ベレンガウドゥス9世紀(11–12世紀とする説もある)

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri)

Visio IV, Caput IX 第4の幻 第IX章

Berengaudus · Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) · PL 17, 854C · 107 sectiones

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.1

1

(Vers. 1.) Et quintus angelus tuba cecinit. Quintus angelus defensores Ecclesiae orthodoxae fidei designat: tuba cecinerunt, quando pro defensione fidei omnibus modis laboraverunt. Et vidi stellam de coelo cecidisse in terram.

PL 17, 854C

(第1節)「そして第五の天使がラッパを吹いた」。第五の天使は、正統な信仰の教会の擁護者たちを指す。彼らがラッパを吹いたとは、信仰の擁護のためにあらゆるしかたで労したということである。「そして私は、天から地に落ちた星を見た」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.2

2

Per stellam haeresiarchae designantur; quia sicut stellae in coelo refulgent, ita et isti antequam caderent, doctrina et sapientia refulgebant in Ecclesia.

PL 17, 854C

星によって異端の創始者たちが指される。星が天に輝くように、彼らも堕落する前は、教会の中で教えと知恵において輝いていたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.3

3

De coelo in terram cecidit, quia ab Ecclesia praecisi, corpori reproborum, qui per terram designantur, sociati sunt.

PL 17, 854C

天から地に落ちたのは、教会から切り離され、地によって指される捨てられた者たちの体に結びついたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.4

4

Sed quaerendum nobis est, cur primum haereticos, qui per stellam et locustas designati sunt, posuerit; et postea persecutores, qui designantur per equites loricatos, de quibus in sequentibus in cantu tubae sexti angeli dicturus est.

PL 17, 854C

しかし我々は、なぜ最初に、星とイナゴによって指される異端者たちを置き、そののち、胸当てをつけた騎兵によって指される迫害者たち、すなわち第六の天使のラッパの響きのもとで後に語ろうとしている者たちを置いたのかを問わねばならない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.5

5

Quia antequam imperatores Romanorum Ecclesiam Dei persequi instituissent, haeretici esse coeperunt, sicut Nicolaus, qui temporibus apostolorum exstitit, et multi alii. Et data est illi clavis putei abyssi (Act. VI, 5) .

PL 17, 854D

ローマ人の皇帝たちが神の教会を迫害し始める前に、異端者たちが現れ始めたからである。使徒たちの時代に現れたニコラオや、ほかの多くの者のようにである。「そして彼に、深淵の穴の鍵が与えられた」(使徒言行録6:5)〔引照は刷りのまま。ミーニュは見出し語のあとに刷るが、前の文のニコラオに当たる〕。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.6

6

Per clavem liberum arbitrium haereticorum, quod habuerunt in malo, designatur; perabyssum vero corda eorum: per puteum autem eorum ora designantur.

PL 17, 854D

鍵によっては、異端者たちが悪のために持った自由意志が指される。深淵〔底本は perabyssum。per abyssum と読む〕によっては彼らの心、穴によっては彼らの口が指される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.7

7

Data est igitur haereticis clavis putei abyssi, quia permisit Deus haereses esse, sicut dicit apostolus Paulus: Oportet haereses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19) .

PL 17, 854D

したがって異端者たちに深淵の穴の鍵が与えられたのは、神が異端の存在を許したからである。使徒パウロが言うとおりである。「異端があるのは必然である。試された者たちが汝らのあいだで明らかになるためである」(一コリント11:19)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.8

8

(Vers. 2.) Et aperuit puteum abyssi. Stella quae de coelo cecidit, puteum abyssi aperuit; quia haeretici ad proferenda mala, quae in cordibus eorum latebant, ora sua aperuerunt. Et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnae.

PL 17, 855A

(第2節)「そして深淵の穴を開いた」。天から落ちた星が深淵の穴を開いたのは、異端者たちが、自分たちの心に潜んでいた悪を口に出すために、口を開いたからである。「そして穴から煙が、大きな炉の煙のように立ち上った」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.9

9

Per fumum doctrina haereticorum designatur; quia sicut fumus vento impulsus cito evanescit, ita et doctrina haereticorum per doctrinam sanctorum Patrum velut fumus evanuit: per fornacem vero saepe corda impiorum designantur, sicut dicit propheta: Velut clibanus ardens corda eorum (Ose. VII, 4) .

PL 17, 855A

煙によって異端者たちの教えが指される。煙は風に押されてすぐに消えるように、異端者たちの教えも、聖なる教父たちの教えによって煙のように消え失せたからである。炉によってはしばしば不敬虔な者たちの心が指される。預言者が言うとおりである。「彼らの心は燃えるかまどのようである」(ホセア7:4)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.10

10

Et obscuratus est sol et aer de fumo putei. Per solem saepe Christus intelligitur, in hoc autem loco membra ejusdem, id est, praedicatores sancti designati sunt: per aerem vero populus fidelis, qui eis subjectus erat.

PL 17, 855A

「そして太陽と空気が、穴の煙で暗くなった」。太陽によってはしばしばキリストが解されるが、この箇所ではその肢体、すなわち聖なる宣教者たちが指されている。空気によっては、彼らに従っていた信仰の民が指される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.11

11

Sed quomodo electi obscurati sunt, quos pravitas haeretica decipere non valuit? Sed obscurati sunt eis, quos haeretici decipere potuerunt, qui et in sequentibus per locustas designantur: verum claritas eorum caeteris fidelibus latere non potuit, sicuti nec lucerna sub modio abscondi potest.

PL 17, 855B

しかし、異端の邪悪が欺くことのできなかった選ばれた者たちが、どうして暗くされたのか。それは、異端者たちが欺くことのできた者たち、後に続く箇所でイナゴによって指される者たちにとって、暗くされたのである。しかし彼らの栄光〔claritas〕は、ほかの信徒たちに隠れていることはできなかった。灯火が升の下に隠されることができないのと同じである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.12

12

(Vers. 3.) Et de fumo exierunt locustae in terram. De fumo, id est, de doctrina eorum qui haeresiarchae appellati sunt, magna multitudo haereticorum generata est.

PL 17, 855B

(第3節)「そして煙からイナゴが地に出てきた」。煙から、すなわち異端の創始者と呼ばれた者たちの教えから、異端者たちの大群が生まれた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.13

13

In terram exierunt, quia a societate electorum separati, eis qui terra vocantur, id est, infidelibus conjuncti sunt. Et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terrae.

PL 17, 855B

地に出たのは、選ばれた者たちの交わりから離れて、地と呼ばれる者たち、すなわち不信仰の者たちに結びついたからである。「そして彼らに、地のサソリが持つ権能のような権能が与えられた」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.14

14

Saepe Deus dicitur dedisse, quod permittit; permittit enim Deus impiis male agere, ut ex eorum malis bona operetur.

PL 17, 855C

神は、許すことを与えたとしばしば言われる。神は不敬虔な者たちが悪を行うことを許す。彼らの悪から善を成し遂げるためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.15

15

Per scorpiones vero possumus daemones accipere; quia sicut scorpiones dum non praevidentur, corpora hominum suo veneno inficiunt et exstinguunt: ita et daemones incautis hominibus venena malarum persuasionum ingerunt, et dum ad perpetranda scelera pertrahunt, eorum animas veneno suae malitiae infectas occidunt.

PL 17, 855C

サソリによって我々は悪霊たちを解することができる。サソリが、気づかれないうちに人の体を自らの毒で冒し滅ぼすように、悪霊たちも用心のない人々に悪い説得の毒を注ぎ込み、悪事を犯すよう引きずりながら、人々の魂を自分の悪意の毒に冒して殺すからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.16

16

Potestas ergo locustarum, id est, haereticorum, similis est potestati scorpionum, id est, daemonum; quia sicut daemones in hoc semper insistunt, ut quoscumque possunt decipiant: ita et haeretici tota virtute laborabant, ut quoscumque possent, in foveam suae perditionis demergerent.

PL 17, 855C

したがってイナゴ、すなわち異端者たちの権能は、サソリ、すなわち悪霊たちの権能に似ている。悪霊たちが、できる限りの者を欺こうとつねに専心するように、異端者たちも全力をあげて、できる限りの者を自分たちの滅びの穴に沈めようと労したからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.17

17

(Vers. 4.) Et praeceptum est illis, ne laederent fenum terrae, neque omne viride, neque omnem arborem.

PL 17, 855D

(第4節)「そして彼らは、地の草も、すべての緑のものも、すべての木も傷つけてはならないと命じられた」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.18

18

Quod significat fenum terrae, hoc et omne viride; nam sicut superius (Sup. c. 8) sub cantu tubae primi angeli per omne fenum viride, quod combustum esse dicitur, electi qui primis temporibus fuerunt, designantur: ita et hic per fenum terrae, et omne viride fidelis populus est designatus: per arbores vero doctores Ecclesiae designantur.

PL 17, 855D

地の草が表すものは、すべての緑のものも同じである。上で(上、第8章)第一の天使のラッパの響きのもとで、焼けたと言われる緑の草すべてによって、初めの時代にいた選ばれた者たちが指されたように、ここでも地の草とすべての緑のものによって信仰の民が指され、木々によっては教会の教師たちが指されるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.19

19

Prohibiti sunt ergo haeretici, ne laederent fenum terrae, neque omne viride, neque omnem arborem; quia non permisit Deus, ut eos qui viriditatem fidei habebant, id est, qui fidem quam profitebantur, operibus implebant, neque sanctos praedicatores, qui non erant spinae vel tribuli, ex quibus neque uvae, neque ficus colliguntur; sed potius arbores bonorum operum fructus ferentes, ex quibus fideles populi reficiebantur, haeretici deciperent; unde et sequitur: Nisi homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis.

PL 17, 855D

したがって異端者たちは、地の草も、すべての緑のものも、すべての木も傷つけることを禁じられた。神が、信仰の緑を持っていた者たち、すなわち自分が公言した信仰を行いで満たしていた者たちを、また聖なる宣教者たち、すなわち、そこからブドウもイチジクも採れないイバラやアザミではなく、むしろ善い行いの実を結ぶ木々であって、そこから信仰の民が養われた者たちを、異端者たちが欺くことを許さなかったからである。それゆえ続けて、「ただし、額に神の印を持たない人間たちは別である」とある。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.20

20

Quid est autem signum Dei, nisi charitas, de qua idem Joannes loquitur, dicens: Deus charitas est (I Joan. IV, 8) ? Possumus vero per frontes, quae qualitates mentium saepissime demonstrant, corda reproborum intelligere.

PL 17, 856A

神の印とは愛にほかならない。同じヨハネが語って言う。「神は愛である」(一ヨハネ4:8)。また我々は、額、すなわち心の性質をきわめてしばしば示すものによって、捨てられた者たちの心を解することができる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.21

21

Illi ergo facile ab haereticis decipiebantur, qui signum Dei vivi, id est, charitatem in cordibus suis non habebant.

PL 17, 856A

したがって、生ける神の印、すなわち愛を自分の心に持たなかった者たちは、異端者たちに容易に欺かれたのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.22

22

(Vers. 5.) Et praeceptum est illis, ne occiderent eos. Quod dicit, praeceptum est illis, videtur mihi ad daemones pertinere; tanta est enim nequitia daemonum, ut si hoc Deus permisisset, statim ut homo mortale facinus admisisset, eum interficerent: sed exspectat Deus homines impios, ut aliquando per poenitentiam ad eum redeant et salventur, sive ut justi per eos probentur.

PL 17, 856A

(第5節)「そして彼らは、彼らを殺してはならないと命じられた」。「命じられた」と彼が言うのは、私には悪霊たちにかかわると思われる。悪霊たちの邪悪さは大きいので、もし神が許したなら、人間が死に至る悪事を犯すとすぐに、彼を殺すであろう。しかし神は不敬虔な人々を待っている。いつか悔い改めによって神のもとへ戻り、救われるように、あるいは義人たちが彼らによって試されるようにである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.23

23

Nam et Psalmista, cum de impiis loqueretur, precabatur dicens: Ne occidas eos, ne quando obliviscantur populi mei (Ps. LVIII, 12) .

PL 17, 856B

詩篇作者も、不敬虔な者たちについて語って、こう祈った。「彼らを殺すな。私の民が決して忘れることのないように」(詩篇58:12)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.24

24

Et in Judicum libro scriptum est, quia dimisit Deus Chananaeos et Philistaeos; ut in eis experiretur Israel, et haberent scientiam certandi cum hostibus (Jud. III, 1, 2) .

PL 17, 856B

士師記の書にもこう書かれている。神はカナン人とペリシテ人を残した。彼らによってイスラエルを試み、イスラエルが敵と戦う知識を持つようにするためである(士師記3:1–2)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.25

25

Praecepit ergo Deus, id est, non permisit ut exterminarentur, sive omnes haeretici, sive omnes impii; ut haberent justi per quos probarentur, sicut aurum quod probatur per ignem.

PL 17, 856B

したがって神が「命じた」とは、すべての異端者もすべての不敬虔な者も滅ぼされることを許さなかったということである。義人たちが、火によって試される金のように、それによって試される者たちを持つためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.26

26

Unde et sequitur: Sed ut cruciarentur mensibus quinque. Per menses quinque omne tempus vitae praesentis, quod in quinque aetatibus consistit, possumus intelligere.

PL 17, 856C

それゆえ続けて、「ただし、五か月のあいだ苦しめられるためである」とある。五か月によって、五つの年齢から成る現在の命のすべての時を、我々は解することができる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.27

27

Prima namque aetas est infantia, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta juventus, quinta senectus; quamvis beatus Gregorius, ut cum sex aetatibus mundi aetates hominum conformaret, senectutem in duas partes diviserit.

PL 17, 856C

第一の年齢は幼年、第二は少年、第三は青年、第四は壮年、第五は老年である。もっとも福なるグレゴリウスは、人間の年齢を世の六つの時代に合わせるために、老年を二つの部分に分けた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.28

28

In quinque ergo mensibus, id est, in omni tempore vitae praesentis non solum haeretici, sed et omnes impii cruciantur.

PL 17, 856C

したがって五か月のあいだ、すなわち現在の命のすべての時に、異端者だけでなくすべての不敬虔な者が苦しめられる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.29

29

Nam velint nolint, cum ad memoriam mortem poenamque quae mortem sequitur, reducunt; quamvis de prosperitatibus saeculi videantur exsultare, cruciantur tamen intrinsecus, eo quod sciant se pro sceleribus suis aeternaliter esse cruciandos.

PL 17, 856C

というのも、望もうと望むまいと、死と、死に続く刑罰を思い起こすとき、世の繁栄を喜んでいるように見えても、内側では苦しめられるからである。自分は罪のゆえに永遠に苦しめられねばならないと知っているからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.30

30

E contrario justi, quamvis extrinsecus diversis modis affligantur; intrinsecus tamen de spe coelestis gloriae, ad quam se perventuros credunt, exsultant.

PL 17, 856D

これに対し義人たちは、外側ではさまざまなしかたで苦しめられても、内側では、自分たちが到達すると信じている天上の栄光への希望に喜ぶ。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.31

31

Possumus etiam per quinque menses omne tempus hujus mundi intelligere; primus namque mensis est ab origine mundi usque ad diluvium, secundus a diluvio usque ad Moysen, tertius a Moyse usque ad David, quartus a David usque ad Christum, quintus a Christo usque ad consummationem saeculi.

PL 17, 856D

また我々は、五か月によってこの世のすべての時を解することもできる。第一の月は世の初めから洪水まで、第二は洪水からモーセまで、第三はモーセからダビデまで、第四はダビデからキリストまで、第五はキリストから世の終わりまでである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.32

32

In iis ergo quinque mensibus omnes fabricatores errorum cruciantur, sive eo modo quo superius diximus, sive quod falsas adinventiones suas vident a veritate superari.

PL 17, 856D

したがってこの五か月のあいだ、誤りを作り出すすべての者が苦しめられる。上で述べたしかたによるか、あるいは自分たちの偽りの作り事が真理に打ち負かされるのを見るからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.33

33

Et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii, cum percutit hominem. Diximus superius per scorpiones daemones esse designatos; nam sicut scorpio corpus aculeo vulnerat, ut per vulnus venenum intromittat, per quod hominem interficiat; ita et diabolus aut ira, aut superbia, aut libidine, aut aliqua delectatione carnali mentem vulnerat, ut per hoc venenum suae malitiae infundat, animamque interficiat.

PL 17, 857A

「そして彼らの苦しみは、サソリが人を刺すときの苦しみのようである」。我々は上で、サソリによって悪霊たちが指されたと述べた。サソリが針で体を傷つけ、その傷から毒を入れて人を死なせるように、悪魔も、怒り、あるいは高ぶり、あるいは情欲、あるいは何らかの肉の快楽によって心を傷つけ、それによって自分の悪意の毒を注ぎ、魂を殺すからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.34

34

Cruciatus ergo locustarum similis esse cruciatui scorpii dicitur; quia haeretici imitantes patrem suum diabolum, per lenia verba atque composita mentes hominum imperitorum vulnerabant, venenumque sui erroris infundentes, eorum animas necabant. Possumus quippe per cruciatum animarum interfectionem intelligere.

PL 17, 857A

したがって、イナゴの苦しみがサソリの苦しみに似ていると言われるのは、異端者たちが自分たちの父である悪魔にならって、穏やかで飾られた言葉によって、未熟な人々の心を傷つけ、自分の誤りの毒を注いで彼らの魂を殺したからである。実に我々は、苦しみによって魂の殺害を解することができる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.35

35

(Vers. 6.) Et in diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient eam: et cupient mori, et fugiet mors ab eis. Haec sententia ad electos pertinet.

PL 17, 857B

(第6節)「その日々には、人々は死を求めるが、見出さない。死にたいと願うが、死は彼らから逃げる」。この言葉は選ばれた者たちにかかわる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.36

36

In diebus illis, id est, in diebus quibus Evangelii gratia per universum mundum refulget, quaerent homines mortem.

PL 17, 857B

その日々、すなわち福音の恩寵が全世界に輝く日々に、人々は死を求めるであろう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.37

37

Quaerebat Paulus mortem persequendo Ecclesiam Dei, et non invenit eam; quia Christus qui est murus impenetrabilis, se illi objiciens, a morte quam quaerebat, ad vitam, quae est ipse, violenter reduxit.

PL 17, 857B

パウロは神の教会を迫害することで死を探し求めたが、それを見いださなかった。破られることのない城壁であるキリストが、彼の前に立ちはだかり、彼が探していた死から、キリスト自身である命へと、力ずくで連れ戻したからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.38

38

Fuerunt et alii multi, qui quaesierunt mortem aut Ecclesiam Dei persequendo, aut caetera mala exercendo: sed fugit mors ab ipsis, quia per praedicationem sanctorum ad vitam sunt revocati.

PL 17, 857B

ほかにも多くの者たちがいた。彼らは神の教会を迫害することによって、あるいはほかの悪を行うことによって死を探し求めたが、死は彼らから逃げた。聖徒たちの宣教によって命へと呼び戻されたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.39

39

Nos etiam quosdam vidimus, qui quaesierunt mortem, et non invenerunt eam; et cupierunt mori, et fugit mors ab eis.

PL 17, 857B

我々もまた、死を探し求めながらそれを見いださず、死ぬことを望みながら死に逃げられた者たちを幾人か見た。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.40

40

Scimus enim quosdam fuisse, qui amplius quam oportebat saeculum diligentes, multo tempore, multisque modis laborassent, ut divites fierent, cupientes delitiose vivere, et carnis suae desideria perficere: sed cum ad id quod optabant, pervenire non possent, respuentes saeculi falsa promissa, ad divitias coelestes acquirendas se contulerunt, atque ad earum perceptionem, sicut credimus, bonis operibus insistendo, pervenire meruerunt.

PL 17, 857C

実際、我々は知っている。世を必要以上に愛し、富む者となろうとして長い間さまざまな仕方で労苦し、贅沢に暮らして自分の肉の欲望を満たすことを望んだ者たちがいた。しかし、望んだものに到達できなかったので、世の偽りの約束を退けて天の富を得ることに身を向け、その獲得に、我々が信じるところでは、善い業に励むことによって到達するに値した者たちである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.41

41

Vidimus nihilominus quosdam monasteria reliquisse, et ad saeculum transisse, et in servitio quorumdam hominum potentium se tradidisse; ut terrenas divitias atque possessiones, quas per se habere non poterant, eorum suffragiis obtinerent: sed cum ad id quod desiderabant, pervenire non possent, saeculum reliquisse, et ad monasteria sua rediisse, atque in bonis operibus vitam terminasse.

PL 17, 857C

同じく我々は、修道院を去って世に移り、ある有力な人々に仕えて身を委ねた者たちを見た。自分では持つことのできなかった地上の富と財産を、彼らの後援によって得ようとしたのである。しかし、望んだものに到達できなかったので、世を去って自分の修道院に戻り、善い業のうちに生涯を終えた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.42

42

Ii ergo quaesierunt mortem, et non invenerunt eam; et cupierunt mori, et fugit mors ab eis. De talibus Dominus sub specie Hierusalem ad prophetam loquitur, dicens: Ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet.

PL 17, 857D

それゆえ、これらの者たちは死を探し求めたが、それを見いださず、死ぬことを望んだが、死は彼らから逃げた。このような者たちについて、主はエルサレムの姿を借りて預言者に語り、言う。「見よ、私は汝の道をイバラで囲い、垣で囲う。彼女は自分の小道を見いださない」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.43

43

Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos: quaeret, et non inveniet eos (Ose. II, 6) .

PL 17, 857D

「彼女は自分の愛人たちを追うが、追いつかない。探すが、彼らを見いださない」(ホセア2:6)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.44

44

Amatores nostri sunt desideria carnalia: amatores nostros sequimur, quando in hoc laboramus, ut divitiarum possessores efficiamur, ut habeamus unde desideria carnalia expleamus.

PL 17, 857D

我々の愛人たちとは肉の欲望である。我々が愛人たちを追うのは、富の所有者となって肉の欲望を満たす手段を得ようと労苦するときである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.45

45

Amatores nostros sequimur, et non apprehendimus, quando misericordia Dei impediente, ad hoc quod inutiliter desideramus, pervenire non possumus.

PL 17, 858A

我々が愛人たちを追いながら追いつかないのは、神の慈しみが妨げて、無益に望むものに到達できないときである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.46

46

(Vers. 7.) Et similitudines locustarum similes equis paratis in praelium. Per equos saepe praedicatores sancti designantur, sicut Habacuc propheta in cantico suo loquitur, dicens: Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum (Habac. III, 15) .

PL 17, 858A

(第7節)「また、イナゴの姿は、戦いに備えた馬に似たものであった」。馬によってしばしば聖なる宣教者たちが指される。預言者ハバククがその歌の中で言うとおりである。「汝は海に、多くの水の泥の中に、汝の馬たちのために道を作った」(ハバクク3:15)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.47

47

Viam fecit Deus in mari equis suis, in luto aquarum multarum, quando initio fidei pacem mundo largitus est; ut apostoli ejus per universas gentes, quae per mare et lutum designatae sunt possent discurrere, et semina fidei spargere.

PL 17, 858A

神が海に、多くの水の泥の中に、自分の馬たちのために道を作ったのは、信仰の初めに世に平和を与えたときである。海と泥によって諸国民が指されているが、その中を神の使徒たちが駆け巡り、信仰の種を蒔くことができるようにするためであった。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.48

48

Equi ergo Dei ad praelium parabantur, quando praedicatores sancti et verbo et virtutibus ad hoc armabantur; ut genus humanum de potestate diaboli eruerent.

PL 17, 858B

こうして神の馬たちが戦いに備えられたのは、聖なる宣教者たちが言葉と力ある業によってそのために武装させられたときである。人類を悪魔の力から救い出すためであった。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.49

49

Locustae vero similes equis paratis in praelium esse dicuntur; quia sicut praedicatores sancti tota virtute laborabant, ut quoscumque possent, de laqueis diaboli eriperent: ita et haeretici ad hoc semper armabantur, ut quoscumque possent decipere, in baratrum suae damnationis involverent.

PL 17, 858B

イナゴが「戦いに備えた馬に似ている」と言われるのは、聖なる宣教者たちが、救い出せる限りの者たちを悪魔の罠から引き出そうと全力で労苦していたのと同じく、異端者たちもまた、欺ける限りの者たちを自分たちの断罪の奈落に巻き込もうと、常に武装していたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.50

50

Et super capita earum tamquam coronae similes auro. Saepe per aurum sapientia designatur, sicut superius jam diximus: per coronas locustarum sapientia saecularis ostenditur.

PL 17, 858B

「その頭の上には、金に似た冠のようなものがあった」。金によってしばしば知恵が指される。上ですでに述べたとおりである。イナゴの冠によっては世の知恵が示されている。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.51

51

Coronae igitur locustarum aurum ipsae non erant, sed similitudinem auri habebant; quia sapientia saecularis, in qua haeretici maxime confidebant, aurum non erat, id est, sapientia; sed potius stultitia, sicut dicit apostolus Paulus: Sapientia hujus saeculi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19) .

PL 17, 858B

したがって、イナゴの冠は金そのものではなく、金に似たものであった。異端者たちが最も頼みとした世の知恵は金、すなわち知恵ではなく、むしろ愚かさだったからである。使徒パウロが言うとおりである。「この世の知恵は神のもとでは愚かさである」(一コリント3:19)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.52

52

Et facies earum, sicut facies hominum. Homo rationale est animal: per faciem vero hominum divinarum Scripturarum scientiam intelligere possumus, quam haeretici habere studebant, ut per eam facilius simplices quosque deciperent.

PL 17, 858C

「その顔は人間の顔のようであった」。人間は理性的な動物である。人間の顔によっては、神の書についての知識を解することができる。異端者たちはそれを持とうと努めたが、それは、それによって素朴な者たちを誰でもより容易に欺くためであった。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.53

53

Locustae igitur facies hominum habere videbantur, sed similitudo erat non veritas; quia haeretici videbantur quidem scientiam habere divinarum Scripturarum: sed procul a veritate distabant, quia eam non recte intelligebant.

PL 17, 858C

こうしてイナゴは人間の顔を持つように見えたが、それは似姿であって真実ではなかった。異端者たちは神の書の知識を持っているように見えたが、真理から遠く離れていた。それを正しく理解していなかったからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.54

54

(Vers. 8.) Et habebant capillos sicut capillos mulierum. Per capillos qui sine sensu praeciduntur, possumus maximam multitudinem stultorum intelligere, qui ab haereticis facile decipiebantur; quia sicut capilli absque injuria praeciduntur, ita et isti ab Ecclesia sine aliquo dispendio praecisi sunt.

PL 17, 858C

(第8節)「また、女の髪のような髪を持っていた」。感覚なしに切り落とされる髪によって、我々は、異端者たちに容易に欺かれた愚か者たちの最大の群れを解することができる。髪が損なわれることなく切り落とされるように、これらの者たちも何の損失もなく教会から切り落とされたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.55

55

Per mulieres vero diversas Ecclesias possumus intelligere. Habebant igitur locustae capillos sicut capillos mulierum; quia sicut sanctae Ecclesiae Dei habebant turmas suas, quae certis temporibus ad divina officia celebranda confluebant: ita et haeretici habebant populos insanos, qui in diversis locis conveniebant, non ad mysteria divina, sed ad diabolica celebranda.

PL 17, 858D

女たちによっては、さまざまな教会を解することができる。そこでイナゴは女の髪のような髪を持っていた。神の聖なる諸教会が、定まった時に神への務めを執り行うために集まる群れを持っていたのと同じく、異端者たちもまた、さまざまな場所に集まる狂った民を持っていたからである。ただし、それは神の奥義を執り行うためではなく、悪魔の奥義を執り行うためであった。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.56

56

Et dentes earum sicut leonum erant. Officium dentium est, ut quidquid intra se ceperint, terendo consumant, et in foveam ventris demergant.

PL 17, 858D

「その歯は獅子の歯のようであった」。歯の務めは、取り入れたものを何であれ噛み砕いて消費し、腹の穴に沈めることである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.57

57

Possumus ergo per leones et dentes persecutores Ecclesiae intelligere: per leones quidem principes: per dentes autem eos, qui eorum imperio sanctos Dei laniabant.

PL 17, 859A

そこで我々は、獅子と歯によって教会の迫害者たちを解することができる。獅子によっては君主たち、歯によってはその命令によって神の聖徒たちを引き裂いた者たちである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.58

58

Dentes igitur haereticorum sicut leonum erant; quia sicut pagani Ecclesiam Dei persequebantur, et quoscumque poterant, terroribus atque cruciatibus in perditionis voraginem implicabant; ita et haeretici quosdam potentes homines sibi sociantes, Ecclesiam Dei persecuti sunt, multosque more dentium minis et impressionibus afflictos, in ventrem suae malitiae demerserunt.

PL 17, 859A

こうして異端者たちの歯は獅子の歯のようであった。異教徒たちが神の教会を迫害し、できる限りの者たちを恐怖と責め苦によって滅びの深みに巻き込んだのと同じく、異端者たちもまた、ある有力な人々を味方につけて神の教会を迫害し、多くの者たちを歯のように脅しと圧迫で苦しめて、自分たちの悪意の腹に沈めたのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.59

59

(Vers. 9.) Et vox alarum earum, sicut vox equorum multorum currentium in bellum. Possumus per alas verba haereticorum intelligere; quia sicut alae a terra aves sublevant, ita haeretici suis eloquiis extollebantur: per equos vero praedicatores designantur, sicut superius jam diximus.

PL 17, 859A

(第9節)「その翼の音は、戦いへ走る多くの馬の音のようであった」。我々は翼によって異端者たちの言葉を解することができる。翼が鳥を地から持ち上げるように、異端者たちも自分たちの弁舌によって高ぶっていたからである。馬によっては宣教者たちが指される。上ですでに述べたとおりである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.60

60

Vox igitur alarum locustarum erat sicut vox equorum multorum currentium in bellum; quia sicut praedicatores sancti voces praedicationum emittebant, cum pergerent ad bellum contra diabolum, ut genus humanum de potestate ejus liberarent: ita et haeretici circumquaque discurrebant, falsam doctrinam spargendo; ut quoscumque possent, deciperent, et diabolo subjugarent.

PL 17, 859B

こうしてイナゴの翼の音は、戦いへ走る多くの馬の音のようであった。聖なる宣教者たちが、悪魔に対する戦いへ進むとき、人類を悪魔の力から解放しようとして宣教の声を発したのと同じく、異端者たちもまた、偽りの教えを撒き散らしながら四方に駆け巡り、できる限りの者たちを欺いて悪魔に服従させたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.61

61

(Vers. 10.) Et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum. Isaias propheta dicit quia propheta docens mendacium, cauda est (Esai. IX, 15) .

PL 17, 859B

(第10節)「また、サソリのような尾を持ち、その尾には針があった」。預言者イザヤは、偽りを教える預言者は尾であると言う(イザヤ9:15)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.62

62

Haeretici ergo qui propter notitiam divinarum Scripturarum prophetas se esse aestimant, non inconvenienter caudis scorpionum assimilantur, quia eorum doctrina falsa erat, et venenosa, unde et aculeos in caudis habuisse dicuntur.

PL 17, 859B

したがって、神の書を知っているために自分を預言者と思っている異端者たちが、サソリの尾にたとえられるのは不適切ではない。彼らの教えは偽りで毒を含んでいたからであり、それゆえ尾に針を持っていたと言われるのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.63

63

Per aculeos namque blasphemiae, quas in divinis Scripturis intermiscebant, designantur. Et sicut scorpio innoxius esset, si aculeus deesset; ita et doctrina haereticorum bona esset, si hanc blasphemiis non foedarent.

PL 17, 859C

というのは、針によって、彼らが神の書の中に混ぜ入れた冒瀆が示されるからである。そして、針がなければサソリが害を与えないように、異端者たちの教えも、冒瀆によって汚さなければ善いものであっただろう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.64

64

Potestas earum nocere hominibus mensibus quinque. Quid sint menses quinque superius dictum est.

PL 17, 859C

「その力は五か月のあいだ人間を害することにある」。五か月が何であるかは、上で述べられた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.65

65

(Vers. 11.) Et habebant super se regem angelum abyssi, cui nomen Hebraice Abaddon, Graece Apollyon, et Latine habet nomen Exterminans.

PL 17, 859C

(第11節)「また、彼らは自分たちの上に王として深淵の天使を持っていた。その名はヘブライ語でアバドン、ギリシア語でアポリオン、ラテン語では滅ぼす者という名を持つ」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.66

66

Certum est omnibus haereticorum principem esse diabolum, sicut Dominus dicit ad Job: Ipse est enim rex super omnes filios superbiae (Job. XLI, 25) ; unde et exterminator vocatur, eo quod exterminator sit totius bonitatis.

PL 17, 859C

異端者たちの君主が悪魔であることは、すべての者にとって明らかである。主がヨブに言うとおりである。「彼は高ぶりの子らすべての上に立つ王である」(ヨブ記41:25)。それゆえ、彼は滅ぼす者とも呼ばれる。あらゆる善の滅ぼす者だからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.67

67

(Vers. 12, 13.) Vae unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo vae. Et sextus angelus tuba cecinit. Per sextum angelum martyres designantur: sextus angelus tuba cecinit, quia martyres Christi doctrinam fidei infidelibus propinaverunt.

PL 17, 859D

(第12・13節)「災いの一つは過ぎ去った。見よ、さらに二つの災いが来る。そして第六の天使がラッパを吹いた」。第六の天使によって殉教者たちが指される。第六の天使がラッパを吹いたのは、キリストの殉教者たちが信仰の教えを不信の者たちに飲ませたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.68

68

Et audivi vocem unam ex cornibus altaris aurei, quod est in conspectu Domini, dicentem sexto angelo. Per altare aureum, sicut superius jam diximus, Ecclesia designatur.

PL 17, 859D

「そして私は、主の前にある金の祭壇の角から、第六の天使に語る一つの声を聞いた」。金の祭壇によって教会が指される。上ですでに述べたとおりである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.69

69

Quatuor ergo cornua altaris quatuor evangelistas demonstrant: vocem ergo unam ex quatuor cornibus altaris aurei audisse se dicit; quia una est fides, una doctrina quam quatuor libri Evangeliorum docent.

PL 17, 859D

祭壇の四つの角は四人の福音書記者を示す。ゆえに、金の祭壇の四つの角から一つの声を聞いたと言うのは、信仰は一つであり、四つの福音書が教える教えも一つだからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.70

70

(Vers. 14.) Quid autem haec vox sexto angelo dicat, manifestat subdendo: Vade, et solve quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate.

PL 17, 860A

(第14節)この声が第六の天使に何を語るかは、続きで明らかにされる。「行って、大いなる川ユーフラテスにつながれている四人の天使を解け」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.71

71

Primum dicamus quid sint quatuor angeli, quid vincula, quid Euphrates; et postea cur sexto angelo praecipiat Evangelium, ut solvat quatuor angelos, diligentius investigabimus.

PL 17, 860A

まず、四人の天使とは何か、鎖とは何か、ユーフラテスとは何かを語ろう。そのあとで、なぜ第六の天使に、四人の天使を解くよう福音が命じるのかを、より丁寧に探究しよう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.72

72

Nam sicut superius (Cap. 7) in apertione sexti sigilli quatuor angeli super quatuor angulos terrae stetisse visi sunt, tenentes quatuor ventos terrae; ne flarent super terram, neque in ullam arborem: ita et hic sub cantu tubae sexti angeli quatuor angeli in flumine magno Euphrate alligati esse referuntur.

PL 17, 860A

というのは、上で(第7章)、第六の封印を開くときに、四人の天使が地の四隅に立ち、地の上にも、いかなる木にも風が吹かないよう、地の四つの風を押さえているのが見られたのと同じく、ここでも第六の天使のラッパの響きのもとで、四人の天使が大いなる川ユーフラテスにつながれていると語られるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.73

73

Eamdem ergo significationem habent quatuor angeli isti, quam et illi; significant enim quatuor regna, Assyriorum videlicet, Persarum, Macedonum, atque Romanorum.

PL 17, 860A

この四人の天使は、先の天使たちと同じ意味を持つ。すなわち、四つの王国、つまりアッシリア人、ペルシア人、マケドニア人、ローマ人の王国を表す。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.74

74

Et quia potestas quatuor regnorum, sicut superius diximus, ad Romanos secesserat, per quatuor angelos in hoc loco Romani designantur: per Euphraten vero hic mundus intelligitur.

PL 17, 860B

四つの王国の権力は、上で述べたとおり、ローマ人のもとに移っていたので、この箇所では四人の天使によってローマ人が指される。ユーフラテスによっては、ここでは世界が解される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.75

75

Quid sint ergo vincula quatuor angelorum, superius manifestat; nam supra scriptum est, quia vidit Joannes angelum descendisse de coelo, habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari, dicens: Nolite nocere terrae, et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum (Apoc. VII, 2, 3) .

PL 17, 860B

では、四人の天使の鎖とは何かは、上で明らかにされている。上に書かれているとおり、ヨハネは、生ける神の印を持つ天使が天から降りるのを見た。その天使は、地と海を害することを許された四人の天使たちに大声で叫んで言った。「地も海も木々も害するな。我々が我々の神の僕たちの額に印するまでは」(黙示録7:2, 3)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.76

76

Per angelum qui habebat signum Dei vivi Christum diximus fuisse designatum: vincula igitur quatuor angelorum verba sunt Domini, non quod Dominus praeceperit persecutoribus, ut a persecutione cessarent, donec semina fidei per omnes gentes spargerentur: sed quod potestate fecit, hoc dicitur verbis praecepisse.

PL 17, 860B

生ける神の印を持つ天使によってキリストが指されていると我々は述べた。したがって、四人の天使の鎖とは主の言葉である。主が迫害者たちに、信仰の種があらゆる諸国民に撒かれるまで迫害をやめるよう命じたということではなく、力によって行ったことを、言葉で命じたと言っているのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.77

77

Romani namque ante adventum Christi a caedibus et rapinis atque effusione sanguinis generis humani nullo modo satiari poterant.

PL 17, 860C

というのは、ローマ人はキリストの到来の前には、殺戮と略奪と人類の流血によって満たされることが決してなかったからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.78

78

Veniens vero Christus in carne pacem mundo largitus est, et Romani qui ab effusione sanguinis generis humani manus cohibere non poterant, pace ligati sunt, atque ab effusione sanguinis prohibiti sunt.

PL 17, 860C

ところが、キリストが肉において来て世に平和を与えると、人類の流血から手を引くことができなかったローマ人は、平和によって縛られ、流血を禁じられた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.79

79

Praecepit ergo vox, quae processit a quatuor cornibus altaris aurei, sexto angelo qui habebat tubam, ut solveret quatuor angelos; quia doctrina Evangelii hoc praecepit praedicatoribus verbi Dei, ut nullis minis, nullis terroribus hominum impiorum terreantur; ut cessent ab officio praedicationis, sicut Dominus dicit in Evangelio: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28) .

PL 17, 860C

こうして、金の祭壇の四つの角から出た声は、ラッパを持つ第六の天使に、四人の天使を解くよう命じた。福音の教えが、神の言葉の宣教者たちに、不敬虔な人々のいかなる脅しにも、いかなる恐怖にも怯えて宣教の務めをやめることのないよう命じたからである。主が福音書で言うとおりである。「体を殺しても魂を殺すことのできない者たちを恐れるな」(マタイ10:28)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.80

80

Imperatores quippe Romanorum et caeteri principes terrae, cum viderent religionem christianam quotidie augeri, et culturam idolorum evacuari, interminati sunt mortem omnibus qui Christum colerent aut praedicarent.

PL 17, 860D

実際、ローマ人の皇帝たちと地のほかの君主たちは、キリスト教の信仰が日ごとに広まり、偶像崇拝が空しくなってゆくのを見て、キリストを崇め、あるいは宣べ伝えるすべての者に死をもって脅した。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.81

81

Sextus ergo angelus, id est, martyres, quatuor angelos, id est, persecutores suos quasi solverunt; cum propter insuperabilem evangelizandi constantiam ad persequendos eos se armaverunt.

PL 17, 860D

こうして第六の天使、すなわち殉教者たちは、四人の天使、すなわち自分たちの迫害者たちを、いわば解き放った。福音を告げることへの彼らの打ち勝ちがたい不屈さのゆえに、迫害者たちが殉教者たちを迫害しようと武装したときである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.82

82

(Vers. 15.) Unde et sequitur: Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam, et diem, et mensem, et annum, ut interficerent tertiam partem hominum.

PL 17, 860D

(第15節)それゆえ続いて言う。「すると、時と日と月と年に備えていた四人の天使は解かれた。人間の三分の一を殺すためであった」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.83

83

Soluti sunt quatuor angeli, quia impii homines, pace abjecta, manibusque solutis, quas pax alligaverat, persecuti sunt populum Dei.

PL 17, 861A

四人の天使が解かれたのは、不敬虔な人々が平和を捨て、平和が縛っていた手を解かれて、神の民を迫害したからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.84

84

Quod autem dicit: Parati erant, impiorum hominum voluntatem demonstrat; quia antequam tempus persecutionis veniret, voto parati erant, ut populum Dei interficerent. Sane tertia pars hominum, ut superius dictum est, electos significat.

PL 17, 861A

「備えていた」と言うのは、不敬虔な人々の意志を示している。彼らは迫害の時が来る前から、望みによって神の民を殺す備えができていたからである。そして人間の三分の一とは、上で述べられたとおり、選ばれた者たちを表す。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.85

85

Porro quod in horam et diem, et mensem, et annum, quatuor angeli, ut interficerent tertiam partem hominum, parati esse dicuntur, possumus ad omnes impios, qui ab initio mundi fuerunt, et erunt usque in finem, referre.

PL 17, 861A

さらに、四人の天使が「時と日と月と年に」人間の三分の一を殺すために備えていたと言われるのは、世の初めからいた、また終わりまでいるであろうすべての不敬虔な人々にかけて解することができる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.86

86

Per horam quippe tempus ab initio mundi usque ad diluvium, per diem autem tempus a diluvio usque ad Legem, per mensem vero tempus sub Lege, per annum autem tempus sub gratia designatur. In iis ergo quatuor temporibus semper reprobi persequuntur electos.

PL 17, 861A

実際、時によっては世の初めから洪水までの期間が、日によっては洪水から律法までの期間が、月によっては律法のもとの期間が、年によっては恩寵のもとの期間が指される。したがって、この四つの時期において、捨てられた者たちは常に選ばれた者たちを迫害する。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.87

87

(Vers. 16.) Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia, audivi numerum eorum. Qui designantur per quatuor angelos, ipsi et per equestrem exercitum, videlicet persecutores Ecclesiae.

PL 17, 861B

(第16節)「騎兵の軍勢の数は、一万の二万倍〔すなわち二億〕であった。私はその数を聞いた」。四人の天使によって指される者たちは、騎兵の軍勢によっても指される。すなわち教会の迫害者たちである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.88

88

Exercitus autem persecutorum equestris esse dicitur; quia sicut habet Deus equos suos, id est, sanctos praedicatores, qui eum per universum mundum deportaverunt; ita habet diabolus equos suos, id est, omnes impios, super quos sedet, et ad perpetranda diversa scelera impellit.

PL 17, 861B

迫害者たちの軍勢が騎兵であると言われるのは、神が自分の馬たち、すなわち世界中に神を運んだ聖なる宣教者たちを持つのと同じく、悪魔も自分の馬たち、すなわちすべての不敬虔な者たちを持ち、その上に座り、さまざまな悪事を行うよう駆り立てるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.89

89

Qui vicies millies dena millia esse dicuntur; per finitum namque numerum persecutorum innumerabilis multitudo exprimitur.

PL 17, 861B

彼らが「一万の二万倍」と言われるのは、限られた数によって、迫害者たちの数えきれない群れが表されるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.90

90

(Vers. 17.) Et ita vidi equos in visione: et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas.

PL 17, 861C

(第17節)「また私は幻の中で馬たちを見た。その上に座る者たちは、火のような、ヒヤシンス色の、硫黄のような胸当てを着けていた」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.91

91

In hoc loco per equos insani populi, per sessores autem equorum principes terrae designantur: per loricas vero, quae ictus gladiorum a se repellunt, duritia cordium reproborum designatur, quae ad corda eorum gladium spiritus, quod est verbum Dei, accedere non sinit.

PL 17, 861C

この箇所では、馬によって狂った民が、馬に乗る者たちによって地の君主たちが指される。剣の打撃をはね返す胸当てによっては、捨てられた者たちの心の頑なさが指される。それが、霊の剣、すなわち神の言葉が彼らの心に近づくのを許さないのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.92

92

Quae loricae igneae, hyacinthinae, et sulphureae esse dicuntur. Per ignem plane crudelitas mentis persecutorum: per hyacinthum qui coeli figuram habet, honor deitatis quem diis suis deferebant, designatur: per sulphur vero quod fetet, blasphemiae quas in Christum proferebant, designantur.

PL 17, 861C

この胸当ては、火のようで、ヒヤシンス色で、硫黄のようだと言われる。火によっては明らかに迫害者たちの心の残酷さが、天の姿を持つヒヤシンスによっては、彼らが自分たちの神々に捧げた神性の栄誉が、悪臭を放つ硫黄によっては、彼らがキリストに浴びせた冒瀆が指される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.93

93

Persecutores igitur loricas igneas et hyacinthinas atque sulphureas habuisse dicuntur; quia partim propter incredulitatem mentis corda sua induraverant, ut non solum in Christum non crederent, sed etiam servos ejus persequerentur: partim propter defensionem falsorum deorum, partim propter blasphemias quas in Christum proferebant, dicentes eum magum fuisse et seductorem.

PL 17, 861C

こうして迫害者たちは、火のような、ヒヤシンス色の、硫黄のような胸当てを着けていたと言われる。一つには、心の不信仰のゆえに心を頑なにし、キリストを信じないばかりかその僕たちを迫害したからであり、一つには偽りの神々を守るためであり、一つには、キリストを魔術師、惑わす者だったと言って彼に浴びせた冒瀆のゆえである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.94

94

Et capita equorum erant tamquam capita leonum. Per capita equorum imperatores Romanorum designantur quia capita esse videbantur omnium persecutorum, qui etiam propter insatiabilem rabiem leonibus acsimilantur. Et de ore eorum procedit ignis et fumus et sulphur.

PL 17, 861D

「また、馬の頭は獅子の頭のようであった」。馬の頭によってローマ人の皇帝たちが指される。皇帝たちがすべての迫害者の頭と見られたからであり、また飽くことのない荒れ狂いのゆえに獅子にたとえられる〔底本は acsimilantur。assimilantur と読む〕からである。「そして彼らの口から火と煙と硫黄が出る」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.95

95

Per ignem impia praecepta imperatorum designantur, quibus populus Dei interfici jubebatur: per fumum vero honor deitatis, quem diis suis deferre jubebant.

PL 17, 862A

火によっては、神の民を殺せと命じた皇帝たちの不敬虔な命令が、煙によっては、自分たちの神々に捧げるよう命じた神性の栄誉が指される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.96

96

Et recte per fumum idololatriae falsitas designantur, quia sicut fumus a facie venti evanescit, ita et cultura idolorum in conspectu praedicationis evangelicae deperiit: per sulphur autem, sicut supra dictum est, blasphemiae, quas Christo ingerebant, designantur.

PL 17, 862A

偶像崇拝の偽りが煙によって指されるのは正当である。煙が風の前で消え失せるように、偶像崇拝も福音の宣教の前で滅びたからである。硫黄によっては、上で述べたとおり、彼らがキリストに浴びせた冒瀆が指される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.97

97

(Vers. 18.) Ab his tribus plagis interfecta est tertia pars hominum; id est, multitudo martyrum: per ignem videlicet, fumum, ac sulphur, quae procedebant de ore ipsorum.

PL 17, 862A

(第18節)「これら三つの災いによって、人間の三分の一が殺された」。すなわち殉教者たちの群れである。つまり、彼らの口から出た火と煙と硫黄によってである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.98

98

Procedebat quippe ignis de ore ipsorum, id est, jussio impiissima, qua praecipiebant ut sancti Dei martyres interficerentur: procedebat et fumus, quia praecipiebant ut honor deitatis ab omnibus hominibus diis suis impenderetur: procedebat et sulphur, id est, blasphemiae in Christum, praecipientes ut religio christiana funditus de mundo exstingueretur.

PL 17, 862A

彼らの口から火が出たとは、すなわち、神の聖なる殉教者たちを殺せと命じた、この上なく不敬虔な命令である。煙も出たとは、すべての人間が自分たちの神々に神性の栄誉を捧げるよう命じたことである。硫黄も出たとは、すなわちキリストへの冒瀆である。彼らはキリスト教の信仰を世から根こそぎ消し去るよう命じたのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.99

99

(Vers. 19.) Potestas enim equorum in ore ipsorum est, et in caudis eorum. Superius capita equorum, ut leonum esse dicuntur: in ore vero leonum dentes consistunt, quibus conterunt et dilaniant omnia, quae ceperint.

PL 17, 862B

(第19節)「馬の力は、その口と尾にある」。上では、馬の頭は獅子の頭のようだと言われた。そして獅子の口には歯があり、それによって取ったものをすべて噛み砕き、引き裂く。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.100

100

Possumus itaque per dentes carnifices intelligere, qui in ore leonum, id est, in potestate persecutorum positi, eorum imperio diversis cruciatibus corpora sanctorum cruciabant.

PL 17, 862B

そこで我々は、歯によって死刑執行人たちを解することができる。彼らは獅子の口の中、すなわち迫害者たちの権力の中に置かれ、その命令によって聖徒たちの体をさまざまな責め苦で苦しめた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.101

101

Corpora igitur sanctorum persecutores in ore, id est, in potestate habebant, sed animas non habebant, sicut Dominus dicit in Evangelio: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28) .

PL 17, 862B

こうして迫害者たちは聖徒たちの体を口の中、すなわち権力のもとに持っていたが、魂は持っていなかった。主が福音書で言うとおりである。「体を殺しても魂を殺すことのできない者たちを恐れるな」(マタイ10:28)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.102

102

Et ideo potestas persecutorum tantummodo in ore erat; quia corpora sanctorum in potestate habebant, sed animas non habebant: occidere poterant, quos vincere non valebant. Per caudas vero philosophorum atque poetarum doctrina designatur.

PL 17, 862C

それゆえ、迫害者たちの力は口にだけあった。聖徒たちの体は権力のもとに持っていたが、魂は持っていなかったからである。彼らは、打ち勝つことのできない者たちを殺すことはできた。尾によっては哲学者たちと詩人たちの教えが指される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.103

103

Nam caudae eorum similes serpentibus, habentes capita, et in iis nocent. Recte doctrina philosophorum serpentibus assimilatur, quia plena erat venenis mendaciorum. Qui serpentes capita habere dicuntur, quia omnes errores gentilium proprios habebant auctores.

PL 17, 862C

「その尾は蛇に似ていて、頭を持ち、それらによって害を与える」。哲学者たちの教えが蛇にたとえられるのは正当である。偽りの毒に満ちていたからである。この蛇が頭を持つと言われるのは、異邦人たちのあらゆる誤りが、それぞれ固有の創始者を持っていたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.104

104

Potestas ergo equorum in caudis eorum erat, quia persecutores Ecclesiae per doctrinam philosophorum volebant evertere religionem christianam.

PL 17, 862C

こうして馬の力は尾にあった。教会の迫害者たちが、哲学者たちの教えによってキリスト教の信仰を覆そうとしたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.105

105

(Vers. 20, 21.) Et caeteri homines qui non sunt occisi in iis plagis, neque egerunt poenitentiam ab operibus manuum suarum; ut non adorarent daemonia et simulacra aurea et argentea, et aerea, et lapidea, et lignea; quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulare: et non egerunt poenitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, neque a fornicatione sua, neque a furtis suis; subauditur, perierunt.

PL 17, 862D

(第20・21節)「また、これらの災いで殺されなかった残りの人々は、自分の手の業を悔い改めず、悪霊と、金、銀、青銅、石、木の偶像を拝むのをやめなかった。それらは見ることも聞くことも歩くこともできない。また、自分の殺人、毒薬の術、淫行、盗みを悔い改めなかった」。ここには「彼らは滅びた」が補われて解される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.106

106

Tertia igitur pars, quae interfecta est, salva facta est, id est, electi, ex quibus multi pro Christi nomine interfecti sunt: reliqui libentissime occumberent, si necessitas exegisset.

PL 17, 862D

こうして、殺された三分の一は救われた。すなわち選ばれた者たちであり、その多くはキリストの名のために殺された。残りの者たちも、必要が迫れば、ためらいなく倒れたであろう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 4.9.107

107

Caeteri vero, id est, pagani, qui in Christum credere noluerunt, ut agerent poenitentiam ab iniquitatibus suis, perierunt.

PL 17, 862D

「残りの者たち」とは、すなわち異教徒たちであり、キリストを信じることを望まず、自分たちの不法を悔い改めなかったので、滅びた。