ベレンガウドゥス9世紀(11–12世紀とする説もある)

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri)

Visio IV, Caput XII 第4の幻 第XII章

Berengaudus · Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) · PL 17, 874D · 92 sectiones

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.1

1

(Vers. 1.) Et signum magnum apparuit in coelo, mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim.

PL 17, 874D

(第1節)「そして天に大きなしるしが現れた。太陽をまとった女、その足の下に月、その頭には十二の星の冠」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.2

2

Haec mulier Ecclesiam designat; consequens quippe erat, ut post praedicationem Christi, ejus forma describeretur, quam praedicatio Christi genuit.

PL 17, 875A

この女は教会を指す。キリストの宣教ののちに、キリストの宣教が産んだ教会の姿が記されるのは、順序にかなっているからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.3

3

Possumus autem per coelum in hoc loco hunc mundum intelligere: per signum magnum salutem magnam, quam adventus et praedicatio Christi mundo contulit: per solem vero Christus designatur, sicut dicit propheta: Vobis autem timentibus nomen Domini orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Malach. IV, 2) .

PL 17, 875A

この箇所では、天によってこの世界を解することができる。大きなしるしによっては、キリストの到来と宣教が世界にもたらした大きな救いを、太陽によってはキリストが指される。預言者がこう言うとおりである。「しかし主の名を畏れる汝らには、正義の太陽が昇り、その翼に癒やしがある」(マラキ4:2)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.4

4

Mulier itaque amicta erat sole, quia fideles, ex quibus Ecclesia constat, in baptismate Christum induunt, sicut Apostolus dicit: Omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27) .

PL 17, 875A

こうして女が太陽をまとっていたのは、教会を構成する信ある者たちが、洗礼においてキリストを着るからである。使徒がこう言うとおりである。「キリストにあって洗礼を受けた汝らはみな、キリストを着たのである」(ガラテヤ3:27)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.5

5

Per lunam vero, quam sub pedibus habuisse visa est, quae crescit et decrescit; mundum istum possumus intelligere, quem Ecclesia despiciendo calcat, ut liberius ad coelestia tendat.

PL 17, 875A

女の足の下にあったと見える月は、満ちては欠けるものである。これによって、この世界を解することができる。教会はこれを蔑んで踏みつけ、より自由に天のものへと向かうのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.6

6

Sed quia luna noctem illuminat, melius mihi videtur, ut per lunam Scripturam sacram intelligamus, sine cujus lumine in nocte hujus saeculi per vias rectitudinis incedere non valemus.

PL 17, 875B

しかし月は夜を照らすので、月によって聖なる書を解するほうがよいと私には思われる。その光なしには、この世の夜の中で、我々は正しさの道を進むことができないからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.7

7

De hoc lumine Psalmista dicit: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis (Psal. CXVIII, 105) .

PL 17, 875B

この光について、詩篇の作者はこう言う。「汝の言葉は私の足の灯火、私の道の光である」(詩篇118:105)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.8

8

Mulier igitur lunam sub pedibus suis habuisse visa est; quia Ecclesia gressus mentis suae in praeceptis divinarum Scripturarum figens, ad coelestia quotidie novit tendere. Quae etiam in capite suo coronam stellarum duodecim habuisse visa est.

PL 17, 875B

こうして、女は月を足の下に持っていたと見える。教会は、心の歩みを神の書の戒めに据えて、日々天のものへと向かうすべを知っているからである。また女は、頭に十二の星の冠を持っていたとも見える。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.9

9

Caput Ecclesiae Christus est, duodecim vero stellae duodecim sunt apostoli. Possumus nihilominus per caput mentes fidelium intelligere.

PL 17, 875B

教会の頭はキリストであり、十二の星は十二人の使徒である。それでもなお、頭によって信ある者たちの精神を解することができる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.10

10

Mulier ergo in capite coronam stellarum duodecim habuisse visa est; quia mentes fidelium doctrina et actus Apostolorum, cum eos imitari satagunt, exornant.

PL 17, 875C

こうして、女は頭に十二の星の冠を持っていたと見える。信ある者たちの精神を、使徒たちの教えと行いが飾るからである。彼らがそれを真似ようと励むときである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.11

11

(Vers. 2.) Et in utero habens, et clamabat in doloribus, et cruciabatur, ut pareret. Quomodo infans in utero coagulatur, humanamque formam accipit atque spiramentum; similiter et Ecclesia infideles quosque, quos in utero gestat, dum eos praedicando tamdiu nutrit, usque dum humanam formam accipiant, id est, usque dum in Christum credant, atque animam spiritalem accipiant, quae in baptismo datur, cum efficiuntur Dei filii.

PL 17, 875C

(第2節)「そして身ごもっており、産みの苦しみの中で叫び、産もうとして苦しんでいた」。子が胎の中で凝り固まり、人の形と息を受け取るように、教会もまた、胎に宿している不信仰な者たちを、宣教によって養い続ける。彼らが人の形を受け取る、すなわちキリストを信じるに至り、洗礼において与えられる霊的な魂を受け取って、神の子らとなるまでである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.12

12

Unde et clamare in doloribus dicitur, et cruciari ut pariat; clamat namque Ecclesia praedicando, clamat etiam pro auditorum suorum salute Deum deprecando.

PL 17, 875C

それゆえ、産みの苦しみの中で叫び、産もうとして苦しんでいると言われる。教会は宣教しながら叫び、また聴く者たちの救いのために神に祈り求めながら叫ぶからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.13

13

Cruciatur vero ut pariat, cum luget eos, quos in peccatis jacere conspicit, sicut Paulus apostolus infirmantibus discipulis loquitur dicens: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19) .

PL 17, 875D

産もうとして苦しむとは、罪の中に横たわっているのを見る者たちのために嘆くときである。使徒パウロが、弱っている弟子たちにこう言って語るとおりである。「私の幼子たちよ、キリストが汝らのうちに形づくられるまで、私は再び産みの苦しみをする」(ガラテヤ4:19)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.14

14

Et in Actibus apostolorum Ephesiis loquitur, dicens: Per triennium quotidie non cessavi, cum lacrymis monens unumquemque vestrum (Act. XX, 19) . Et Psalmista de praedicatoribus loquitur, dicens: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua (Psal. CXXV, 6) .

PL 17, 875D

また使徒言行録で、エフェソの人々にこう言って語る。「三年のあいだ、私は日々、涙とともに汝らの一人一人を諭すことをやめなかった」(使徒言行録20:19)〔引かれた句は使徒言行録20:31〕。また詩篇の作者も、宣教者たちについてこう言う。「彼らは行きながら泣き、自分たちの種を撒いた」(詩篇125:6)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.15

15

(Vers. 3, 4.) Et visum est aliud signum in coelo: et ecce draco magnus rufus, habens capita septem et cornua decem, et in capitibus suis septem diademata: et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum coeli, et misit eas in terram.

PL 17, 875D

(第3・4節)「そして天にもう一つのしるしが見えた。見よ、大いなる赤い竜が、七つの頭と十の角を持ち、その頭に七つの王冠があった。その尾は天の星の三分の一を引きずり、それらを地に投げ落とした」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.16

16

Draco iste diabolum significat: rufus autem color talis est, ac si croceo colori sanguineum admisceas. Concordat vero pallidus color, id est, croceus cum sanguineo; quia sanguis dum effunditur, mortem adducit: pallor autem totum corpus morientis cooperit.

PL 17, 876A

この竜は悪魔を表す。赤い色とは、サフラン色に血の色を混ぜたような色である。蒼白な色、すなわちサフラン色が血の色と調和しているのは、血は流れるとき死をもたらし、蒼白さは死にゆく者の体全体を覆うからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.17

17

Recte ergo diabolus habere dicitur colorem mortis (Sap. II, 24) ; quia illius invidia mors introivit in orbem terrarum: per septem vero capita reprobi, quibus diabolus ad decipiendum genus humanum usus est, designantur.

PL 17, 876A

したがって、悪魔が死の色を持つと言われるのは正しい(知恵の書2:24)。その妬みによって死が世界に入ったからである。七つの頭によっては、悪魔が人類を欺くために用いた捨てられた者たちが指される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.18

18

Diademata regiam ejus potestatem designant; ipse est enim rex, sicut dicit Scriptura (Job. 41, 5) , super omnes filios superbiae.

PL 17, 876A

王冠は彼の王としての権力を指す。聖書が言うとおり、彼はすべての高ぶりの子らの上に立つ王だからである(ヨブ記41:5)〔引かれた句はヨブ記41:25〕。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.19

19

Nam sicut per septem cornua Agni omnes electi designati sunt, quos in septem partes divisimus; ita et per septem capita draconis reprobi, qui eis in via Dei adversati sunt, designantur.

PL 17, 876A

子羊の七つの角によって、我々が七つの部分に分けた選ばれた者たちすべてが指されたように、竜の七つの頭によっても、神の道で彼らに敵対した捨てられた者たちが指される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.20

20

Primum namque caput draconis fuerunt reprobi, qui ante diluvium fuerunt, quos Scriptura filios hominum vocat; quia eis qui filii Dei vocabantur, in laqueum fuerunt.

PL 17, 876B

竜の第一の頭は、洪水の前にいた捨てられた者たちであった。聖書は彼らを人の子らと呼ぶ。神の子らと呼ばれた者たちにとって、彼らは罠となったからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.21

21

Secundum caput diaboli fuerunt ii, qui post diluvium usque ad Legem fuerunt; inventores scilicet idolorum, diversorumque errorum, per quos genus humanum deceptum est. Tertium caput diaboli fuerunt ii, qui postquam Lex data est populo Dei, idola colere suadebant.

PL 17, 876B

悪魔の第二の頭は、洪水ののち律法の時までにいた者たちであった。すなわち、偶像とさまざまな誤りの考案者であり、それらによって人類は欺かれた。悪魔の第三の頭は、律法が神の民に与えられたのち、偶像を拝むよう勧めた者たちであった。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.22

22

Quartum caput diaboli fuerunt falsi prophetae, regesque impii, a quibus populus Dei in tantum deceptus est, ut pro suis iniquitatibus in captivitatem duceretur. Quintum caput fuerunt impii Judaei, qui et Dominum occiderunt, et apostolos ejus persecuti sunt.

PL 17, 876B

悪魔の第四の頭は、偽預言者たちと不敬虔な王たちであった。彼らによって神の民は、自分たちの不法のゆえに捕囚へと連れ去られるほどに欺かれた。第五の頭は、不敬虔なユダヤ人たちで、主を殺し、その使徒たちを迫害した。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.23

23

Sextum caput fuerunt persecutores Ecclesiae. Septimum vero caput diaboli erit Antichristus. Quid significent autem decem cornua, in sequentibus dicemus, in eo loco ubi mulier meretrix super bestiam coccineam sedisse visa est (Apoc. XVII, 3) .

PL 17, 876C

第六の頭は、教会の迫害者たちであった。悪魔の第七の頭は、反キリストとなる。十の角が何を表すかは、続く箇所で、娼婦である女が緋色の獣に座っているのが見えるところで述べよう(黙示録17:3)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.24

24

Per caudam vero, quae finis est corporis, Antichristus designatur. Tertiam igitur partem stellarum coeli cauda draconis traxisse visa est; quia Antichristus multos ex iis, qui ab hominibus electi putabantur, et qui in Ecclesia velut stellae in coelo, scientia et intellectu refulgent, decipiet, atque in perditionis foveam demerget.

PL 17, 876C

体の終わりである尾によって、反キリストが指される。竜の尾が天の星の三分の一を引きずったと見えるのは、反キリストが、人々から選ばれた者と思われていた者たち、教会の中で天の星のように知識と理解で輝いている者たちの多くを欺き、滅びの穴に沈めるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.25

25

Et draco stetit ante mulierem, quae paritura erat; ut cum peperisset, filium ejus devoraret.

PL 17, 876C

「そして竜は、産もうとしている女の前に立った。産んだときに、その子を食い尽くすためである」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.26

26

Possumus per mulierem in hoc loco et beatam Mariam intelligere, eo quod ipsa mater sit Ecclesiae; quia eum peperit, qui caput est Ecclesiae: et filia sit Ecclesiae, quia maximum membrum est Ecclesiae.

PL 17, 876C

この箇所では、女によって福なるマリアをも解することができる。彼女は教会の母だからである。教会の頭である者を産んだからである。また彼女は教会の娘でもある。教会の最も大きな肢体だからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.27

27

Draco igitur stetit ante mulierem, ut cum peperisset, filium ejus devoraret: quia in exordio nativitatis Christi eum per Herodem ministrum suum interficere voluit (Matth. II, 13) .

PL 17, 876D

こうして、竜は女の前に立った。産んだときにその子を食い尽くすためである。キリストの誕生の初めに、自分の手下ヘロデを通して彼を殺そうとしたからである(マタイ2:13)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.28

28

Stat etiam ante mulierem, id est, Ecclesiam, ut eos quos per baptismum Deo generat, male suadendo perdat.

PL 17, 876D

竜はまた、女、すなわち教会の前に立つ。洗礼を通して教会が神のために産む者たちを、悪しくそそのかして滅ぼすためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.29

29

(Vers. 5.) Et peperit filium masculum. In quantum hoc ad Dominum nostrum Jesum Christum pertinet, quid necesse fuit dicere filium masculum mulierem peperisse, cum omnes sciamus masculum esse Dominum nostrum Jesum Christum?

PL 17, 876D

(第5節)「そして男の子を産んだ」。これが我々の主イエス・キリストに関わるかぎりでは、女が男の子を産んだと言う必要がどこにあったのか。我々は皆、我々の主イエス・キリストが男であると知っているのに。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.30

30

In quantum vero ad Ecclesiam, cur dicit masculum eam peperisse, cum ex utroque sexu filios et filias quotidie Deo generet?

PL 17, 876D

教会に関わるかぎりでは、なぜ教会が男の子を産んだと言うのか。教会は日々、男女どちらの性からも、息子たちと娘たちを神のために産んでいるのに。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.31

31

Femineus quippe sexus fragilis est: femina igitur quae fortitudine animi assumpta diabolum vincit, atque per bona opera Deo placere studet, non incongrue vir vocatur; quia quamvis corpore sit femina, virtute tamen animi viris bonis coaequatur.

PL 17, 877A

女の性は弱いものだからである。それゆえ、心の勇気を身につけて悪魔に勝ち、善い行いによって神に喜ばれようと努める女が、男と呼ばれるのは不適切ではない。体は女であっても、心の徳においては善い男たちと等しいからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.32

32

Mulier itaque masculum peperit; quia ejus membra quem beata Maria virgo peperit, quotidie Ecclesia parit. Unus ergo masculus est, quem virgo Maria peperit, et Ecclesia quotidie parit; quia Christus cum omnibus membris suis unus Christus est.

PL 17, 877A

こうして女は男の子を産んだ。福なるおとめマリアが産んだ者の肢体を、教会が日々産むからである。したがって、おとめマリアが産み、教会が日々産む男の子は一人である。キリストは、そのすべての肢体とともに一人のキリストだからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.33

33

Qui recturus erit omnes gentes in virga ferrea. Hoc superius (Ad cap. 2) dictum est. Et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus. Hoc tunc impletum est, quando quadragesima die postquam resurrexit, ascendit in coelum.

PL 17, 877A

「彼は鉄の杖でもってあらゆる諸国民を治めることになる」。これは上で述べられた(第2章について)。「そして彼女の子は神のもとへ、その座へと引き上げられた」。これは、復活したのち四十日目に天に昇ったときに成就した。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.34

34

Rapiuntur quotidie filii Ecclesiae, id est, membra Christi ad Deum et ad thronum ejus, cum post mortem ad coelestia perducuntur.

PL 17, 877B

教会の子ら、すなわちキリストの肢体は、死後に天のものへと導かれるとき、日々、神のもとへ、その座へと引き上げられている。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.35

35

(Vers. 6.) Et mulier fugit in solitudinem, ubi habet locum paratum a Deo, ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta.

PL 17, 877B

(第6節)「そして女は荒れ野へ逃れた。そこには神によって備えられた場所があり、人々が千二百六十日のあいだ彼女を養うためである」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.36

36

Solitudinem Christum vocat; solitudo quippe dicitur, eo quod sola sit, deserta ab habitatoribus: similiter et Christus desertus est a suis, sicut Evangelista loquitur, dicens: In propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 11) .

PL 17, 877B

彼は荒れ野〔solitudo〕をキリストと呼ぶ。荒れ野〔solitudo〕は、独り〔sola〕であること、住む者に見捨てられていることから、そう呼ばれる。同じようにキリストも自分の者たちに見捨てられたと、福音書記者が語って言う。「彼は自分のところに来たが、その者たちは彼を受け入れなかった」(ヨハネ1:11)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.37

37

Et per prophetam loquitur Dominus, dicens: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum (Esai. LXIII, 3) .

PL 17, 877B

また主は預言者を通して語って言う。「私は独りで酒ぶねを踏んだ。諸国民の中に、私とともにいる男はいなかった」(イザヤ63:3)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.38

38

Mulier igitur fugit in solitudinem; quia apostoli et caeteri discipuli, ex quibus tunc constabat Ecclesia, relicto diabolo, relictisque omnibus quae possidebant, Christum secuti sunt.

PL 17, 877B

それゆえ、女は荒れ野へ逃れた。使徒たちとその他の弟子たち、当時の教会を構成していた者たちが、悪魔を捨て、所有していたすべてのものを捨てて、キリストに従ったからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.39

39

Per dies vero mille ducentos sexaginta tempus quo Christus praedicavit, designatur (Matth. XIX, 27) .

PL 17, 877C

「千二百六十日」によっては、キリストが宣べ伝えた期間が指される(マタイ19:27)〔この引照は、前の節の「所有していたすべてのものを捨てて、キリストに従った」に当たる句を指すらしい〕。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.40

40

Pascitur ergo mulier diebus mille ducentis sexaginta; quia apostoli et caeteri discipuli, ex quibus, sicut superius diximus, Ecclesia tunc constabat, per tres annos et dimidium dapibus Evangelii a Domino pasti sunt.

PL 17, 877C

それゆえ、女が千二百六十日のあいだ養われるのは、使徒たちとその他の弟子たち、上で述べたように当時の教会を構成していた者たちが、三年半のあいだ、主によって福音の饗宴で養われたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.41

41

(Vers. 7.) Et factum est praelium magnum in coelo, Michael et angeli ejus praeliabantur cum dracone. Quia superius nativitatem et praedicationem Christi breviter comprehendit, consequens est ut qualiter per passionem suam diabolum vicit, subjungat.

PL 17, 877C

(第7節)「そして天で大きな戦いが起こった。ミカエルとその天使たちが竜と戦った」。上でキリストの生まれと宣教を簡潔にまとめたので、続いて、彼が自らの受難によってどのように悪魔に勝ったかを付け加えるのは当然である。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.42

42

Michael qui interpretatur, quis ut Deus, Christum significat. Praelium in coelo factum est, id est, propter coelum, pro salute videlicet omnium electorum praeliatus est Michael cum dracone; quia Christus praedicando, patiendo et moriendo, pro salute generis humani praeliatus est.

PL 17, 877C

ミカエルは「誰が神のごとくであるか」と訳され、キリストを表す。戦いが天で起こったとは、天のために、すなわちすべての選ばれた者たちの救いのためにミカエルが竜と戦ったということである。キリストは、宣教し、苦しみ、死ぬことによって、人類の救いのために戦ったからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.43

43

Praeliati sunt angeli Michaelis, id est, apostoli Christi cum dracone, praedicando videlicet, miracula faciendo, et ad ultimum pro Christi nomine moriendo. Et draco pugnabat, et angeli ejus.

PL 17, 877D

ミカエルの天使たち、すなわちキリストの使徒たちが竜と戦った。すなわち、宣教し、奇跡を行い、最後にはキリストの名のために死ぬことによってである。「そして竜とその天使たちも戦った」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.44

44

Pugnavit draco et angeli ejus contra Michaelem, quando diabolus et caetera multitudo daemonum Judaeos contra Christum excitaverunt, ut eum interficerent.

PL 17, 877D

竜とその天使たちがミカエルに対して戦ったのは、悪魔と悪霊のその他の群れが、ユダヤ人たちを奮い立たせてキリストに逆らわせ、彼を殺させたときである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.45

45

Pugnavit et contra angelos Michaelis, quando apostolos Christi et per Judaeos et per paganos tamdiu persecutus fuit, usque dum eos interficeret.

PL 17, 877D

また、ミカエルの天使たちに対しても戦った。ユダヤ人たちによっても異教徒たちによっても、キリストの使徒たちを、殺すまで長く迫害したときである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.46

46

(Vers. 8.) Et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in coelo. Non valuit diabolus, neque ministri ejus vincere Christum, nec apostolos ejus; quia unde putaverunt vincere, victi sunt.

PL 17, 878A

(第8節)「彼らは勝てなかった。そして天にはもはや彼らの居場所が見いだされなかった」。悪魔もその手下たちも、キリストにも、その使徒たちにも勝つことができなかった。勝てると思ったところで、敗れたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.47

47

Putaverunt namque Christum se per mortem vicisse, sed ex morte ejus nomen illius claruit in mundo.

PL 17, 878A

彼らは、キリストを死によって打ち負かしたと思った。しかし、その死によって、彼の名は世に輝いた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.48

48

Non valuerunt ergo, neque locus inventus est eorum amplius in coelo; quia per praedicationem apostolorum, caeterorumque sanctorum a cordibus electorum, qui per coelum designantur, expulsi sunt.

PL 17, 878A

それゆえ、「彼らは勝てなかった。そして天にはもはや彼らの居場所が見いだされなかった」。使徒たちとその他の聖徒たちの宣教によって、天によって指される選ばれた者たちの心から、彼らは追い出されたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.49

49

(Vers. 9.) Et projectus est ille draco magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum eo missi sunt.

PL 17, 878A

(第9節)「そして、あの大いなる竜、いにしえの蛇、悪魔またサタンと呼ばれ、全地を惑わす者は、投げ落とされた。地に投げ落とされ、その天使たちも彼とともに投げ落とされた」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.50

50

Recte diabolus serpens vocatur, sive quod per serpentem primum hominem deceperit, sive quod veneno suae malitiae genus humanum perdiderit.

PL 17, 878B

悪魔が蛇と呼ばれるのは当然である。蛇によって最初の人間を欺いたからか、あるいは自らの悪意の毒によって人類を滅ぼしたからか、いずれかである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.51

51

Diabolus vero interpretatur deorsum ruens; ruit quippe primo per superbiam de coelo: ruit postea, cum ab electorum cordibus per Christum dejectus est, sicut praesens scriptura demonstrat.

PL 17, 878B

悪魔〔ディアボルス〕は「下へ落ちる者」と訳される。実に彼は、まず高ぶりによって天から落ち、のちには、現在の書が示すように、キリストによって選ばれた者たちの心から投げ落とされたとき、また落ちた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.52

52

Satanas autem interpretatur contrarius; contrarius est enim Deo, omnibusque bonis hominibus. Vae illis quibus diabolus amicus est! nam quanto amplius est cuilibet amicus, tanto ampliora ei tormenta ingerit; infelix est enim amicitia diaboli.

PL 17, 878B

サタンは「敵対する者」と訳される。神にも、すべての善い人々にも敵対しているからである。悪魔が友である者たちには災いがある。悪魔が誰かの友であればあるほど、その者に与える責め苦はいよいよ大きくなる。悪魔の友情は不幸だからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.53

53

Quod autem dicit: Qui seducit universum orbem, praesens tempus pro praeterito posuit. Seduxerat autem genus humanum, quod per orbem designatur: sed ex magna parte illud per Christum amiserat.

PL 17, 878B

ところで、「全地を惑わす者」と言うことによって、彼は現在形を過去の代わりに置いた。彼は人類を惑わしていたのであり、人類は「全地」によって指されている。しかし、その大部分を、キリストによって失っていた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.54

54

Projectus est ergo diabolus et angeli ejus in terram; quia ab electis expulsus, solos reprobos, qui per terram designantur, possedit.

PL 17, 878C

こうして、悪魔とその天使たちは地に投げ落とされた。選ばれた者たちから追い出され、「地」によって指される捨てられた者たちだけを所有したからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.55

55

(Vers. 10.) Et audivi vocem magnam de coelo dicentem: Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus.

PL 17, 878C

(第10節)「そして私は、天から大きな声が言うのを聞いた。『今や、我々の神の救いと力と国、そのキリストの権能が実現した』」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.56

56

Vox magna de coelo vox est angelorum pro salute generis humani gaudentium, Deumque laudantium, sicut dicit Dominus in Evangelio: Gaudium majus est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonagintanovem justis, qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7) .

PL 17, 878C

天からの大きな声とは、人類の救いのために喜び、神をほめたたえる天使たちの声である。主が福音書で言うとおりである。「悔い改めを行う一人の罪人については、悔い改めを必要としない九十九人の義人についてよりも、天において大きな喜びがある」(ルカ15:7)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.57

57

Possumus per unum peccatorem populum gentilem, per nonagintanovem justos Judaeos intelligere: qui ad centenarium numerum non perveniunt, quia neminem ad perfectum adduxit Lex (Hebr. VII, 19) ; multo enim majus gaudium factum est in coelo de conversione gentium, quam de Judaeorum observationibus.

PL 17, 878C

我々は、一人の罪人によって異邦人の民を、九十九人の義人によってユダヤ人を解することができる。彼らは百の数に達しない。律法は誰をも完全へ導かなかったからである(ヘブライ7:19)。実に、諸国民の回心について天で生じた喜びは、ユダヤ人たちの遵守について生じた喜びよりも、はるかに大きかった。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.58

58

In dejectione igitur diaboli facta est salus credentium: acceperunt etiam virtutem vincendi diabolum, a quo antea victi tenebantur.

PL 17, 878D

こうして、悪魔が投げ落とされたことで、信じる者たちの救いが実現した。彼らは、それまで打ち負かされて捕らえられていた悪魔に勝つ力をも受けた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.59

59

Factum est nihilominus regnum Dei nostri; quia in quibus diabolus regnabat, coepit regnare Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: facta est et potestas Christi ejus, cum eos quos diabolus possidebat, coepit Christus possidere.

PL 17, 878D

また、我々の神の国も実現した。悪魔が支配していた者たちのうちで、父と子と聖なる霊が支配を始めたからである。キリストの権能も実現した。悪魔が所有していた者たちを、キリストが所有し始めたときである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.60

60

Quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte.

PL 17, 878D

「なぜなら、我々の兄弟たちを訴える者、我々の神の前で昼も夜も彼らを訴えていた者が、投げ落とされたからである」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.61

61

Accusantur noxii homines apud judices, cum eorum scelera eis manifestantur: in conspectu vero Dei, qui non solum facta, sed et cogitata considerat, quomodo diabolus aliquem accusare potest?

PL 17, 879A

罪ある人間たちが裁判官たちの前で訴えられるのは、その悪行が彼らに明らかにされるときである。しかし神の前では、神は行いだけでなく考えまでも見抜くのだから、悪魔がどうして誰かを訴えることができようか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.62

62

Sed accusamur in conspectu Dei, cum peccamus: accusat et diabolus, cum in peccatis male suadendo dejicit.

PL 17, 879A

だが我々は、罪を犯すとき、神の前で訴えられる。悪魔もまた、悪い方へ説き伏せて人々を罪へ突き落とすとき、訴えるのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.63

63

(Vers. 11.) Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui. Propter sanguinem Agni vicerunt; quia redemptio sanguinis Christi hoc contulit sanctis, ut diabolum possent vincere.

PL 17, 879A

(第11節)「そして彼らは、子羊の血のゆえに、また自分たちの証しの言葉のゆえに、彼に打ち勝った」。子羊の血のゆえに打ち勝ったのは、キリストの血の贖いが聖徒たちにこれを与え、悪魔に勝つことができるようにしたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.64

64

Vicerunt etiam propter verbum testimonii sui, fidem servando quam professi sunt, eamque operibus implendo. Sed valde obscurum est, quod sequitur: Et non dilexerunt animas suas usque ad mortem.

PL 17, 879A

また、「自分たちの証しの言葉のゆえに」も打ち勝った。自分たちが告白した信仰を守り、それを行いで満たすことによってである。しかし、続く句は非常に難解である。「そして彼らは、死に至るまで自分たちの魂を愛さなかった」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.65

65

Quomodo enim sancti animas suas non diligunt, pro quarum salute ardua quaeque ac difficilia patiuntur? Quomodo animas suas non diligunt, pro quibus semetipsos vigiliis, jejuniis, abstinentia macerant, atque caeteris virtutibus exercent?

PL 17, 879B

聖徒たちは、その救いのために険しく困難なあらゆることを耐え忍ぶ魂を、どうして愛さないのか。徹夜と断食と禁欲によって自らを痛めつけ、その他の徳によって鍛える、その魂を、どうして愛さないのか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.66

66

Quod si per animam vitam praesentem intelligere voluerimus; quis sanctus vitam suam non diligit, in qua positus, illam coelestem gloriam sibi acquirit, quam nec oculus vidit nec auris audivit, nec ulla mens potest comprehendere (I Cor. II, 9) ?

PL 17, 879B

もし「魂」によって現在の生を解そうとするなら、どの聖徒が自分の生を愛さないだろうか。その生に置かれて、彼は、目が見たことも耳が聞いたこともなく、いかなる精神も理解しえない、あの天の栄光を自分のものとするのである(一コリント2:9)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.67

67

Aut quis ad illam sine ista umquam pervenit? Lucrum enim magnum confert sanctis vita praesens, sicut e contrario reprobis magnum detrimentum.

PL 17, 879B

あるいは、この生を通らずに、誰がそこへ至ったことがあるだろうか。現在の生は聖徒たちに大きな益をもたらす。逆に、捨てられた者たちには大きな損失をもたらす。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.68

68

Secundum tamen quemdam modum recte dicuntur sancti vitam suam odio habere; eo quod propter amorem vitae aeternae in fastidium eis vita praesens vertatur, sicut Psalmista deplorans dicebat: Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5) .

PL 17, 879B

それでも、ある意味で、聖徒たちが自分の生を憎むと言われるのは正しい。永遠の生命への愛のゆえに、現在の生が彼らにとって嫌悪に変わるからである。詩篇作者は嘆いて言った。「ああ、私は不幸だ。私の寄留は長引いてしまった」(詩篇119:5)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.69

69

Dominus quoque dicit in Evangelio: Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam (Joan. XII, 25) . Cum enim in hoc mundo dicit, demonstrat quomodo hoc intelligere debeamus.

PL 17, 879C

主もまた福音書で言う。「自分の魂を愛する者は、それを失う。この世で自分の魂を憎む者は、それを永遠の生命へと守る」(ヨハネ12:25)。「この世で」と言うことによって、我々がこれをどう解すべきかを示しているのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.70

70

Qui amat igitur animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam, id est, secundum saeculum perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, id est, secundum saeculum, in vitam aeternam custodit eam.

PL 17, 879C

それゆえ、この世で自分の魂を愛する者は、それを永遠の生命へと守る〔底本はこう刷るが、後半の「すなわち世にしたがって失う」と合わない。ヨハネ12:25 に従えば「それを失う」とあるべきところで、本文が崩れているらしい。ミーニュの脚注は、Cum enim in hoc mundo dicit から amatores mundi までが以前の版に無く、写本から補ったものだと記す〕、すなわち世にしたがって失う。そして、この世で自分の魂を憎む者、すなわち世にしたがって憎む者は、それを永遠の生命へと守る。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.71

71

Amatores mundi animas suas amant secundum saeculum; quia ab hac vita praesenti numquam vellent recedere, ut semper luxuriose possent vivere.

PL 17, 879C

世を愛する者たちは、世にしたがって自分の魂を愛する。常に放縦に生きることができるように、この現在の生から決して去りたくないからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.72

72

Ille dives animam suam secundum saeculum diligebat, qui dicebat: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos, epulare, jucundare, et satiare (Luc. XII, 19) .

PL 17, 879D

あの金持ちは世にしたがって自分の魂を愛していた。彼は言った。「魂よ、汝は多くの年にわたって蓄えた多くの財を持っている。食え、楽しめ、満ち足りよ」(ルカ12:19)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.73

73

Sancti vero qui nolunt conformari huic saeculo, sicut dicit Apostolus (Rom. XII, 2) , sed reformari in novitate sensus spiritalis: qui non diligunt mundum, neque ea quae in mundo sunt: qui nolunt esse amici saeculi hujus, ne inimici Dei constituantur; odio habent animas suas in hoc mundo (I Joan. II, 15) , id est, non diligunt eas secundum saeculum (Jacob. IV, 4) , sed secundum Deum, pro cujus amore transitoria cuncta contemnunt, ut eas in vitam aeternam custodiant.

PL 17, 879D

しかし聖徒たちは、使徒が言うとおり、この世に型どられることを望まず(ローマ12:2)、霊的な思いが新しくされることによって造り変えられることを望む。彼らは世も世にあるものも愛さず、この世の友となって神の敵とされることを望まず、この世で自分の魂を憎む(一ヨハネ2:15)〔この引照は前の「世も世にあるものも愛さず」に当たる〕。すなわち、世にしたがってそれらを愛さず(ヤコブ4:4)〔この引照は前の「この世の友となって神の敵とされる」に当たる〕、神にしたがって愛する。神への愛のゆえに、過ぎ行くものをすべて軽んじ、それらを永遠の生命へと守るのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.74

74

Non dilexerunt igitur sancti animas suas usque ad mortem, qui eas in praesenti vita servare noluerunt, ut Christum negarent: sed pro Christi nomine mori potius elegerunt, ut eas in vitam aeternam invenirent.

PL 17, 880A

それゆえ聖徒たちが死に至るまで自分たちの魂を愛さなかったのは、キリストを否むためにそれらを現在の生にとどめようとしなかったからである。そうではなく、むしろキリストの名のために死ぬことを選んだ。それらを永遠の生命において見いだすためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.75

75

(Vers. 12.) Propterea laetamini coeli, et qui habitatis in eis. Possumus per coelos, et habitatores coelorum diversas Ecclesias intelligere, quae una est.

PL 17, 880A

(第12節)「それゆえ、天よ、またそこに住む者たちよ、喜べ」。我々は、天々とそこに住む者たちによって、さまざまな教会を解することができる。それらは一つである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.76

76

Praecipitur igitur filiis Ecclesiae ut laetentur, eo quod a tam immani hoste liberari meruerint per Domini gratiam. Vae terrae et mari! quia descendit diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet.

PL 17, 880A

したがって教会の子らは、主の恩寵によって、これほど残忍な敵から解放されるに値したのだから、喜ぶようにと命じられている。「地と海には災いあれ。悪魔が大きな怒りを抱いて汝らのもとへ下ったからである。彼は自分に残された時が短いことを知っている」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.77

77

Possumus per terram Judaeos, per mare vero paganos caeterosque reprobos intelligere. Vae igitur Judaeis, atque gentibus incredulis! quia propter iram quam habet diabolus, eo quod maximam multitudinem amiserit, tam atrociter reprobis dominatur, et in tantis flagitiis dejicit: ut nullo modo digni sint, quatenus ad vitae vias revertantur, et sanentur.

PL 17, 880A

我々は、地によってユダヤ人を、海によって異教徒とその他の捨てられた者たちを解することができる。それゆえ、ユダヤ人と不信仰の諸国民には災いあれ。悪魔は、非常に多くの者を失ったことへの怒りのゆえに、捨てられた者たちをこれほど残酷に支配し、これほどの恥ずべき行いへと突き落とすので、彼らは、命の道へ立ち帰って癒やされるのにまったく値しないほどである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.78

78

Dicit etiam diabolum scire quod modicum tempus habeat; quia quanto appropinquare cernit diem judicii, tanto amplius callidior efficitur ad decipiendos homines.

PL 17, 880B

また彼は、悪魔が自分に残された時は短いと知っていると言う。審判の日が近づくのを見るほど、悪魔は人々を欺くためにいっそう狡猾になるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.79

79

(Vers. 13.) Et postquam vidit draco quod projectus est in terram, persecutus est mulierem, quae peperit masculum.

PL 17, 880B

(第13節)「そして竜は、自分が地に投げ落とされたのを見て、男の子を産んだ女を迫害した」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.80

80

Videns diabolus se maximam multitudinem electorum amisisse, et intra angustias cordium reproborum esse conclusum, persecutus est mulierem, id est, Ecclesiam; concitavit enim imperatores Romanorum, omnemque multitudinem impiorum ad persequendum populum Dei.

PL 17, 880B

悪魔は、選ばれた者たちの非常に多くを失い、自分が捨てられた者たちの心の狭いところに閉じ込められたのを見て、女、すなわち教会を迫害した。ローマ人の皇帝たちと、不敬虔な者たちの群れすべてをかき立てて、神の民を迫害させたのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.81

81

(Vers. 14.) Et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum; ubi alitur per tempus, et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis. Per aquilam Christum possumus intelligere: duae vero alae duo sunt Testamenta.

PL 17, 880C

(第14節)「そして女に、大いなるワシの二つの翼が与えられた。荒れ野の自分の場所へ飛ぶためであり、そこで彼女は、一時と二時と半時のあいだ、蛇の顔を離れて養われる」。我々はワシによってキリストを解することができる。二つの翼は二つの契約〔旧約と新約〕である。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.82

82

Duae igitur alae datae sunt mulieri, quia duo Testamenta Ecclesia accepit; ut eorum doctrina et diabolum evadat, et ad coelestem patriam quotidie conscendat.

PL 17, 880C

それゆえ、女に二つの翼が与えられたのは、教会が二つの契約を受けたからである。その教えによって、悪魔を逃れ、天の故郷へ日々登っていくためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.83

83

Hanc namque patriam desertum vocat, quemadmodum et Dominus dicit in Evangelio, cum se nonagintanovem oves in deserto dixit dimisisse, et unam abiisse quaerere, quae erraverat (Luc. XV, 4 et seq.).

PL 17, 880C

彼がこの故郷を荒れ野と呼ぶのは、主が福音書で、九十九匹の羊を荒れ野に残して、迷った一匹を探しに行ったと語るのと同じである(ルカ15:4以下)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.84

84

Hanc patriam locum Ecclesiae vocat, sicut ipse in judicio dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34) .

PL 17, 880C

彼がこの故郷を教会の場所と呼ぶのは、主自身が裁きにおいて言うことになるのと同じである。「来たれ、私の父に祝福された者たちよ。世の初めから汝らのために備えられた国を受けよ」(マタイ25:34)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.85

85

Per tempus vero et tempora, et dimidium temporis, tempus a passione Christi usque ad finem mundi designatur. In hoc ergo spatio temporum animae sanctorum, id est, Ecclesia, dapibus gloriae coelestis patriae in coelesti beatitudine pascuntur.

PL 17, 880D

「一時と二時と半時」によっては、キリストの受難から世の終わりまでの時が指される。この時の間に、聖徒たちの魂、すなわち教会は、天の故郷の栄光の饗宴によって、天の至福のうちに養われる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.86

86

(Vers. 15.) Et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine.

PL 17, 880D

(第15節)「そして蛇は、女のあとから、その口から川のような水を吐き出した。女を川に押し流させるためである」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.87

87

Flumen aquae desideria sunt carnalia; videns quippe diabolus Ecclesiam non posse dejici persecutionibus, sed potius crescere et roborari, multitudinem desideriorum carnalium ei immittere voluit, quibus decepta, ad mala opera agenda retraheretur.

PL 17, 880D

水の川とは肉の欲望である。悪魔は、教会が迫害によって打ち倒されることはなく、むしろ成長し強められると見て、肉の欲望の群れを教会に送り込もうとした。それに欺かれて、教会が悪い行いへ引き戻されるようにするためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.88

88

(Vers. 16.) Et adjuvit terra mulierem, et aperuit os suum et suscepit flumen, quod misit serpens ex ore suo. Possumus per terram reprobos intelligere, qui susceptores fuerunt desideriorum carnalium, quibus diabolus fideles irretire voluit et ad se pertrahere.

PL 17, 881A

(第16節)「そして地は女を助け、その口を開いて、蛇がその口から吐き出した川を受け止めた」。我々は、地によって、捨てられた者たちを解することができる。彼らは肉の欲望を受け止める者となり、悪魔は、それによって信徒たちを網にかけ、自分のもとへ引き寄せようとした。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.89

89

Possumus etiam per eamdem terram Christum intelligere; et quia in sermonibus Domini magna potestas est: Dixit enim, et facta sunt, mandavit et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5) ; haud absurde per os terrae potestas ejus intelligi potest.

PL 17, 881A

また我々は、同じ地によってキリストを解することもできる。主の言葉には大きな権能があるからである。「彼が言うと、それらは成った。命じると、それらは造られた」(詩篇148:5)。それゆえ、地の口によってその権能が解されることは、不条理ではない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.90

90

Adjuvit ergo terra mulierem, id est Christus Ecclesiam, et aperuit os suum, et suscepit flumen, quod misit serpens ex ore suo: id est sinum misericordiae suae aperuit, flumenque vitiorum potestas ejus funditus exstinxit.

PL 17, 881B

こうして、地は女を助けた、すなわちキリストが教会を助けた。そして口を開き、蛇がその口から吐き出した川を受け止めた。すなわち、その慈しみのふところを開き、悪徳の川を、その権能が根底から消し去ったのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.91

91

(Vers. 17.) Et iratus est draco in mulierem, et abiit praelium facere cum reliquis de semine ejus, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Jesu. Reliqui de semine Ecclesiae electi sunt, qui in fine mundi nascituri sunt. Quemadmodum autem hoc praelium diabolus peragat, in sequentibus manifestatur.

PL 17, 881B

(第17節)「そして竜は女に対して怒り、彼女の子孫の残りの者たち、神の掟を守り、イエスの証しを持つ者たちと戦うために去って行った」。教会の子孫の残りの者たちとは、世の終わりに生まれることになる選ばれた者たちである。悪魔がこの戦いをどのように遂げるかは、以下で明らかにされる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.12.92

92

(Vers. 18.) Et stetit super arenam maris. Per arenam maris multitudo reproborum, qui eo tempore futuri sunt, designatur.

PL 17, 881B

(第18節)「そして彼は海の砂の上に立った」。「海の砂」によっては、その時に現れる捨てられた者たちの群れが指される。