福音を解しうる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.72
Quia sicut antiqui horum lapidum multitudinem magnam sibi congregabant ad partiendos et dividendos numeros; ita doctores Ecclesiae multa verba Evangelii in cordibus suis congregant, quorum cum obscuritates et spirituales intelligentias et utilitates auditoribus suis aperiunt, quasi numeros suos dividunt et partiuntur.
PL 17, 781D古の人々が、数を分け、割るために、こうした石を多数、自分のために集めたように、教会の教師たちも、福音の多くの言葉を自分の心に集める。その言葉の難解な点や、霊的な理解、益を聴く者たちに開くとき、いわば自分の数を分け、割っているのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.73
Et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. Quod est hoc nomen Christi, quod in calculo Evangelii scriptum esse dicitur?
PL 17, 781D「そして小石の上には、受ける者のほか誰も知らない新しい名が書かれている」。福音の小石に書かれているというキリストのこの名とは何か。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.74
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1) ; et iterum: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; et idem evangelista in alio loco dicit: Quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18) .
PL 17, 782A「初めに言葉があり、言葉は神とともにあり、言葉は神であった」(ヨハネ1:1)。また「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)。同じ福音書記者は別の箇所でこう言う。「彼は安息日を破っていただけでなく、自分の父を神と呼んで、自らを神と等しいものとしていた」(ヨハネ5:18)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.75
Si Christus aequalem se faciebat Deo, cur dicit Arius minorem esse Filium Patre? Hoc ergo nomen quod in calculo scriptum est, nullus scit, nisi qui accipit; quia omnipotentiam, divinitatem, aequalitatem Filii cum Patre nullus scire praevalet, nisi cui doctrina Evangelii data fuerit.
PL 17, 782Aもしキリストが自らを神と等しいものとしていたのなら、なぜアレイオスは、子は父より劣ると言うのか。それゆえ、小石に書かれたこの名は、受ける者のほか誰も知らない。子が父とともに持つ全能、神性、等しさを、福音の教えを与えられた者のほか、誰も知ることができないからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.76
Sed est aliud quod nos movet; nam paulo superius dixit: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen tuum, quod nemo scit, nisi qui accipit.
PL 17, 782Aしかし、我々を動かす別の点がある。少し前にこう言っているからである。「勝つ者に、私は隠されたマナを与え、白い小石を与える。小石の上には汝の名があり、受ける者のほか誰もそれを知らない」〔底本は nomen tuum(汝の名)。先に掲げた句では nomen novum(新しい名)である〕。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.77
Si igitur solis illis qui diabolum vincunt, et manna, et calculus, et nominis Christi datur scientia; ergo impii qui diabolum non vincunt, sed ab eo vincuntur, quamvis baptisma, quamvis fidem Christi videantur suscepisse, ab hoc tamen munere alieni exsistunt.
PL 17, 782Bそれゆえ、悪魔に勝つ者たちにだけ、マナも小石もキリストの名の知識も与えられるのなら、悪魔に勝たず、かえって悪魔に勝たれる不敬虔な者たちは、洗礼とキリストへの信仰を受けたように見えても、この賜物には縁がないことになる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.78
Sed dicit aliquis: Quomodo litteratus quisque, et in divinis scripturis eruditus, mysterium nominis Christi nescit; quamvis et saeculum diligat, et voluptuose vivat?
PL 17, 782Bだが、ある者はこう言う。どうして、学があり神の書に通じた者が誰でも、キリストの名の奥義を知らないというのか。世を愛し、快楽のうちに生きていても、というのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.79
Huic ego duorum hominum similitudinem mel multum possidentium opponam, ex quibus unus ex eo edere solitus erat, alter vero ab ejus esu, quadam necessitate cogente, omnibus modis abstinebat. Quis horum tibi videtur saporem mellis satius cognovisse?
PL 17, 782Bこの者に、私は、蜜を大量に持つ二人の人の譬えを対置しよう。その一人は常にそれを食べていたが、もう一人は、ある必要に迫られて、あらゆる仕方でそれを食べることを控えていた。この二人のうち、どちらが蜜の味をよりよく知ったと、あなたには思われるか。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.80
Utique respondebis mihi quia is, qui ejus dulcedine perfrui solitus erat. Et tamen si interrogasses utrumque de melle, cujus esset saporis, uterque dulcissimum esse fateretur: sed diceret ille, quod audivit; iste, quod expertus erat: illius lingua loqueretur, quod fauces ignorabant, istius autem quod delectatio docuerat.
PL 17, 782B間違いなくあなたは私に、その甘さを常に味わっていた者だと答えるであろう。しかし二人に、蜜はどんな味かと尋ねたなら、二人とも最も甘いと認めるだろう。ただし、〔食べなかった〕一方は聞いたことを語り、〔食べていた〕他方は経験したことを語る。前者の舌は、喉が知らなかったことを語り、後者の舌は、楽しみが教えたことを語るのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.81
Ille igitur qui mel non ad utendum, sed ad lucra exaggeranda possidebat, eos significat, qui ex scientia divinarum scripturarum gloriam temporalem plusquam aeternam capessunt: ille vero qui mel ad hoc possidebat, ut ejus dulcedine assidue frueretur, eos significat, qui mandata Dei non pro gloria temporali, sed pro amore Dei discere student; ut per eorum operationem ad gloriam aeternam pervenire mereantur.
PL 17, 782Cそれゆえ、蜜を用いるためでなく利得を積み上げるために持っていた者は、神の書の知識から、永遠の栄光よりも一時の栄光を得ようとする者たちを表す。他方、その甘さを絶えず味わうために蜜を持っていた者は、神の戒めを、一時の栄光のためでなく神への愛のために学ぼうと努め、その実行によって永遠の栄光に至るにふさわしくされる者たちを表す。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.82
Illis mandata Dei, quamvis ea praedicent, dulcia non sunt; quia non dulcedinem coelestis patriae, sed dulcedinem terrenam, quae amaritudinem generat, diligunt: istis autem mandata Dei spes coelestis patriae dulcia facit, sicut dicit Psalmista: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 103) !
PL 17, 782C前者の者たちにとって、神の戒めは、それを宣べ伝えていても甘くない。天の祖国の甘さではなく、苦さを生む地上の甘さを愛するからである。しかし後者の者たちにとっては、天の祖国への望みが神の戒めを甘くする。詩篇作者が言うとおりである。「汝の言葉は、私の喉にどれほど甘いことか、主よ。蜜よりも、蜜房よりも、私の口に甘い」(詩篇118:103)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.83
Illi ergo soli sciunt nomen Dei, qui custodiunt mandata Dei: qui vero saeculum diligunt, qui in quibusdam vitiis semetipsos dejiciunt, qui desideria carnis suae perficiunt, nesciunt nomen Dei; quia timorem et amorem ejus a mente sua abjiciunt.
PL 17, 782Dそれゆえ、神の名を知るのは、神の戒めを守る者たちだけである。他方、世を愛する者、ある悪徳に自らを落とす者、自分の肉の欲望を果たす者は、神の名を知らない。神への畏れと愛を自分の精神から投げ捨てるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.84
Aliter: Potest per calculum nomenque in eo scriptum beatitudo coelestis patriae designari; ut per calculum coelestis patria, per nomen vero in eo scriptum beatitudo coelestis patriae figuretur.
PL 17, 782D別の解釈。小石とそこに書かれた名によって、天の祖国の浄福が指されうる。すなわち、小石によって天の祖国が、そこに書かれた名によって天の祖国の浄福が象られるのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.85
Hoc ergo nomen nullus scit, nisi qui accipit calculum; quia quanta sit illa coelestis beatitudo nullus scire praevalet, nisi qui ad hanc pervenire meruerit, sicut dicit Esaias propheta: Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te (Esa. LXIV, 4) .
PL 17, 783Aそれゆえこの名は、小石を受ける者のほか誰も知らない。あの天の浄福がどれほどのものかは、そこに至るにふさわしくされた者のほか、誰も知ることができないからである。預言者イザヤが言うとおりである。「神よ、汝のほかには、汝が汝を待つ者たちのために備えたものを、目は見なかった」(イザヤ64:4)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.86
(Vers. 18, 19.) Et angelo Thyatirae Ecclesiae scribe: Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos ut flammam ignis, et pedes ejus similes aurichalco. Quid ista significent, superius dictum est.
PL 17, 783A(第18・19節)「またティアティラの教会の天使に書け。目が火の炎のようで、足が黄銅に似ている神の子が、こう言う」。これらが何を表すかは、上で述べた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.87
Scio opera tua, et charitatem, et fidem, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus. Hic per omnia laudatur, sed sicut sequentia manifestant, sola taciturnitatis culpa in eo redarguitur.
PL 17, 783A「私は汝の行い、愛、信仰、奉仕、忍耐、そして最後の行いが最初のものより多いことを知っている」。ここで彼はあらゆる点で称えられているが、続く言葉が示すとおり、黙っていたという咎だけで責められている。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.88
(Vers. 20.) Sed habeo adversum te, quia permittis mulierem Jezabel, quae se dicit propheten, docere et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis.
PL 17, 783B(第20節)「しかし、私は汝に対して言うことがある。自分は預言者だと言う女イゼベルを、汝が許しているからである。彼女は私の僕たちを教え、惑わして、淫行を行わせ、偶像に献げられたものを食べさせている」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.89
Haec mulier, quae Jezabel impiissimae comparatur, ideo se propheten mendaciter affirmabat, ut facilius sub religionis nomine falsam doctrinam in populum Dei introduceret: et sicut Jezabel cogebat populum Dei culturam Dei deserere, et idola venerari; ita et haec populum Dei a cultura Dei, id est, a fide recta, conabatur per pravam doctrinam separare.
PL 17, 783Bこの女は、極悪のイゼベルに比べられ、自分は預言者だと偽って断言していた。宗教の名のもとに偽りの教えを神の民に導き入れやすくするためである。イゼベルが神の民に神への礼拝を捨てさせ、偶像を拝ませたように、この女も、邪な教えによって神の民を神への礼拝、すなわち正しい信仰から引き離そうとしていた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.90
Fornicatur enim anima, quaecumque a Deo creatore suo recedit. Idolothytum vocat illud, quod idolis erat consecratum. Docebat enim haec mulier nihil nocere fidelibus, si comederent carnes, quae idolis immolabantur.
PL 17, 783B創造主である神から離れる魂は、どれも淫行を行うのである。「偶像に献げられたもの」と彼が呼ぶのは、偶像に奉献されたものである。この女は、偶像にいけにえとして献げられた肉を食べても、信ある者たちには何も害にならないと教えていたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.91
(Vers. 21.) Et dedi illi tempus, ut poenitentiam ageret, et non vult poenitere a fornicationibus suis. Sicut et beatus Job de impio dicit: Dedit illi Deus locum poenitentiae, et ille abusus eo est in superbiam (Job. XXIV, 23) .
PL 17, 783B(第21節)「そして私は彼女に悔い改めを行う時を与えたが、彼女は自分の淫行から悔い改めようとしない」。福なるヨブも、不敬虔な者についてこう言う。「神は彼に悔い改めの余地を与えたが、彼はそれを高ぶりに用いた」(ヨブ記24:23)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.92
(Vers. 22, 23.) Ecce mitto eam in lectum, et qui moechantur cum ea, in tribulatione maxima, nisi poenitentiam egerint, et filios ejus interficiam morte.
PL 17, 783C(第22・23節)「見よ、私は彼女を寝床に投げ入れる。彼女と姦淫する者たちも、悔い改めを行わないなら、最大の苦難に投げ入れる。そして彼女の子らを死によって殺す」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.93
Ecce mulieri, et filiis ejus poenitentiae locus nullus promittitur, eo quod poenitentiae tempus a Deo sibi indultum spreverint: iis autem qui moechabantur cum ea, adhuc locus poenitentiae repromittitur.
PL 17, 783C見よ、女とその子らには、悔い改めの余地が約束されない。神から与えられた悔い改めの時を軽んじたからである。しかし、彼女と姦淫していた者たちには、なお悔い改めの余地が重ねて約束されている。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.94
Videntur ergo mihi ii, qui moechabantur cum ea, eos designare, qui pravis ejus assertionibus faventes, nec dum autem ex toto in foveam malitiae ejus demersi fuerant: per filios autem ejus eos designari, qui jam ex toto ab ea decepti medicamentum correctionis nullo modo recipere volebant.
PL 17, 783Cそれゆえ、彼女と姦淫していた者たちとは、彼女の邪な主張に与しながら、まだ完全には彼女の悪意の穴に沈み込んでいなかった者たちを指すと、私には思われる。他方、彼女の子らによって指されるのは、すでに完全に彼女に欺かれ、矯正という薬をまったく受け入れようとしなかった者たちである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.95
Per lectum autem in quo mulier mittenda erat, infernus designatur, in quo sepultus est et dives, de quo dicit Dominus in Evangelio: Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno (Luc. XVI, 22) .
PL 17, 783D女が投げ入れられるはずの寝床によっては、冥界が指される。そこに金持ちも葬られた。主が福音書でこう言うとおりである。「金持ちも死んで、冥界に葬られた」(ルカ16:22)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.96
Per tribulationem vero maximam, in qua ponendi erant, qui moechabantur cum ea, nisi poenitentiam agerent; et per mortem in qua filii ejus interficiendi erant, eadem inferni poena designatur. Et scient omnes Ecclesiae, quia ego sum scrutans renes et corda.
PL 17, 783D最大の苦難は、悔い改めを行わなければ、彼女と姦淫していた者たちが投げ入れられるはずのものであり、死は、彼女の子らが殺されるはずのものである。どちらによっても、同じ冥界の刑罰が指される。「そして諸教会はすべて、私が腎と心を探る者であることを知るであろう」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.97
Per renes qui infra corpus continentur, et ex quibus libido procedere dicitur, peccata abscondita: per corda autem cogitationes occultae designantur.
PL 17, 783D体の内に収められ、そこから情欲が生じると言われる腎によって、隠れた罪が指され、心によって、隠れた思いが指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.98
Et est sensus: Et scient, videlicet in die judicii, quando et ipsa mulier, et omnes qui decepti sunt ab ea, damnabuntur; omnes Ecclesiae, id est, omnes qui christiano nomine censentur, non solum electi, sed etiam reprobi, quia ego sum scrutans renes et corda, id est, non solum peccata quae patent, verumetiam et quae latent: sed et ipsas cogitationes intueor, et in illa die dabo unicuique vestrum secundum opera vestra.
PL 17, 784Aそして、その意味はこうである。「そして知る」、すなわち裁きの日に、女自身も、彼女に欺かれたすべての者も罰せられるとき、「諸教会はすべて」、すなわちキリスト教徒の名で数えられるすべての者が、選ばれた者たちだけでなく捨てられた者たちも、「私は腎と心を探る者であることを〔知る〕」。すなわち、明らかな罪だけでなく隠れた罪をも、さらには思いそのものをも私は見抜き、あの日に「汝らの一人一人に、汝らの業に従って与える」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.99
(Vers. 24.) Vobis autem dico caeteris, qui Thyatyrae estis, quicumque non habent doctrinam hanc, qui non cognoverunt altitudinem satanae, quemadmodum illi dicunt, non mittam super vos aliud pondus.
PL 17, 784A(第24節)「しかし、ティアティラにいる残りの汝らに私は言う。この教えを持たず、彼らの言うところの、サタンの深みを知らなかった者は誰であれ、私は汝らの上にほかの重荷を置かない」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.100
Hoc quod dicit, videtur mihi non ad doctrinam mulieris tantum, sed ad falsos apostolos pertinere, qui docebant eos, qui ex gentibus crediderant, ut in Legem et circumcisionem verterentur.
PL 17, 784Bこの言葉は、女の教えにだけでなく、諸国民から信じた者たちに、律法と割礼に向かうよう教えていた偽使徒たちにも関わる、と私には思われる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.101
Et quia Judaei de Legis observantia superbiebant, et post Evangelium datum custodia Legis secundum litteram nihil est aliud quam servitus diaboli; possumus per altitudinem satanae, ipsam Legem, si carnaliter impletur, intelligere.
PL 17, 784Bユダヤ人は律法の遵守を誇っていたが、福音が与えられた後に文字どおり律法を守ることは悪魔への隷属にほかならない。それゆえ、「サタンの深み」によっては、律法そのもの、ただし肉的に果たされる場合の律法を解することができる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.102
Quod igitur dicit, tale est: Vobis dico caeteris, qui Thyatirae estis; videlicet qui in fide perstitistis: quicumque non habent doctrinam hanc, id est, qui non receperunt doctrinam illius pessimae mulieris: qui non cognoverunt altitudinem satanae, quemadmodum illi dicunt, id est qui Legem non susceperunt, quemadmodum falsi apostoli dicunt, ut eam carnaliter impleant: receperunt quidem eam, ut spiritualiter impleant; non receperunt autem eam, ut carnaliter custodiant (Act. XV, 1) .
PL 17, 784Bそこで彼が言うことは次のとおりである。「ティアティラにいる残りの汝らに私は言う」、すなわち信仰に踏みとどまった者たちに〔言う〕。「この教えを持たない者は誰であれ」、すなわちあの最悪の女の教えを受け入れなかった者、「彼らの言うところの、サタンの深みを知らなかった者」、すなわち偽使徒たちが言うように、律法を肉的に果たすために律法を受け入れなかった者〔に言う〕。彼らは確かに律法を受け入れたが、それは霊的に果たすためであり、肉的に守るために受け入れたのではない(使徒言行録15:1)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.103
Verbi gratia: illi dicebant, quia nisi circumcidatis carnem praeputii vestri, non potestis salvi fieri: isti autem circumcisionem non carnaliter, sed spiritualiter intelligentes, circumcidebant a cordibus et a carne sua omnia vitia.
PL 17, 784Cたとえば、あの者たちは、「汝らが包皮の肉を割礼しなければ、汝らは救われることはできない」と言っていた。しかしこの者たちは、割礼を肉的にではなく霊的に解して、心と自らの肉からあらゆる悪徳を切り取っていた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.104
Illi dicebant, ut servarent sabbatum, nihil in eo facientes operis: isti vero omne tempus vitae suae pro sabbato accipientes, ab omni opere servili, id est, a peccatis, in quantum poterant, abstinere curabant.
PL 17, 784Cあの者たちは、安息日を守るために、その日には何の仕事もしないと言っていた。しかしこの者たちは、生涯のすべての時を安息日と受け取り、あらゆる奴隷の仕事、すなわち罪から、できるかぎり身を遠ざけようと努めていた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.105
Non mittam super vos aliud pondus, id est, qui in fide perstitistis, qui falsos apostolos non recepistis.
PL 17, 784C「私は汝らの上にほかの重荷を置かない」、すなわち、信仰に踏みとどまった諸君、偽使徒たちを受け入れなかった諸君には〔置かない〕。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.106
Non mittam super vos aliud pondus, nisi quod ab apostolis praeceptum est vobis; ut abstineatis vos ab escis, quae idolis immolantur, et a suffocato, et sanguine, et fornicatione (Ibid. 29) .
PL 17, 784C「私は汝らの上にほかの重荷を置かない」、ただし使徒たちによって諸君に命じられたことは別である。すなわち、偶像に供えられた食物と、絞め殺したものと、血と、淫行から、諸君が身を遠ざけることである(使徒言行録15:29)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.107
(Vers. 25.) Verumtamen id quod habetis, tenete, donec veniam. Ac si diceret: Quia parvuli estis, et lac vobis opus est, non solidus cibus, fidem quam didicistis, tenete, donec veniam; ut per aspirationis meae gratiam ad altiora opera virtutum agenda vos provocem.
PL 17, 784D(第25節)「ただ、汝らが持っているものを、私が来るまで保て」。あたかもこう言うかのようである。諸君は幼子であり、必要なのは乳であって固い食物ではないので、諸君が学んだ信仰を、私が来るまで保て。私の息吹の恩寵によって、徳のより高い業を行うよう諸君を促すためである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.108
(Vers. 26, 27, 28.) Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo ei potestatem super gentes, et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur, sicut et ego accepi a Patre meo.
PL 17, 784D(第26・27・28節)「そして、勝利し、終わりまで私の業を守る者に、私は諸国民の上に権能を与える。彼は鉄の杖で彼らを治め、彼らは陶工の器のように砕かれる。私もまた私の父から受けたとおりである」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.109
Per finem in hoc loco mors intelligitur: qui ergo vicerit mundum et concupiscentias ejus, et perseveraverit usque in finem; dabitur ei potestas super gentes, et reget eas in virga ferrea.
PL 17, 785Aこの箇所で「終わり」によっては死が解される。それゆえ、世界とその欲望に勝ち、終わりまで耐え抜く者には、諸国民の上に権能が与えられ、彼は鉄の杖で彼らを治める。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.110
Sed et si per finem mors intelligitur, quomodo electi post mortem gentes dicuntur regere; cum in illa beata vita nullus sit, qui regatur in virga ferrea; ubi nihil distortum, nihilque pravum invenitur?
PL 17, 785Aしかし、「終わり」によって死が解されるのなら、選ばれた者たちは死の後に諸国民を治めると、どうして言われるのか。あの祝福された生には、鉄の杖で治められる者は誰もおらず、そこには歪んだものも曲がったものも何一つ見いだされないというのに。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.111
Nisi forte eo sensu intelligamus, quo illud: Qui fecit, quae futura sunt. Omnia enim quae secundum dispositionem Dei fienda sunt, in praedestinatione ejus jam quasi facta exsistunt; quia non potest fieri ut immutetur aliquid ex omnibus, quae statuit Deus ut fiant.
PL 17, 785Aただし、あの句、「未来にあることをなした者」と同じ意味で解するなら、別かもしれない。神の定めに従ってなされるべきすべてのことは、その予定においてすでに成ったかのように存在しているからである。神が成るようにと定めたすべてのことのうち、何一つ変わりえないからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.112
Similiter et sanctis, quos praescivit Deus futuros justos, et in bonis operibus perseveraturos, ante ortum illorum hoc praestitit, ut habeant potestatem super gentes, et regant eas in virga ferrea, sicut ad Hieremiam loquitur dicens: Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te; et prophetam in gentibus dedi te (Jerem. V, 1) .
PL 17, 785A同様に、神が将来義しい者となり善い業に耐え抜くと予知した聖徒たちにも、その生まれる前に、彼らが諸国民の上に権能を持ち、鉄の杖で彼らを治めるようにと、これを与えた。エレミヤに語って言うとおりである。「私は汝を胎内に形づくる前に、汝を知った。汝が胎から出る前に、汝を聖別した。私は汝を諸国民の中の預言者として置いた」(エレミヤ5:1)〔引かれた句はエレミヤ1:5〕。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.113
In secundo psalmo scriptum est quia dixit Pater ad Filium: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea, tamquam vas figuli confringes eos (Psal. II, 8) .
PL 17, 785B第二の詩篇には、父が子に言ったと書かれている。「私に求めよ。そうすれば私は汝に諸国民を汝の嗣業として、地の果てを汝の所有として与える。汝は鉄の杖で彼らを治め、陶工の器のように彼らを砕く」(詩篇2:8)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.114
Dedit Pater Filio potestatem, ut regat gentes in virga ferrea: dedit et Filius potestatem apostolis et caeteris praedicatoribus, ut regant et ipsi gentes in virga ferrea, et tamquam vas figuli conterant eas.
PL 17, 785B父は子に、鉄の杖で諸国民を治める権能を与えた。子もまた使徒たちとほかの宣教者たちに、彼ら自身も鉄の杖で諸国民を治め、陶工の器のように彼らを打ち砕く権能を与えた。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.115
Per virgam igitur ferream Evangelium designatur, sicut et per virgam ligneam Lex. Nam virga lignea, qua utebatur Moyses, ipsam legem, quae ab eo data est praetendebat; ipsa namque virga, sicut in Exodo legimus (Exod. XVII, 6) , percussit bis silicem, et egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et jumenta.
PL 17, 785Bそれゆえ、鉄の杖によって福音が指される。木の杖によって律法が指されるのと同じである。モーセが用いた木の杖は、彼によって与えられた律法そのものを前もって示していたからである。我々が出エジプト記に読むとおり(出エジプト記17:6)、その杖は岩を二度打ち、豊かな水が出て、民も家畜も飲んだ。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.116
Virga igitur est vetus Testamentum: bina percussio Legem et prophetas: petra autem Christum figurabat. Virga ergo bis silicem percussit, quando vetus Testamentum per legem et prophetas Christum ad redemptionem generis humani venturum esse praedixit.
PL 17, 785Cそれゆえ、杖は旧約であり、二度の打撃は律法と預言者、岩はキリストを象っていた。したがって杖が岩を二度打ったのは、旧約が律法と預言者によって、キリストが人類の贖いのために来ることを前もって告げたときである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.117
Et quia impossibile erat, ut ea quae per Legem et prophetas praedicebantur, non implerentur, sicut Dominus dicit in Evangelio: Facilius est coelum et terram transire, quam unum iota, aut unus apex praetereatur a Lege, qui non impleatur (Luc. XVI, 17) .
PL 17, 785C律法と預言者によって告げられたことが成就しないことはありえなかった。主が福音書で言うとおりである。「天地が過ぎ去るほうが、律法から一点一画が、成就されずに過ぎ去るよりもたやすい」(ルカ16:17)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.118
Virga bis silicem percussit, quando vaticinia prophetarum atque Legis quodammodo compulerunt, ut homo fieri Deus dignaretur.
PL 17, 785C杖が岩を二度打ったのは、預言者たちの預言と律法が、いわば、神が人となることをよしとするよう迫ったときである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.119
Percussa est igitur petra, et egressae sunt aquae largissimae; quia Christus secundum hoc quod dictum erat, veniens, fluenta doctrinae coelestis, id est, Evangelium, de se produxit. Bibit populus et jumenta, id est, Judaei et gentes.
PL 17, 785Dこうして岩は打たれ、豊かな水が出た。言われていたとおりにキリストが来て、天の教えの流れ、すなわち福音を、自らの内から出したからである。民と家畜が飲んだ、すなわちユダヤ人と諸国民が〔飲んだ〕。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.120
Ipsa etiam virga in tabernaculo floruit, nucesque produxit (Num. XVII, 8) ; quia in tabernaculo Ecclesiae postea vetus Testamentum flores spiritalium sensuum protulit, ipsique flores fructus bonorum operum ediderunt. Hoc totum ideo diximus, ut demonstraremus per ligneam virgam designatam fuisse Legem.
PL 17, 785D同じ杖は幕屋で花を咲かせ、木の実をつけた(民数記17:8)。のちに教会の幕屋で、旧約が霊的な意味の花を咲かせ、その花自体が善い業の実を結んだからである。我々がこのすべてを述べたのは、木の杖によって律法が指されていたことを示すためである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.121
Et quia austeriora sunt praecepta novi Testamenti quam veteris, non incongrue per virgam ferream Evangelium, per ligneam autem Lex figuratur.
PL 17, 786A新約の戒めは旧約の戒めより厳しいので、鉄の杖によって福音が、木の杖によって律法が象られるのは、不適切ではない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.122
In illa dicitur: Comedetis, et saturabimini; bibetis, et inebriabimini; dormietis, et non erit qui exterreat (Lev. XXVI, 5, 6) ; et iterum: Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis (Ibid., 10) ; et multa alia quae ad delectationes carnales pertinent.
PL 17, 786Aあの〔律法の〕中では言われている。「汝らは食べて満ち足り、飲んで酔い、眠り、脅かす者はない」(レビ記26:5, 6)。また再び、「汝らは古い古いものを食べ、新しいものが来れば古いものを捨てる」(レビ記26:10)。そのほか、肉の楽しみに関わる多くのことが言われている。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.123
Hic autem dicitur: Videte ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis ejus saeculi; et iterum: Arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam (Luc. XXXIV, 21) ; et Paulus apostolus dicit: In omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in vigiliis, in jejuniis (II Cor. VI, 4) ; et alia innumerabilia, quae in novo Testamento de maceratione carnis inveniuntur.
PL 17, 786A一方、こちらでは言われている。「汝らの心が、飽食と酩酊と、この世の思い煩いで重くならないよう気をつけよ」。また再び、「道は狭く細く、命に至る」(ルカ34:21)〔底本の番号のまま。章と節が逆らしく、最初の句はルカ21:34、「道は狭く」の句はマタイ7:14にある〕。また使徒パウロは言う。「あらゆることにおいて、我々自身を神の僕として示そう。多くの忍耐において、徹夜において、断食において」(二コリント6:4)。そのほか、肉を苦しめることについて新約に見いだされる数えきれないことがある。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.124
Nam et Dominus in Evangelio quam austeriora sint sua praecepta praeceptis Legis, manifestat cum dicit: Audistis quia dictum est antiquis: Non occides; qui autem occiderit, reus erit judicio: ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio: qui autem dixerit fratri suo, racha, reus erit concilio: qui autem dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 21, 22) ; et iterum: Dictum est antiquis: Non moechaberis: ego autem dico vobis quia qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, statim moechatus est eam in corde suo (Ibid., 27, 28) ; et iterum: Dictum est antiquis: Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii; ego autem dico vobis: Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, moechatur; et qui dimissam duxerit, moechatur (Ibid., 31, 32) ; et iterum: Dictum est antiquis: Oculum pro oculo, dentem pro dente; ego autem dico vobis non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam, praebe illi et alteram: et qui voluerit tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium (Ibid., 38-40) ; et iterum: Dictum est antiquis: Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum; ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos; ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est (Ibid., 43-45) .
PL 17, 786B主もまた福音書で、自らの戒めが律法の戒めよりもいかに厳しいかを、こう言って明らかにしている。「汝らは、昔の人々に言われたことを聞いた。『殺してはならない。殺す者は裁きを受ける』。しかし私は汝らに言う。兄弟に怒る者は誰でも裁きを受ける。兄弟に『ラカ』と言う者は議会で裁かれる。『愚か者』と言う者は火のゲヘナに落ちる」(マタイ5:21, 22)。また再び、「昔の人々に言われた。『姦淫してはならない』。しかし私は汝らに言う。女を見て情欲を抱く者は誰でも、すでに心の中でその女と姦淫した」(マタイ5:27, 28)。また再び、「昔の人々に言われた。『自分の妻を離縁する者は、離縁状を与えよ』。しかし私は汝らに言う。自分の妻を離縁する者は、淫行の理由を除いて、姦淫を行う。離縁された女を娶る者も姦淫を行う」(マタイ5:31, 32)。また再び、「昔の人々に言われた。『目には目を、歯には歯を』。しかし私は汝らに言う。悪に逆らうな。誰かが汝の右の頬を打つなら、他の頬も向けよ。汝の下着を取ろうとする者には、外套も与えよ」(マタイ5:38–40)。また再び、「昔の人々に言われた。『汝の友を愛し、汝の敵を憎め』。しかし私は汝らに言う。汝らの敵を愛せ。汝らを憎む者に善を行え。汝らを迫害し、讒言する者のために祈れ。汝らが、天にいる汝らの父の子となるためである」(マタイ5:43–45)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.125
Haec igitur verba Domini quae protulimus, aperte demonstrant per virgam ferream Evangelium, per ligneam autem fragilem et mollem Legem figurari: per vasa autem figuli corda gentilium omnibus erroribus daemonum repleta designantur, quae a tactu virgae ferreae confracta sunt; quia veniente Evangelii gratia, omnis error gentilium destructus est, et quae erant antea vasa fictilia, facta sunt vasa ferrea, contra omnia tentamenta daemonum, et contra persecutiones hominum malorum fortissima.
PL 17, 786Cそれゆえ、我々が引いた主のこれらの言葉は、鉄の杖によって福音が、脆く柔らかい木の杖によって律法が象られることを、はっきりと示している。陶工の器によっては、悪霊のあらゆる迷いに満ちた異邦人の心が指され、それは鉄の杖が触れて砕かれた。福音の恩寵が来たことで、異邦人のあらゆる迷いが滅ぼされ、以前は陶器の器であったものが、悪霊のあらゆる試みと悪人たちの迫害に対して最も強い、鉄の器となったからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.126
Et dabo illi stellam matutinam: id est, meipsum dabo illi; ipse est enim stella matutina, de quo dicit Scriptura: Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo de Israel, et percutiet duces Moab (Num. XXIV, 17) .
PL 17, 786D「そして私は彼に明けの明星を与える」、すなわち私自身を彼に与える。彼こそ明けの明星であり、彼について聖書は言う。「ヤコブから星が昇り、イスラエルから人が立ち、モアブの将たちを打つ」(民数記24:17)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 1.2.127
Moab dicitur ex patre: et Dominus Judaeis dixit: Vos ex patre diabolo estis. Duces ergo Moab Dominus percussit, quando omnes fabricatores errorum exinanivit.
PL 17, 787Aモアブは「父より」と言われる。そして主はユダヤ人に言った。「汝らは父である悪魔から出た者である」。それゆえ、モアブの将たちを主が打ったのは、迷いを造る者たちをことごとく空しくしたときである。