ベレンガウドゥス9世紀(11–12世紀とする説もある)

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri)

Visio V, Caput XIX 第5の幻 第XIX章

Berengaudus · Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) · PL 17, 922C · 80 sectiones

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.1

1

(Vers. 1-8.) Et audivi quasi vocem magnam tubarum multarum in coelo dicentium: Alleluia, salus, et gloria, et virtus Deo nostro est, quia vera et justa judicia ejus sunt; quia judicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem sanctorum suorum de manu ejus.

PL 17, 922C

(第1–8節)「また私は、天で多くのラッパの大きな声のようなものを聞いた。彼らは言った。『アレルヤ。救いと栄光と力は我々の神のものである。その裁きは真実で正しいからである。神は、売淫によって地を腐らせた大いなる娼婦を裁き、彼女の手から、自らの聖徒たちの血の報復を果たした』」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.2

2

Et iterum dixerunt: Alleluia; et fumus ejus ascendit in saecula saeculorum Et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes: Amen, alleluia.

PL 17, 922C

「また彼らは再び言った。『アレルヤ。その煙は世々限りなく立ち上る』。そして二十四人の長老たちと四つの生き物はひれ伏し、座に座る神を礼拝して言った。『アーメン、アレルヤ』」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.3

3

Et vox magna exiit de throno, dicens: Laudem dicite Deo nostro, omnes sancti ejus, et qui timetis eum, pusilli et magni.

PL 17, 922C

「また座から大きな声が出て言った。『我々の神を賛美せよ、そのすべての聖徒たちよ、また彼を畏れる者たちよ、小さい者も大きい者も』」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.4

4

Et audivi, quasi vocem tubae magnae, et quasi vocem aquarum multarum, et quasi vocem tonitruorum magnorum, dicentium: Alleluia, quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens: gaudeamus, et exsultemus, et demus gloriam ei; quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se.

PL 17, 922D

「また私は、大きなラッパの声のようなもの、多くの水の声のようなもの、大きな雷鳴の声のようなものを聞いた。彼らは言った。『アレルヤ。全能の主なる我々の神が王となったからである。喜び、歓喜し、彼に栄光を帰そう。子羊の婚宴が来て、その妻が身を整えたからである』」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.5

5

Et datum est ei ut operiat se byssino splendente candido: byssinum enim justificationes sunt sanctorum.

PL 17, 922D

「そして彼女は、輝く純白の亜麻布で身を覆うことを許された。亜麻布とは、聖徒たちの義の行いだからである」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.6

6

Totam sententiam posui, ut undique circumspecta ejus subtilitas facilius indagari possit. A septem namque vocibus quinquies alleluia decantata esse legitur: primo et secundo a voce tubarum multarum: tertio a viginti quatuor senioribus, et quatuor animalibus: quarto a voce de throno exiit non jam alleluia, sed ejus interpretatio decantata est, id est: Laudem dicite Deo nostro omnes sancti ejus; alleluia quippe laudate Dominum sonat.

PL 17, 922D

私は文全体を掲げた。四方から見渡して、その精妙さをいっそう容易に探り当てることができるようにするためである。七つの声によって、アレルヤが五度唱えられたと読まれる。第一と第二は多くのラッパの声によって、第三は二十四人の長老たちと四つの生き物によって。第四には、座から出た声によって、もはやアレルヤではなく、その訳が唱えられた。すなわち「我々の神を賛美せよ、そのすべての聖徒たちよ」である。アレルヤとは実に「主を賛美せよ」という響きだからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.7

7

Quinto vero a tribus vocibus semel decantata est, id est, a voce tubae magnae, et a voce aquarum multarum, et a voce tonitruorum magnorum.

PL 17, 923A

第五には、三つの声によって一度だけ唱えられた。すなわち、大きなラッパの声と、多くの水の声と、大きな雷鳴の声によってである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.8

8

Scriptura libri hujus saepe demonstrat omnem electorum multitudinem in septem partes esse dividendam, si ejus intelligentia subtilius perscrutetur.

PL 17, 923A

この書の記述はしばしば、その理解をより細かく探るなら、選ばれた者たちの全体が七つの部分に分けられねばならないことを示している。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.9

9

Justi itaque qui ante diluvium fuerunt, ad primam partem: illi qui post diluvium usquequo Lex data est, ad secundam pertinent, sicut saepe jam demonstravimus; nullamque aliam legem habuerunt, nisi naturalem, id est, dilectionem Dei et proximi.

PL 17, 923A

そこで、洪水の前にいた義人たちは第一の部分に属する。洪水ののち律法が与えられるまでの者たちは、すでにしばしば示したとおり、第二の部分に属する。彼らは自然の法のほかにいかなる法も持たなかった。すなわち、神と隣人への愛である。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.10

10

Scit enim unusquisque se debere timere, et super omnia diligere eum, a quo creatus est, et a quo ei vita et vitae subsidia ministrantur: et nulli se debere facere, quod non vult ab alio pati. Hanc legem nullus qui sanae mentis est, ignorare permittitur.

PL 17, 923B

実に誰もが知っている。自分は、自分を造り、自分に命と命の支えを授ける者を畏れ、すべてにまさって愛さねばならないこと、また、他の者から被ることを望まないことを、誰に対してもしてはならないことを。この法を知らずにいることは、正気の者の誰にも許されていない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.11

11

Per tubas igitur multas electi qui ante diluvium fuerunt, et qui post diluvium usque ad illud tempus quo Lex data est, designantur.

PL 17, 923B

それゆえ、多くのラッパによっては、洪水の前にいた選ばれた者たちと、洪水ののち律法が与えられたその時までにいた選ばれた者たちが指される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.12

12

Vocem emiserunt, quia per praedicationis suae doctrinam, quoscumque potuerunt, a suis erroribus revocaverunt: alleluia decantaverunt; quia secundum naturalis legis notitiam per bona opera Deo placere studuerunt: secundo alleluia dixerunt, quia hi qui post diluvium fuerunt, secundum eamdem legem viventes, creatori suo juste viventes adhaeserunt.

PL 17, 923B

彼らが声を発したというのは、宣教の教えによって、できるかぎりの者たちを誤りから呼び戻したからである。アレルヤを唱えたというのは、自然の法の知識に従って、善いわざによって神に喜ばれようと努めたからである。二度目にアレルヤを唱えたというのは、洪水ののちにいた者たちが、同じ法に従って生き、義しく生きつつ自らの創造主に結びついたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.13

13

Sed quaerendum nobis est, cur in pronuntiatione secunda alleluia fumus Babylonis in saecula saeculorum ascendisse dicatur. Potest per fumum fama designari.

PL 17, 923C

しかし我々は問わねばならない。なぜ二度目のアレルヤの唱えにおいて、バビロンの煙が世々限りなく立ち上ったと言われるのか。煙によっては評判が指されうる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.14

14

Scimus quia in secunda parte Noe et filii ejus primi ponuntur, quorum temporibus aquis diluvii humanum genus deletum est. Postea vero Sodoma et Gomorrha, et caeterae civitates quae eis adhaerebant, coelesti igne consumptae sunt.

PL 17, 923C

我々は知っている。第二の部分では、ノアとその子らが最初に置かれ、その時代に、洪水の水によって人類が滅ぼされたことを。その後には、ソドムとゴモラ、またそれらに付き従っていたほかの町々が、天からの火で焼き尽くされた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.15

15

Fumus ergo Babylonis in saecula saeculorum ascendit, quia haec fama ab ore fidelium numquam recedet.

PL 17, 923C

それゆえ、バビロンの煙が世々限りなく立ち上るというのは、この評判が信じる者たちの口から決して去ることがないからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.16

16

At vero per viginti quatuor seniores, patres qui sub Lege fuerunt designantur. Quibus conjunguntur quatuor animalia, per quae novum Testamentum figuratur; quia in veteri Testamento si spiritaliter intelligatur, novum continetur.

PL 17, 923C

他方、二十四人の長老たちによっては、律法の下にいた父たちが指される。彼らに四つの生き物が結びつけられる。それによって新約が象られる。旧約には、霊的に解するなら、新約が含まれているからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.17

17

Alleluia decantaverunt; quia mandata legalia observantes, per bona opera Deo placere studuerunt. Per thronum autem prophetae designantur, eo quod sedes Dei fuerint, et per eos sua judicia disposuerit.

PL 17, 923D

彼らがアレルヤを唱えたというのは、律法の戒めを守りつつ、善いわざによって神に喜ばれようと努めたからである。座によっては預言者たちが指される。彼らが神の座であり、彼らを通して神が自らの裁きを定めたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.18

18

A throno vox exiit: quia a prophetis praedicatio sancta processit. Laudem Deo decantaverunt; quia ei tota virtute servire studuerunt.

PL 17, 923D

座から声が出たというのは、預言者たちから聖なる宣教が出たからである。彼らが神への賛美を唱えたというのは、全き力をもって神に仕えようと努めたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.19

19

Tuba vero magna Christum significat: vox tubae praedicatio est Evangelii; per vocem autem aquarum multarum multitudo gentium Christum confitentium designatur: per vocem vero tonitruorum magnorum electi qui in fine mundi nascituri sunt, intelliguntur: et jure per tonitrua; quia terrorem diei judicii annuntiabunt.

PL 17, 923D

他方、大きなラッパはキリストを表す。ラッパの声は福音の宣教である。多くの水の声によっては、キリストを告白する諸国民の群れが指される。大きな雷鳴の声によっては、世の終わりに生まれる選ばれた者たちが解される。雷鳴によってと言うのは正しい。彼らは裁きの日の恐ろしさを告げ知らせるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.20

20

Tres ergo voces semel alleluia decantaverunt; quia fidem sanctae Trinitatis doctrinamque Evangelii, quae a magna tuba, id est, a Christo processit, servaverunt, et servabunt usque in finem.

PL 17, 924A

こうして三つの声が一度だけアレルヤを唱えたというのは、聖なる三位一体の信仰と、大きなラッパ、すなわちキリストから出た福音の教えを守ってきたし、終わりまで守り続けるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.21

21

Duae igitur partes, id est, prima et secunda, ad legem quam naturalem esse diximus, pertinent: duae quae sequuntur, id est, tertia et quarta, ad legem quae per Moysen data est: tres autem quae restant, id est, quinta et sexta, et septima, ad legem Evangelii; ut indicent eos in fide sanctae Trinitatis usque ad finem mundi permanere debere.

PL 17, 924A

したがって、二つの部分、すなわち第一と第二は、我々が自然の法と呼んだ法に属する。続く二つ、すなわち第三と第四は、モーセを通して与えられた律法に属する。残る三つ、すなわち第五と第六と第七は、福音の法に属する。それは、彼らが聖なる三位一体の信仰のうちに世の終わりまでとどまらねばならないことを示すためである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.22

22

Quid autem istae tres partes decantent, audiamus: Alleluia, quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens; id est, laudemus Dominum; eo quod destructo regno diaboli perditoris nostri, ipse in nobis regnare dignatur, qui est Dominus et Salvator noster.

PL 17, 924A

さて、この三つの部分が何を唱えるのか、聞こう。「アレルヤ。全能の主なる我々の神が王となったからである」。すなわち、主を賛美しよう、ということである。我々を滅ぼす者である悪魔の王国が打ち壊され、我々の主であり救い主である彼自身が、我々のうちで王として治めることを良しとしたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.23

23

Gaudeamus et exsultemus, et demus gloriam ei; quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se.

PL 17, 924B

「喜び、歓喜し、彼に栄光を帰そう。子羊の婚宴が来て、その妻が身を整えたからである」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.24

24

Ideo gaudeamus, ideo exsultemus, eo quod misericordia conditoris nostri Ecclesiam suam, quae sumus nos, ita sibi conjungere sit dignatus, ut sponsa conjungitur sponso suo; quatenus simus cum ipso una caro, sicut dicit Scriptura: Erunt duo in carne una (Gen. II, 24; Ephes. V, 32) : quod apostolus de Christo et Ecclesia intelligendum esse docuit.

PL 17, 924B

だから喜ぼう、だから歓喜しよう。我々の創造主の慈しみが、自らの教会、すなわち我々を、花嫁が花婿に結ばれるように自らに結びつけることを良しとしたからである。それは、我々が彼とともに一つの肉となるためである。聖書が言うとおりである。「二人は一つの肉となる」(創世記2:24;エフェソ5:32)。使徒は、これがキリストと教会について解されるべきことを教えた。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.25

25

Uxor ejus praeparavit se, id est, Ecclesia quae uxor Agni dicitur, variis virtutibus semetipsam ornavit. Et datum est illi ut operiat se byssino splendenti candido. Quid byssus significet, ipse exponit: Byssinum enim justificationes sunt sanctorum.

PL 17, 924B

「その妻が身を整えた」とは、子羊の妻と呼ばれる教会が、さまざまな徳で自らを飾ったということである。「そして彼女は、輝く純白の亜麻布で身を覆うことを許された」。亜麻布が何を表すかは、彼自身が説き明かしている。「亜麻布とは、聖徒たちの義の行いだからである」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.26

26

(Vers. 9.) Et dixit mihi: Scribe, beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt. Prandium electorum nunc est, quando in Ecclesia dapibus evangelicis pascuntur: coena vero tunc erit, quando post resurrectionem in coelesti beatitudine aeterna gloria perfruentur.

PL 17, 924C

(第9節)「また彼は私に言った。『書け。子羊の婚宴の晩餐に招かれた者たちは幸いである』」。選ばれた者たちにとって、昼餐は今であり、教会で福音の食卓によって養われているときである。晩餐は、復活ののち天の浄福のうちに、永遠の栄光を味わうときになるであろう。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.27

27

Et quia prandium quod nunc agitur, et bonos et malos recipit, non omnes beati sunt, qui in eo videntur recumbere: illi autem soli beati sunt, qui in illa coena, quae post finem mundi futura est, recipientur.

PL 17, 924C

今行われている昼餐は、善い者たちも悪い者たちも受け入れるので、そこで席に着いているように見える者がみな幸いなのではない。幸いなのは、世の終わりののちにある晩餐に受け入れられる者たちだけである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.28

28

(Vers. 10.) Et dixit mihi: Haec verba Dei, vera sunt. Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dixit mihi: Vide ne feceris; conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu: Deum adora.

PL 17, 924C

(第10節)「また彼は私に言った。『これらは神の真実の言葉である』。私は彼を礼拝しようとして、その足もとにひれ伏した。すると彼は私に言った。『決してするな。私は汝の同じ僕であり、イエスの証しを持つ汝の兄弟たちの同じ僕である。神を礼拝せよ』」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.29

29

Redemptio sanguinis Christi hoc fidelibus contulit, ut filii Dei, sociique angelorum efficerentur; ideoque pertimescit angelus adorari ab homine, qui super se adorabat hominem Deum: quapropter conservum se Joannis, caeterorumque fidelium vocat.

PL 17, 924C

キリストの血による贖いは信じる者たちにこのことを授けた。すなわち、神の子らとなり、天使たちの仲間となることである。それゆえ天使は、人間から礼拝されることを恐れる。自分の上に、人間となった神を礼拝していたからである。そのため彼は、自らをヨハネとほかの信じる者たちの同じ僕と呼ぶ。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.30

30

Testimonium Jesu est spiritus prophetiae; patres autem veteris Testamenti, qui adventum Christi, passionem et resurrectionem ejus praedixerunt, spiritum prophetiae habuisse certissimum est, unde et prophetae vocantur. Quicumque ergo testimonium Christo perhibet, spiritum prophetiae habet.

PL 17, 924D

イエスの証しとは預言の霊である。旧約の父たち、すなわちキリストの到来と受難と復活をあらかじめ告げた者たちが、預言の霊を持っていたことはきわめて確かであり、そのゆえに預言者と呼ばれる。したがって、キリストについて証しをする者は誰であれ、預言の霊を持っている。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.31

31

(Vers. 11.) Et vidi coelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verax.

PL 17, 924D

(第11節)「また私は、天が開かれているのを見た。見よ、白い馬がいて、それに座っている者は、忠実で真実と呼ばれた」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.32

32

Nullo modo aestimare debemus quod hoc capitulum ad adventum Christi pertineat, in quo ad judicium venturus est; sed potius ad electos, qui in fine mundi nascituri sunt; fine etenim mundi instante, veniet Dominus in sanctis suis, ut pugnet per ipsos contra Antichristum, et ministros ejus.

PL 17, 925A

この章句が、裁きのために来るキリストの到来に関わると考えてはならない。むしろ、世の終わりに生まれる選ばれた者たちに関わる。世の終わりが迫るとき、主は自らの聖徒たちのうちに来て、彼らを通して反キリストとその手下たちと戦うのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.33

33

Et qualis a sanctis illis praedicabitur, talis et forma ejus in hoc loco describitur; nam per coelum Ecclesia designatur: per equum album homo, quem Filius Dei assumpsit, super quem et sedisse visus est. Qui etiam fidelis et verax vocari dicitur.

PL 17, 925A

その聖徒たちによって宣べ伝えられる姿のとおりに、彼の姿もこの箇所に描かれている。天によって教会が、白い馬によって、神の子が受け取った人間が指される。その上に彼が座っているのが見えたのである。彼はまた、忠実で真実と呼ばれると言われる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.34

34

Haec duo nomina, id est fidelis et verax, unum sensum habent in hoc loco. Recte Filius Dei fidelis vocatur, de quo dicit Psalmista: Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Psal. CXLIV, 13) .

PL 17, 925A

この二つの名、すなわち「忠実」と「真実」は、この箇所では一つの意味を持つ。神の子が忠実と呼ばれるのは正しい。詩篇の作者は彼について言う。「主はそのすべての言葉において忠実であり、そのすべてのわざにおいて聖である」(詩篇144:13)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.35

35

Veracem vero seipsum in Evangelio vocat dicens: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6) . Sequitur: Et cum justitia judicat et pugnat.

PL 17, 925B

彼は自らを福音書で真実と呼んで言う。「私は道であり、真理であり、命である」(ヨハネ14:6)。続く。「彼は正義をもって裁き、戦う」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.36

36

Non armis Deus in die judicii contra impios dimicaturus est, sed ejus justitia expugnabuntur et conterentur; omnia enim peccata impiorum atque scelera in conspectu eorum adducet Dominus, ut sciant se justissimo Dei judicio esse damnatos.

PL 17, 925B

神は裁きの日に、武器をもって不敬虔な者たちに戦うのではない。彼らはその正義によって打ち破られ、砕かれる。主は不敬虔な者たちのすべての罪と悪を、彼らの目の前に引き出し、自分たちが神のきわめて義なる裁きによって断罪されたことを知らせるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.37

37

(Vers. 12.) Oculi ejus sicut flamma ignis, et in capite suo diademata multa. Per oculos Domini Spiritus Dei designatur, sicut in tertia visione auctor hujus libri exponit: Habebat, inquit, Agnus oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram.

PL 17, 925B

(第12節)「その目は燃える火の炎のようで、その頭には多くの王冠があった」。主の目によって神の霊〔ミーニュの脚注は、版と Reg. 写本が Spiritus sanctus(聖なる霊)、ほかの写本が Spiritus Dei とすると記す〕が指される。この書の著者が第三の幻で説き明かしているとおりである。「子羊は七つの目を持っていた。これは全地に遣わされた神の七つの霊である」と彼は言う。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.38

38

Et quia flamma urit et illuminat, non inconvenienter Spiritus sanctus flammeus esse dicitur; eo quod corda fidelium et illuminet et incendat in amorem Dei. Et in capite ejus diademata multa. Per diademata multa multitudo sanctorum exprimitur.

PL 17, 925B

炎は焼き、また照らすので、聖なる霊が炎のようだと言われるのは不適切でない。信じる者たちの心を照らし、また神への愛へと燃え立たせるからである。「その頭には多くの王冠があった」。多くの王冠によって、聖徒たちの群れが表される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.39

39

Habens nomen scriptum, quod nemo novit, nisi ipse. Cum superius dicat quia vocabatur fidelis et verax, et paulo post quia vocabatur nomen ejus Verbum Dei; quid est quod dicit quod nemo scit nomen ejus, nisi ipse?

PL 17, 925C

「彼には書かれた名があり、彼自身のほかは誰も知らなかった」。先に彼は、「忠実で真実と呼ばれた」と言い、少しあとで、「その名は神の言葉と呼ばれた」と言っている。それなのに、彼自身のほかは誰もその名を知らないと言うのは、どういうことか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.40

40

Sciunt quidem sancti Dei nomen Christi, quod est Filius Dei, et nesciunt. Ex parte quippe sciunt, et ex parte nesciunt; in omnibus enim creaturis quae gignunt et gignuntur, nullus filius coaevus potest esse patri; quia necesse est ut antecedat qui generat, et subsequatur qui generatur: sed non talis est natura Filii Dei; nam et quemadmodum Pater est sine initio, sic et Filius.

PL 17, 925C

神の聖徒たちは、キリストの名、すなわち神の子という名を、確かに知っており、また知らない。実に、部分的には知っており、部分的には知らないのである。生む被造物と生まれる被造物のすべてにおいて、父と同じ齢である子はありえない。生む者が先に立ち、生まれる者があとに続くのが必然だからである。しかし神の子の本性はそのようなものではない。父が始まりなくあるように、子もそうだからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.41

41

Et quamvis hoc quomodo fieri possit, considerare non possimus; in veritate tamen credimus et confitemur Filium per omnia aequalem et coaevum esse Patri. De hac ejus generatione propheta loquitur dicens: Generationem ejus quis enarrabit (Esa. LIII, 8) ?

PL 17, 925C

どうしてそうなりうるのかを我々は考え及ぶことができないが、それでも、子がすべての点で父と等しく、父と同じ齢であることを、真実として信じ、告白する。預言者は、彼のこの生まれについて語って言う。「彼の生まれを誰が語り告げるだろうか」(イザヤ53:8)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.42

42

(Vers. 13.) Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocabatur nomen ejus Verbum Dei. Possumus per vestem corpus Christi: per sanguinem vero peccata nostra, pro quibus mortuus est ipse, sive ipsam mortem quam pertulit pro nobis, intelligere.

PL 17, 925D

(第13節)「彼は血を振りかけた衣をまとっており、その名は神の言葉と呼ばれた」。我々は、衣によってキリストの体が、血によって、彼自身がそのために死んだ我々の罪、あるいは我々のために彼が耐え忍んだ死そのものが指されると解することができる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.43

43

Sed quia peccata electorum suorum moriendo delevit, et ipsam mortem resurgendo calcavit, sicut dicit apostolus Paulus: Christus resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9) ; melius mihi videtur ut per vestem Christi multitudinem sanctorum intelligamus, qui sunt membra ejus: per guttas autem sanguinis, quibus vestis aspersa esse legitur, martyres designantur, qui pro amore Christi sanguinem fundere non dubitaverunt; ideoque vestem Christi, quae ex angelis et sanctis hominibus constat, in illa coelesti beatitudine suo splendore exornant.

PL 17, 925D

しかし、彼は死ぬことによって自らの選ばれた者たちの罪を消し去り、復活することによって死そのものを踏みつけた。使徒パウロが言うとおりである。「キリストは死者の中から復活して、もはや死なない。死はもはや彼を支配しない」(ローマ6:9)。それゆえ私には、キリストの衣によって、その肢体である聖徒たちの群れを解するほうがよいと思われる。衣に振りかけられたと読まれる血の滴によっては、キリストへの愛のために血を流すことをためらわなかった殉教者たちが指される。彼らは、天使たちと聖なる人間たちから成るキリストの衣を、あの天の浄福のうちで、自らの輝きで飾るのである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.44

44

(Vers. 14.) Et exercitus qui sunt in coelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo. Diximus superius quia qualis Christus a sanctis in fine mundi praedicabitur, talis et figura ejus hoc in loco describitur.

PL 17, 926A

(第14節)「また、天にいる軍勢は、清い白い亜麻布をまとい、白い馬に乗って彼に従っていた」。先に述べたように、世の終わりに聖徒たちによって宣べ伝えられるキリストの姿のとおりに、その象りもこの箇所に描かれている。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.45

45

Per coelum ergo in hoc loco Ecclesia: per exercitus qui de coelo processisse Christum sequentes visi sunt, sancti qui in fine mundi nascituri, et contra Antichristum pugnaturi sunt, intelliguntur: per equos autem corpora: per sessores vero equorum animae designantur.

PL 17, 926A

それゆえ、この箇所では天によって教会が指される。天から出てキリストに従っているのが見えた軍勢によっては、世の終わりに生まれ、反キリストと戦う聖徒たちが解される。馬によっては体が、馬に乗る者たちによっては魂が指される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.46

46

Albos igitur equos habuisse visi sunt, quia se mundos et nitidos, in quantum humana fragilitas permittit, exhibebunt in conspectu Dei. Quid sit vero byssinum, superius exponit: Byssinum, inquit, justificationes sunt sanctorum.

PL 17, 926B

彼らが白い馬を持っているのが見えたというのは、人の弱さが許すかぎり、神の前に自らを清く輝くものとして示すからである。亜麻布が何であるかは、彼が先に説き明かしている。「亜麻布とは、聖徒たちの義の行いである」と彼は言う。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.47

47

(Vers. 16.) Et habebat in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum, et Dominus dominantium. Per vestimentum, sicut superius diximus, sancti: per femur autem ex quo humana origo procedere dicitur, homo quem Christus assumpsit, designatur.

PL 17, 926B

(第16節)「彼はその衣服と腿に、書かれたものを持っていた。『王たちの王、支配する者たちの主』」。衣服によっては、先に述べたとおり聖徒たちが、腿によっては、そこから人の起源が出ると言われるゆえに、キリストが受け取った人間が指される。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.48

48

In vestimento itaque suo quod ipse sit Rex regum, scriptum habebat: quia in operibus sanctorum agnoscitur hunc esse verum Deum, qui tales servos possidet.

PL 17, 926B

こうして、自らが王たちの王であることを、彼は自らの衣服に書いて持っていた。聖徒たちのわざにおいて、このような僕たちを所有する者こそ真の神であると認められるからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.49

49

Habet et in femore suo scriptum quod ipse sit Rex regum et Dominus dominantium; quia in operibus quae in carne positus gessit, cognitum est hunc esse verum Dei Filium.

PL 17, 926C

彼はまた、自らが王たちの王、支配する者たちの主であることを、腿に書いて持っている。肉のうちに置かれて行ったわざにおいて、彼が神の真の子であることが知られたからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.50

50

Possumus etiam per femur patres veteris Testamenti, ex quorum stirpe Christus originem duxit, intelligere: qui et ipsum praefiguraverunt, et quod ipse futurus esset Rex regum et Dominus dominantium, apertis vocibus praedixerunt.

PL 17, 926C

また我々は、腿によって旧約の父たち、すなわち、その血統からキリストが起源を得た者たちを解することができる。彼らはキリスト自身を予め象り、彼が王たちの王、支配する者たちの主となることを、はっきりした言葉で予告した。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.51

51

(Vers. 15.) Et de ore ejus gladius acutus exibat. Possumus per os Domini eosdem praedicatores, de quibus diximus, qui in fine mundi nascituri sunt, accipere, per quorum os loquetur Deus, sicut ipse dixit in Evangelio: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20) .

PL 17, 926C

(第15節)「また彼の口から鋭い剣が出ていた」。我々は、主の口によって、すでに述べた、世の終わりに生まれる同じ宣教者たちを解することができる。彼らの口を通して神が語るのである。彼自身が福音書で言ったとおりである。「語るのは、汝らではなく、汝らのうちで語る汝らの父の霊だからである」(マタイ10:20)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.52

52

Et ipse dicit per prophetam: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris (Jerem. XV, 19) .

PL 17, 926D

彼自身が預言者を通して言う。「もし汝が貴いものを卑しいものから分けるなら、汝は私の口のようになる」(エレミヤ15:19)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.53

53

Per gladium vero divinam Scripturam, sicut superius diximus, intelligere debemus, sicut dicit apostolus Paulus: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17) . Qui acutus esse dicitur; quia ad resecanda vitia, divina Scriptura acutissima est.

PL 17, 926D

他方、剣によっては、先に述べたとおり神の書を解さねばならない。使徒パウロが言うとおりである。「また霊の剣、すなわち神の言葉を」(エフェソ6:17)。それが鋭いと言われるのは、悪徳を断ち切るために、神の書がきわめて鋭いからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.54

54

Ut in ipso percutiat gentes. Percutiet Christus gladio suo gentes, quando per doctrinam sanctorum suorum hominum stultorum errores destruet. Et ipse reget eas in virga ferrea: et tamquam vas figuli confringentur.

PL 17, 926D

「それをもって諸国民を打つために」。キリストは自らの剣で諸国民を打つ。それは、自らの聖徒たちの教えを通して、愚かな人々の誤りを打ち壊すときである。「彼は鉄の杖で彼らを治め、彼らは陶工の器のように砕かれる」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.55

55

Per virgam ferream Evangelium diximus fuisse designatum; reget ergo Christus gentes in virga ferrea, quando per doctrinam sanctorum et Judaeos ad fidem suam convertet, et electos ab erroribus Antichristi defendet. Et tamquam vas fictile confringentur.

PL 17, 927A

鉄の杖によっては福音が指されると我々は述べた。したがってキリストが鉄の杖で諸国民を治めるのは、聖徒たちの教えによってユダヤ人たちをも自らの信仰に立ち帰らせ、選ばれた者たちを反キリストの誤りから守るときである。「そして彼らは土の器のように砕かれる」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.56

56

Quamdiu quilibet in peccatis jacet, recte vas fictile vocatur: cum autem per poenitentiam et lacrymas ad bona opera agenda conversus fuerit, confringitur vas fictile, et ex vase fictili efficitur vas solidum et firmum, et ad ictus tentationum daemonum fortissimum.

PL 17, 927A

誰であれ罪のうちに横たわっているあいだは、土の器と呼ばれるのが正しい。しかし悔い改めと涙によって善いわざを行うことに向き直ったときには、土の器は砕かれ、土の器から、堅く強い器、悪霊たちの誘惑の打撃にもきわめて耐える器となる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.57

57

Et ipse calcabit torcular vini furoris irae Dei omnipotentis. Esaias cum de passione Domini loqueretur interposuit Dominum dicentem: Torcular calcavi solus; et de gentibus non est vir mecum (Esai. LXIII, 3) .

PL 17, 927A

「また彼は、全能の神の怒りの憤りのぶどう酒の搾り桶を踏む」。イザヤは主の受難について語るとき、主が言う言葉を差し挟んだ。「私は一人で搾り桶を踏んだ。諸国民のうちに、私とともにいる者はいない」(イザヤ63:3)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.58

58

Sed ibi per torcular crux Domini intelligitur; hic vero non crux, sed locus paenarum, in quem impii retrudendi sunt, designatur.

PL 17, 927B

しかしそこでは、搾り桶によって主の十字架が解される。ここでは十字架ではなく、不敬虔な者たちが押し込まれるはずの刑罰の場所が指されている。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.59

59

Eamdem quippe significationem habet torcular in hoc loco, quam et lacum superius diximus habuisse, in quem botri vineae terrae, per quos impii designantur demersi fuisse leguntur.

PL 17, 927B

この箇所の搾り桶は、先に我々が酒ぶね〔lacus〕について述べたのと同じ意味を持つ。その酒ぶねには、地のブドウの房、すなわち不敬虔な者たちを指すものが沈められたと読まれる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.60

60

Sed et ipsa calcatio torcularis eamdem significationem habet, quam et illic calcationem lacus habuisse diximus; significat namque ultimam demersionem impiorum in infernum. Quid vero sit vinum furoris irae Dei omnipotentis, superius diximus (Ad cap. 14) .

PL 17, 927B

また搾り桶を踏むことも、あの箇所で酒ぶねを踏むことについて我々が述べたのと同じ意味を持つ。それは、不敬虔な者たちが最後に冥界に沈められることを表すからである。全能の神の怒りの憤りのぶどう酒が何であるかは、先に述べた(第14章について)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.61

61

(Vers. 17.) Et vidi alium angelum stantem in sole, et clamavit voce magna omnibus avibus, quae volabant per medium coelum.

PL 17, 927B

(第17節)「また私は、太陽の中に立つ別の天使を見た。彼は大きな声で、天の真ん中を飛ぶすべての鳥に叫んだ」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.62

62

Iste angelus praedicatores qui in fine mundi futuri sunt, significat: qui etiam et per equites paulo superius designati sunt: per solem vero Christum intelligere debemus.

PL 17, 927C

この天使は、世の終わりにいる宣教者たちを表す。彼らはまた、少し前に騎手たちによっても指された。太陽によっては、キリストを解さねばならない。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.63

63

Angelus igitur in sole stetit; quia praedicatores sancti in Christo ita solidabuntur, ut ab ejus fide nulla vi persecutionum avelli possint.

PL 17, 927C

天使が太陽の中に立ったというのは、聖なる宣教者たちがキリストにおいて堅くされ、迫害のいかなる力によっても、彼の信仰から引き離されえないからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.64

64

Per aves autem fideles omnes, qui, eo tempore futuri sunt, designantur: per coelum volabunt, quia in terris positi, mente in coelestibus habitabunt. Possumus nihilominus per coelum Ecclesiam intelligere.

PL 17, 927C

他方、鳥によっては、その時にいるすべての信じる者たちが指される。彼らが天を飛ぶというのは、地に置かれながら、精神は天のものの中に住むからである。さらに我々は、天によって教会を解することができる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.65

65

Per coelum sancti volant: quia duas alas habentes, id est, duo praecepta charitatis, circumquaque volant, quibusdam misericordiam impendendo, quosdam ab iniquitatibus revocando.

PL 17, 927C

聖徒たちが天を飛ぶというのは、二つの翼、すなわち愛の二つの掟を持って、あまねく飛び回り、ある者たちには慈しみを注ぎ、ある者たちを不法から呼び戻すからである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.66

66

(Vers. 18.) Venite, congregamini ad coenam magnam Dei omnipotentis, ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes liberorum et servorum, et pusillorum et magnorum.

PL 17, 927C

(第18節)「来て、全能の神の大いなる晩餐に集まれ。王たちの肉、千人隊長たちの肉、強い者たちの肉、馬とそれに座る者たちの肉、自由人と奴隷の肉、小さい者と大きい者の肉を食べるために」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.67

67

Qui designantur per reges et principes, liberos et servos, caeterosque, ipsi per equos, eorumque ascensores, principes scilicet terrae, ac populi qui eis subjicientur. Coena vero Dei quid aliud est, nisi exterminatio impiorum?

PL 17, 927D

王たちと君主たち、自由人と奴隷、その他の者たちによって指される者たち、彼ら自身が、馬とそれに乗る者たち、すなわち地の君主たちと、彼らに従う民によっても指される〔この文の係りは定かでない。「彼らは…によって指される」と取った〕。神の晩餐とは、不敬虔な者たちの絶滅でなくて何であろうか。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.68

68

Carnes autem impiorum justi manducabunt, cum vindictam ex malis quae eis intulerunt, excipient.

PL 17, 927D

義人たちが不敬虔な者たちの肉を食べるというのは、不敬虔な者たちが義人たちに加えた悪に対する報復を、義人たちが受けるときである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.69

69

Et quia justi videntes poenam impiorum, in bonis operibus proficiunt, sicut dicit Psalmista: Laetabitur justus, cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris (Psal. LVII, 11) .

PL 17, 927D

義人たちは、不敬虔な者たちの刑罰を見て、善いわざに進むからである。詩篇の作者が言うとおりである。「義人は報復を見るとき喜び、その手を罪人の血で洗う」(詩篇57:11)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.70

70

(Vers. 19.) Et vidi bestiam, et reges terrae, et exercitus eorum congregatos ad faciendum praelium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus.

PL 17, 928A

(第19節)「また私は、獣と地の王たちとその軍勢が、馬に座る者とその軍勢と戦いを交えるために集められているのを見た」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.71

71

Hic demonstrat non ad adventum Domini secundum ea, quae superius dicta sunt, pertinere: sed potius ad illud tempus, in quo per sanctos suos contra Antichristum praeliaturus est, sicut jam diximus.

PL 17, 928A

ここで彼は、先に語られたことのとおり、この句が主の到来に関わるのではなく、すでに述べたように、主が自らの聖徒たちを通して反キリストと戦うその時に関わることを示している。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.72

72

Congregabuntur namque bestiae, et reges terrae, et exercitus eorum, ut pugnent contra Christum et sanctos ejus; quando Antichristus et innumerabilis multitudo gentium quae ab eo decipientur, ad persequendam Ecclesiam Dei exsurgent; ut nomen Christi de mundo funditus exstinguant.

PL 17, 928A

獣〔底本は複数形 bestiae。単数 bestia と読む〕と地の王たちとその軍勢は、キリストとその聖徒たちに対して戦うために集められる。そのとき反キリストと、彼に惑わされる数えきれない諸国民の群れが、神の教会を迫害するために立ち上がり、世からキリストの名を根こそぎ消し去ろうとする。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.73

73

(Vers. 20, 21.) Et apprehensa est bestia, et pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae, et qui adoraverunt imaginem ejus: vivi missi sunt ii duo in stagnum ignis ardentis sulphure, et caeteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedebat de ore ipsius, et omnes oves saturatae sunt de carnibus eorum.

PL 17, 928B

(第20・21節)「そして獣は捕らえられ、その前でしるしを行い、獣の刻印を受けた者たちとその像を礼拝した者たちを惑わした偽預言者もともに捕らえられた。この二つは生きたまま、硫黄で燃える火の池に投げ込まれ、残りの者たちは、馬に座る者の剣、すなわち彼の口から出る剣で殺され、すべての鳥〔底本は oves「羊」。次の節の aves に合わせて「鳥」と読む〕は彼らの肉で満ち足りた」。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.74

74

Apprehendentur bestia et pseudopropheta ejus, quando illud implebitur, quod apostolus Paulus ait: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (II Thess. II, 8) .

PL 17, 928B

獣とその偽預言者が捕らえられるのは、使徒パウロの言う次の言葉が成就するときである。「主イエスは彼を口の霊で殺し、その到来の輝きによって滅ぼす」(二テサロニケ2:8)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.75

75

Si Antichristus spiritu oris Domini interficiendus est, quomodo ipse et pseudopropheta ejus in stagnum ignis vivi mittendi sunt? Est vita justorum, est et impiorum.

PL 17, 928B

反キリストが主の口の霊によって殺されるのであれば、どうして彼自身とその偽預言者が、生きたまま火の池に投げ込まれるのか。義人たちにも命があり、不敬虔な者たちにも命がある。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.76

76

De vita justorum dicit propheta, quia justus in fide sua vivet (Habac. II, 4) ; de vidua vero mala dicit Paulus, quia vivens mortua est (II Tim. V, 6) .

PL 17, 928B

義人たちの命については、預言者が、義人はその信仰によって生きると言い(ハバクク2:4)、悪いやもめについては、パウロが、生きていながら死んでいると言う(二テモテ5:6)〔引かれた句は一テモテ5:6〕。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.77

77

Vitam namque impiorum justi non incongrue mortem vocant: similiter et impii vitam justorum mortem aestimant, sicut in judicio dicturi sunt: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii: nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore (Sap. V, 4) .

PL 17, 928C

義人たちは、不敬虔な者たちの命を死と呼んでも、的外れではない。同様に不敬虔な者たちも、義人たちの命を死とみなす。裁きにおいて彼らが言うことになるとおりである。「これらは、かつて我々が嘲りとし、侮辱の的としていた者たちだ。愚かな我々は、彼らの生を狂気とみなし、彼らの終わりを栄誉なきものとみなしていた」(知恵の書5:4)。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.78

78

Antichristus ergo et pseudopropheta ejus vivi missi sunt in stagnum ignis, id est, in malitia sua vivi, in ea videlicet usque in finem vitae suae perseverantes.

PL 17, 928C

それゆえ、反キリストとその偽預言者が生きたまま火の池に投げ込まれるとは、自らの悪意のうちに生きたまま、すなわち命の終わりまでそのうちにとどまり続けたまま、投げ込まれるということである。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.79

79

Quod autem dicit quia caeteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, interfectionem istam pro confusione posuit; nam sancti, quorum doctrina per gladium oris Domini designatur, interfecto Antichristo, insultabunt infidelibus, eo quod hominem impiissimum, atque omnibus hominibus deteriorem Antichristum, immortalem, deumque existimaverint, quem constabit pessima morte peremptum: at illi confundentur et tabescent in iniquitatibus suis.

PL 17, 928C

残りの者たちが、馬に座る者の剣で殺されたと彼が言うとき、この殺害を恥辱の意味で置いている。主の口の剣によって教えが指される聖徒たちは、反キリストが殺されたのち、信じない者たちを嘲るからである。彼らは、きわめて不敬虔で、すべての人間より劣る人間である反キリストを、不死であり神であると思い込んでいたが、その彼が最も悪い死によって滅ぼされたことは明らかになる。彼らは恥じ入り、自らの不法のうちに衰え果てる。

Expositio in Apocalypsin (in septem visiones libri) 5.19.80

80

Omnes ergo aves saturatae sunt de carnibus eorum; quia subverso Antichristo, omnes electi inenarrabiliter gaudebunt et exsultabunt, eo quod a tam pessimo hoste misericordia divina eos liberaverit, omnesque qui eos persequebantur, velut fumus evanuerint.

PL 17, 928D

こうして、すべての鳥は彼らの肉で満ち足りた。反キリストが覆されたとき、すべての選ばれた者たちは言い尽くせぬほど喜び、歓喜する。神の慈しみが、これほど悪い敵から彼らを解き放ち、彼らを迫害していた者たちがみな煙のように消え去ったからである。