ベレンガウドゥス9世紀(11–12世紀とする説もある)

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri)

Visio V, Prooemium 第5の幻 冒頭

Berengaudus · Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) · PL 17, 899D · 41 sectiones

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.1

1

Visio quinta, ad cujus sensus elucidandos, Domino juvante, pervenimus, ex maxima parte visioni superiori concordat, de cujus intelligentia usque modo quod Domini gratia largiri dignata est, diximus (Ad cap. 8) .

PL 17, 899D

第五の幻、すなわちその意味を明らかにするために、主の助けを得て我々が行き着いたこの幻は、大部分において上の幻と一致する。上の幻の理解については、主の恩寵が授けることをよしとしたものを、これまで述べてきた(第8章について)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.2

2

Nam sicut illic septem angeli visi sunt, quibus datae sunt septem tubae; ita et hic septem angelis septem phialae datae fuisse memorantur: et sicut in cantu tubae primi angeli grando magna terram percussit; ita et in effusione phialae primi angeli homines, qui per terram saepe designantur, pessimis vulneribus percussi esse dicuntur: et quemadmodum in cantu tubae secundi angeli tertia pars maris in sanguinem versa est, similiter et in effusione phialae secundi angeli totum mare in sanguinem versum fuisse describitur.

PL 17, 900A

というのも、あちらでは七人の天使が見られ、彼らに七つのラッパが与えられた。同じくここでも、七人の天使に七つの鉢が与えられたと記される。そして第一の天使のラッパの響きにおいて大きな雹が地を打ったように、第一の天使の鉢の注ぎにおいても、しばしば地によって指される人々が、極めて悪い傷で打たれたと言われる。また第二の天使のラッパの響きにおいて海の三分の一が血に変わったように、同じく第二の天使の鉢の注ぎにおいても、海全体が血に変わったと描かれる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.3

3

Eumdem sensum sequuntur et caeteri: sed qualiter isti cum superioribus concordent, in sequentibus dicemus. Eamdem ergo significationem habent isti, quam et illi; significant quippe praedicatores, qui fuerunt ab initio, et erunt usque ad finem.

PL 17, 900A

残りの天使たちも同じ意味に従うが、彼らが上の天使たちとどのように一致するかは、後で述べる。ゆえに、これらの天使たちはあの天使たちと同じ意味を持つ。実に彼らは、初めからいて終わりまでいるであろう宣教者たちを表す。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.4

4

Sed ideo bis ponuntur, quia sicut superius demonstravimus, ea quae sub cantu tubae primi angeli, secundi, tertii, atque quarti gesta fuisse visa sunt, ad electos pertinent.

PL 17, 900B

だが二度置かれるのは、上で示したとおり、第一、第二、第三、第四の天使のラッパの響きのもとで起こったと見られたことは、選ばれた者たちに関わるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.5

5

Porro quae sub cantu tubae quinti, sexti, atque septimi angeli facta fuisse referuntur, quibus et tria vae conjunguntur, in quibus persecutiones Ecclesiae, quas ab haereticis et a paganis passa est, et ab Antichristo in fine mundi passura est, describuntur, ex una parte ad reprobos, ex altera ad electos pertinent; quia impii ex malo quod piis ingerunt, poenam perpetuam: justi vero ex malo quod perferunt, gloriam sempiternam sibi acquirunt.

PL 17, 900B

他方、第五、第六、第七の天使のラッパの響きのもとで起こったと伝えられることには、三つの災いも結び付いており、そこでは教会が異端者たちと異教徒たちから受けた迫害、また世の終わりに反キリストから受けることになる迫害が描かれる。これは一方では捨てられた者たちに、他方では選ばれた者たちに関わる。不敬虔な者たちは、敬虔な者たちに加える悪から永遠の刑罰を、正しい者たちは、耐え忍ぶ悪から永遠の栄光を、自分のために得るからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.6

6

Omnia itaque quae sub effusione phialarum septem angelorum describuntur, ad reprobos pertinent; unde et primi tubis, quibus exercitus Dei ad pugnam provocabatur, cecinisse dicuntur: sequentes autem phialas plenas iracundiae Dei super impios effudisse referuntur.

PL 17, 900B

こうして、七人の天使の鉢の注ぎのもとで描かれることはすべて、捨てられた者たちに関わる。それゆえ、最初の天使たちは、神の軍勢を戦いへと呼び起こすラッパを吹いたと言われ、後の天使たちは、神の憤りに満ちた鉢を不敬虔な者たちの上に注いだと伝えられる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.7

7

(Vers. 5.) Post haec vidi, et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in coelo. In Exodo scriptum est quod fecerit Moyses tabernaculum in deserto: postea vero a Salomone jam populo in terra repromissionis degente, templum aedificatum est.

PL 17, 900C

(第5節)「この後、私は見た。見よ、天で証しの幕屋の神殿が開かれた」。出エジプト記には、モーセが荒野で幕屋を造ったと書かれている。その後、ソロモンによって、民がすでに約束の地に住んでいたときに、神殿が建てられた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.8

8

Per desertum igitur hoc saeculum: per tabernaculum quod de loco ad locum transfertur, praesens Ecclesia designatur, quae de deserto hujus saeculi quotidie ad coelestem beatitudinem transit, pergitque de virtute in virtutem, ut videat Deum deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8) .

PL 17, 900C

それゆえ荒野によってはこの世が、場所から場所へと移される幕屋によっては現在の教会が指される。教会はこの世の荒野から日ごと天の至福へと渡り、徳から徳へと進んで、シオンで神々の神を見るに至る(詩篇83:8)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.9

9

Unde et cortinae tabernaculi, quae diversis coloribus depictae erant, pellibus tegebantur et ciliciis; ut demonstrarent mortificationem carnis atque humilitatem custodiam esse virtutum.

PL 17, 900C

それゆえ幕屋の幕は、さまざまな色で彩られていたが、皮と粗布で覆われていた。肉を殺すことと謙遜が徳の守りであることを示すためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.10

10

Quid autem per terram repromissionis, nisi coelestis patria designatur, quam repromisit Deus diligentibus se?

PL 17, 900D

では約束の地によっては、神が自らを愛する者たちに約束した天の祖国が指されるのでなければ、何が指されるのか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.11

11

Et quid per templum, quod ex optimis lapidibus aedificatum fuit, figuratur, nisi coelestis Hierusalem, quae ex vivis lapidibus quotidie aedificatur (Jacob. I, 12) ?

PL 17, 900D

また、最良の石で建てられた神殿によっては、生ける石から日ごと建てられる天のエルサレムが象られるのでなければ、何が象られるのか(ヤコブ1:12)〔引かれた句は一ペトロ2:5〕。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.12

12

Quod ergo dicit: Apertum est templum tabernaculi; tale est ac si dicatur: Apertum est templum Ecclesiae: templum vero Ecclesiae quid est aliud, nisi coelestis patria?

PL 17, 900D

「幕屋の神殿が開かれた」と彼が言うのは、「教会の神殿が開かれた」と言われるのと同じである。教会の神殿とは、天の祖国でなくて何であろう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.13

13

In hoc templo Psalmista habitare desiderabat, cum dicebat: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI, 4) .

PL 17, 901A

この神殿に、詩篇作者は住むことを願っていた。彼はこう言っている。「一つのことを私は主に求めた。それを私は求め続ける。私の生涯のすべての日々、主の家に住むために」(詩篇26:4)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.14

14

Hoc itaque templum per Christum apertum est, quia aditus regni coelestis per eum omnibus fidelibus patefactus est.

PL 17, 901A

こうしてこの神殿は、キリストによって開かれた。天の国への入口が、彼によってすべての信徒に開かれたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.15

15

(Vers. 6.) Et exierunt septem angeli, habentes septem plagas de templo, vestiti lapide mundo et candido, et praecincti circa pectora zonis aureis. Si per templum coelestis patria, et per septem angelos praedicatores designantur, quomodo de templo exiisse dicuntur?

PL 17, 901A

(第6節)「そして七つの災いを持つ七人の天使が神殿から出てきた。清く白い石をまとい、胸のあたりに金の帯を締めていた」。もし神殿によって天の祖国が、七人の天使によって宣教者たちが指されるなら、どうして彼らは神殿から出たと言われるのか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.16

16

Numquid sancti de illa coelesti patria ad praedicandum descendunt? Sed sancti praedicatores quasi de coelesti patria exeunt, cum ab illo mittuntur, qui est gloria sanctorum, et a quo omnis doctrina eorum procedit.

PL 17, 901A

聖徒たちがあの天の祖国から、宣教するために下るというのか。だが聖なる宣教者たちは天の祖国から出るかのようである。それは、彼によって遣わされるときである。彼は聖徒たちの栄光であり、彼らのすべての教えは彼から出る。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.17

17

Qui septem plagas habuisse dicuntur: et superius septem plagas habuisse dicti sunt, eo quod in illis consummata sit ira Dei. Si septem plagas iracundiae Dei habuerunt, quomodo sancti facti fuerunt?

PL 17, 901B

彼らは七つの災いを持っていたと言われる。上でも七つの災いを持っていたと言われたのは、それらにおいて神の怒りが完成したからである。もし神の憤りの七つの災いを持っていたのなら、どうして聖徒となったのか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.18

18

Sed habuerunt sancti Dei plagas septem in potestatem, non in poenam suam; Dominus namque dicit in Evangelio: In regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28) .

PL 17, 901B

だが神の聖徒たちは七つの災いを、自分の刑罰にではなく、権能の下に持ったのである。というのも、主は福音書でこう言う。「再生のとき、人の子がその威光の座に着くとき、汝らもまた十二の座に着いて、イスラエルの十二の部族を裁く」(マタイ19:28)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.19

19

Per septem autem plagas septem vitia principalia, ex quibus omnia mala oriuntur, designantur.

PL 17, 901B

七つの災いによっては、すべての悪がそこから生じる七つの主要な悪徳が指される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.20

20

Septem igitur plagas septem angeli habuisse visi sunt; quia praedicatores sancti in die judicii septem vitia principalia, id est, omnes operatores malorum ita in potestate habebunt, ut eorum judicio perpetua poena plectantur.

PL 17, 901B

こうして七人の天使が七つの災いを持つと見られたのは、聖なる宣教者たちが審判の日に、七つの主要な悪徳、すなわち悪を行うすべての者たちを、その裁きによって永遠の刑罰に処されるほどに、権能の下に置くからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.21

21

Consummata est vero in sanctis praedicatoribus ira Dei, id est, per illos; quia eorum judicio ira Dei perficietur. Possumus septem plagas aliter intelligere.

PL 17, 901C

実に神の怒りは聖なる宣教者たちにおいて、すなわち彼らを通して完成した。彼らの裁きによって神の怒りが成し遂げられるからである。我々は七つの災いを別の仕方で解することもできる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.22

22

Superius omne corpus impiorum in septem partes divisimus (Ad cap. 1) : septem ergo plagae sunt peccata, quae unicuique parti aptius conveniunt; aliter enim judicabuntur ii, qui ante diluvium fuerunt, populumque Dei conjunctione feminarum deceperunt (Gen. VI, 2) : aliter ii qui post diluvium idololatriam, diversosque errores invenerunt, per quae genus humanum deceptum est: aliter ii qui sub Lege fuerunt, et mandata Dei non custodierunt: aliter pseudoprophetae, qui populum Dei deceperunt: aliter impii Judaei, qui Dominum interfecerunt, et apostolos ejus persecuti sunt: aliter persecutores Ecclesiae, qui fidem Christi exstinguere conati sunt: aliter ministri Antichristi, qui Christum deserturi, et Antichristum sunt secuturi.

PL 17, 901C

上で我々は、不敬虔な者たちの体全体を七つの部分に分けた(第1章について)。そうであれば七つの災いとは、それぞれの部分にいっそうふさわしく当てはまる罪である。実に、洪水の前にいて、女たちとの結合によって神の民を欺いた者たち(創世記6:2)は、ある仕方で裁かれ、洪水の後に偶像崇拝と種々の誤りを考え出し、それによって人類が欺かれた者たちは、別の仕方で、律法の下にいて神の戒めを守らなかった者たちは、別の仕方で、神の民を欺いた偽預言者たちは、別の仕方で、主を殺し、その使徒たちを迫害した不敬虔なユダヤ人たちは、別の仕方で、キリストの信仰を消し去ろうと企てた教会の迫害者たちは、別の仕方で、キリストを捨て反キリストに従うことになる反キリストの手下たちは、別の仕方で、裁かれる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.23

23

Has itaque plagas sancti Dei in potestate habebunt; quia singuli eos qui suis temporibus fuerunt, eorumque monita contempserunt, suo judicio perpetua poena damnabunt.

PL 17, 901D

こうして神の聖徒たちは、これらの災いを権能の下に持つであろう。彼ら一人一人が、自分の時代にいて、自分たちの諭しを軽んじた者たちを、その裁きによって永遠の刑罰に定めるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.24

24

Per lapidem vero mundum atque candidum, quo septem angeli vestiti fuisse visi sunt, Christus designatur, de quo dicit Apostolus: Omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27) .

PL 17, 901D

七人の天使がまとっていると見られた清く白い石によっては、キリストが指される。使徒は彼についてこう言っている。「キリストにあって洗礼を受けた汝らはみな、キリストを着た」(ガラテヤ3:27)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.25

25

Per zonas autem aureas, quibus circa pectora praecincti narrantur, praedicatorum sapientia intimatur: quae corda sanctorum intra se ita concludit, ut extra ipsam per diversos errores evagari non sinat.

PL 17, 902A

胸のあたりに締めたと語られる金の帯によっては、宣教者たちの知恵が示される。それは聖徒たちの心を自らの内に閉じ込め、彼らが知恵の外へ種々の誤りによってさまよい出ることを許さない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.26

26

Et unum e quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum.

PL 17, 902A

「そして四つの生き物のうちの一つが、七人の天使に、世々限りなく生ける神の憤りに満ちた七つの金の鉢を与えた」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.27

27

Quatuor animalia quamvis quatuor evangelistas significent, tamen et simul et sigillatim Christum significant: sed quia brevitas non permittit ut dicamus quemadmodum unumquodque Christum significet; per istud unum animal Christum intelligamus.

PL 17, 902A

四つの生き物は四人の福音書記者を表すとはいえ、共にでも一つずつでもキリストを表す。だが、それぞれがどのようにキリストを表すかを述べることは紙幅が許さないので、この一つの生き物によってキリストを解することにしよう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.28

28

Phialae vero corda sunt sanctorum, quae propter sapientiam aurea recte vocantur. Unus ergo ex quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, quia Christus corda sanctorum suorum sapientia replevit.

PL 17, 902A

鉢とは聖徒たちの心であり、知恵のゆえに金と呼ぶのがふさわしい。四つの生き物のうちの一つが七人の天使に七つの金の鉢を与えたとは、キリストが自分の聖徒たちの心を知恵で満たしたということである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.29

29

Verum si sapientia repleta sunt, quomodo iracundiae Dei plena esse dicuntur? Dominus in Evangelio dicit de impiis Judaeis: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent (Joan. XV, 22) . Numquid Judaei ante adventum Christi peccatum non habebant?

PL 17, 902B

だがもし知恵で満たされているのなら、どうして神の憤りに満ちていると言われるのか。主は福音書で、不敬虔なユダヤ人たちについてこう言う。「私が来て彼らに語らなかったなら、彼らは罪を持たなかったであろう」(ヨハネ15:22)。ではユダヤ人たちは、キリストの到来の前には罪を持っていなかったのか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.30

30

Erant itaque antea peccatores, sed peccatum incredulitatis, peccatum blasphemiae, quo eum Beelzebub vocaverunt, peccatum homicidii, quo eum crucifixerunt, et multa alia scelera quae ex adventu ejus traxerunt, non habebant.

PL 17, 902B

それゆえ、彼らは以前にも罪人であった。しかし、不信仰の罪、彼をベルゼブルと呼んだ冒瀆の罪、彼を十字架につけた殺人の罪、そして彼の到来から招いた多くの他の悪事は、持っていなかったのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.31

31

In phiala autem Christi: in qua vita mundi continebatur, Judaei suis culpis exigentibus, mortem invenerunt.

PL 17, 902B

だがキリストの鉢、すなわちそのうちに世の命が収められていた鉢において、ユダヤ人たちは、自らの咎が求めるままに、死を見いだした。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.32

32

Phialae igitur septem angelorum plenae fuerunt iracundiae Dei; quia quantum ad reprobos pertinet, praedicatio sanctorum iram Dei in se continuit; quia pro eo quod eorum praedicationem comtempserunt, iram Dei incurrerunt.

PL 17, 902B

こうして七人の天使の鉢は、神の憤りに満ちていた。捨てられた者たちに関する限り、聖徒たちの宣教は神の怒りをそのうちに含んだからである。彼らの宣教を軽んじた〔底本は comtempserunt。contempserunt と読む〕ために、神の怒りを招いたのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.33

33

(Vers. 8.) Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus. Diximus superius per templum coelestem patriam designari: fumus vero si intra domum fuerit, oculos a foris perspicientium obscurat; ut non perfecte possint videre ea, quae in domo geruntur.

PL 17, 902C

(第8節)「そして神殿は、神の威光から、またその力から出る煙で満たされた」。我々は上で、神殿によって天の祖国が指されると述べた。ところで煙は、家の中にあるなら、外から見る者たちの目を暗くし、家の中で行われていることを完全には見ることができないようにする。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.34

34

Templum igitur coelestis patriae modo fumo est plenum; quia electi in hac vita positi, dum oculos mentis suae ad contemplanda coelestia attollunt, obscurantur quadam caligine, quam transmeare non possunt: quam obscurationem fumum vocat.

PL 17, 902C

こうして天の祖国の神殿は、今、煙で満たされている。この生に置かれた選ばれた者たちは、天上のことを観想しようと精神の目を上げるとき、越えることのできないある暗がりに覆われるからである。彼はその暗さを煙と呼ぶ。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.35

35

Hanc caliginem Paulus patiebatur, cum dicebat: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Et iterum: Nunc autem cognosco ex parte, tunc vero cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12) .

PL 17, 902C

この暗がりをパウロは被っていた。彼はこう言っている。「我々は今は鏡に映して、謎のうちに見ている。だがそのときには顔と顔を合わせて見る」。そして再びこう言う。「今、私は部分的に知っている。だがそのときには、私が知られているとおりに知るであろう」(一コリント13:12)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.36

36

Et notandum quia hanc hebetationem electi quamdiu in hac vita positi sunt, patiuntur: cum autem ad illam coelestem beatitudinem transierint, ab oculis mentis eorum avelletur.

PL 17, 902D

そして注意すべきは、選ばれた者たちはこの生に置かれている間はこの鈍さを被り、あの天の至福へと渡ったときには、それが彼らの精神の目から取り去られる、ということである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.37

37

Unde et sequitur: Et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae septem angelorum. Numquid in illa coelesti beatitudine quotidie justi non introeunt?

PL 17, 902D

それゆえ、続いてこうある。「そして七人の天使の七つの災いが完結するまで、誰も神殿に入ることができなかった」。ではあの天の至福に、正しい者たちは日ごと入っていないのか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.38

38

Sed de ingressione corporum hoc dictum esse intelligamus; in illa quippe coelesti beatitudine justi non ingrediuntur cum corporibus suis, usque dum septem plagae septem angelorum compleantur.

PL 17, 902D

だが、これは体の入場について言われたと解することにしよう。あの天の至福には、七人の天使の七つの災いが満ちるまで、正しい者たちは自分たちの体を伴っては入らないのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.39

39

De septem plagis superius diximus: ultima vero plaga erit, cum Antichristus suis erroribus genus humanum inficiet.

PL 17, 903A

七つの災いについては上で述べた。最後の災いは、反キリストが自らの誤りによって人類を染めるときであろう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.40

40

Finitis autem septem plagis, pro quibus examinandis dies judicii fiet, sancti corpora sua recipient, atque in templo patriae coelestis sine fine cum Domino habitabunt.

PL 17, 903A

七つの災いが終わると——それを吟味するために審判の日が来る——聖徒たちは自分の体を受け取り、天の祖国の神殿で、主とともに終わりなく住むであろう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.0.41

41

De hac habitatione dicit Psalmista: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5) .

PL 17, 903A

この住まいについて、詩篇作者はこう言う。「幸いなるかな、汝の家に住む者たちは、主よ。彼らは世々限りなく汝を賛美する」(詩篇83:5)。