Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.1
Gratia Domini nostri Jesu Christi largiente, de apertionibus septem sigillorum pauca diximus, nunc de cantu tubarum septem angelorum, qui sequitur, aliqua proferamus.
PL 17, 850C我々の主イエス・キリストの恩寵が豊かに与えてくれることによって、我々は七つの封印を開くことについて少し述べた。今や、続く七人の天使のラッパの響きについて、いくらか述べよう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.2
Per septem angelos doctores, qui ad erudiendum populum Dei a Deo missi sunt, et mittentur usque ad finem, designantur.
PL 17, 850C七人の天使によって、神の民を教えるために神から遣わされ、終わりまで遣わされ続ける教師たちが指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.3
Et quia sacramenta divinarum scripturarum doctoribus Ecclesiae perspicacius, Deo inspirante, quam caeteris patuerunt, rationis ordo poscebat, ut post reserationem sigillorum quae apertionem divinarum Scripturarum significat, septem angeli ponerentur, per quos omnes doctores populi Dei designantur, qui scientiam divinarum Scripturarum locupletius perceperunt.
PL 17, 850C神の書の秘義は、神が霊感を与えることによって、ほかの者たちよりも洞察深く教会の教師たちに明らかになった。それゆえ、理の順序は、封印を解くこと――これは神の書を開くことを表す――の後に、七人の天使が置かれることを求めたのである。この天使たちによって、神の書の知識をより豊かに受けた神の民のすべての教師たちが指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.4
Et sicut omne corpus electorum in septem partes divisimus, ita et septem angeli tubis cecinisse visi sunt: per quos omnes doctores populi Dei designantur, quamvis ab eo ordine parumper discrepent.
PL 17, 850Cそして、我々が選ばれた者たちの体全体を七つの部分に分けたように、七人の天使もラッパを吹いたと見られた。彼らによって神の民のすべての教師たちが指されるが、その順序とは少し食い違う。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.5
Nam superius per poderem, quae talaris est tunica, et prior in ornamentis Domini ponitur, ut et in sequentibus per primum cornu Agni, justos qui ante diluvium fuerunt, diximus fuisse designatos: per zonam vero auream in corpore Christi, et per secundum cornu patriarchas et caeteros qui ante Legem fuerunt: hic autem per primum angelum doctores qui ab initio mundi usque ad Legem fuerunt, per secundum doctores Legis designantur.
PL 17, 850Dすなわち、上では、足まで届く衣である長衣〔poderes〕、主の装いの中で最初に置かれる衣によって、また続く箇所では子羊の最初の角によって、洪水の前にいた義人たちが指されたと、我々は述べた。キリストの体における金の帯によって、また第二の角によって、族長たちと、律法の前にいたほかの者たちが指される。ここでは、第一の天使によって、世の初めから律法までにいた教師たちが、第二の天使によって、律法の教師たちが指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.6
(Vers. 6) Et septem angeli paraverunt se, ut tubis canerent. Per tubae cantum praedicatio designatur; praedicatores quippe sancti ad hoc semper parati existunt, ut quoscumque possunt, per doctrinam suae praedicationis Deo acquirant.
PL 17, 851A(第6節)「そして七人の天使は、ラッパを吹く用意をした」。ラッパの響きによって宣教が指される。聖なる宣教者たちは実に、できる限りの者を、自分たちの宣教の教えによって神のために獲得するよう、いつも備えている。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.7
(Vers. 7.) Et primus angelus tuba cecinit. Per primum angelum, sicut jam diximus, praedicatores qui ante Legem fuerunt, designantur.
PL 17, 851A(第7節)「そして第一の天使がラッパを吹いた」。第一の天使によって、既に述べたように、律法の前にいた宣教者たちが指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.8
Primus ergo angelus tuba cecinit, quia sancti viri qui ante Legem fuerunt, quamvis nullam legem haberent, nisi naturalem, hoc quibuscumque poterant, suasisse credendi sunt, ut Deum creatorem suum timerent atque diligerent, et quod quis pati non vellet, alteri non faceret.
PL 17, 851Aそれゆえ第一の天使がラッパを吹いたのは、律法の前にいた聖なる人々が、自然の法のほかにいかなる法も持たなかったとはいえ、できる限りの人々に、自分たちの造り主なる神を畏れ愛するよう、また、自分が受けたくないことを他者に行わないよう、説き勧めたと信じられるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.9
Et facta est grando et ignis, mixta sanguine, et missum est in terram. Ea quae septem angelis tubis canentibus facta fuisse visa sunt, in bonam partem, sicut mihi videtur, accipienda sunt: sicut e contrario effusio phialarum septem angelorum, quae sequitur, in malam.
PL 17, 851A「そして雹と火が、血に混ぜられて生じ、地に投げられた」。七人の天使がラッパを吹いたときに生じたと見られたことは、私には思われるのだが、よい意味に受け取らねばならない。それとは反対に、続く七人の天使が鉢を注ぐことは、悪い意味に受け取らねばならない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.10
Per grandinem igitur quae percutit, verba sanctorum virorum, quae corda pravorum hominum arguendo percutiebant, designantur.
PL 17, 851Bしたがって、打つ雹によって、聖なる人々の言葉が指される。それは邪悪な人々の心を、とがめることによって打ったのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.11
Quae ignem et sanguinem permixtum habuisse describitur: per ignem Spiritus sanctus designatur, qui in sanctis inhabitans suis, minister verborum eorum exstitit: per sanguinem vero Christus intelligitur, qui et a Patribus saepe praedictus est, et eorum actibus praefiguratus: terra autem saeculi homines peccato subditos demonstrat.
PL 17, 851Bそれは火と血の混ざったものを持っていたと描かれている。火によって聖なる霊が指される。聖なる霊は自分の聖徒たちのうちに宿り、彼らの言葉の奉仕者となった。血によってはキリストが解される。キリストは父祖たちによってしばしば予告され、彼らの行いによって前もって示された。地は、世の人間たち、罪に服した者たちを示す。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.12
Et tertia pars terrae combusta est . . . . et omne fenum viride combustum est. Per tertiam partem terrae eos, qui per doctrinam et exempla bonorum hominum salvi facti sunt, debemus intelligere: qui igne timoris Dei atque amoris quidquid pravi in se fuit, combusserunt atque deleverunt.
PL 17, 851B「そして地の三分の一が焼け……緑の草はすべて焼けた」。地の三分の一によって、我々は、善い人々の教えと模範によって救われた者たちを解さねばならない。彼らは神への畏れと愛の火によって、自分のうちにあった邪悪なものを何であれ、焼き、滅ぼしたのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.13
Arbores vero illos, qui principatum inter eos tenuerunt, significant: ex quibus multi per doctrinam et exempla bonorum hominum salvi facti sunt (Gen. XX, 17) , sicut Abimelech per Abraham et per Job tres amici ejus (Job. XLII, 8) .
PL 17, 851C木は、彼らのうちで首位を占めた者たちを表す。彼らのうちの多くが、善い人々の教えと模範によって救われた(創世記20:17)。アビメレクがアブラハムによって、ヨブの三人の友がヨブによって救われたようにである(ヨブ記42:8)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.14
Per fenum autem viride, quod omne combustum esse dicitur, ii designantur, qui et superius per tertiam partem terrae et arborum quae combusta est, id est, electi, qui eo tempore fuerunt; fenum namque viride difficile accenditur, aridum vero facile consumitur.
PL 17, 851C緑の草がすべて焼けたと言われるものによっては、上で地の三分の一と、焼けた木々によって指された者たち、すなわちその時代にいた選ばれた者たちが指される。緑の草は燃えにくいが、干からびた草は容易に焼き尽くされるからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.15
Per fenum vero viride electi, per aridum autem reprobi designantur. De hoc arido feno propheta dicit: Vere fenum est populus.
PL 17, 851C緑の草によって選ばれた者たちが、干からびた草によって捨てられた者たちが指される。この干からびた草について預言者は言う。「まことに民は草である」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.16
Exsiccatum est fenum, et cecidit flos: verbum autem Domini manet in aeternum (Esai. XL, 7) ; per fenum igitur viride, ii qui fide erant viridi designantur, qui omne quod in se reprobum fuit, igne charitatis combusserunt.
PL 17, 851D「草は枯れ、花は散った。しかし主の言葉は永遠に残る」(イザヤ40:7)。それゆえ緑の草によっては、緑の信仰を持っていた者たちが指される。彼らは自分のうちにあった捨てられるべきものをすべて、愛の火で焼いたのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.17
(Vers. 8.) Et secundus angelus tuba cecinit. Per secundum angelum Moyses et caeteri Legis doctores designantur. Et ecce tamquam mons magnus igne ardens, missus est in mare.
PL 17, 851D(第8節)「そして第二の天使がラッパを吹いた」。第二の天使によってモーセとほかの律法の教師たちが指される。「すると、見よ、火で燃える大きな山のようなものが、海に投げ入れられた」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.18
Per montem magnum lex Moysi designatur, quae propter gravitatem ponderis sui monti assimilatur; et propter spiritalem intelligentiam, quae in Lege refulgebat, igne ardere dicitur. Ipse vero Hebraicus populus propter magnitudinem scelerum per mare designatur.
PL 17, 851D大きな山によってモーセの律法が指される。その重みの重大さのゆえに山にたとえられ、また律法のうちに輝いていた霊的な理解のゆえに、火で燃えると言われる。ヘブライの民そのものは、その悪事の大きさのゆえに、海によって指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.19
(Vers. 9.) Et facta est tertia pars maris sanguis, et mortua est tertia pars creaturae, quae habebat animas in mari, et tertia pars navium interiit.
PL 17, 852A(第9節)「そして海の三分の一が血となり、海にいて魂を持っていた被造物の三分の一が死に、船の三分の一が滅びた」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.20
Omnis remissio in Lege sanguinis effusione atque aspersione fiebat; unde et Moyses populum sanguine aspersit, dicens: His est sanguis Testamenti, quod mandavit ad vos Deus (Hebr. IX, 20) .
PL 17, 852A律法のもとでは、すべての赦しは血を注ぐこと、また振りかけることによって行われた。それゆえモーセも民に血を振りかけて言った。「これは、神が汝らに命じた契約の血である」〔底本は His est。Hic est と読む〕(ヘブライ9:20)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.21
Sed et Aaron et filios ejus, ut mundi efficerentur ad offerendas hostias Deo, idem Moyses sanguine aspersit, nec sine sanguinis effusione remissio esse poterat (Exod. XXIV, 8) .
PL 17, 852Aモーセはまた、アロンとその子らが神にいけにえを献げるために清められるように、彼らにも血を振りかけた。血を注ぐことなしには赦しはありえなかった(出エジプト記24:8)〔出エジプト記24:8 は前節のモーセが民に血を振りかけたことに当たる。「血を注ぐことなしには赦しはありえない」はヘブライ9:22〕。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.22
Per tertiam ergo partem maris electi qui eo tempore fuerunt, designantur: per sanguinem vero in hoc loco remissionem peccatorum possumus accipere.
PL 17, 852Aしたがって海の三分の一によっては、その時代にいた選ばれた者たちが指される。この箇所の血によっては、罪の赦しを解することができる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.23
Tertia igitur pars maris in sanguinem versa est; quia electi qui eo tempore fuerunt per observationem Legis a peccatis suis mundari meruerunt.
PL 17, 852Bそれゆえ海の三分の一が血に変えられたのは、その時代にいた選ばれた者たちが、律法を守ることによって、自分の罪から清められるに値したからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.24
Tertia vero pars creaturae, quae habebat animas in mari, et mortua fuisse dicitur, eamdem significationem habet, quam et tertia pars maris quae in sanguinem versa est.
PL 17, 852B海にいて魂を持っていた被造物の三分の一が死んだと言われることも、血に変えられた海の三分の一と同じ意味を持つ。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.25
Per mare autem, sicut jam diximus, multitudo peccatorum designatur: pisces vero cum ab aquis subtrahuntur, animas amittunt.
PL 17, 852Bまた海によっては、既に述べたように、罪の多さ〔peccatorum は「罪人たちの」とも読め、その場合は「罪人たちの群れ」〕が指される。魚は水から引き離されると、魂を失う。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.26
Electi ergo quamdiu in aquis vitiorum suorum versantur, animas marinas habent, peccatorum videlicet tenebris involutas; cum vero aut per baptismum, aut poenitentiam ab aquis vitiorum extrahuntur, animas pristinas quasi amittunt, cum ex malis boni efficiuntur, moriunturque diabolo, ut vivant Deo.
PL 17, 852Bそれゆえ選ばれた者たちは、自分の悪徳の水の中に身を置くあいだは、海の魂、すなわち罪の闇に包まれた魂を持つ。しかし洗礼によって、あるいは悔い改めによって悪徳の水から引き上げられると、以前の魂をいわば失う。悪い者から善い者にされ、神のために生きるよう、悪魔に対して死ぬのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.27
Tertia igitur pars piscium animas emiserunt, quia electi qui eo tempore fuerunt, per observationem Legis mortui sunt peccato, et coeperunt vivere Deo. Per naves autem, quae aquas sub se habent, illisque supereminent, principes gentis illius designantur.
PL 17, 852Cそれゆえ魚の三分の一が魂を放った。その時代にいた選ばれた者たちが、律法を守ることによって罪に対して死に、神のために生き始めたからである。船は、水を自らの下に持ち、水の上に聳え立つので、その民の指導者たちが指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.28
Tertia vero pars quae interiit, eos designat, qui ex eis justi fuerunt juxta illum sensum, quem diximus; eo quod interierint et mortui sint peccato, et vixerint Deo.
PL 17, 852C滅びた〔船の〕三分の一は、我々が述べたあの意味に従って、彼らのうちで義であった者たちを指す。彼らが滅び、すなわち罪に対して死に、神のために生きたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.29
(Vers. 10.) Et tertius angelus tuba cecinit, et cecidit de coelo stella ardens tamquam facula. Eamdem significationem habet stella quam et angelus; significat namque prophetas: sed quaerendum nobis est, quomodo de coelo in terram cecidisse dicatur.
PL 17, 852C(第10節)「そして第三の天使がラッパを吹いた。すると天から、たいまつのように燃える星が落ちた」。星は天使と同じ意味を持つ。すなわち預言者たちを表す。しかし我々は、どのようにして天から地に落ちたと言われるのかを問わねばならない。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.30
Sancti in coelum quodammodo conscendunt, cum eos amor divinus ad coelestia contemplanda elevat: cadunt in terram, cum eos amor proximorum ad ima retrahit; ut praedicatione sua peccantes ad viam veritatis reducant; facula vero accenditur, ut tenebras noctis depellat.
PL 17, 852C聖徒たちは、神への愛が彼らを天上のものの観想へと高めるとき、いわば天に昇る。隣人への愛が彼らを低いところへと引き戻すとき、地に落ちる。それは、自分たちの宣教によって、罪を犯す者たちを真理の道へ連れ戻すためである。たいまつは、夜の闇を追い払うために灯される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.31
Verba igitur prophetarum faculae fuerunt, quia tenebras peccatorum a mentibus hominum fugaverunt. Possumus etiam per ignem faculae Spiritum sanctum intelligere, quo inflammati prophetae, et multos ab iniquitatibus correxerunt, et quae ventura erant, praedixerunt.
PL 17, 852Dそれゆえ預言者たちの言葉はたいまつであった。人々の心から罪の闇を追い払ったからである。また我々は、たいまつの火によって聖なる霊を解することもできる。この霊に燃え立たされて、預言者たちは多くの人を不法から矯正し、来るべきことを予言したのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.32
Et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum. Per flumina et fontes duodecim tribus cum suis familiis designantur: per tertiam vero partem ii, qui ex eis ad vitam aeternam praescripti erant, figurantur.
PL 17, 852D「そして川の三分の一と、水の泉に落ちた」。川と泉によって、十二部族とその家族が指される。その三分の一によっては、彼らのうち永遠の生命へと予め定められていた者たちが象られる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.33
Cecidit ergo stella in tertiam partem fluminum, quia illi doctrinam prophetarum acceperunt, et in cordibus suis plantaverunt, qui ad vitam aeternam praedestinati erant.
PL 17, 853Aそれゆえ星が川の三分の一に落ちたのは、永遠の生命へと予定されていた者たちが、預言者たちの教えを受け入れ、自分たちの心に植えたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.34
(Vers. 11.) Et nomen stellae dicitur absinthium. Absinthium valde est amarum: per absinthium igitur comminationes prophetarum designantur, quas populo peccanti ingerebant, praedicentes eis quod nisi poenitentiam agerent, in praedam et in captivitatem hostibus suis darentur; et quod si nec sic poeniterent, morte perpetua damnarentur.
PL 17, 853A(第11節)「そして星の名は、ニガヨモギと言われる」。ニガヨモギは非常に苦い。したがってニガヨモギによって預言者たちの威嚇が指される。彼らは罪を犯す民にそれを浴びせ、悔い改めなければ略奪と捕囚へと敵に渡されること、またそれでも悔い改めなければ永続する死によって断罪されることを予告した。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.35
Et facta est tertia pars aquarum in absinthium. Illi amaritudinem poenitentiae per comminationes prophetarum assumpserunt, quos superius per tertiam partem aquarum diximus fuisse designatos, id est, electi.
PL 17, 853A「そして水の三分の一がニガヨモギとなった」。彼らは預言者たちの威嚇を通して悔い改めの苦さを引き受けた。上で水の三分の一によって指されたと我々が述べた者たち、すなわち選ばれた者たちである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.36
Et multi homines mortui sunt de aquis, quia amarae factae sunt. Illis namque amaritudo poenitentiae mortem intulit, qui salvi esse meruerunt; mortui sunt enim secundum id quod mali erant, et vixerunt secundum id quod boni esse coeperunt.
PL 17, 853B「そして多くの人々が、苦くなった水のゆえに死んだ」。悔い改めの苦さは、救われるに値した者たちに死をもたらしたからである。彼らは悪かった点に関して死に、善い者となり始めた点に関して生きたのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.37
(Vers. 12.) Et quartus angelus tuba cecinit. Quartus angelus Christum et apostolos ejus significat.
PL 17, 853B(第12節)「そして第四の天使がラッパを吹いた」。第四の天使はキリストとその使徒たちを表す。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.38
Et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum; ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret tertia pars, et noctis similiter.
PL 17, 853B「そして太陽の三分の一、月の三分の一、星々の三分の一が打たれ、その三分の一が暗くなり、昼はその三分の一が輝かず、夜も同様であった」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.39
Sol, luna, et stellae ad unam rem pertinent; nam per solem populus Judaeorum, per lunam vero Synagoga, per stellas autem principes sacerdotum et pharisaei designantur.
PL 17, 853B太陽、月、星々は一つの事柄にかかわる。すなわち太陽によってユダヤ人の民が、月によって会堂が、星々によって大祭司たちとファリサイ派の人々が指される。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.40
Sed si obscurationem solis et lunae atque stellarum ad eos, qui in Christum noluerunt credere, transferre voluerimus, ordo superior perturbabitur.
PL 17, 853Bしかし、太陽と月と星々が暗くなることを、キリストを信じようとしなかった者たちに当てはめようとすれば、上の順序が乱れることになろう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.41
Superius enim combustionem terrae tertiae partis, quae sub cantu tubae primi angeli facta esse dicitur, conversionem tertiae partis maris in sanguinem, quae sub cantu tubae secundi angeli facta fuisse visa est, conversionem nihilominus tertiae partis aquarum in absinthium, quae sub cantu tubae tertii angeli facta fuisse legitur, in bonam partem accipiendam esse demonstravimus; ideoque ad electos pertinere.
PL 17, 853Cというのは、我々は上で次のことを示したからである。第一の天使のラッパの響きのもとで起こったと言われる地の三分の一の焼失、第二の天使のラッパの響きのもとで起こったと見られた海の三分の一が血に変わること、同じく第三の天使のラッパの響きのもとで起こったと読まれる水の三分の一がニガヨモギに変わること、これらはよい意味に受け取らねばならない。それゆえ選ばれた者たちにかかわるのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.42
Consequens est ergo ut percussionem solis et lunae atque stellarum in bonam partem interpretemur.
PL 17, 853Cしたがって、太陽と月と星々が打たれることも、よい意味に解釈すべきことになる。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.43
Per tertiam itaque partem solis, quae percussa, id est, obscurata est, ii qui ex populo Judaeorum in Christum crediderunt, designantur; obscurati sunt namque impiis Judaeis, sed refulserunt in conspectu Dei.
PL 17, 853Cそれゆえ打たれた、すなわち暗くなった太陽の三分の一によっては、ユダヤ人の民のうちからキリストを信じた者たちが指される。彼らは不敬虔なユダヤ人たちにとっては暗くされたが、神の前では輝いたからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.44
Similiter et per tertiam partem lunae atque stellarum quae obscurata est, ii qui ex archisynagogis atque sacerdotibus et ex pharisaeis in Christum crediderunt, designantur; quia et ipsi propter lumen verum, id est, Christum, quem perceperunt, obscurati sunt eis, quorum mentis oculos diabolus obcaecaverat, ne in Christum crederent; nam claritas solis lippientes oculos obcaecat magis, quam illuminat.
PL 17, 853D同様に、暗くなった月と星々の三分の一によっては、会堂長たちや祭司たち、ファリサイ派の人々のうちからキリストを信じた者たちが指される。彼ら自身もまた、受け入れたまことの光、すなわちキリストのゆえに、悪魔がキリストを信じさせないよう心の目を盲目にした者たちにとって、暗くされたからである。太陽の明るさは、ただれた目を照らすよりも、むしろ盲目にするからである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.45
Possumus vero per tertiam partem diei apostolos, per tertiam autem partem noctis eos qui ex gentibus crediderunt, intelligere. Obscurati sunt namque eis apostoli, qui eorum doctrinam non solum spreverunt, sed etiam ipsos usquequaque persecuti sunt.
PL 17, 853Dまた我々は、昼の三分の一によって使徒たちを、夜の三分の一によって諸国民から信じた者たちを解することができる。使徒たちは、その教えを退けただけでなく、使徒たち自身をどこまでも迫害した者たちにとって、暗くされたのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.46
De hac eorum obscuratione Dominus dicit: Trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis. Et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum (Luc. XXI, 16) .
PL 17, 854Aこの者たちが暗くされることについて、主は言う。「汝らは、親、兄弟、親族、友に引き渡され、彼らは汝らのうちの者を死に至らしめる。そして汝らは、私の名のゆえにすべての人に憎まれる」(ルカ21:16)。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.47
(Vers. 13.) Et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis per medium coelum, dicentis voce magna: Vae, vae, vae, habitantibus in terra a vocibus trium angelorum, qui erant tuba canituri.
PL 17, 854A(第13節)「そして私は見、天の中央を飛ぶ一羽のワシの声を聞いた。大声で言った。『災いあれ、災いあれ、災いあれ、地に住む者たちに。まさにラッパを吹こうとしている三人の天使の声のゆえに』」。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.48
Per coelum in hoc loco Ecclesia designatur: aquila vero Christum et apostolos ejus demonstrat.
PL 17, 854Aこの箇所の天によっては教会が指され、ワシはキリストとその使徒たちを示す。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.49
Aquila ergo per medium coelum volabat et clamabat; quia Christus primum per Judaeam, apostoli vero ejus per universas gentes Evangelium praedicaverunt: quas etiam persecutiones ab adversariis Ecclesiam esse passuram multis modis praedixerunt.
PL 17, 854Aしたがってワシが天の中央を飛びつつ叫んだのは、キリストがまずユダヤを通して、その使徒たちがすべての諸国民を通して福音を宣べ伝えたからである。彼らはまた、教会が敵対者たちから受けることになるこれらの迫害を、多くのしかたで予告した。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.50
Ideoque tria vae posuit, ex quibus primum ad haereticos pertinet, qui Ecclesiam Dei multis modis impugnare eonati sunt: secundum ad paganos, qui eamdem Ecclesiam Dei persecuti sunt, maximamque fidelium multitudinem interfecerunt: tertium ad antichristum, qui populum Dei in fine mundi debellaturus est.
PL 17, 854Bそしてそれゆえ、三つの災いを置いた。そのうち第一は異端者たちにかかわる。彼らは神の教会を多くのしかたで攻撃しようと試みた〔底本は eonati。conati と読む〕。第二は異教徒たちにかかわる。彼らは同じ神の教会を迫害し、信徒のきわめて多くの群れを殺した。第三は反キリストにかかわる。彼は世の終わりに神の民を攻め倒すであろう。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.51
Nec putare debemus quod tria vae ad electos pertineant, qui diversas calamitates ab impiis pertulerunt: sed potius ad eosdem impios, qui easdem calamitates intulerunt.
PL 17, 854Bまた我々は、三つの災いが、不敬虔な者たちから種々の災厄を耐え忍んだ選ばれた者たちにかかわると考えてはならない。むしろ、その同じ災厄をもたらした不敬虔な者たちにかかわるのである。
Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.0.52
Unde et, Vae, vae, vae, habitantibus in terra dicit; impii namque qui nihil aliud quam terram quaerunt, habitatores terrae jure vocantur: justi autem qui coelestia semper desiderant, coeli habitatores recte vocantur, sicut dicit apostolus Paulus: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20) .
PL 17, 854Bそれゆえ「災いあれ、災いあれ、災いあれ、地に住む者たちに」と言う。地のものしか求めない不敬虔な者たちは、正当に地に住む者と呼ばれる。これに対し、いつも天のものを望む義人たちは、天に住む者と正しく呼ばれる。使徒パウロが言うとおりである。「しかし我々の生活は天にある」(フィリピ3:20)。